Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

321쪽

Ipse petam, visisque illis operumque labore froVespere mox reseram celeres ad moenia gressus. Mane autem reduces tecta intra regia mecum

Excipiam dapibus largis, & debita solvam

Munera, laetitiamque dei. cui talia subdit Voce Theoclymenus: quonam me tendere solum, Care, jubes; cujus penetralia celsa subibo, Anne tuae sistam recto me immite matri pAt juvenis contra: te nostra ad limina primum

Ultro ego jussissem vestigia serre, neque ulla Hospitii tibi cura foret, sed tristior illic ' s8o

Me sine solus eris, nec te mea cara videbit Fors genitrix: neque enim sese penetralibus effert Saepe procis visendam; in solo clausa recessu Usque sedet longum tela solata laborem. Propterea sedes potius contendere ad altas Eurymachi moneo, Pol, genitore creatus Lato qui colitur divis aequatus honore. Quippe animis praestat longe, praeque omnibus unus Ipse meae sperat genitricis amore potiri, Atque Ithaci gaudere toro . sed rector olympi s9o Astra scit ille colens, an Parcae extrema minentur Sontibus, ante suos celebrent quam laeti himenaeos. Vix ea, quum dextra Venit de parte superne Accipiter, citus ales Apollinis: ille columbam Ungue tenens vellebat atrox, vulsasque carinam Telemachumque inter fundebat ab aere plumas. Nec mora: secretum a sociis, dextraque prehensum Subducit juvenem fatorum haud inscius heros, Et prior alloquitur . non haec sine numine divum Dextera Venit avis volitans; nosco omina pennae 6o

Praepetis. imperio sceptrisque potentius Oris Haud

322쪽

Lis Est QUINTUS DECIMUS. 13

Haud genus his aliud vestro est; immota manebunt Regna tuae semper gentis . tum natus Ulycte Accipiens omen: di talia vota secundent, Hospes, ait; tantis a me donabere selix Muneribus, ditem miretur ut Obvia turba. Dixit, Piraeumque vocat sic deinde loquutus: O Clytida Piraee, animo fidissime ninno Ante alios, quotquot Nelea ad regna sequuti Me pelago duxere, tuis penetralibus hospes 61 o Gaudeat hic, meritosque habeat dilectus honores, Dum redeam campis . nec plura effatus; & ille Continuo reddit: quantum vis tempore longo, Telemache, hinc abeas; pro te mihi cura sodalis Semper erit, dignisque hospes celebrabitur ultro ossiciis. dixit; subitoque e litore nautas

Imperat, ingressus navem, laxare rudentes.

Certatim insiliunt juss, validisque locati

Considunt transtris; alia sed parte coruscas Telemachus plantis ocreas aptavit, & astam 61 α Accepit dextra, quam fixam cuspide ahena Extulerat puppi. jamque illi vincula solvunt, Adnixique humeris spumantia caerula verrunt, Inque urbem properant jussi; jam tramite noto Ipse pedes celerat, sequiturque per avia cursum Inoerediens, ubi densa suum stant agmina septis Clausa olli, fidusque senex stabula alta tuetur.

323쪽

HOΜERI ODYSSE AELIBER SEXTU S DECIMUS.

IΜpigor Eumaeus, Trojaeque eversor Ulysses

Ignibus excitis parvi sub culmine tecti Aurora rutilante dapes de more parabant; Pastorumque manus discelierat avia in arva Cum grege. Telemachum vigilans cognovit euntem Turba canum, tenuitque seris latratibus ora Adsiliens juvenem circa; Laertius heros Sensit adulantum voces, venientis & hausit Pulsa pedum propius resonis vestigia tectis, Et subito: huc aliquis se fert, Eumaee, propinquanS I O

A ut comes, aut certe notus: non eXcita latrat,

Sed potius blandita canum custodia gaudet, Vicinusque pedum patulas sonus incitat aures. Necdum ea finierat, quum limine gnatus in ipso Adstitit. obstupuit senior, tectisque repente Prosiluit, manibus labuntur pocula, & una Vina fluunt effusa. ille obvia hrachia regi Tendit, & amplexus caris cervicibus haeret, Infigitque oculis, ambabus & oscula palmis, Et capiti illacrimans . longis ceu finibus anno a Post decimo reducem cupidus jam denique natum Quum pater unigenam recipit, quem serus in auras Extulit aetherias senio confectus, & aevo, Multaque perpessiis: sic illum excepit amicus Tum stabuli custos, figensque ardentia saepe

324쪽

LIBER SEXTUS DECIMUS. a p

Venisti o tandem, lux carat heu salvus ab urbe, Quam timui, Pylia ne non dilecte redires. Ingredere o selix, longo post tempore visam Ut reducem cupido pectus satiatus amore. 3o Haud etenim gaudes pastorum agrestia tecta Incolere huc veniens creber: te scilicet urbis Cura tenet, mixtusque procis facta effera spectas. Dixerat, & juvenis contra: tibi redditus adsum En, ait; has primum sedes te propter adivi

Praesentis cupiens jamdudum & cernere vultus, Et voces audire tuas. penetralia servat Carane jam genitrix longis exercita curis; An raedas experta novas, aliumque sequuta Nupta virum cessit, thalamoque absentis Ulysset o In vacuo texit sublimis aranea telam Vix ea, quum senior reserens: immota penates Illa quidem tibi servat adhuc, & pectore contra Stat casus obnixa Omnes; nec luce dolores

Nec miserae absistunt sera sub nocte gementi. Haec ait, & juvenem subito levat impiger, hastam Accipiens. subit ille fores, cui protinus ultro Ipse suam genitor sedem concessit Ulysses Assurgens venienti. ille autem ingressus in aulam Abnuit, & contra fatus: considere praestat so Te nunc, hospes, ait; jam strata sedilia nobis Heic aderunt, propiorque venit, cui talia curae. Nec plura his, genitor jussus consedit: at olli Substravit virgulta senex, villosaque supra Tergora conjecit: solio sic fultus agresti Sedit Ulyssides inflectens corporis artuS. Hinc senior properans curvis in lancibus effert Servatosque armos, servataque pinguia tostae Terga

325쪽

Terga suis; nec non calathis cerealia dona Expedit, & dulci complet spumantia vino 6ci Pocula considens divino adversus Ulyssi. Incumbunt epulis una: mox acta hibendo Ut sitis est, dapibusque fames compressa recessit, Sic bonus Eumaeum dictis affatur amicis Telemachus. nostris unde iste in sedibus hospes, Qui nautae adveXere, serunt quo nomine sese Caerula spumanti findentes aequora pinu pDixerat, & dicta Eumaeus sic voce sequutus: Nulla mora; expediam jam nunc tibi vera roganti, Care, ait . e Creta memorat se ducere stirpem, Et spatia immensae telluris obisse vagatus Per populos, ceu justa ferunt satalia divum. Nunc autem e manibus Thesprotum elapsus adivit Haec stabula infelix; jamque est tuus ille: quod optas, Perfice tu misero, supplex te in vota precatur. At juvenis: nimium saevis mea pectora curis Figis, ait, senior, quanam illum in sedibus arte Accipiam teneamque meis non vivida ab annis Venit adhuc valido virtus, nec robore fretus, Si prior incessat quisquam, defendere possim. 8o Contra animum genitrix nunc huc nunc dividit illuc, In partesque rapit varias incerta; penates

An teneat mecum, saevae convicia famae Permetuens, veteremque torum & connubia servans;

An potius jam victa uni, qui maxima dona Praebeat ante alios generosus, denique nubat ΘErgo illi, quoniam supplex tua limina venit, Intextamque dabo chlamydem , tunicamque recentem Aeratumque ensem lateri, fulgentiaque addam Vincla pedum, mittamque ultro, quo malit abire. 9

Quod

326쪽

LIBER SEXTUS DECIMUS. 28 I

Quod si etiam in stabulo tecum vis ipse tenere, Haud moror: huc equidem promissaque tegmina mittam, Atque epulas, vestro ut parcat jam vivere sumptu. Non tamen & miserum patiar succedere turbam In mediam juvenum . scelerata haud crimine ab ullo Temperet, aut probris cesset; mihi saucia frustra

Uret corda dolor: multos contendere contra Forti etiam durum est, numero vis incita crescit.

Haec ubi dicta dedit juvenis, tunc acer Ulysses: Fas mihi, fas, credo, jam pauca effarier, inquit. Io DFleu pereo, multoque angor praecordia luctu, Talia dum pubi memoras impune procaci Crimina te invito coram tantoque licere. Dic age, sponte jaces domitusne, an tristia divum Supplicia expendis, saevique odia aspera vulgi pAn fratrum incusas animos, queis fretus ad arma Prosilit, atque audax vir dura pericula spernit o ego tam juvenis mentem hanc in pectore haberem, Vel satus ex Ithaco, vel longo errore viarum Functus&ipse seret, vota haec mihi numina servento I Io Eripiat nostris caput a cervicibus hostis, Ni subito clademque illis & triste pararem omnibus exitium subiens Laertia tecta. Quod si etiam opprimeret pubes me plurima selum, Sedibus in patriis mallem procumbere stratuS, Cernere quam tales juvenum per tecta furores, Hospitibusque lares clausos, actasque nefandis Flagitiis misere famulas, exhaustaque mensis Vina super frugesque meas, atque omnia demum Nequidq- heu vasta temere collapsa ruina. I 2 Ad quem Telemachus placido sic ore loquutus: Iam tibi nil veritus cuncta, hospes, certa fatebor;

327쪽

Nec sum odio populis, vulgique obnoxius irae,

Nec consanguineos culpo, queis fretus in arma

Prosilit haud metuens duri vir praelia Martis. Omnipotens nostri secundum Iuppiter esse Sanguinis ipse genus Vetuit: Arcesius auras In superas solum Laertem eduxit; Ulyssem Hic genuit contra magnum pater, ille creavit Me pariter solum, nec longo expletus amore est. I 3o Stant autem affusi nostris in sedibus hostes Innumeri: quot finitimis per caerula regnis Dulichioque Sameque altae viridique Zacyntho Imperitant clari proceres, quotque aspera sceptris

Arva regunt Ithaces, nostrae connubia matris Tot juvenes ambita petunt, Vastantque penat Funditus. illa autem nec dedignata petentum Vota fugit, nec victa modum scit ponere curis;

Dum furit interea, sedes populata, juventus Improba, jamque ipsi exitium mihi triste minatur. I o Sed tamen haec divum satis incerta serantur. Interea dilecte senex tu nuncius ito Penelopi: incolumem dic olli ex urbe redisse Me Pylia. heic adero, reseras vestigia donec Fida redux: sciat una parens, & nullus Achivum Audiat haec; nam saeva parant mihi funera multi Insidiis. haec fatus erat, quum protinus ille: Accipio sapioque, infit, nec talia mandas

Ignaro: tantum Laertae, an nuncius ibo

Una eademque via, dic o; qui tristibus olim iso Curis heu graviter pro caro fixus Ulysse

Spectabatque artes operum, mixtusque sedebat Cum famulis vino gaudens dapibusque paratis; Nunc autem Pylias ex quo tu remige ad oras

328쪽

LIBER SEXTUS DECIMUS.

Enasti, dapibusque expers & munere Bacchi Ιlaud opera invisit, sed flens atque aeger anhelat Assiduo gemitu; duris cutis ossibus aret. Dixerat; at juvenis: durum est, at juverit, inquit, Nunc sinere ingrato miserum tabescere luctu. Namque uti arbitrio si qua ratione liceret I 6o omnibus in rebus, genitor mihi primus adesset Redditus optanti . tu vero, ut jussus, abito Nuncius, atque iterum recto te tramite siste Protinus huc rediens, nec sit cursare per agros Cura tibi. matri potius dic, ipsa ministram Clam fidam expediat mittens, quae laeta dolenti

Haec eadem celerans longaevo nuncia porter.

Sic fatus jubet ire senem: qui jussa capessens

Accepitque ocreas, pedibusque aptavit, ad urbis Moenia corripiens gressum. non ille Minervam Iro E stabulo egressiis latuit: namque Ocius altae Virginis os pulchraeque gerens operumque peritae Venit, & assistens foribus se ostendit Ulyssi. Non illam sensit coramque adspexit euntem Telemachus; neque enim manifesto in lumine divi Omnibus apparent. tantum Laertius heros, Et trepidi videre canes, nec faucibus acres Raucisonis contra institerunt, sed murmure blando

Per stabula hac illac profugi petiere latebras. Jamque supercilio dat signum: agnovit Ulysses I 8o Nutantem, tectique agrestia septa relinquens Exsiluit, propiorque stetit, cui diva loquuta Haec prior: o Laertiade certissima magni Cura Jovis, gnatum jam nunc assare, nec ultra Decipe dissimulans; moliti su nera ut ambo Nigra procis celeri gressis propcretis in urbem:

329쪽

Ipsa diu haud abero a vobis, pugnare parata. Dixit, & aurata subito dea contigit illum

Permulcens virga: niveas tum pectora circum

Imposuit primum vestes, humerisque coruscam Isto Pallam demisit, lumenque & membra juventae Reddidit: ambrosius fusco color ardet in Ore, Depulsaeque genis rugae. stant vertice crines Cyanei mentumque pari sublucet honore. Haec dea ubi fecit, sublimis fugit: & heros Tecta iterum subiit. juvenis miratus at illum Obstupet, avertitque oculos praestantia coram Numinis ora timens, dubiusque repente profatur. Qualis cras nuper ρ quantum diversus ab illo, Hospes, ades, vestesque alias, alia ora reportas: 2oci Certe aliquis divum es caeli stellantis alumnus. Sis bonus o placidusque t tibi cadet hostia ad aras,

Muneraque ex auro stabunt, miserere precantis.

Talia dicebat supplex; quum maximus heros: Non tibi numen ego, quid me caelestibus aequas pSum genitor quin ipse tuus, quem propter acerbo, Nate, gemis luctu, vi dura oppressus & armis. Sic dicens cupidus caro dedit oscula gnato, Effuditque genis lacrimas, complexus & haesit Nescius a dulci longum divellier ore. 2I QTelemachus vero nondum namque ille parentem Cernere credebat): non tu Laertius, inquit, Non Ithacus pater ille meus; sed numina caeli Hac magis heu miserum vana sub imagine ludunt. Haud etenim possit mortalis talia quisquam Sic facile, aetheria caeli delapsus ab arce Ni deus ipse velit juvenis murare figuram

330쪽

Indutusque artus Bede; nunc corpore verseos humerosque geris similis caelestibus ipsis. aeto Tum genitor: non sis ita visa in imagine patris Attonitumque haerere diu, tacitumque stupere, Telemache: haud veniet tibi namque huc alter Ulysses: Ille ego sum, passus mala dura, atque Omnibus actus Casibus in patriam bis deno redditus anno. Palladis hoc, quod cernis, opus Tritonidos; illa Fecit me qualem voluit, similemque videri Cuncta potens inopi jussit, rursumque juventam Induit, & pulcro circum dea texit amictu. Dis facile est, lati retinent qui culmen Olympi, a 3o Et rapere, & dignam mortalibus addere laudem. Haec fatus propior consedit . at ille parentis A sexus collo lacrimas fundebat, & ambo Alter in alterius defixi lumina vultu

Tristius heu flebant, quam curvis Unguibus acres Vulturii aut aquilae; fetus queis durus ab antro, Aspiciens nido implumes, detraxit arator: Ρulsa sonant nemora alta & questu implentur acuto.

Haud aliter luctumque ipsi gemitusque ciebant: Et sors occiduas Titan abiisset in undas 3 o Flentibus, affatus tali ni voce parentem Rupisset tandem sic longa silentia primus

Telemachus. qua te, genitor, duxere carina

In patriam nautae, sese quo sanguine, quave Gente serunt; late pontus nos undique cingit. Suscipit heic Ithacus: tibi vera, o nate, roganti Dicam equidem; pelago Phaeacum experta juventus Sueta alios etiam, quicumque accesserit illuc

Indigus auxilii, facili deducere cursu, Me tulit, ac placido sopitum in litore liquit aso Multa

SEARCH

MENU NAVIGATION