Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

421쪽

Maerentem Antinous dictis, atque increpat ultro. Quae tibi, Liode, vano haec vox excidit Ore Stulta, inimica: subit jamque altius ira medullas. Quid p dabit exitio multos, sortissima corda, I9o Arcus an iste, tibi quod nunc male restitit uni λAt non te genuit ratem pulcherrima mater, Tendere uti valeas nervo stridente sagittas Impigera haec alias poscunt certamina Vires,

Quas facilis nunc palma vocat. sc fatus; & ignem ocius, o dixit, sopitum accende, Melantheu, Admotisque soco soliis villosa superne Tergora sterne serens ingentem huc protinus Orbem Arvina e pingui, qua cedere discat inunctus Arcus, & incepta trepidos formidine solvat. 2oo Talia mandabat; jussumque Melanthius ignem Excitat, ac densis admota sedilia sternit

Velleribus portans ingentem protinus Orbem Squallenti arvina. juvenum manus ungere coeptat,

Mollitoque arcum pingui distenderet at omnis Conatus perit, & tentantum plurima frustra

Deficiunt vanae defesso in corpore Vires. Antinous numero ex omni restabat, & acer Eurymachus, nondum experti: praestantibus ambo Viribus, & multa ante alios virtute superbi. 2Io

Interea Eumaeus seciusque Philetius olli Additus exivere domo; quos pone sequutus Extulit ipse altis Ithacus vestigia tectis. Hinc ubi digressi, foribus post terga relictis, Constiterunt, medius sic illos inter Ulysses Incipit, ac dictis animos pertentat amicis. Eloquar, an sileam λ sed cur morer 8 ipsa profari Me jubet impatiens arrecta in corde cupido.

422쪽

Ecqua fides vobis p Ithacus quid fidere possit, Si veniat subito, si quis deus afferat ipsum p aeto Auxilione procis, an contra stabitis olli, Dicite, & arcanos animi recludite sensus pTalia quaerenti sic deinde Philetius inquit:

o pater, o rector superum tu maxime votum Perfice; jam redeat dux ille, atque afferat ipsum Huc deus, expertus credes, quid dextera possit, Quid mea vis, nil non pro rege audere parata. Haec eadem Eumaeus caeli conversus ad auras Spondet, & optato dis supplicat Omnibus ardens Pro reditu. ast heros, postquam fraus Omnis abacta, a 3o Amborumque videt sensus & pectora fida, Certus ait. votis quem vos O poscitis, adsum En ego. per varios casus, atque aspera rerum In patriam veni, bis denis exsul ab annis. Jam video vobis famulantum ex agmine toto Solis optatus rediisse: haud vota precantis Ullius audivi meque in mea regna VocantiS. Accipite ergo animis, quae nunc ego Vera profabor Pollicitus. domuisse mihi genus acre procorum, Si deus adnuerit, vobis ego dulce parabo a o Conjugium, multamque dabo pro munere gazam Tecta meis ponens vicina, ambosque Ave Telemachi ut socios, cognato aut sanguine statres. Atque adeo quo certa magis manifestaque vestris

Sint animis mea dicta, haec illa est scilicet ipsa, Quam mihi venanti Parnassi in vertice quondam Autolyci cum prole, ruens obliquus in ictum Liquit saevus aper, fgnata in pelle cicatrix. Haec dicens lacerosque genu divisit amictus, Ostenditque manu vestigia vulneris alti

aso Nota

423쪽

NOta nimis. Coram quae postquam agnovit uterque,

Miratusque oculis hausit, suffusus oborto Imbre genas collo regis dat brachia circum, Alternosque inter complexus oscula libat Assusus capiti atque humeris; nec secius heros ora manusque fovet amborum amplexus & haeret. Ac sors occiduas sol flentibus isset in undas, Ni prior ille moras vetuisset ducere flendo Assatus socios. jam nunc O parcite luctu, Egressus ne quis foribus vos cernat, & intro a6o Nunciet. ite domum sejuncti: limina scandam Primus ego, vos deinde; atque haec advertite jussa: Adsunt heic juvenes quotquot per tecta, nec arcum,

Nec pharetram mihi ferre sinent certare volenti; Tu tamen o Eumaee huc atque huc dexter oberrans

In manibus mihi pone arcum, famulasque puellas Ipse jube thalami versas occludere valvas.

Tum si quis gemitus circum, si quo atria pulsa Luctifico resonent strepitu, dic, nulla cubili

Prospiciat, tacitaeque intus data pensa reVolvant. 27o Sit vero forium lihi cura Philetie: claude Vectibus, & vinclis late Ostia cuncta per aulam. Haec ubi sic mandata dedit, vestigia tectis Intulit, ac sese consueta in sede locavit, Mente dolum versans. mox illum pone sequuti Pastores gemini surgentia limina scandunt. Interea Eurymachus rapidum tentabat ad ignem Hinc atque hinc arcum versans, inflectere dextra Si queat; edomitum quem tandem ut cedere nulla Arte videt, gemitum dedit altum pectore ab imo, 28 o Et super haec graviter suspirans addidit ore.

424쪽

LIBER VICES: PRIMUS. 379

Indoleo, vestroque, proci; nec, credite, tantum Connubii me damna movent, licet haec quoque maestum Cura premat; sedenim sunt & Achaeides ipsam Perque Ithacen aliae multae perque extera regna Quantum adeo me luctus habet, quod robore Ulyssi Cedimus heu multo, sumptos nec possumus arcus Tractare: haec etiam seclis audita futuris Arguet indecores fama, aetemumque manebit. 29o Dixerat Eurymachus, subito cui talia contra Antinous reddit: non haec ita semper abibunt, Tuque etiam scis ipse . deum sollemnia sacra Vulgus agit, Phoebumque vocat de more per aras, Quis domito fidens nunc praemia speret ab arcu pDesinite: infixae maneant ex aere bipennes; Haud erit, heic positas temere qui tollere surto Audeat. interea fundant nunc vina ministri, Libemusque alacres divis certamine misso. Crastina ubi surget lux alma, Melanthius Orto 3 oo Jussus agat lectas primo cum sole capellas Mactandas Phoebo; sacris ut rite peractis Arcitenens tandem placidus certantibus adsit. Haec ait, & cunctis eadem sententia sedit.

Praecones manibus dant rorem; at vina coronant,

Craterasque implent pueri, circumque Dequentes Omnibus invergunt ardentem in pocula bacchum. Post ubi libarunt mensis, haustoque lyaeo Explevere sitim, sic fraudem in pectore versans Incipit incautis heros. vos O manus, inquit, 3I Inclita, magnanimi juvenes advertite dictis Nunc animos, fabor, quae seri in corde voluptas. Eurymachum in primis, teque, o precor, optime ductor Antinoe, ingratos arcus cui ponere primo,

425쪽

38o HOMERI ODYSSE AE

Et placuit votis nunc divum exposcere pacem, Mane autem tentare, deus cui laudis honorem Fortunamque serat; sit fas mihi munere vestro Discere certanti coram, quid robore possim, Quid manibus Θ solido num perstat corpore Virtus, Quae fuerat quondam membris, an pulsa recessit 3ao Jactatoque vagoque & duris casibus acto p Talibus orabat supplex: illi ocius ira

Infremuere gravi, veriti ne tenderet arcum

Victor, & insigni gestiret laude superbus.

Ac prior Antinous sic olli est voce minatus: Iam tibi nulla adeo pars est, miserande, relicta Mentis, ait. nec sat nostris considere mensis, Nec dapibus gaudere tibi; quin insuper audis Consilia & voces omnes, quas auribus hausit Non alius te praeter inops huc advena Vectus. 33o Jampridem insanum te melle hic dulcior humor Versat agens, alios etiam se laedere suetus, Ultro avidi haud cessant latum qui pandere guttur. Eurytiona merum domuit quoque, venit in alta Pirithoi quum tecta olim, mixtusque resedit Cum Lapithis Centaurus. ibi acri ut pectora baccho Percitus incaluit, foedavit crimine mensas Haud impune. manus namque indignata repente Heroum insurgens inhonesto vulnere nares Abscidit, atque ambas, pulso e penetralibuS, aures. 34OIlle dolens captusque animi discessit: at ingens Continuo exarsit magno discordia motu Centauros Lapithasque inter, solvitque nefandi Ipse prior sceleris turpi cum sanguine poenas. Sic tibi, si vanus certaveris, affore magnum Exitium edico. nam sando avertere nemo In

426쪽

In populo hoc valeat cladem, quin regis ad oras . Hinc Echeti, saevit quo non crudelior alter, Missus eas: illic scelerum dabis improbe poenas. Quare age, plena tibi tacito sint pocula curae, IsoDum licet; at juvenes inter contendere noli.

Atque heic Penelope: diris incessere probris, Antinoe, haud equum est, quisquis dignatus amore Telemachi his ultro succedat sedibus hospes.

An metuis, ne sorte abeat certamine victor

Ille manu fidens, & me sibi praemia poscat

In patriam abducens claro comitatam hymenaeo Non ea vis misero, non haec fiducia menti

Addita; nec quemquam vestrum metus iste fatiget Sollicitum turbans; indigna est caulla timoris. 36o Dixerat; Eurymachus contra sic farier infit: Penelope Icarii pulcro sata sanguine nympha, Non ea mens terret, ne spem sibi conjugis ille Spondeati ac taedas; absit: sed fama remordet, Foedaque sollicitant vulgi convicia mentem. Namque erit, insultans aliquis quum dicet Achivum: En quibus est ambita procis, quae nupta marito Egregio fuerat: miserit non vincere nervos Imbelli valuere manu, quos sorte tetendit Nescio qui veniens ignotis advena terris. 37. Haec aliquis dicet, nostrumque infamia nomen Dira premet. sic fatus erat, quum talia rursus Icario. sata voce refert: jam gloria, & omnis Fama prior vobis instantibus omnia luxu Perdere, & insontis domini foedare penates, Eurymache, interiit; cur sera haec iurgia terrent

Hospes hic ipse quidem magnoque est corpore, & apta Mole valens claro sese seri sanguine cretum

Arma

427쪽

Arma viro jam ferte; juvat spectare corona Certantem in media . praesens haud irrita dicta 38o Haec habeat: si victor erit, si mitis Apollo Adnuet huic laudem, tunica donatus abibit, Et chlamyde insigni, validumque hastile lacerio, Quo se homines contraque canes defendat, & ensem Adjungam lateri, pedibusque haerentia vincia;

Post laetum auxilio, cupiet quo pergere, mittam. Sic ea: tum breviter contra sic filius orsus: Non alius potior meme est, seu tollere cuiquam Sive dare hos arcus placeat: mea prima potestasHeic est, o genitrix. quin " sceptra per amplam 39o Aut Ithacam, aut alias etiam late Elida propter Cycladas, in manibus gestant, me posse vetare Invitum haud sperent, jubeat si certa voluntas, Quominus huic arcum donem, propriumque relinquam. Tu vero abscedens opera intermissa revise Telamque oblongamque colum; tecumque puellae Pensa trahant: nobis curae sint arma, mihique Ante alios uni, cui summa heic tradita rerum est. Obstupuit genitrix, vocemque animumque loquentis Admirata retro torsit vestigia, & altum 4 oo

In thalamum subiens, fidis comitata ministris, Solvitur in lacrimas Ithaci memor; humida sparsit Lumina dum miserae dulci Tritonia somno.

Interea Eumaeus pharetramque arcumque jacentem Sustulerat; regemque adiens properabat: euntem Increpitant juvenes magno turbante tumultu, Et contra: quo serre paras, o suete vagari,

Improbe λ mox canibus data praeda suilia propter Hinc procul ipse seris raptabere, lenis Apollo

428쪽

383 LIBER VICE STRI MUS.

Talibus insurgunt. ille acri voce minantum Territus ac magno concursu, ponit eodem Arma loco referens. alia sed parte minatur Telemachus contra inclamans: quin ocius olli Ferto arcum; non te parere heic Omnibus aequum est.

Ni facias; dura saxorum grandine pulsum Ejiciam minor ipse aevo, sed robore firmo

Acrior. atque utinam, quot sunt, sera corda procorum, Viribus & sorti sperem sic vincere dextra, Nunc ego nunc aliquem foedatum turpiter Ora 42o Sedibus e patriis turbarem, haud semper inuItus Scilicet: insana versant scelera impia mente. Haec tum Telemachus: juvenes risere furentem Nequidquam, & vanos fundentem pectore questus. Utque furor posuit primus, clamorque resedit, Arma capit subito, regemque in limine stantem Certus adit gressu properante Eumaeus, & olli Porrigit. inde rapit sese, thalamoque propinquans Continuo Eurycleam ad se vocat, atque ita fatur: Interiora domus occludi limina, nutrix, 43o

Telemachus jubet ipse; & si quo murmure pulsa

Atria, si gemitu dura sub morte cadentum Luctifico resonent haec septa, haud ulla puella Prospiciat; tacitaeque intus data pensa revolvant. Vix ea jussa dedit senior; nihil illa morata Postibus inversis clausit penetralia tecti. Nec minus & gressit tacito sese extulit acer Prosiliens diversa e parte Philetius, omnesque Aulat occlusos emuniit Objice postes. Tum circum Pharium, mediis qui sorte jacebat o

Porticibus quondam nautarum Cura, rudentem

Implicuit, retroque ferens vestigia venit, AC

429쪽

. Ac solio innixus, quo cesserat ante, resedit Observans regem. laetus tractabat at ille Huc illuc arcum explorans atque undique versanS,

Ne desueta diu tineisque adrosa fatiscant Cornua. respiciunt diversi, ac protinus inquit Sic aliquis: viden, ille ut sumpto captus ab arcu Haeret miranti similis furtumque paranti λAur ipsi tales fuerant in sedibus olim, so Aut facere & molitur: ita huc atque improbus illuc Versat agens torquetque dolis instructus & astu. Contra alius juvenum: semper sibi talia posthac

Praemia conatus referat, ceu flectere duro Robora nunc poterit certans immania nervo.

Haec inter sese dum jactant; impiger heros

omnia lustravit postquam tacitusque notavit, Quam facile, expertus modulari carmina vates Ad citharam, sumpta renovat testudine chordasHinc atque hinc aptans clavo resonantia fila; 46o Ille arcum immanem nisu fallente tetendit. Impulit hinc dextra tentans: at nervus acutum Insonuit, fugiens ceu garrula stridet hirundo. Indoluere proci graviter, mutataque vertit Pallens ora color. tum caeli e parte corusca

Intonuit pater ipse deum; quo laetus Ulysses omine se firmat, Jovis alto & numine gaudet. Jamque capit volucrem vicina e sede sagittam,

Coram aderat quae nuda: alias curvata tegebat Nam pharetra haesuras mox diro in corpore Achivum. 47 o Hanc parte eXtrema cepit, nervumque sonantem Arte trahens pronus, recto per inania cursu

Intorsit; subito fugit pennata sagitta, Transiit atque omnes penitus trajecta secures

430쪽

LIBER VICES: PRIMUS. I 81

Aere gravis, postquam primum est ingressa per orbem. Atque heic Telemachum successu laetus amico Alloquitur ductor: non hic te in sedibus hospes

Dedecorat frustra cessans; nec meta fefellit, Brachia nec longo ceciderunt fracta labore. Integrum stat robur adhuc, nec pubis Achivae 48o Vera reor, contra miserum quae jurgia jactat. Nunc epulas properare juvat, dum fulgida caelo Lux sinit; arguto dein praestat gaudia cantu Certa sequi, citharaque: haec sunt solatia mensae, Haec eadem dignis hilarant convivia ludis. Dixit, & inverso connivens lumine gnato Signa dedit. subito latus acri accingitur ense Telemachus, longamque manu capit impiger hastam, Et stetit adverso propior late aere coruscuS.

SEARCH

MENU NAVIGATION