Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

381쪽

336 HOMERI ODYSSE AE

Ignarum per tecta latet: jam firmior aevo Ipse valet. sic fatus erat, quum pulcra loquentem Audiit, & dictis famulam dein talibus ultro Penelope incessit: non me, canis improba, tantum Ausa scelus fugies, in te quod numina Vertant. Inque tuum malesana caput. jam nota voluntas Nostra tibi fuerat, praesens & saepius ipsa Audieras, me velle senem de conjuge multa Poscere, si tristes valeam deponere curas. Dixit, & Eurynomen subito vocat, atque ita fatur: o

Huc age ser sedem, & pictam super injice pellem,

Carus ubi residens audire & reddere voces Hospes amet: coram namque est mihi multa rogandus. Jusserat: illa autem celerans sedemque nitentem

Extulit, injecitque super mollissima villis Tegmina, queis alte fultus consedit Ulysses. Cui sic Ρenelope: mihi primum edissere Verax, Quisve, vel unde genus, qua sunt tibi in urbe parentes ΘHuic Ithacus reddit: non te pulcherrima quisquam

Arguat o mulier, qua late maxima tellus i Io Funditur: aetherias caeli tua contigit arces Fama ingens veluti regis, qui numina divum Magna colit populosque regit ditione potenti Justitiae rectique tenax. fert ubere tellus Hordea, triticeasque dapes, ramique gravantur Arborei pomis, tenerosque animantia metus Progenerant; fert pontus item sub gurgite pisces Squamigeros, curisque a Uit mortalia corda: His juvet in rebus vario sermone morari, Non sedes patrias, non prima ab Origine gentem ia Quaere meam, gravior ne cura in pectore gliscat Heu nimium memori. sortuna oppressus iniqua

382쪽

LIBER DECIMUS NONUS. 337

Exsul agor, vitamque traho; sed questubus aeger Abstineo, & lacrimis aliena in sede receptus. Quippe etiam sine fine nefas lugere; puellas Ne qua inter dicat, mea cogere lumina Bacchum Fletibus ubertim largis tabescere, tuque Fors eadem credas. haec ille; & regia conjux Subjicit: heu periit virtusque, & pristina forma Membrorumque mihi species, quo tempore Graji i 3 o Dardanias petiere domos, unaque sequutus Vir meus ipse ahiit, proles Laertia , Ulysses: Quem reducem si sata serent, majorque videri Incipiam, pulcroque iterum sermosior ore. Nunc doleo infelix, adversi numinis ira,

Pressa malis. quotquot nam late prima virorum Dulichiumque Samenque tenent, viridemque Zacynthum Atque Ithacam; tot nostra petunt connubia, & urgent Invitam longo vastantes Omnia luxu. I OHinc mihi & hospitibus non ullam impendere Curam, Supplicibusque datur, praeconum aut jura tueri Publica; sed tristi tabescens anxia fletu Irrita pro caro suspiria conjuge fundo. At juvenes votis instant, dum pectore verso Ipsa dolos, monitusque sequens ac jussa deorum Tenvia in iminensem disponere licia telam Aggredior, juvenesque moror sic fata superbos. Magnanimi, mea cura, proci, jam iunctus Ulysses Quandoquidem fato est, spatii ad connubia tantum Nostra peto, donec textum properante labore Iso Perficiam pereant ne fila exorsa, in quod urgens Laertae in funus celero, quum tristia fata Ipsus aeterna velabunt lumina nocte. Namque pudor me saepe & cura haec saeva satigat,

383쪽

Ne qua mihi in populo mulier convicia jactans

objiciat nudum, fuerant cui multa, jacere.

Sic ego, & incautae pubi res credita; sed quid

Demoror λ arguto percurrens pectine telam Luce operi instabam, mox sera ad lumina texta Stamina solvebam tres furto laeta per annos. 16o

Verum ubi jam quartus venit, labentibus horis, Annus, & infidae fraudem retulere puellae, Ingressi juvenes jussere abrumpere coeptum.

Quid facerem Θ jussiim perfeci haud sponte laborem

Victa minis . fors nulla mihi se ostendit amica, Nec valeo quidquam moliri pectore, taedas Quo sugiam has misera, & detestatos hymenaeos. Ipsi etiam poscunt connubia nostra parenteS, Iratusque super gnatus surit, Omnia rapto ITO Vasta Videns. jam quippe valet Jovis auctus honore Consilioque domum regere, & curare penateS. Sed mihi fare tuum contra genus, & quibus oris Vectus ades: non te quercus celebrata poetis Protulit, aut gelidis in montibus aspera cautes Talibus instabat, quum sic exorsus Ulyges: O magni Laertiadae pulcherrima conjux Necdum Oblita meam cessas inquirere gentem pDicam equidem, quamvis pervellet pectora luctus Acrior haec fanti . neque enim sibi temperet ullus, Tempore qui tanto patria procul actus ab urbe I 8o Erret inops, quanto jactatus tempore gentes Per varias seror ipse, immensa pericula passius.

Nec tamen abnuero parere, nec ulla doloris Tanti damna fuant, quin protinus omnia pandam. Stat medio tellus ponto cognomine Creta

Insula dives agri, populisque opibusque superbas

384쪽

LIBER DECIMUS NON Us. 339

Nonaginta urbes gremio complectitur una. Omnibus haud eadem lingua est: sunt intus Achivi, Sunt & magnanimi Cretes, mixtique Cydones, Et triplici Dores populo, fortesque Pelasgi. I9o Cnosius ibi magna se tollit ad aethera mole Urbs omni ditione novem regnata per annOSMinoi, ante alios quem Juppiter aequus amavit, Quoque meus genitor claro genitore superbit Heros Deucalion. hic me sulcepit, & acrem Idomenea ducem, qui Pergama ad alta sequutus Atridas classe est; Aethon ego dicor, & armis, Et natu inserior; me sortior ille, priorque est. Heic Ithacum vidi tum primum, atque hospite digna Dona dedi: vis namque illum violenta coegit 2 oo Ventorum insurgens ad Cnossia litora cursum Tendere, quum Trojam peteret, diversa per aequor Ad loca correptus Maleae spumantibus undis. Constitit Amniso in viridi, Lucinae ubi sacrum Antrum horret, dubia statione elapsus ab atro Vix pelago. e portu subito progressus in urbem Idomeneum petiit, cui sese foedere sacro Hospitii junctum magnoque ferebat amore. At fratrem decimo jam tunc aurora Vel Ortu Viderat undecimo sulcantem caerula ad altam a Io Ilion. ipse autem tecta intra regia ducens Suscepique virum, fovique amplexus honore

Ingenti; sociisque super cerealia jussi Dona dari a populo, serrique liquentia Vina,Mactandosque boves sollemni munere duci. Illic bissenos epulati in littore nautae Consedere dies; praeceps nam turbine vasto Irruerat ponto boreas, camposque per omnes V v a Pasto

385쪽

Pastoresque domosque altas lucosque senantes Straverat infesti violenta numinis ira. 22o Tertia sed decimam supra quum fulsit Moorta dies, ventus posuit, solvitque juventus. Dixerat, ac multa fingit dum callidus arte Vera tegens, regina gravi perculsa dolore Tabebat, lacrimisque sinum liquefacta rigabat. Ac veluti primo summis quum montibus aestu Liquitur, atque Euri tepido nix ista vapore, Quam zephiri effudere, siuit: rura Omnia manant Undique, & implentur rivis serventibus amnes. Sic pectus, sc illa genas perfusa nitentes 23o Solvitur in lacrimas; lugetque ante ora mariti Nequidquam adstantis. luctum miseratur inanem

Ille dolens contra tacitus, nec fronte moventur Dura tamen, cornu ceu stent aut lumina serro:

Dissimulat, pressoque Obnixus temperat imbre. Ipsa autem ut primum fetu satiata quievit, Rursus ait sc orsa: equidem vera omnia duco; Sed melius cognosse juvat, num sedibus olim In patriis Ithacum socia comitante caterva Videris exceptum, ceu jactas. quare age sare, et o Ne dubitem; quonam per membra indutus amictu,

QDalis erat dux ipse, sui & vis fida sodales

Ille refert: heu dura petis; post tempore tanto Vix potero meminisse viri; nam volvitur annus Mensibus exactis vicesimus, appulit illuc Quum priinum veniens, rursumque iter egit in altum. Sed tamen, ut memini, dicam. fulgentibus olli Purpurea ex humeris late chlamys apta fluebat Ρulcra, duplex; geminis inerat cui fibula bullis Aurea, daedaleo supra variata labore. 2sorii

386쪽

LIBER DECIM Us NONUS. 3 3

Prima pedum ornabat patulo canis Ore trementem Hinnuleum raptans. omnes stupor altus habet,at Cernentes: auro e rigido squallebat uterque,

Et tamen hic jugulum rapidus super angit, & haeret Dente vorans; pedibus nitens ille ardet abire, Subsultatque pavens, & pulsibus ilia tendit.

At tunica indutos artus miranda tegebat Instar membranaeve croci tenuisve papyri:

Sic adeo mollis, claroque simillima soli

Luce renidebat pura, lateque coruscans a fici Ad sua semineos vertebat fulgura Vultus. Num tamen hos tulerit cultus, num vestibus hisce In patriis etiam tectis assueverit uti, Aut aliquis socium secum per caerula Vectus Navibus in curvis, aut & donaverit hospes, Haud equidem novi. multas namque ille per urbes

Clarus iit, paucique olli se laudibus aequent.

Ipse autem aeratumque ensem, laenamque nitentem, Formosamque dedi tunicam pro munere serre Litus ad extremum cedentem rite sequutus. 27 Ibat & aequaevus praeco comes additus usque

Pone ducem servans; fuerit jam qualis, habeto. Curvi humeri exstabant; fusco cutis atra colore In facie horrebat, densique in vertice crines; Eurybates nomen: sociis ex omnibus unum Praecipuo hunc heros carum servabat honore Consiliisque habilem fidis animoque valentem. Vix ea; quum miserae strinxit praecordia luctus Rite recordanti, nimium sibi cognita, signa; Atque ubi vix tandem voci via facta dolore est, a8o Uda genas lacrimis iterum sc voce prosatur. Nunc ego te, licet ante tuas miserata dolerem

387쪽

3 i HOMERI ODYSSE AR

Saepe vices, toto meritum complectaζ amore

ossicioque colam. thalami in penetralibus olim Illa ego, quae memoras, Velamina nota plicavi, Et manthus fuit ille meis superadditus auro Circulus e sulvo rutilans, decus inter Achivos Esset ut ornato. sed non miseranda revisam, Amplectarque virum reducem: laevo ille prosectus

omine, & infestis petiit dis Pergama, credo, 29 Pergama, & infandae semper mihi moenia Trojae Cui reserens Ithacus: parce o pulcherrima, dixit;

Neve adeo niveosque sinus patiare, nec ipsum Sic animum assiduis tristem tabescere curis Usque virum lacrimans. te certe caussa doloris

Justa premit, fletuque tuo haud irascier ausim; Quippe etiam si jure gemit sibi funere raptum

Nupta Virum quemcumque, tori cui foedere mixta Progenuit dulces, communia pignora, gnatos Quanto Ithacum sas sere magis, caelestibus esse 3 o

Quem similcm perhibent Θ paullum sed desine,&ipsa

Parce tibi, nostrisque adhibe sermonibus aures. Nunc etenim haud mendax, de vivo quidquid Vlysse Thesprotum in populo audivi reditumque parante, Expediam dictis. ingens argentumque aurumque Ille refert donis auctus, sed perdidit omnes Cum navi socios procul hinc in gurgite vasto Trinacria excedens. namque illi rector olympi Saevierat cum Sole gravis, cui forte juvencos Sacrilegi leto dederant in litore nautae. 3I Ergo omnes periere undanti in marmore: at ipsum Applicuit terris haerentem ad stacta carinae Robora fluctus agens, ubi pingues ubere glebas Securi Phaeaces habent, gens proxima divis.

388쪽

LIBER DECIMUS NONUS

Exceptum hi magno fovere ut numen amore, Multaque donarunt, patriasque reducere ad oras Continuo voluere. & jam nota arva teneret

Redditus huc, animo satius ni sorte subisset

Hinc terras lustrare alias atque undique gazam Congerere. usque adeo Vincit mortalia corda 3ao Arie vaser, Dustraque olli contendere certet

Consilio quisquam. Thesprotum haec ipse loquutus Me rex edocuit Phidon, Mavortius heros. Quin & juratus libansque in honore deorum Addidit, instructamque ratem, sociosque paratos Esse viro, reducem patrio qui litore sistant. At prior ipse abii, properantem nactus ad alta Moenia Dulichii, Cereri loca sacra, carinam. Munera praeterea, quaecumque aggessit Ulysses, Omnia monstravit: sat multa nepotibus essent 33o Post: decimum, reor, illa genus; vis tanta jacebat Ipsius in magni penetralibus abdita regis lIllum Dodonae in lucos abiisse serebat

Ab Jovis aeria scitatum oracula quercu Incertum, patrias quo pacto attingeret oras

Clamne, palamne, absens nimium jam tempore longo. Omnia tuta vides: vivit, salvusque redibit, Iamque dies properata brevi complexibus illum Reddet amicorum . neu dicta haec irrita credas, Per tibi ego magnumque Jovem, Vestamque potentem, Perque Ithaci juro mensas, quas hospes adivi, 3 o Dicta oculis perfecta tuis haec Omnia cerneS, Advenietque heros ipso hoc Laertius anno, Hujus in occasu mensis, primique sub Ortum. Ad quem Penelope: haec utinam rata dicta manerent,

Et vellem & cuperem: jam jam si nuncia verax

389쪽

HOMERI ODYSSE AE

Certa mones, virtus quid grato in pectore possit, Experiere auctus donis, populumque per omnem Divitiis magnaque vigens celebrabere fama. Cuncta tamen reor esse meis contraria votis, 3 soklactenus ut suerunt: veniet nec salvus Ulysses, Nec tu iter expedies; ducibus quippe orba relicta Tecta carent; velut ille fuit nunc o foret usquami Gnarus & excipere, & pariter dimittere amicos. Sed vos, o famulae, puro hunc in sonte lavate, Instratoque super mollissima ponite lecto Tegminaque & laenas, tepidos queis mulceat artus Usque sub Aurorae roseum Titanidis Ortum. Prima autem sub luce oleo perfundite lotum, Ut comes assideat laetae inter pocula mensae 3 6o Telemacho. quod si juvenum quis laedere posthac Audeat hunc, mala damna seret; nec flectere mentem Speret posse meam, licet acri exaestuet ira. Anne ego semineum vulgi genus una videbor Vincere consilio, patiar si veste carentem Sedibus in nostris talem te accumbere λ Vitae Terminus haud longae miseris mortalibus instat;

Quisquis & implacido crudelia pectore facta

Saevus amat, vivensque odiis communibus ardet,

Infestisque agitur diris post funeris ignem. 37 At hona quisquis amat bonus ipse, hunc praepete penna Didita per gentes late ingens gloria tollit, Multorumque serunt laudos ad sidera dignum. Dixerat; atque heros: jamdudum, ait, Optima nympha, Invisaeque mihi sunt denso vellere laenae Tegminaque, infelix postquam maria alta sequutus Classe cita Cretae nivibus juga consita liqui.

390쪽

LIBER DECIMUS NONUS.

retus agam; foedi jam saepe in limine tecti

Compostus vidi croceam consurgere lucem. 38o Nec mihi nunc placitum menti est perfundere molli Rore pedes, nec nostra, reor, vestigia tanget

Ulla tibi famulans harum per tecta puella; Ni qua domo sit anus longaeva, & conscia recti, Totque malis jactata, quot ipse exhausta peregi:

Nil veritus tantum hanc patiar contingere tandem Crura mihi. sic fatus erat, mirataque fantem Penelope: haud umquam nostra haec ad limina venit Hospes, ait, tales qui docto in pectore scnstis Gesserit, ac sapiens pariter servaverit aequum. 39o omnia recta mones: est heic tamen, est mihi nutrix Ante alias & fida, & multo grandior aevo, Illum etiam regem quae quondam excepit in ulnas Ipsa suas, tenerumque aluit, quum lucis in oras

Edidit heu laevo nascentem numine mater: Haec aderit quamquam aegra manus tardante senecta. Surge agesis, regique tuo ne cara morare

Abluere aequaevum nutrix; sors talis Ulysses

Illotosque pedes illotaque brachia gestat Squallidus heu longoque situ duroque labore; 4oo

Ocior angustis homines nam foeda senectus Occupat in rebus. quae postquam edixerat, illa Sustulit in vultum palmas, lacrimisque volutis: Heu miseranda, inquit, sine te sum, gnate, relicta; Te superum pater ille odiis crudelibus urget Immeritum, tantasque pio tibi suscitat iras Nequidquam contra fas omne insestior uni. Nam quis lecta boum tot mactans corpora stravit, Incenditque Jovi fumantia Viscera ad aras, Quot tu olim, seniumque tibi non triste precari 4r o X κ Sue-

SEARCH

MENU NAVIGATION