장음표시 사용
291쪽
Attulerunt, quantos statuere & volvere casus. Sum patria e Creta, diti genitore creatus, 22
Atque alii pueri tectorum in sedibus isdem
Legitima prognati aderant e conjuge multi. Me vero pellex genuit captiva, nec aequus
Absimili genitor tenerum dilexit amore Castor Hylacides, qui nostri est sanguinis auctor, Ille deum quondam parili dignatus honore Cresia per arva opibus florens gnatisque beatus Magnanimis. ipsum sed postquam fata tulere In stygias raptum tenebras, sua quaeque relicti Divisere sibi, & partem cepere bonorum a GSortibus eductis nati: mihi pauca dedere Ingenti de gaza, & solas insuper aedes. Parta tamen virtute mihi ditissima conjugobtigerat; neque enim fueram vel sutilis auctor Consiliis habitus, nec bello segnis, & armis. omnia nunc periere aevo dilapsa; sed ipsa E stipula qualis fueram cognoscere possis
olim in flore: ingens fractos situs Occupat artus. Fecerat audacem Mavors cum Pallade, & ambo Addebant animos, quoties delecta virorum a QRobora ad insidias ducebam fata minatus Hostibus adve sis. numquam mors terruit atra Hanc animam; antevolans longe sed primus in hostem Spicula torquebam, medioque ex agmine caesa Corpora raptabam pedibusque & robore laetus. Talis eram bello: placuit non arva tueri, Non opera exercere, quibus laetata renidet
Aucta domus, clari & crescentia germina gnati; Sed celeresque mihi naves, & cara suere Praelia, serrataeque hastae, laevesque sagittae aso
292쪽
la manibus semper; quae dura atque aspera vulgo Visa aliis, horum nobis inserit amorem Numen & ipsa trahens animo sua quemque Voluptas. Ante etiam Graji peterent quam moenia Trojae, Lecta virum ratibus novies per caerula duxi Agmina ad ignotas gentes; praedaque potitUS,
Quod libuit mihi cumque, prior sine sorte ferebam,
Deinde super pars aequa aderat. sic copia rerum Creverat, & late patrias mea fama per urbes. Hoc iter invisum sed quum Saturnius acer a6o Indixit, quo multa virum data millia leto; Tunc validi legere ducem me Cretes, & una Idomeneum classes venturae ad Pergama Atridis Auxilio. via nulla aderat, qua justa retrectans Abnuere, & populi vim contra tendere possem. Cessimus; atque novem hellando explevimus annos Iliacos circa muros, decimoque prosecti Arcibus excisis Priami conscendimus aequor In patriam; reduces disjecit numinis ira. Ait aliud misero exitium fatale parabat 27o Juppiter: optata vix namque in sede moratus Ρer mensem expleram dulci me prolis amore,
Conjugis & carae donis, opibusque, domoque: Quum subito Aegypti ad fines malus impulit ardor
Vela dare, ac pelagi tentare pericula rursum. Jamque novem stabant puppes, & multa ruebat Undique vis juvenum . tum sex ex ordine luces Incubuere epulis fusi per litora nautae; Multa quibus capita ipse boum mactanda pararam Et superis ad dona satis dapibusque futura. 28o Septima lux aderat, Cretaeaque protinus arva Deserimus, borea classem, velut amne secundo,
293쪽
Velivolam raptim pelagi per plana serente. Nulla mihi periit navis, nec fracta labore Ingemuit pubes; sed longa ad transtra sedebat
Composita, & rector cursum ventusque regebant, Incolumis quinta classis dum luce Canopum Attigit, ac laeta fluvii statione resedit. Heic ego continuo socios subducere puppes, Atque agere excubias moneo; conscendere partem 29 In speculas, finesque hortor lustrare patenteS. Illi autem elatique animis fastuque superbi Niliacis latos vastant cultoribus agrOS, Captivasque trahunt matres puerosque gementes Per mediam caedem. nec jam mora: rumor in urbem ocius advenit, populosque excivit ad arma. Erumpunt roseae sub lumina prima diei Agmine conserti magno: tremit excita pulsu Terra equitum peditumque gravi, galeaeque minaces Solis inardescunt radiis, atque aera coruscant. OOTum pater ipse dcum mosius fulmina dextra Immisitque fugam sociis, trepidosque coegit Terga dare: haud ullus firmato pectore contra
Stare valet, certamque intentant omnia cladem. Pars serro transfixa cadit, pars viva meorum
Abripitur captiva procul subituraque triste Servitium; miserans me vero aspexit ab alto Iuppiter. o potius cecidissem stratus arenis In Phariis, alia ex aliis nec sata subissem lTunc aliter visum: galeam cristasque comantes 3Io E capite, eque humeris clipei septemplicis orbem Projicio, dextraque hastam; tum regis ad ipsum obvius ingrediens currum, supplexque prehensis Oscula rite sero genibus. miseratus inermi Dat
294쪽
Dat veniam, fientemque suas deducit ad aedes
Ipsius invectum curru. Volat aerea circum Telorum interea nubes, affusaque turba
Ardet in arma ferox, odiisque immanibus instat: Ille vetat, cohibetque manu Jovis hospitis iram Respiciens, scelerum saevit qui maximus ultor. 32 Septem illic annos mansi, gazamque coegi Aegypto in diti multam, cunctique ferebant
Dona viri. Octavus vero simul adfuit annus
Mensibus exactis, jamdudum fallere suetus Aggreditur miserum Tyria vir gente prosectus, Isque dolis atque arte vafer persuadet ad oras Sidonias, ubi tecta olli, patriique penates, Ire simul. cessi victus, Niloque relicto Hospitio hoc alium subsedi lentus in annum. Sed postquam expleti menses labentibus horis 33o
Invertere annum, secum devexit ad urbcs Me Lybicas idem, fraudem molitus acerbam Scilicet, atque auro sperans ibi vendere multo. Conscendo, invitusque sequor mihi saeva parari Damna timens. Claro fluctus aquilone secabat Acta ratis Cretam supra, mediamque tenebat
Lapsa viam; dirum contra Jovis ira parabat Exitium miseris . nam Cretam ut liquimus, & jam Nulla alia apparet tellus; caelum undique, & alta Aequora, caeruleum subito Saturnius imbrem 3 o Desuper effudit, tenebris & inhorruit unda. Intonuit simul ipse polo, simul igne corusco Contorsit telum navem super: illa satiscens Volvitur, atque gravi late omnis sulfure fumat. Excutitur pubes, pelagoque effusa marinis Assimilis corvis sertur, reditumque fugamque
295쪽
Fata negant. tristem me contra haud passis obire Iuppiter est, valido sed nanti e robore malum Supposuit: manibus cui circum amplexus inhaesi Iactatus ventisque undisque: ita fluctibus errans 3sci Ipse novem exegi Iuces; vix denique nocte Me decima advertit Thesprotum ad litora pontus. Heic sessum ejectumque heros suscepit, & ultro Praebuit hospitium Phidon. nam viderat unus Ipsius e natis ut me stactumque labore Atque hyeme horrentem, penetralia duxit ad alta Ipse regens dextra, patriaque in sede locatum Costituens duplicem per membra injecit amictum. Heic Ithaci audivi famam; namque hospes ad oras Tendentem patrias illum excepisse serebat, 36o
Et monstrabat opes, quas secum advexerat heros, Caelatumque aurum, serrique, aerisque corusci Munera, queis decimum large quis dives abundet Post genus: usque adeo rerum vis magna jacebat lIllum autem ajebat scitatum oracula longe
Dodonam-petiisse, Iovisque loquentia quercu Numina ab aeria, patriae quo litora pacto Clamne palamne adiens, longo post tempore visit λAddidit & superos testes libamina fundens, Deduxisse ratem sese, pubemque parasse, 37QQuae reducem caras Ithacae comitetur ad arces.
Ipse prior solvi: Thesprotum namque carina Dulichium Cereri sacrum tum sorte petebat;
Magnanimo & missum regi me jussit Acasto
Reddier incolumem . nautas at dira cupido Continuo invasit scelerata mente larentes, Ut nova me saevo premeret sortuna labore. Namque ubi, deserta tellure, per aequora fugit . .
296쪽
Lapsa ratis, mihi triste jugum captivaque collo
Vincla parant, laenaque meo de corpore rapta 38ci Ac tunica, imponunt lacerum, quem cerniS, amictum. Postquam autem tenuere Ithacam sub vespere sero Implicuere arcto nexu; simul ocius ipsi Certatim egressi struxere in litore mensas. Interea mihi fracta cadunt e corpore vincla Vi superum: raptis caput ipse & tempora circum Vestibus obnubi, clavique per alta volutus Robora caeruleas prono me pectore in undas Demisi, fugique natans diversa sequutus Litora; tum nigra subiens nemus ilice densum 39ci Delitui stratus . trepidos hac tendere & illac Vidi ego nequidquam nautas, fletusque ciere
Moerentes iramque inter magnumque dolorem. Nec tamen ulterius profugum stat quaerere: solvunt Vela notis, altumque petunt. sic numine tutuSPraedonumque manus fugi, placidoque receptus Hospitio heic tantique viri servatus amore Vivam equidem, neque adhuc mergar fatalibus umbris. Dixerat; ac stabuli custos: quis temperet, inquit, A lacrimis, miserande hospes, tam dura serentem oci Aspiciens, tantis fortunae fluctibus actum ΘDixisti quaecumque tamen male fidus Ulysset De reditu, suspecta mihi; quid fingere talem Heu juvat λ optatos, video jam certus & ipse,
Fata mei reditus prohibent crudelia regis, Quem neque in Iliacis pugnantem Occumbere campis, Nec voluere suos inter post bella reversum oppetere: exstincto posuisset Graecia bustum, Mansissetque loco nomenque & fama perenniS, Solamen gnato. sed non ea gloria fato ΑΙ Ο
297쪽
Contigit: harpyiae miserum sine nomine raptant. Tristis ego heic sedeo custos, surgentiaque urbis Moenia numquam adeo, prudens nisi sorte vocatum Penelope jubeat, si quando nuncius olli Advenit. extemplo circumstant undique visum, Scitarique ardent, veniendi & discere caussas:
Hi moerent, casuque dolent absentis Ulysiet; Illi opibus gaudent grassari impune potiti. Sed mihi nil animo carum jam quaerere ab illo Tempore, quo Vanum fugiens post caede peracta ao Aetola de gente satus decepit, & isdem Sedibus his mecum, multis regionibus actus, Constitit hospitio tandem laetatus amico. Ille sibi in Creta visum narrabat Ulysiem Idomenei in tectis diffracta furentibus undis Robora supplentem classi; primoque sub ortu
Autumni, aut etiam venturum aestate serebat
Cum sociis opibusque ingentibus: irrita frustra Dicta abiere vagas jamdudum sparsa per auras. Ergo age tu senior, quando huc te fata tulere 43o Desine velle movens mea blandis pectora verbis Fallere; non ideo merito dignabor honore, Sed veritus magnumque Jovem, tuaque aspera rerum Fata dolens. haec ille: at contra exorsus Ulysses: Sic adeo tibi nulla fides in pectore, dixit, Certa satis, potui nec duram inflectere mentem Numina testatus p quin dis auctoribus isdem Haec age jam pactis maneant rata foedera nobis. Contigerit si sorte tuum tibi visere regem, Pollicitus pulcrae decoratum munere vestis 4 o Dulichium mittes, quo me rapit ardor abire; Sin ille haud redeat, nec sint mea nuncia Vera,
298쪽
Nil moror, arreptum celsa de rupe jubeto Dejicere, exemplo metuant ut fallere nostro Huc alii advecti. sic heros fatus; at ille: Egregiam vero laudem famamque reserrem Vivus, ait, serisque olim post funera sectis, Ipse ego qui placida nuper te sede recepi, Si contra dulci spoliarem lumine vitae Qua tunc mente JOVem supplex in vota vocarem 4so Conscius admissi sceleris p sed tempora caenam Jam poscunt, sociique aderunt jam nota petentes Limina, qui mensas epulis florentibus ornent. Illi inter sese jactant dum talia, pastu Interea rediere sues, quas fida juventus Protinus inclusit stabulo: septa omnia circum Ρugnantumque sonant graviterque in nocte rudentum. Tum subito Eumaeus: qui pinguior omnibus, inquit, o socii properate suem, lectumque sacra
Hospitis adventu mactans: epulabimur una 46o Nos etiam, longum quos cura eXercet in annum Sollicitos, nostroque alii sudore fruuntur. Haec fatus, duro aggreditur resonantia ferro Robora, quinquenni dum corpore ducitur ingens
Victima, procumbitque socis . super irruit ipse Immemor haud divum casta nam mente colebat Justitiam ) raptasque alto de vertice setas Ignibus imposuit sacris libamina rege Pro salvo superos omnes in vota precatus. Dein feriit rapto dissectae fragmine quercus 47o Arduus assurgens: olli artus vita reliquit, Itque cruor jugulo e secto, nidorque sub auras Tollitur ambusti flammis. ubi tergora costis Deripuit pubes, senior decerpere partem
299쪽
Artubus e cunctis mixta pinguedine cepit, Injecitque soco salsis cum frugibus una. Atque alia in verubus fixere, ignique dedere Secta minutatim ferro; detractaque rursum omnia in ingenti posuere ardentia mensa.
Haec inter medius rectos in pectore sensus 48ci Usque gerens senior consurgit, & Omnia septem Dividit in partes: vobis o Najades unam, Unam Mercurio prognato Atlantide MajaΡonit multa rogans; sociis dein ordine partem Cuique suam postquam fuerat partitus, Ulyssem Perpetui tergo suis, & dignatur honore
Praecipuo . ille autem praestanti munere laetus Aggreditur meritum sic Ore affatus amicum:
O utinam carus regi stellantis olympi Sic vigeas, Eumaee, Viges dilectus ut ipsi 49o Huic animo, talem donis qui talibus auges lIlle autem reserens: dapibus nunc, optime, nostris Utere, ait, rebusque fave non asper egenis; Perficiet mihi vota, potest namque Omnia, numen, Abnuet & quaecumque volet; sic vertitur ordo.
Dixit, & in mensa primos libavit honores Caelicolis, pateramque dedit, consederat olli Qui propior, magni Laertae e sanguine creto. Interea Cereris seri dona Mesaulius acer, Quem quondam Eumaeus sibi rege absente pararat so oIgnaroque Arcisada, ipsa & Ρenelopea, sique suo pretium Taphiis persolverat aere. Vescitur una heros, pastorum & rustica turba
Laeta epulis. ardor mox ut compressus edendi
Iam fuerat, collecta Mesaulius abstulit almae Frusta citus Cereris; reliqui petiere cubile
300쪽
Frugibus & saturi testis, & pinguibus escis.
Forte fuit nox atra horrenti frigore, & imber Assiduus Zephyris udo serventibus axe Ingruit; utque hyemem sensit male tectus Gyses, si oVoce senem blanda, stabuli cui credita cura,
Affatur, tentatque vaser, si qua daret arte Ble sibi laenam victus, vel cogeret ullum Ε sociis: nimium miseris in rebus amicum Senserat, atque animi fidens effatur ab ore. Accipe nunc, Eumaee, & VOS O cetera pubes; Magna loquar de me. vesano in pectore Bacchus Aestuat ille etiam curis ingentibus actos Et cantare viros, & mollem selvere risum, Incertoque adigens vestigia tollere saltu, sao Edere & in tacito melius quod corde latebat. Sed quoniam coepi sanda atque infanda profari, Quo mens ipsa rapit, sequar ultro. o prima redirent Tempora, & integro suidae mihi robore vires, Quae fuerant quondam, Teucris quum Pergama circum Struximus insidias Ithacusque & flavus Atrides, Tertius atque una socios dux ipse sequutust Moenia ubi celsae pervenimus ardua Trojae, Circum urbem dumos inter ulvamque palustrem Sub dio longis armati corpora scutis 3 o Sedimus. interea horea bacchante rigebat Horrida nox, gelidaeque nivis contecta pruina
Armaque, & aeratus clipei concreverat umbo.
Heic alii tunicis septi laenaque per artus, Et clipeis humeros protecti e pectore somnos Effabant placida composti in pace per umbras. Solus ego, sociis laena procul inde relicta, Scilicet haud animo tantuni ratus adsere frigus,