Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

451쪽

Parta quidem desiderii jam praemia longi; Ille domum rediit salvus, teque insuper ipsam 6o

Incolumem invenit, gnatumque; ultusque nefandum Dedecus exegit scelerato e sanguine poenas. Contra Penelope: ne vero elata superbi Laetitia heu nimia, dixit, risuque soluto; Scis nutrix scis ipsa, domi quod carus adesset Omnibus; at nulli quam nato carior, & mi Ρraecipue, si vera forent quae nuncia portas. Sed non certa fides: aliquis delapsus olympo Caelicolum stravit juvenes indigna perosus Flagitia, ac tristes, immania facta, rapinas. 7o Namque hominum nulli parcebant, omnibus aeque, Qui se cumque dabant coram, mortalibus Idem Infesti; idcirco sontes periere nefando Supplicio. ille autem reditu fraudatus amicoHinc procul occubuit, patriam nec Achaeida vidit. Talia cui fanti nutrix: heu quae, mea, dixit, Gnata, tibi incauto fugiens vox excidit ore; Numquamne ad patrios venturum dura penates Usque virum dices, qui jam tibi redditus adstat Ante secum; semper mens haec infida resistet 8 8ci Verum age, ne dubites, jam certa & signa docebo: Namque ipsa ablutum puro dum fonte rigabam,

Fulminei vidi dentis vestigia, & ipsi Visa tibi volui narrare; sed ilIe prehensam

Continuit vaser, & clamantis guttura pressit. Jamque veni: quod si mendax atque improba fallam, Haud renuo, infando sentem quin lanere perdas. Haec nutrix ubi sata; haud pronum arcana deorum est, Penelope excepit, quamvis tibi plurima virtus,

Consilia ac caecos rerum cognoscere casus. 9O

452쪽

LIBER VICES: TERTIUS. 4o

Sed praestat tamen ire, meumque invisere natum, . Occisosque procos, tantae quis caedis & auctor, Noscere. sic dicens tandem descendit ab altis Aedibus, & vario curarum fluctuat aestu Multa putans animo; dulcem ne aggressa maritum Eminus inclamet, capiti ferat Oscula caro An potius coram niveos amplexa lacertos λPostquam autem venit, dubiosque in limine gressus Marmoreo posuit, diversa in parte resedit mrjetis alterius flammarum exposta nitori roo Contra Ithacum. longa subnixus at ille columna Dejecitque oculos, vultuque immobilis haesit Exspectans, qua voce prior, quibus excita dictis Incipiat visum jam tandem affarier uXor. Ipsa diu sine voce stetit, turbataque pectus Obstupuit; noti modo gaudet imagine vultus Luminibus lustrans tacitis; modo tegmina foeda

Sordentesque videns artus ignara moratur.

Cui tum Telemachus cunctanti turbidus infit: O genitrix, mala jam genitrix & robore septa IIo Indomito, refugis quid patrem aversa, neque instasHeu propior notas audire & reddere voces At non sic duro mulier seret altera corde, Conjugis aut fugeret vultus, qui plurima passus Bis decimo tandem patriam contingeret anno: Durius est gelido semper tibi marmore pectus. Illa autem: stupor altus habet me, nate; nec ullas Aut valeo cupido voces expromere ab Ore, Aut petere; ipsum etiam nec possum cernere contra. Quod si verus adest Ithacus, post nosse licebit Iro Scilicet id melius nos inter; namque tenemuSNobis certa unis, alios fugientia, signa Haec

453쪽

468 HOMERI ODYSSE AE

Haec illa. extemplo dius subrisit Ulysses,

Atque ita Telemacho fatus: me me sine mater Experiatur, ait; jam victa fatebitur ultro: Noscere nunc lacerum & sordentem turpiter artus Abnegat, ac spretum nullo dignatur honore;

Danda illi venia est. sed quae peragenda supersunt,

Una consulere, atque animo juvat ante videre omnia, uti recte cedant. namque unius acta I 3

Saepe etiam quis caede viri, cui sanguinis ultor Rarus, & auxilio vix est manus ulla relicta, Exsilio patriam mutat, sedesque relinquit, Cognatasque animas; quid nos Z qui lumina prima,

Totius atque urbis columen demisimus Orco, Magnanimos juvenes. cui natus talia fanti: Haec tuus explorare labor, quem maxima tollit

Consiliis habilem virtus mortalia supra

Pectora; non ullus tecum contendere certeto genitor . jam sponte sequar, quocumque vocabiS, I 4OHaud virtutis egens, quanta vi tendere possim. Tum pater: ergo, inquit, dicam sententia surgit Quae melior. puro vos primum in sente lavate, Induite & niveas vestes, pariterque jubete In domibus pulcro famulas incedere cultu. Dein etiam citharae digitis resonantia vates Fila ciens, laetos invitet carmine salius. Quo strepitu audito credat celebrari hymenaeum, Seu quis forte via transit, seu proxima nostris Tecta colit; ne fama prius vulgata per urbem I FoIncipiat foedae juvenum crebrescere caedis, Consita quam densis nos una hinc nostra petamus Arboribus procul arva. illic ea deinde sequemur, Prosere quae divum rector monstrabit olympo.

454쪽

LIBER VICES: TERTIUS. 4oy

Dixerat haec: parent omnes, ac jussa facessimi, Ablutique artus se quisque recentibus Ornant Vestibus: effulgent famulae; cava pectine pulsat

Texta lyrae vates, magnumque incendit amorem omnibus ad choreas & dulcia munera cantuS. Insonuit domus alta pedum late excita pulsu I 6o Ludentumque virum pariter, Eonisque micantum

Suave puellarum. strepitu quo percitus inquit Sic aliquis longe audito: regina superbis Illa ambita procis cupido jam cessit amanti, Perfidat nec primi clarum servare mariti Sustinuit patiens thalamum, si sorte redisset. Talia quis jactans: sine pondere dicta volabant Irrita nequidquam rapidis ludibria cauris.

Nec minus interea lavit manantibus undis Eurynome regem lustrans nitidosque per artus Iro

Totum Palladii succo perduxit olivi

Purpuream injiciens chlamydem tunicamque superne. Atque olli virgo Jove nata in vertice honorem Addidit ambrosium sermae; majorque videri Plenior & solito coepit; tum crispa nigrantis Aut foliis violae aut serruginei hyacinthi Caesaries pulcra similis cervice refulsi. Ceu quis ubi argento fulvum variaverit aurum Arte faber multa, docuit quem Pallas, & ipse Ignipotens varias praestantem effingere sermas, I 8o Jamque opera admiranda facit. sic plurima venit Gratia, sic humeris capitique affusa juventus. Ille autem e solio processit lotus aheno Membra deo similis, seseque ante ora locavit Conjugis adversae residens, atque inst ab ore: Indomitum superi tibi olympia tecta colentes

455쪽

Prae cunctis, mulier, dederunt cor: non ita certe , Duraque & obfirmans animum sese ulla teneret

Conjuge conspecto, passus qui plurima ponto

Bis decimo in patriam salvus pervenerit anno. I9OTu nutrix mihi sterne torum , quo languida ponam Corpora; stant illi rigido praecordia ferro. Penelope contra sedato pectore reddit: Non equidem nimium jactor, coramque tuendo Aut doleo, aut laetor; tantum sat fida recordor, Qualis eras, patrio quum litore vectus abires Puppibus in longis . tu vero i, sterne cubile, Euryclaea, extra thalami penetralia celsi; Instratoque toro supra mollissima pone Velleraque laenasque & pictae tegmina vestis. 2oo Vix simulans ea dicta dedit; quum pectore ab imo Ille trahens gemitum: cur me tam tristibus, inquit, Exanimas miserum verbis p quis tollere lectum, Atque alio transferre ausus mihi ρ callidus arte Quisquis erat, durum credo tentasse laborem. Vix etiam aetheria caeli delapsus ab arce Ipse deus facile diversa in parte locasset; Ast hominum nullus florenti robore & acer Viribus amoto sese jactasset. ibi exstat Signum ingens thalamo in structo, visendaque moles, a I o Ipse meae quondam feci quam munere dextrae. Aedibus in mediis oleae succreverat arbos Vivida, praelongos effundens ardua ramos, Lataque, ceu solida stat rupe excisa columna. Hanc circa secto thalamum de marmore struxi, Intexique super, posuique in limine postes: Et jam frondentesque comas ramosaque ferro Brachia ubi secui; tum truncum aggressiis & ipsum

456쪽

LIBER VICES: T ERTIU S.

Ab radice instans, rutilo circum aere polivi. Laevavique aptans hinc atque hinc, undique rectum χχo Surgeret ut penitus terebrato robore fulcrum. Hinc mihi prima tori suerunt fundamina; dein &Auroque argentoque renidentique elephanto omnia distinxi, taurinaque vellera stravi, Quae circum tyrio fulgebat purpura fuco. Talia signa inerant quondam; nec dicere possum Certus, an haec eadem maneant, anne arbore quisquam Funditus excisa, murata in sede locavit ΘΗaec ait: illi artus subito tremuere labantes Attonitae mentem, dum nulli obnoxia fraudi 23o Signa recognoscit, secumque audita Volutat. Non sese tenet illacrimans; ruit obvia collo Brachia circumdans, atque oscula dulcia figens Haeret inexpletum capiti, & sic Ore profatur. Non miserae irascare o rebus in omnibus Omnes Ante homines sollers; molitos tristia nobis Invidisse deos credo, ne laeta juventae

Dona simul magnumque exerceremus amorem.

Parce precor, jam parce mihi, facilisque remitte, Quod subito, ut primum vidi, complexibus aegra a o Abstinui . semper metuens horrensque cavebam, Ne veniens aliquis blando me falleret ore Insidians; nam vota fovent immania multi. Haud Helena aligero Jove nata Argiva puella Scilicet externo cessisset rapta marito, Agmina si Danaum metuisset rursus ab oris Avectam Iliacis latum ductura per aequor. Illam aliquis superum decepit, triste nec ante Flagitium admisit, quo nobis prima malorum Incubuit clades, & saeviit aspera luctu. as

457쪽

4 1 Nunc quoniam manifesta fides, thalamique retexta Nostri arcana patent, hominum quae nullus adivit, Lustravitque oculis solos nos praeter & unam

Actorida huc famulam genitor quam misit habendam, Assuetam clauso servare in limine postes);

Frustra animo Obnixam cogis jam cedere victor. His dictis lacrimae commotae, atque aestuat heros Jam magis atque magis virtutis imagine tanta Attonitus, fidaeque stupens in conjugis ore. Illa autem, naiseris ceu quando litora nautis 26OApparent Optata procul, queis gurgite in alto Fluctibus & valido contortam flamine navim Caerulei domitor stegit maris; aspera pauci Per vada nituntur, terrisque adnare laborant; Et jam tabentes artus aspergine ponunt In sicco, ac tuta salvi laetantur arena: Sic adeo reduci gaudebat laeta marito Haud ora, haud removens a dulci brachia collo. Fors & sic stendo roseum jubar aurea terris Puniceo curru subvecta Aurora tulisset, 17ci Ni Jove nata aliter statuisset numine Virgo. Continuit longam caelesti in limite noctem, Inque mari Auroram prohibens adjungere curru Alipedes lucis flammantia tela serentes Fulgentem Phaetonta & Lampum, queis dea caelo Invehitur croceos inter pulcherrima nimbos. Atque heic suspirans iterum compellat amatam Penelopen Ithacus: mala multa exhausta peregi, o conjux; necdum discrimina vincere cuncta,

Supremamque datum tamen est contingere metam. 28o

Restat adhuc duri superanda immensa laboris

458쪽

LIBER VICES: TERTIUS. 433

Tiresias quondam monuit, nigrantia Ditis Atria quum subii quaesitum oracula nostro

Pro reditu, sociumque . at nunc age strata petamus Dulcia tranquilli carpentes munera somni.

Tum regina: tibi penetrali in sede paratus

Jam thalamus patet ecce, inquit, modo certa voluntas

Sic serat, ad patrii postquam te limina tecti

Incolumem faciles voluere advertere divi. 29 Sed quoniam memori deus hanc tibi pectore curam Subdidit, edicas, oro, quae te aspera rerum Sors agitat, quae fata manent 8 non illa latebunt Quondam audita reor, nec vero tristius urentCognita nunc eadem. tum sic exorsus Ulysses:

Quid misera heu duros cogis vulgare dolores Dicam equidem; laeta sed nec tu gaudia mente

Ulla feres, nec laetor ego. namque ire per urbes Ille hominum multas, habilemque attollere dextra Admonuit remum, gentes dum vectus adibo, 3 octQuae mare, quae dulcem fugiunt salis ore saporem, Nec videre rates, minio nec perlita rostra, Nec remos patulas cymbis volitantibus alas. Haec & signa dedit, qnae te quoque certa docebo: obvius adverso veniens quum sorte Viator Dixerit alta humeris me ferre valentibus arma, Ventilat ad rephyrum jactas queis messor aristas, Heic subito jussit terra defigere remum, Neptunumque sue tauroque atque arjete caeso Placare ad patrii cedentem litoris oras, Multaque caelicolis ex ordine sacra litare omnibus. aequoreis lentum mihi funus ab undis Adveniens sors atra feret, quum longa senectus

Excipiet sessum, & placidae felicia gentes

otia

459쪽

Otia agent circum: sic omnia volvere Parcas, Ae stabili dixit satorum numine ferri. Haec ubi fatus erat ductor Laertius, olli Sic breviter conjux: imo ol meliora senectae Tempora si spondent superi, confidere praestat, Hos etiam te posse dehinc evadere casus. 32o Hac vice sermonum dum se inter talia miscent, Eurynome interea nutrixque insternere molli Veste torum, taedis late jactantibus ignem, Instabant. postquam solitum stravere cubile, Laeta suas petiit sedes anus; Eurynomeque Lampada praeportans ollis venientibus intro Fida praeit, thalamoque ambos inducit aperto. Ipsa retro celerans torquet vestigia; at iis Desueto placiti potiuntur foedere lecti. Et jam Telemachus pariter sociique ministri 33o Plaudere destiterant choreas, famulaeque quierant Plae illac sub nocte; sopor suus Occupat artuS. Ast ubi Penelope, magnorum & ductor Achivum optata explerunt avidum dulcedine pectus,

Inter se vario laeti sermone fruuntur. Illa quidem memorar, quantos experta dolores Quondam pertulerit, quae viderit impia tectis Facta procum magno turbantum cuncta tumultu, Et sese propter tot stratos caede juvenco Caprigenumque pecus Vastatum, estusaque Vina. 3 o Ille autem quotquot mortalibus aspera rerum Intulerit, quotquot perpessus S ipse pericla, Cuncta resert . pendet conjux narrantis ab Ore, Nec prius ingrato declinat lumina somno, Accipiat quam laeta Omnes ex ordine casus.

Principio domito3 Cicones, di pinguia narrat

460쪽

tophagum visa arva, serique indigna Cyclopis Flagitia, & sumptas sociorum ob funera poenas, Nil veritus quos ille suo laniarat in antro

Cruda vorans vivo manantia membra cruore. 3so

Aeolias addit sedes, utque Aeolus ipsum Ceperit hospitio facili, laetusque remisit

Incolumem . necdum patrios contingere fines Fata dabant, magno sed fervens turbine nimbus Lugentemque vagumque irata per aequora UeXit. Tum Laestrygoniam memorat; caesosque s ales, oppressasque rates saxorum grandine, seque Vix una exitio a tanto fugisse carina. Nec minus insidias, & monstra horrentia Circes, Nigrantesque domos Erebi, quas tristis adivit 36o Classe cita, manes certa & responsa petitum Tiresiae Thebani; utque omnes viderit Orci Sedibus in tacitis socios, caramque parentem, Quae tenero niveis immulserat ubera labris. Addit & auditas Sirenum ex aequore voceS, Errantesque docet scopulos, diramque Charybdim, Scyllamque innocuis numquam mortalibus aequam. Solis & infanda violatos caede juvencos A sociis narrat, quos propter fulmine navem Perculit ardenti nimborum saevus ab arce 37o

Iuppiter: illi omnes periere in gurgite mersi, Solus at ipse gravi Parcarum cffugit ab ira Vectus ad Ogygias cautes, ubi nympha Calypse Protinus exarsit viso, glaucoque sub antro Detinuit dapibusque fovens, atque insuper atri Pollicita expertem senii letique juventam: Nec tamen & duros inflexit pectore sensus. Post hinc digressus Phaeacum ut litora venit Multa

SEARCH

MENU NAVIGATION