장음표시 사용
371쪽
Amplexus dextram flenti haec suprema reliquit Jussa mihi. haud equidem redituros scilicet omnes Innocuos credo Danaos Simoentis ab unda, o mulier; nam dura ferunt ad praelia Troas Acres esse viros, jaculo & fallente sagitta Egregios, saltuque altum conscendere tergum Fortis equi, ac magna solitos Vi cernere Martem. Incertum est, reditumne parent, an tristia fata a soDi mihi apud Trojam longe: quare Omnia curae Sint tibi, longaevusque parens, genitrixque relicta Sola domo sine me; nunc his te impensius aequum est Constitere . at puerum simul ac flavescere malas Aspicies, tu nube quidem tua limina linquens, Cui fuerit placitum . properans haec ille monebat, Quae nunc certa serunt perfecto tempore Parcae. Adveniet nox illa ingrati vincula portans Conjugii taedasque mihi, cui Juppiter omnem Laetitiam rapuit; sed me haec tamen una remordet 3 oo Cura magis vellitque animum . quae barbara tellus, Quae patria haec usquam vidit λ non jura procorum Haec fuerant quondam, non mos, quum ducere nympham Ingenuaque domo ac diti genitore creatam Ambirent studiis sese certantibus inter . Ipsi ultro e stabulis tauros accire paternis, Lanigerumque pecus laeta in convivia sponsae
Cognatis sociisque, & splendida serre solebant
Munera; non impune aliena vivere mensa.
Talia Penelope dicebat; laetus & heros 3lo Conjugis ingenio gaudet, quod scilicet una Donaque captabat juvenum, simulansque per artem Mollibus incensos dictis mulcebat amantes. Atque heic Antinous subdit: pulcherrima magni
372쪽
o nympha Icarii proles, age munera Achivum
Accipe , quotquot erunt; neque enim data spernere dignum a Nos autem nulla hinc avellet cura, neque ante stimus, uni eadem cedas quam nupta procorum.
Sie ille, & sociis vox circum haec omnibus una est, Continuoque jubent famulos sua munera serre 3 aci Pro se quisque viri; celerant & jussa ministri. Armiger Antinoo peplum tulit: undique multo Lumine versicolor fulget; tum fibulae auro Ingentem e pum bissenae torquibus ornant. Eurymacho, flaventi electro auroque monile Arte laboratum multa, lateque jubar ceu Solis inardescens. geminas accepit inaures Eurydamas sua dona; illis tres Ordine gemmae Parte ab utraque micant pendentes, claraque jactant Fulgura daedaleo commissae rite labore. 33ODeinde Polyctorides Pisander protulit heros ornatus collo, visu admirabile textum ;Atque alia extulerunt alii, pariterque dedere
Munera certantes. nec longum exinde morata
Penelope in thalamum sese formosa recepit, Cesseruntque una famulae data dona ferentes. Illi autem in choreas & dulcia carmina versi Ludo exercebant sese, dum vesper olympo Surgeret. occiduis qui postquam apparuit undis, Tres medio accensas nocturna in lumina tecto 34οLampadas apposuere; atque has arentia circum
Ligna dedere soco valida diffssa bipenni,
Miscueruntque faces: stant infelicis Ulysset, Alternantque vices simulae, lucemque ministrant. Quas ita compellat dictis Laertius heros: o Ithain
373쪽
O Ithaci absentis famulantia corda puellae Ite agite in sedes, & fusis volvite pensa, Casta ubi jam regina sedet. lenite dolorem Vel circum affusae, manibus vel fila trahentes. Heic vero residens ego fundam lumina: ad ipsum 3 soLudere si cupiant roseae Titanidos ortum, Haud vigilem vincant: patiens sum quippe laborum.
Dixerat: illum autem pariter risere procaces, Seque inter vertere oculos . tum pulcra Melantho Talibus increpuit dictis, quam protulit auras In superas Dolius, tenerisque eduxit ab annis Penelope ut natam jucundo matris amore; Nec tamen ingratam dominae fata ulla movebant Tristia, at Eurymachum furtim complexa fovebat. Haec Laertiadem tunc misso assata pudore est: 36o Quae tam dira, senex, te mens, miserande, fatigat, Ut neque in aerato placeat requiescere tecto, Nec coetus celebrare alios p infanda loquentem Uos juvenes inter tantum juvat Usque morari, Nil etiam veritum terret. vel corda Lyaeo Vincta geris, vel certe animus tibi pectore semper Talis inest, vano nequidquam murmure gaudens.
Fallit te incautum fastus: si sorte supcrbis, Indignum pugna nuper quod viceris Irum,
Jam vereor, ne quis potior certamine surgens 37o Ad cava te feriat correptum tempora, & altis Postibus ejiciat Dedatum sanguine multo. Illam immane tuens contra Laertius heros:
Jam jam, inquit, faxo sciat, o canis improba, dicta
Haec tua Telemachus; jam te ille in frusta secabit. Nec plura estatus trepidantes voce puellas Terruit . effugiunt omnes, captisque timore
374쪽
Genua labant: neque enim minitari falsa putabant. Ille autem ad pingues ardenti lumine taedas Restitit aspectans circum, volvitque sub imo 38o Multa agitans animo, quae mox haud vana fuere.
Nec minus & juvenes furiosa in jurgia Pallas Sollicitat stimulis acuens, ut durus Ulystei
Pervadat magis ima dolor penetralia cordis . . . Quos inter prior Eurymachus sic farier infit Illum ultro dictis carpens, atque Omnia risu Incendens: adhibete aures, o quotquot Achivi Magnanimi adstatis, meaque haec in pectore dicta Figite. non equidem sine divom numine credo Hunc subiisse virum Laertae regia tecta; 39o Pro taedis en ipse suo de vertice fundit Lumina, decisis nudata in fronte capillis.
Haec ait, atque Ithacum sic rursus voce sequutus Alloquitur: vin sorte meos, non parva laborum Praemia laturus, famulari verna per agrOS,
Arboribusque solum tegere, & praetendere sepes Illic non cereris largae tibi munera desint,
Non ocreae pedibus, nec denso e vellere Vestes. Tu tamen ignavo laetus torpere Veterno,
Instructusque malas artes, haud talia curas 4oo Improbe: stat potius reptanti errare per urbem Scilicet, ingluviemque immensi pascere ventris. Huic Laertiades heros: o si mihi tecum, Eurymache, in verno seret usquam tempore, dixit, Certandum, quum jam longae messoribus ire Incipiunt luces; sumptis tum falcibus una Experiare velim, quid nostrum possit uterque Jejunus primo exercens a sole laborem Ad tenebras, horrent ubi spisso gramine campi.
375쪽
Si vero & pulcros praestanti corpore tauros AIO Ingentesque acresque & pastos mollibus herbis Sub juga serre pares libeat, glebasque movere Indomita cervice, licet se jugera tendant
Quattuor, ac pressum terra subsidat aratrum; Me tamen effoso mirabere limite rectum Ducere agro sulcum . sin & Mavortia bella Adnuerint superi, clipeumque & hina coruscans Tela manu, galeamque geram ca a tempora circum; Ante alios longe progressium ex agmine cernes Caedem serre viris, nec ventris talia posthac 4ro
objicies mihi probra. at nunc in jurgia saevus Turpia nequidquam dementi pectore surgis, Teque aliquid sors este putas, quod mixtus inerti In turba potior socia virtute superbis. Quod si Ithacus patria tellure potitus adesset, Hi tibi nunc lato surgentes limine postes
Protinus angusti fierent, portisque negarent Effugium trepido perque atria curva ruenti. Sic ille; Eurymacho consurgunt altius irae, Horrendumque tuens contra sic turbidus infit: 43o Ah miseri exitium tibi fata extrema tulere Talia jactanti temere nullumque verenti Hoc iuvenum e coetu: vino tua pectora servent, Praecipiti aut semper turbantur vana furore. Anne adeo exsultas domitum tumefactus ob Irum pHaec fatus capit ipse manu grave robur; & ille
Ad genua Amphinomi supplex procumhit ab ictu
Effugiens valido. volat actum turbine telum Altius, adversique manu praeconis adhaeret Infixum: dextra simul olli excussus acutum 4 OInsonuit crater, simul ipse in pulvere foedo
376쪽
Procidit in vultum, gemitumque e pectore traxit. Fit strepitus, turbantque horrentia tecta tumultu
Continuo juvenes, seque inter talia jactant: O prius hic longe latum vagus hospes obisset
Finibus ignotis errans; non regia tanto Instreperet motu . nunc unius exsulis ergo
Rixamur mensasque obliti & gaudia laeta, Sic adeo in pejus vertentibus Omnia fatis. Atque his Telemachus turbatis farier orsus: 4sci Quis furor, o miseri, tantus Θ cur vina perosi Temnitis, atque epulas p certe vos laeva deorum Vis agitat: celebrate dapes, saturique penates Ite agite ad proprios, si seri ita corde vuluptas: Non ego nam quemquam pello. sic ore loquutus Conticuit: pressis fremuerunt dentibus Omnes, Labraque strinxerunt, animos ac verba monentis ΛΙirati. surgens tum Nisi Martia proles Amphinomus medios sic interfatur amicos: O socii, nemo contra haud indigna loquuto 46o Saeviat irascens. violentas hospite ab ipso Et cohibete manus, famulis & parcite cunctis, Aurea Laertae quotquot penetralia servant. Iamque agite, & celeres ad pocula serre ministros Vina jubete: diis meritum libemus honorem, Libatoque domos properemus; at hospes Ulysset Sub laribus maneat; curam gerat ipsius omnem Telemachus, cujus supplex ad limina venit. Haec ait, atque eadem placuit sententia cunctis; Implevitque mero crateras Mutius heros 47oΡraeco Dulichius, solitus famularier usque Amphinomo. fert ille obiens ex ordine circum,
377쪽
Et libant in honore, & dulcia pocula siccant Inde ubi libarunt, saturi petiere per umbras Quisque suos, tarda digressi nocte, penates. HO
378쪽
HOMERI ODYSSE AELIBER DECIMUS NONUS.IPse suo dius lab tecta restitit heros
Triste procis magna versans cum Pallade letum. Nec mora; Telemacho fatus: Mavortia, gnate, Jam nunc tempus adest clausis arma omnia tectis Occulere; ac juvenes, eadem si sorte reposcant, Alloquere incautos, his mulcens pectora dictis. Surripui e fumo, neque enim nunc illa videntur, Quae pater ad Trojam properans fulgentia liquit; ne adeo sordent nigroque alliata vapore. Quin aliquid majus prudens deus ipse cavere IoScilicet admonuit, ne dira in vulnera vino Edomiti armetis deArras, sparsoque cruore Tristis hymen, mens eque fluant: namque ipsa feroces Arma trahunt animos, pugnamque lacessere sua lent. Dixerat: ille sui celarat mandata parentis, Nutricemque vocans ita fidas inquit ad aures. O semper mihi cara, altis in sedibus omnes Nunc retine famulas, secreta in parte reponam Dum thalamo neglecta diu nigrantiaque igne Arma patris. tenero non id mens ante ferebat et o Cauta parum; contra tandem subducere certum omnia, qua nigri nullus vapor aestuat ignis. Haec ait; at nutrix: utinam prudentia rerum Te capiat, servesque tuos jam rite penates.
At quis, nate, tibi properanti lumina fundet, Si famulas arcere jubes, clausasque teneri p
379쪽
Hospes hic ipse, inquit: neque enim sine parte laboris Jam patiar quemquam, nostras qui vectus ad aedes Indigus hospitii veniat. sic dixit; & illa
Paruit, ac versos emuniit objice postes. 3οAt genitor gnatusque instant galeasque comantes, Aeratasque hastas, clipeosque umbone coruscos Subvectare citi: juxta Tritonia virgo Fundit ab aurato rutilantia lumina lychno. Atque hac assatus juvenis tum voce parentem: Quae nova lux oculis, inquit, diffusa repente,
o genitor λ jam summa mihi laquearia tecti,
Fraxineaeque trabes, murique, atraeque columnae Undique inardescunt flammis, et fulgura volvunt; Certe aliquis divum caelo delapsus ab alto est. 4o Cui reserens genitor: ne quaere, O gnate, doceri, Sed tacitus monstrata tuo sub pectore conde , Visa deum; morem hunc caelestia numina servant. Tuque adeo nunc stTata perens in nocte recumbe, Solus ego ut maneam, famulasque, ipsamque parentem Experiar coram, quae me flens anxia flustra
Multa diu quaeret . nec plura estatus Ulysses, Quum juvenis cessit. taedis lucentibus, aula E media, notoque locans sua membra cubili Accubuit gaudens quam primum cernere solem. SoIlle autem caedemque procis & fata parabat Pallade cum socia penetrali in sede relictus. Penelope interea, pulcrae non illa Dianae, Non Veneri absimilis, thalamo veniebat ab aureo Candida . cui sellam clavis fulgentibus aptam Ex ebore & laevi argento posuere ministrae Ante secum, multa quam secerat arte peritus
380쪽
t Addiderat stratum maculosae tegmine pellis. Heic se composuit regina, atque undique circum 6 ci Turba pucllarum venit, semesaque canae Frusta simul Cereris, siccataque pocula mensis Sustulit. inde socis calidam de more savillam
Excussere aliae, rursumque in lumina taedas Suffecere novas aliae, flammisque dedere. Quarum saeva iterum tali tunc voce Melantho Increpuit regem: quid adhuc vagus undique oberras,
Sera etiam sub nocte gravis, lustrasque puellas Improbus λ aut foribus discede, & munere gaude
Jam satur, aut rapto torre hoc expulsus abibis. 7o Illam torva tuens contra Laertius heros
Excipit: infelixi in me cur pectore saevo equidquam assurgis, miserumque haud carpere cessas λAn quod & informis, turpique indutus amictu Aeger inops vis namque premit) circum Ostia repto Per populum, rebos quod solum rellat in arctis. Ipse etiam selix quondam, laetusque vigebam Divitiis, ultroque dabam, quocumque profectus,
Quisquis & esset, opis nostrae qui tecta subiret Indigus. innumeri stabant ad jussa ministri, 8o
Multaque vis aderat rerum, queis dives habetur Vita hominum . nunc me contra pater ille deorum, Quippe aliter visum, miserum sine honore reliquit. Quare etiam tu docta cave, decus excidat oris Ne tibi, quo socias inter formosa renides; Neve gravis regina malas assurgat in iras, Aut veniat, necdum spes namque haec cessit, Ulysses .
Quod si ille heu dulci reditu fraudatus obivit, At viget egregius Phoebi sub numine sancto Telemachus, quem nulla scelus molita puella so