장음표시 사용
191쪽
Queisnam jactatus terris, quas vectus & Oras Adpuleris ρ populosque doce, cultusque locorum, Quaeque gerunt gentes injusta atque effera corda, Quae contra hospitibus faciles pia numina servant Cur Danaum Argivumque vicem sic pectore tristi, Iliacaeque urbis casus, auditaque luges Funera, quae statuere dii, & persecta tulerela cantum seris ventura nepotibus olim. 6 o An tibi sub Troja generum mors invida seriem, Vel socerum rapuit, quos nobis numina caros Ante alios dederunt post prolem & germina prolis λAnne aliquis periit tibi dulci cognitus usu, Eximiusque animi socius 8 non fratris amori Praetulerim, virtus quem fidum candida junxit. ΗΟ-
192쪽
CAlia quaerenti contra Laertius heros
orsa resert. inter magnos o maxime reges Alcinoe, hunc vatem simili dis voce Canentem Dulce audire mihi est. neque enim magis ulla voluptas Grata venit, quam quum populum diffusa per omnem Laetitiae vis alma viget, cantuque fruuntur ordine dispositi convivae, ubi mensa renidet Plena epulis, puerique suos fragrantia circum In cyathos magno vina e cratere ministrant: Ab Iove nil equidem melius nec pulcrius optem. I Tu vero casusque meos, & tristia quaerens Supplicia, infandum cogis renovare dolorem. Quem primumὸ quem deinde tibiyreseramque supremum Casibus e tantis, quos me fortuna subegit Ferre diu λ primum dicam tibi nomen; ut icti, Longa licet nostras via dividat aequore terraS, Hospitii maneant semper rata foedera nobis. Sum Laertiades late celebratus Ulysses Ingenioque dolisque, & fama ad sidera notus, Apricamque Ithacam teneo, qua vertice ad auras et o Neriton aetherias surgit, circumque coluntur Ioniis crebrae sese inter Echinades undis, Dulichiumque Sameque & silvis alia Zacynthus. HaeC propior terris longo stat in aequore ad Arctos Opposita, illae autem versae resonantibus austris:
193쪽
Dulcius optarim, patriae quam visere fines. Me tenuit sub rupe cava sermosa Calypso, Auricomi pariter Solis me filia Circe Insula in Aeaea tenuit, conjungier ardens soUtraque connubio stabili justisque hymenaeis;
Nec tamen ulla meos inflexit pectore sensus. Nil adeo dulci patriae telluris amore Suavius est. nec regna placent, ditissima quamvis Auroque argentoque fluant, si nota suorum Pectora, si cari longe cessere parentes. Sed jam age, poscenti reserens iter Omne Tetexam, Triste quod a Troja reduci Jovis adnuit ira. Principio Ciconum Vexit me Ventus ad alta Ismara, ubi serro gentem populatus & urbes 4o Ingentem praedam sociis captivaque matrum Corpora divisi, ne quis non laetus abiret. Hinc subito celerare fugam, terrasque jubebam Linquere nequidquam nautas. at jussa morantes,
Consiliisque acti stultis non secius illi
Pocula siccabant laeti, multasque bidentes, Flexipedesque udo mactabant litore taurOS. Interea Cicones fugientes undique cogunt Auxilia, & late vicinis agmina terris Conclamant, genus acre virum, & concurrere ad arma soAut ab equo assaelum,aut pedibus, quum tempora poscunt. Ergo aderant, quot Vere novo se frondibus arbos Induit, & vario flores nascuntur in horto Mane sub auroram . nobis tum nigra repente Ab Jove tempestas & inhorruit aspera clades. Nec mora: consistunt acies, ratibulque sub ipsis Pugnam ineunt, longisque. ruunt in Vulnera telis.
Nos vero, radiis sub primae lucis, & axem
194쪽
Dum medium caeli sol scanderet, agmine raro Excipimus belli nubem & defendimur armis. 6o Sed prono quum sole boum juga solvit arator, Tum domitos saevi Cicones vertere Pelasgos, Et seni jaculis consessi e quaque Carina
Procubuere viri. fugimus nos cetera turba, Ingressique rates vehimur per caerula ponti Moerentes dira sociorum caede peracta. Nec tamen ante cavae poterant procedere pinus, Ingenti quam quisque viros ter Voce Vocasset,
Quos rapuit Ciconum miseros mors invida campis. Iuppiter extemplo boream cum turbine magno Io Exciit, ac nebulis horrentibus abdidit omnem Telluremque fictumque: polo intempesta ruit nox . In latus obliquant se naves, velaque Venti In diversa trahunt validi, discissaque stangunt. Nos trepidi legimusque sinus, letumque paventes In terram e rabido subducimus aequore classem. Ideic geminas noctes totidemque ex ordine luces Egimus & curis & stacti corda labore Assiduo. dein pulcra comis ubi tertia caelo Extulit os aurora, iterum sustollere malos, 8o Carbasaque instamus ratibus per transtra locati, Provehimurque salo. classis cita labitur undis, Qua cursum ventusque gubernatorque Vocabant. Atque ego sors patriae tetigissem litora sospes, Ni Malean circum dum secto carbasa, ab aestu Praecipiti abreptus boreaeque serentibus auris Avius errassem praeter vada nota Cytherum. Jamque novem luces ventis feror undique vastum Per mare: conspectas decimo vix lumine ad oras
Lotophagum, gustant qui starea germina, Veni. 9o
195쪽
Egredimur cuncti, lymphisque a sente petitis
Instruimusque toros, navesque epulamur ad altas. Mox ubi pulsa fames, socios ex agmine lectos Ire duos jubeo, praeconemque insuper addo, Qui loca vestigent, & gentis nomina quaerant. Haud secus ac jussi faciunt, subitoque prosecti Lotophagos adeunt. non illis triste minantur Indigenae, clademque parant, at florea toti Germina dant ultro. sed enim data munera quisquis Attigit ambrosio ceu mellis dulcia succo, Ioo Nuncius ad naves negat ire, iterumque sodales Visere: Lotophagis commixti pascier ardent Flore dato patriamque obliti atque Ora suorum At non ipse quidem cupidos consistare longum Passus ibi: invitos animis lacrimasque cientes
Vi dura abduxi, tabulataque ad alta reVinxi. Hinc alios moneo juvenes conscendere classem Pontibus ingressos, ne quis contingeret Ore Floriferas mihi sorte dapes, redituque careret. Continuo parent, positique ex ordine transtris Ito Purpureum feriunt remis mare, & aequora Verrunt.
Sic etiam hinc fugimus tristes, proramque Cyclopum Vertimus ad terras. haud est affabilis ulli Esera gens, fastuque tumens; quae steta deorum Munere nec tangit glebas neque conserit arva. Illis proveniunt ullo sine semine cuncta Sponte sua, variae segetes, expressaque Vina Ingenti de vite, auctis Jovis imbre racemis. Non populi coetus agitant, nec jura, nec ulla Foedera: in aerio praerupti vertice montis Ieto Antra tenent; sua quisque regit, legesque ministrat
Conjugibus gnatisque, & mutua commoda spernit.
196쪽
Insula Cyclopum terris obversa Lachea Ρarva jacet pelago, nec longo tramite distans, Nec portu vicina; & silvis horret opacis Frondea . caprigeni pecoris silvestita passim
Agmina pascuntur; neque enim vestigia campis Trita hominum terrent, latebrosaque lustra peragrans Rumpit iter durum venator, & avia scandit. Non ovibus colitur, nec vomere scinditur ullo, Iao Seminaque exceptat, desertis hispida glebis, Cultorumque expers: tantum dat pascua capris. Nam neque fluctisono Cyclopum in litore naves Stant minio pictae proras, nec texta per artem Pinea qui jungat curvatae tigna carinae Ullus adest, quibus illi undosa per aequora vecti
Turrigeras adeant urbes, ceu saepe videmus Ire redire viam nautas alterna meantes
Per freta, & auxilium varia de gente petentes. Sic etenim parto pubesceret insula cultu I3 o Haud sterilis, passimque suo daret Omnia mense. Prata virent late per litus mollia rivis Uberibus, baccho secunda & vitibus olim Aeternis; campique patent, ubi metar aristas Carperet ingentes; nigranti uligine circum Quippe solum praepingue subest. latet aptus in illa
Portus, ubi fessias retinent non Vincula naves, Anchora nec morsu cohibet, nullusque rudentum Usus adest, miseris statio tutissima nautis, Dum repetant cursus, atque increpet aura morantes . I 4 Pura sub umbroso clivosi tramitis antro Unda fluit, ramisque virent frondentibus alni. Huc nos, credo equidem, divis auctoribus acti Venimus obscuram per noctem atrasque tenebras:
197쪽
Umbrarum densa circum caligine tecta Classis erat; non astra jubar, non sulgida caelo Luna dabat nebulis atque atro condita nimbo. Haud oculis quisquam surgentem ex aequore terram Viderat, aut magnos provolvi ad litora fluctus, Ante cavae steterunt quam tuta in sede carinae . IsoCarbasa tum demum legimus tellure potiti; Egressique altis a pontibus, aegra sopore Corpora curamus, dum lux optantibus alma Se reserat. primo quae postquam fulsit Eoo Purpureo rutilans caelo, nos undique campis Fundimur, & cupido lustramus lumine terras. Ecce autem a nymphis excitae ad litora caprae Decurrere jugis, sociis jucunda futurae Praeda meis epulaeque, maris post longa pericla. Continuo curvosque arcus celeresque sagittas i 6o Cepimus e ratibus: triplici mox agmine susi
Irruimus circum telis, multasque per agros Sternimus, & praedam numerum partimur in Omnem. Bissenae naves aderant, & cuique carinae Sorte novem cessere; decem mihi corpora lecta.
Sic totam per lucem occasum solis ad ipsum Instamus dapibus strati, pinguique ferina
Vcscimur, haurimusque cadis fumantia vina Nondum absumpta mari: magnam vim scilicet omnes Extulimus, Ciconum sacras quum cepimus arces. ITO
Atque hinc vicinos Cyclopum lumine campos Prospicimus, fumumque videmus in aera volvi, Audimusque ipsos, pecudumque senantia magno Culmina balatu . sed jam caligine terras Sparserat occiduo sol mersus in aequore, & atris Admonuit tenebris placido dare membra sopori. Ut
198쪽
Ut vero effulsit roseo dea pulcra cubili, Omnibus in coetum sociis ego rite vocatis Haec tum dicta dedi. vos heic o fida manete Pectora, dilecti cives: ego vectus abibo igo Cum sociis navique mea visurus in illis Quinam homines terris habitant an harbara degit Gens sine lege; diis an cara, & mutua servans Hospitia ρ haec fatus conscendo in litore navim,
Meque sequi jubeo socios & solvere funem. Extemplo jussi parent, perque alta locati
Transtra citis verrunt spumantia caerula remis.
Inde ubi pulsa ratis tenuit loca proxima cursu, Litore in extremo resoni prope marmoris undas Antrum ingens lauris frondentibus undique opacum I9o Vidimus. intus oves multae, strataeque jacebant Caprigeni pecoris matres, obseptaque saxo Et piceis quercuque alte praesepia stabant. Hoc metuenda viri facies habitabat in antro,
Qui deserta procul pecudes in pascua solus
Ducebat, sugiensque suae commercia gentis Impia sub tacito volvebat pectore facta: Monstrum horrendum ingens, homini nec corpore vasto Assimile, at celsae frondoso in vertice rupi, Quum stat, & aerias consurgit sola sub auras. 2oo
Ergo ibi tunc aliis secreta in parte relictis Ad navim, bissex sociis comitantibus omni Ε numero lectis processi, munera hacchi Mecum nigra serens, dederat quae dulcia proles Evanthei generosa Maron longe Ismara propter
Templa colens arae custos Phoebique sacerdos. HunC etenim quondam veriti servavimus una
Conjuge cum cara gnatisque ad Apollinis aram
199쪽
Inventum viridi in luco. servatus at ille
Septem caelati dedit auri serro talenta, a Io Et solido argento totum cratera rigentem,
Implevitque cados bissenos flore Lyaei Ambrosio, divum potu, quem rite repostum Non ullus famulantum aut mas aut femina vidit; Solus at ipse, uxorque, penus & provida custos. Ex illo quoties fragrantem in pocula partem, Ceu mel dulce, sibi fundebant, pocula quaeque Hausta fontis aqua cyathis miscere solebant
Bisdenis; craterque tamen spirabat odorem Nectareum; suavi quisquam nec temperet haustu. 22o Hujus dona ferens magno securus in utre, In peraque dapes ibam. mens ardet adire Cominus ingenti membrorum robore stetum, Agrestemque virum, nec fas, neC jura Verentem.
Ingredimur taciti sinuosae in rupis hiatum, Cunctaque deserto pingues namque ille per agros Duxerat ad pastum pecudes miramur in antro. In calathis aὸerat pressi vis maxima lactis, Stipatique agni stabulis haedique sonabant Quique suo clausi septo : seorsum ubere pulsi a 3o
Jam grandes, mediique, & nati nuper in auras. Omnia vasa sero nabant: mulctralia juxta, Cymbiaque adstabant mulgendo accommoda lacti. Heic primum socii monuere coagula pressa Surripere, ac subito retro vestigia ferre Ad navem abductis gregibus: tum solvere ventis Carbasa, & undisoni remeare per aequora ponti. Fecissemque utinam i sed sperans munera , & ardens Nosse virum, monitis demens parere negaVi,
Exitio pubi quamvis erat ille futurus. Σ Ο
200쪽
Interea positas superis incendimus aras, Inventisque epulis fruimur , dum redditus agris Duceret e pastu pecudes. jamque ibat onustus Fasce gravi referens arentia robora silvis
Nutrimenta igni dapibusque in nocte parandis. Adstitit ut propior stabulis, dejecit ab alto
Ligna humero: gemuit magno sub pondere tellus, Nosque metu trepidi latebroso condimUr antro. Ille autem ingrediens simul egit corpora matrum Speluncam in vastam pressurus turgida lacte aso Ubera; at hirsutos villis male olentibus hircos, Lanigerosque duces ovium sedem ante reliquit. Dein scopulum in sublime levans emuniit alta ostia: non illum campo hisdena movere
Atque duo juga celsa rotis simul acta quaternis
Sustineant: tanto praetendit pondere montem.
Tum medius residens lac mulget, & ubera Betum Ad sua quemque vocat; plexisque e vimine qualis tactis partem aliam cogit, partemque reservat Spumantem in cyathis, sibi grata in pocula pasto. 26o Omnia quae properans demum sic rite peregit, Accenditque ignem, nos curvo ut Vidit in antro, Turbidus affatur . qui vos, atque unde profecti Stagna per alta maris p pontone inquirere merces, Praedonum an ritu caput objectare periclis Errantes juvat usque, & tristia damna ferentes Dixerat: extemplo gelida formidine sanguis Diriguit nobis sonitumque timentibus Oris, Adspectumque trucem: tandem sic pauca repono. Nos procul a Troja diversa per aequora ventis 27 Iactati, patrias Danai dum tendimus ora,