장음표시 사용
301쪽
Indutus tunicamque levem, parmaque superne Constiteram tectus. jamque ut pars tertia noctis s4o
Cesserat exactae, Volventiaque astra cadebant,
Horrescens Ithacum, propior qui sorte jacebat, Admonui excitum cubito; nec segnius ille Audiit haec fantem. jam me jam vita relinquit
Heu glacie edomitum saeva graviterque rigentem: Nest o quis tenui male tutum huc egit amictu Caelicolum iratus, nec spes super ulla salutis. Vix haec. ille autem se notas vertit ad artes, Consilioque valens pariter & sortibus armis, Submissa sic voce refert. O comprime questus, Sso Ne quis te Danaum nunc audiat. atque ita fatus In cubitum nixa cervice assiirgit; & o vos Audite, inclamat, juvenes, quae certa deorum Visa monent: nimium longe processimus undis A pelagi, medios inter versamur & hostes. Nuncius ergo aliquis properans Agamemnona regem Conveniat, plures velit huc si tendere gressum Auxilio. sic ille: Thoas Andraemone cretus Protinus exsiluit, rutilantem & murice laenam Projiciens celeri petiit cava litora cursu. 36o Illius ipse autem posita tum veste potitus Molliter accubui, roseoque essulsit Eoo Alma diem reserens stellis Aurora fugatis. Talis ego si nunc florerem, & corpore vires Incolumi starent, aliquis me tegmine pulcro Motus amicitia pariter laudemque sequutus Indueret. sed nunc frustraque inglorius aevum, Despectusque agito sordens in paupere cultu.
Desiit. Eumaeus contra: laus magna seretur
Haec tua jam senior; nihil es, ni rite loquutus. F7o Nec
302쪽
Nec merita jam veste, aliis nec rebus egebis, Conveniunt quaecumque tibi. mox crastina reddet Quum lux orta diem, rursus mutata repones
Tegmina contectus propriis; non copia nobis Quippe subest, duplicesque adsunt e vellere vestes: Una viro data cuique . at postquam natus Ulysse Huc aderit, tunicamque tibi chlamydemque nitentem Ille dabit, mittetque alacrem, quo tendis abire. Sic ait, ac surgens vicinum insternit ad ignem Ipse torum, pecudumque serens mollissima ponit s8o I ergora, queis heros cubuit. tum fessa jacentis Membra super magnam densato Vellere pallam Iniicit, ipse olim qua sese involvere suerat, Horrida si quando tempestas stigora ferret. Heic Ithacus somno jacuit, circumque juventus Cetera; non senior pariter, quem dura fatigat Cura gregis, sedesque vetat placidumque cubile Incolere . arma citus, dum furtim aspectat Ulysses, Miraturque fidem, tacitoque in pectore gaudet,
Ille rapit, primumque humeris accommodat ensem, s9 Dein chlamydem ventos contra munimen & imbres Induit ingentem villosae terga retorquens
Longa caprae supra. tum demum hastile lacerto Adversusque canes & furta inimica virorum Corripiens tectis cessit, cubiturus & ipse Curvata sub rupe, sues ubi stigore ab acri, Et borea aversi, tranquilla in nocte jacebant,
303쪽
ΗΟΜERI ODYSSE AELIBER QUINTUS DECIMUS.
Ata Iovis virgo vastis Lacedaemona campis
Attigerat, magno patriae telluris amore
Telemachi jam diva parans incendere pectus, Quem socio invenit cum gnato Nestoris una Magnanimi Atridae celsa intra tecta cubantem Vestibulo in primo. vinctum sopor altus habebat Nestoriden; illum dulces non carpere somnos Cura sinit: stat fixa animo genitoris imago, Sollicitoque dolor tristi sub nocte recursat. Cui dea tunc adstans propior sic voce loquuta est: Io Sedibus a patriis nimium jam tempore longo Lentus abes, cui linquis opes ac tecta superbis Plena procis λ jam jam fundo ruet omnis ab imo Vasta domus, multoque tibi via stabit egenti.
Rumpe moras Omnes, reditumque age fortis Atrides Apparet, ut caram penetrali in sede parentem Invenias, prius illa patris fratrumque sequuta Imperia Eurymacho quam nubat: largior omnes Muneribus superat, dotemque exaggerat auctu. Heu vereor, ne furta parent, vacuosque penates zoDiripiant stustra invito. scis, semina quale Ingenium sub corde fovet: ditescere curat Illa domum, quam nupta subit, natosque priores Conjugis & rapti flammas oblita jugales. Tu vero, suerit quae visa ex omnibus una Apta magis, properans famulae servanda repones omnia,
304쪽
omnia, dum claro superum comitata hymenaeo Nympha tibi veniat. nunc O tamen accipe & ista
Dicta prius, vigilique memor sub pectore serva. Faucibus, heu nescist Ithacae consedit in ipsis 3 o
Pulvereaeque Sami juvenum manus impia letum Insidiis tibi triste parans per caerula vecto. Nil tamen essiciet: stratum quin ante nefanda, Spero equidem, de gente aliquem premet aggere tellus. Suspectis longe a scopulis averte carinam
Nocte viam celerans: a tergo mollia mittet Flamina, te superum quisquis tutatur euntem.
Hinc patrii attigeris primam quum litoris oram, Continuo navemque jube contendere ad urbem Advectamque simul pubem; tu stondea contra AoRura petens noti stabulum pastoris adito, Setigeros qui rite sues custodit in agro, Teque amat in primis: illic requiescere amica Nocte juvet, senior dum moenia missiis ad alta Penelopi reducem Pyliis te nunciet Oris, Incolumemque frui propius vitalibus auris.
Haec dea, & immensum petiit sublimis olympum. At juvenis presse tetigit pede protinus artus Nestoridae exciti somno, & sic infit ab ore: Surge age, cornipedes, Pisistrate, jungere curru so
Tempus equos, latosque viam celerare per agrOS. Sic ille; at contra Neleo Nestore cretus: Haud licet obscuram, quamvis iter urgeat, inquit, Maturare fugam per noctem. en alma propinquat Aurea lux: maneas, oro; Pelopeius heros
Expediat dum pulcra serens tibi munera, & ambos Affatus placide verbis dimittat amicis. Semper apud memores infixa in pectore vivit
305쪽
Fama viri, sese facilem qui praebuit hospes.
Vix ea Nestorides, roseo quum lumine fulgens 6o Extulit oceano bijugos Aurora nitentes; Et jam se propius tectis Menelaus agebat
Auricomae linquens Helenae penetrale superbum. Quem simul agnovit venientem natus Ulysse, Continuo tunicam niveos super induit artus, Purpureamque humeris pallam demisit ab altis Heros; tum gradiens contra, soribusque sub ipsis obvius adsistens: genus alto o sanguine regum Inclite dux Menelae, Jovis cura, inquit, ad oras Me patrias dimitte, precor; namque ardet abire 7o Ultro animus cupido notasque revisere sedes. Cui tunc Atrides: non te discedere aventem Longius invirum retinens, dilecte, morabor, Nec fas . quin etiam simul ipse irascerer olli, Carum qui foveat nimis importunus amicum, Negligat aut aeque durus: modus Omnibus adsit In rebus. non ille minus, qui sponte manenti Invidet hospitium, peccat; quam sorte redire optantem, qui tecta intra gravis usque moratur. Caudeat exceptus, donec velit, hospes; & idem 8o Discedat pariter, si seri ita corde voluptas.
Tu tantum concede morae, fulgentia curru
Munera dum properans tibi coram in spem reponam, Atque epulas jubeam celeres in sede puellas Instruere. hinc & honor dignus, majorque sequetur Utilitas, quam si longae telluris obires Tot spatia impransus dapibusque haud ante resectus. Vis etiam per Grajum urbes divertere, & Argos Per medium 3 sequar ipse comes molitus habenas
Alipedum, lateque virum subvectus in alta 'o
306쪽
Moenia te curru ducam: sua munera ubique Aut rutili tripodes, aut pulcri ex aere lebetes, Aut bijuges ad frena, aut auro pocula stabunt. Dixerat; ille autem: quin, o sortissime ductor, Praestat abire, inquit; neque enim custodia nostris Fida sat in tectis, cui rerum cura relicta; Et vereor, ne dum genitor mihi quaeritur absens, Ipse cadam, spoliisque alius laetetur opimis Diripiens mea regna. haec ille ut satus, Atrides Reginam aggreditur celerans, famulasque parare loci Praecipit extemplo laetis convivia mensis. Jamque Boethoedes Eteoneus obvius illi Adstiterat strato surgens vicinaque linquens Atria; qui subito excitis imponere jussus Ignibus exta boum, non segnis dicta moratur. Ipse autem Atrides thalami penetralia in ima Τendit odorati: Megapenthes pone sequutus It comes, aligero & conjux generata I Onante. Qui simul advenere, ubi regia gaza jacebat, Ingentem extemplo pateram capit impiger heros, DoArgentoque iubet solido Megapenthea serre Persectum cratera, alia dum candida parte Nympha legit vestes, variis quas ipsa figuris Neverat, ac tenui pingens discreverat auro. uarum unam, ante alias quae se pulcherrima visu obtulerat, pallam signis rutilantibus aptam Accipit: ardenti collucens lumine fulsit Sideris in morem, postremaque venit ad auras Ima in sede latens multoque insignis honore.' Post hinc digressi, sua quisque & dona serentes Iao Telemachum petiere una; cui maximus ultro Haec propior laeto fatur Menelaus ab ore: Tu
307쪽
Tu reditum ceu mente cupis, sic Iuppiter aequus Adnuat expediens facilem. jamque accipe munus Ex opibus, quaecumque meis in sedibus adsunt, Et pretio, & formae eximium praestantis honore, Hanc pateram signis caelatam: argentea tota Ardet, & in summo circum micat aurea labro, Vulcani sollertis opus: quam clarus habendam Sidonium rex ante mihi donaverat, urbem I 3OQuum patriam peterem; tu nunc laetare potitus. Sic dicens juvenem prestanti munere donat Egregium simul ille, simul cratera coruscum Succedens coram Megapenthes ponit . at alma Tyndaris in manibus gestans velamina pulcra Restitit; ac subito: puer o, mea magna Voluptas, Accipe & haec manuum, dixit, monumenta mearum, Dona, quibus niteat selici tempore quondam Nupta tibi: interea genitriX tua cara . reponat . , In thalamo servanda. vale O milii laetus , & Oras I o I patrias, rursumque tuos invise penates.
Tantum effata dedit juveni: gavisus at ille Dona capit, quae cuncta cavo Pisistratus axe Condit, & insigni stupefactus imagine lustrat. Hinc alacres in tecta vocat Menelaus, & ultro Ducit, ubi soliis circum assedere paratis Instratisque toris ambo. dat protinus aure Ε cyatho manibus lymphas, funditque lebetem In niveum argento e puro formosa puella, Atque eadem sternit mensam; sere altera tostam IsoIn calathis cererem, patulis & lancibus escas Expediens mensis large sua munera stipat. Parte Boethoedes alia fumantia didit Εxta secans; miscetque merum generatus Atrida
308쪽
Ad cyathum stans ipse puer: mora nulla, paratis Accingunt epulis sese, pariterque stuuntur. Post ubi potandique amor & compressus edendi, Surgens Telemachus, generosis & Nestore natus Aeripedes jungunt bijugos, & corpora saltu
Dant facili, volucrique una super axe locati r6o Vestibulo excedunt, resonantiaque atria linquunt. It simul Atrides, plenamque nigrantis Iacchi Fert dextra ex auro pateram, qua munera libent Sacra diis, bijugisque adstans ita sarier orsus: Salvete, o juvenes, Nelidae & dicite cuncta Fausta, precor: genitor veluti me semper amavit, Donec apud durae certatum est moenia Trojae. Dixerat: huic contra reserens prognatus Ulysse: omnia, ne dubita, nos haec narrabimus, inquit, Mox reduces tua dicta seni. sic redditus oris tro Ipse meis utinam genitori edicere salvo Haec eadem possem; quo me complexus amore Scilicet, & quantis voluisti excellere rebus. Talia dicenti dextra Jovis ales ab aura Adstitit alta volans ingenti e sedibus imis Ansere correpto:fugientem voce sequuntur Raucisona matresque virique. ast ille jugales Emicat ante ipsos dextro per inania cursu. Gaudent aspectu juvenes, & pectore motus Concipiunt varios laeti; quos impiger inter I 8o Nestorides regi: dic o, nosne omina divum, An potius te certa petunt haec, maxime ductor Tantum effatus; & ille anceps dum corde volutat Multa suo, quae rite serat responsa petenti, occupat extemplo dubium pulcherrima Ledae Progenies: adhibete aures; ego monstra docebo,
309쪽
Ceu superi mea corda monent, & fata recludam. Ut subito e tectis praedam tulit unguibus uncis Ales ab aerii descendens vertice montis,
Olli ubi stat nidus pullique; ita sortis Ulysses 1 sci Multa diu passus, multisque erroribus actus In patriam veniet; sors & jam limine gressus Intulit insanae molitus funera pubi. Telemachus contra: sic ol sic Iuppiter ille, Horrisona qui nube sedet, tua dicta secundet;
Caelicolum meritas referam tibi vota per aras. Dixit, & insonuit concusso Verbere equorum
Terga super collumque: illi per strata viarum
Corripiunt volucres cursum, campoque politi Tota luce rotis agitant Volventibus Orbem et oci Pulveream rapido glomerantes impete nubem. Sol ruit, atque viae tenebris densantur opacis;
Adveniunt Pheras, subeuntque in tecta Dioclis, Quem satus Alphaeo superas emisit ad auras Orsilochus. placidae per amica silentia noctis Hospitio in molli dulcem cepere seporem. Inde ubi purpureo conjux Tithonia ab ortu Extulit Os roseum, juga sub resonantia ducunt Rursus equos, scanduntque leves post terga relictis Postibus, & curru praeter longa atria vecti. 2I Instat equis auriga: volat properantibus ultro
Axis, & ad Pylias jam jam venit incitus arces. Atque ibi Telemachus tum gnato Nestoris infit: Pollicitusne dabis, quod te, Pisistrate, poscam, Quidquid erit λ veteri patrum jam foedere juncti
Dicimur, & viridi aequales pubescimus aevo, Ipsaque concordi magis haec via pectore vinxit; Ne precor averso ne tende a litae cursum,
310쪽
Ιlcic potius me linque ratem prope. namque parentis Tecta tui vereor contingere, ne mihi blandus aro Tardet iter: celerare fugam res ardua cogit.
Vix ea: Nestorides huc atque huc fertur, & haeret Mentis inops, quae digna serat responsa volutans; Tandem certus equos ad navim & litora flectit Proxima. ibi puppis curvata in mole reponit
Dona Mycenaeus dederat quae maxima ductor Aurumque argentumque & pictas murice Vestes. Tum sic aggreditur cunctantem, ac talibus infit: Vade age continuo properans, nautasque jubeto Ρraecipitare moras, prius alti ad limina tecti asci Quam veniens reseram longaevo facta parenti
Novi etenim, senior quales in pectore sensus
Impatiens volvat: non te dare Vela per aequor
Ille sinet, sed celsa trahens te in tecta vocabit; Nec fugies, idem subitas quin surgat in iras. Haec ait, alipedumque comantia colla reflectens Moenia nota petit, Pyliasque invectus in arces
Stat patrias citus ante domos. at litore in udo Tolemachus contra socios hortatur, &: arma
Ferte agite, o juVenes, inquit, conscendite puppim; et o Quamprimum aequoreas pelagi juvat ire per undas. Dixerat: illi alacres parent, ac jussa facessunt, Ingressique ratem se transtra per ardua fundunt. At juveni haec eadem properanti, & vota serenti Palladis ante aram sacris de more litatis, Adstitit ex Argo fugiens vir caede peracta Vates, a claro deducta Melampode origo Cui fuerat. Pyliis hic quondam dives in oris Ante alios pulcro tenuit penetralia cultu: Cesserat at longe fugiens patria arva, serumque a So