장음표시 사용
411쪽
Concideres, maestusque tibi pro optato hymenaeo F eic genitor lanus, bustumque informe pararet. Parcite, neu diro sese quis crimine jactet Me coram; sas omne animo discernere quippe Atque nefas didici: fueram puer inscius olim. 3so
Nunc quoque balantumque greges, armentaque caedi, Et cererem passim raptari & munera vini Aspiciens utcumque sero, Vi presses acerba, Auxilioque carens; tot enim compescere solus Haud valeo: hostilem at saltem prohibete furorem. Quod si ardor vos tantus habet me sternere ferro, Sternite, nil renuo; multoque occumbere praestat,
Cernere quam semper scelerosa atque impia facta, Hospitiumque sero violatum vulnere, & ipsas Vexatas sine more mea intra tecta puellas. 36o Vix haec fatus erat, cunctisque silentia facta Per tacitas late sedes; stupor altus ubique. Inde Damastorides Agelaus ita incipit ore: Ne vero vestrum ne quisquam justa monenti Audeat irasci, dictis aut obvius ire. Jam saevas cohibete manus, & parcite quemquam
Laedere, contemptos veriti per tecta penates. Telemacho vero matrique haec dicta profabor Haud ingrata serens, audire invitus uterque
Ni renuat. donec fuerat spes ulla videndi 37o Sedibus in patriis praesentem rursus Ulysiem; il vetuit traxisse moras, & ducere longa
Spe juvenes satius tibi multo id namque fuisset, Si patrias genitor salvus remeasset ad oras );
Nunc aliter manifesta fides jam credere cogit. Quare age & incertam precibus tu vince parentem ;Illa sibi jungat, fuerit cui plurima virtuS,
412쪽
Lx majora dabit qui dona: ita laetus avita Tu potiere domo, patriisque epulabere mensis; Ipsa novos thalamos, alienaque tecta sequetur. 38o, Haec ubi finierat, contra sic natus Ulysse
Pauca resert: non matris ego connubia carae
Perque Jovem, casusque mei genitoris acerbos, Qui procul hinc periit, longis aut errat in Oris, Non, Agelae, veto: jubeo quin saepe morantem Nubere, cui malit, cui dent sua praemia laudem. Sed pudet invitam nostris expellere tectis Vi dura; vos ol di talem avertite culpam. Conticuit vix ille; procis Tritonia risum
Excitat insuetum, mentesque erroribus implet. 39o Ingeminant omnes alienis gaudia malis, Sanguineasque Vorant epulas, turgentiaque una Lumina stant lacrimis, gliscitque in pectore luctus. Quos inter magno circum resonante tumultu Dia Theoclymenus sc fatis ora resolvit; Ac subito: heu miseri, quae tanta insania turbat pEn vestrum nox atra caput circumvolat umbris, Per vultusque affusa horret trepidantiaque infra Genua metu. quaerulis aer ululatibus ardet, Volvunturque imbres oculis. jam sanguine muros, 4od Atque trabes, atque alta super laquearia cerno Sparsa novo. formis simulacra volantia miris
Vestibulumque aulamque implent, ac pallida Ditis Regna petunt, Erebo loca subdita: purpureo sol
Axe fugit; nigris densantur cuncta tenebris. Talia dicebat: vasto magis omnia risu Insonuere. atque heic Polybo genitore superbus Eurymachus: sine mente furit novus advena; vanum Ducite continuo e sotibus, mediaque locate
413쪽
Urbe citi o juvenes, quando olli heic noctis imago est. I o Cui vates: mitte hanc pro me de pectore curam, Ac ducibus jam parce istis. & lumina, & aures, Incolumesque pedes ambo mihi; stat quoque menti Vis eadem; his fugiam fretus. Vos aspera clades, Exitiumque manet, quod nulli evadere salvo Mox dabitur, quotquot juvat his in sedibus ultro Vimque inferre viris, molirique impia vota. Haec dicens alto subito de limine cessit, Piraeumque adiit; laetus qui excepit amicum Protinus, & multo fovit solatus amore. 42o At juvenes circumspiciunt, risuque furentes Telemacho magis atque magis succendere pectus Instant, multa super sociis indigna loquuti. Atque aliquis: dic o, quis te pejoribus, inquit,
Hospitibus gaudet, sate Ulyssep hunc dira fatigat
Errantem ingluvies ventris, vinique dapumque Perniciem . non ars Olli, non pectore virtus
Ulla subest; tantum stat pondus inutile terrae: Ille furit vates, ac fata horrentia fingit In mediis surgens, ac divum nunciat iras. 43o Verum age, si qua fides, non te cessisse pigebit Jam facilem, ac sero quamvis mea dicta sequentem; Navibus impositum curvis mittamus utrumque Trinacrium ad litus; pretium nec vile redibit. Talibus instabant dictis: nihil ille movetur, Sed tacitus patrem observat, cupidusque precatur, Incipiat conserre manus, & surgat ad arma. Venit & Icarii proles, pulcherrima nympha, Penelope, ac solio contra subnixa resedit Gaudens illa quidem juvenum cognoscere dicta. 4 o Nec minus hi lautis agitant convivia mensis,
414쪽
Vescunturque epulis, quarum Vis strata jacebat Plurima. non illa potuit sed caena parari Grata minus, structurus erat quam maximus heros, Divaque bellipotens morituris: quippe priores Sunt scelere atque odiis ausi certare nefandis. A a allo Disisti by Coosl
415쪽
PEnelopi haec inter Pallas Tritonia mentem
Subdidit, in mediis Ithaci penetralibus arcum Ponere, & arma procis, dirum certam inis omen, Principiumque smul caedis . tum protinus altis Nixa pedes gradibus constendit limina nota,
Accepitque manu bene sexam ex aere nitenti, Artis Opus rarae, clavem, cui parte sub ima Lucet ebur, manibus qua se tractata revolvit. Hinc subit extremum, sociis comitata puellis, In thalamum secreta petens, ubi regia stabat IoCaga, aurique labor, serrique, atque acre micans aes. Letifer heic laxis pendebat cornibus arcus,
Et pharetra, inque ipsi clades horrenda sagittae, Congressus quae dona viro Lacedaemone quondam Iphitus Eurytides dederat, caelestibus heros Assimilis. varia Messenam e parte profecti DeVenere duces una, tectisque sub isdem
Hospitio Hortilochus gaudens exceperat ambOS. Venerat huc Ithacus pretium mulctamque reposcens A populo: pecudes tercentum averterat olli et o Nam patrio e regno pastoresque insuper ipsos Effugiens ratibus curvis Messenia pubes. Haec repetens heros longinqua per aequora venit Tunc etiam impubes: genitor nam jusserat ire, Atque alii proceres, magni capita alta senatus. Iphitus at contra bissex quaerebat abactas
416쪽
Acer equas, totidemque notho de sanguine pullos, Exitii heu caussam; Iovis almo e semine postquam Magnanimum Alciden adiit, super aethera notum Ddomita pariter virtute & grandibus ausis; 3o Qui miserum dulci spoliavit lumine vitae Improbus, haud superos Veritus, mensamque sacratam, Quam posuit venienti, ipsoque in Tartara misso Cornipedes violentus equas impune subegit, Detinuitque diu clausas praesepibus altis. Ille has tum quaerens domibusque exceptus eisdem
Ferre Ithaco dederat lunatis Dontibus arcum Ingentem, genitor magnus quem gesserat olim Eurytus, & moriens nato post sata reliquit. Cui Laertiades ensemque hastamque vicissim go Fulmineam dederat, praesenti munere firmans Hospitium. sed non sociis accumbere mensis Post umquam potuere: prius nam proditus heros Iphitus Alcidae dextra jura Omnia contra Occubuit. cujus donum Laertia proles Haud secum extulerat properans Mavortis ad arma; Sed cari cupiens monumentum ut semper amici
Adseret in domibus, suspensum in sede reliquit
Multas inter opes: solum tellure gerebat In patria ornatus quondam iuvenilibus annis. Ergo ubi Penelope tetigit penetrale repostum, Conscenditque altum querno de robore limen, Quod faber extuderat, multaque poliverat olim Arte regens parili surgentes limite postes, Aeratoque addens rutilas in cardine valvas ;Ρrotinus adstrictis haerentia vincula nodis Solvit, & obstantes immissa clave removit
In foribus vectes agitans. tum murmure acuto,
417쪽
Ceu quum luxurians mugit per prata juvencus, Insonuere ictae patefacto in limine valvae. 6o Illa subit, superatque alte tabulata, ubi clausae Intus odoratae stabant sua munera vestes; Pendentem e celso capit arcum & parjete dextra Indutum vagina, ipsum quae lucida obibat. Nec mora: curvatis genthus reclinat, & acri Icta gemens luctu fulgentem e tegmine ducit. Ut vero tristi fletu satiata quievit, Egrediens thalamo, celerat vestigia tectis,
Invisitque procos portans arcumque pharetramque In manibus jaculis horrentem. pone sequuntur ΤΟΕt famulae in calathis persecta ex aere strentes Arma, quibus certans Olim se exercuit heros.
Quum juvenum propior regina advenit in agmen Constitit auratae solidis sub postibus aulae Mollia demittens niveis redimicula malis P inc atque hinc fidas inter media ipsa ministras. Tum subito sic fata: animos advertite vestros His dictis, juvenes, clarum genus, heic male quotquot Ducitis assii si nimio convivia luxu , Rege absente diu; vobis praetexere caussam, 8o Conjugium optatum praeter taedasque jugales,
Haud aliam tanti sceleris licet. ergo agite omnes, Vestra habeant finem demum hoc certamine Vota. En arcum: melior quicumque intenderit ipsum,
Bissenosque idem missis per inania telo,
Sortitus sortunam oculis, trajecerit orbes;
Hunc sequar antiqui tandem penetralia linquens Conjugis heu stultra mihi cara, opibusque superba,
Saepius ingratae reseret quae noctis imago. Dixerat, Eumaeumque vocans jubet ocius arcum 'o
418쪽
Ferre procis, orbesque simul, quo spicula tendant. Ille capit; largoque humectans lumina rore Flet simul ipse, simul diversa in parte bubulcus
Arma videns miseri nimium sibi cognita regis. Quos subito Antinous vesana turbidus ira Increpuit dicens: o longum nata labore Exercere diem gens stulta, agrestia corda, Quid miseri fletis, vestroque incendere luctu Pergiris heu multis reginae saucia curis Pectora, dilectum rapuit cui Parca maritum Ioo
Vel taciti heic epulis considite, vel procul ambo Ite domo, si fiere juvat, si rumpere questus;
ΡOnite at arma prius dura in certamina pubi. Haud facile hunc nobis intendi viribus arcum Posse reor: neque enim quisquam nos inter Ulysii Magnanimo aequandus, quotquot sumus. illum ego primo Sat memini, vidi puer admiratus in aevo. Talia dicebat simulans , tacitoque fovebat
Spem tamen adversam dictis in pectore, jam jam ipse sibi visus trajecto praemia ferro II o Tollere . nequidquam: nam vulnere stratus Ulysei Debuerat sceleri poenas prior, omnibus idem
Saevior, atque ultro socios incendere suetus.
Queis ibi Telemachus subito: mihi Iuppiter Omnes
Eripuit sensus animi sine more furenti, Credo equidem: genitrix claro comitata hymenaeo Ire parat, nostrisque procul discedere tectis; Lentus ego heic autem falsi inter gaudia risus Assideo. O vos felices, queis semina pugnae Stat pretium, qualem nec vidit Achaica tellus, Iaci
Nec Pylos, ac sortes Argi, ditesque Mycenae, Non Ithaca, Epirusque serax late ubere gleba :Haud
419쪽
Haud ignota loquor; coram vos cernitis ipsi. Sed quid ego matrem laudo Θ quin ocius arcum Accipite experti pariter, nec tarda morantes Impediat vis ulla metu, segnesque fatiget. Et me etiam tentare juvat: si tendere nervos Contigerit, missoque orbes transmittere telo; Haud miserum penitus me deseret Optima mater Connubio sociata novo. solabor acerbum I 3o Discidium reputans, vacua quod sede relinquor Iam potis egregii contendere dona parentis. Dixit, puniceumque humeris rejecit amictum, Ac subito ardenti laevum latus exuit ense
Prosiliens foribus. primum dein ordine ponit Quamque suis scrobibus, lassa in tellure, bipennes Limite agens longo sulcum per recta viarum, Aggestoque solo firmans. stupet inscia pubes,
Miraturque artem novitatis imagine capta.
Ille autem ingressus stetit alto in limine, & arcum I o Ter valido conatus ibi subtendere nisu Cornibus adductis; ter nisu elusus inani
Destitit, ipse quidem sperans restantia fila
Vincere, & intorto metam contingere serm. Et jam instans quarto conamine victor abisset, Ni vaser ardentem nutu vetuisset Ulysses Ulterius tentare. ergo his tum Vocibus usus Stans medio in coetu: proh , dixit, semper ad arma Aut ignavus ero, aut nondum vis addita ab annis Firma viget, duram qua possim avertere cladem, IsoSi prior aggressiim quis sorte incesserit hostis lAt vos, queis solido potior stat corpore virtus, Vos certare decet, finemque imponere ludo. Sic fatus posuitque arcum connexa supinans
420쪽
Ad tabulata solo, supraque volatile telum Addidit, ac solita cedens se in sede locavit. Tum satus Lupitheo: dextra consurgite parte Pro se quisque viri nunc vos, ait, Ordine eodem, obis quo famuli miscent in pocula vinum Nec plura Antinous dixit; fremituque secundo 16o Assensere omnes, & Iaeti dicta probarunt. Surgit ibi ante alios Liodes oenope cretus
Fatidicus vares, mensis considere semper Interior solitus propter cratera nitentem, Iratusque procis, totoque ex agmine solus Flagitia exosus. volucrem tunc ille sagittam
Accipiens arcumque prior processit ad alta Limina, & obnixus multa vi dura trahebat Cornua. nec potuit pervincere: quippe laborum Inscius, indoluitque manus & mollia stactus Iro
Brachia; dein medios ita voce affatus amantes. Non ego non tantum valeo: succedat & alter Fortunam experiens; capite arcum: & robur dc ipsam Ille animam rapiet multis. Occumbere praestat Scilicet, elusos voto quam Vivere nostro,
Degimus heic una quod propter tempore in omni Solliciti, ac magno correpti pectus amore. Sperat nunc aliquis frustra securus, & ardet Ducere Penelopen; sed quum tractaverit arcum Nequidquam expertus, sibi quaeret Acheldas inter i8o Auricomas aliam florenti corpore: at illa Nubet, cui meritam sua dona & fata jugabunt. Haec ubi dicta dedit vates, in robore laevi Ante pedes ponitque arcum curvatus & una Infelix telum, solioque residit eodem, Unde abiit surgens. quem tunc his excipit acer