Homeri Odyssea Latinis versibus expressa a Bernardo Zamagna Ragusino

발행: 1777년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

461쪽

Multa mari passus, divumque ut cultus honore His ducibus tandem tranquilla per aequora Nerei 38o

Contigerit patrias sedes data munera portans Ingens aes aurumque & pictas tegmina vestes. Talia narranti vox haec fuit ultima: namque

Irruit extemplo fessos illapsa per artus Alma quies, animumque simul curasque resolvit. Ast illum postquam placido Tritonia somno Credidit, ac dulci satiatum conjugis igne, Jussit ab Oceani diversicoloribus undis

Auroram proserre jubar mortalibus aegris. Illa deae monitis paret: simul excitus heros 39o Emicat e thalamo surgens, ac talia satur. Plurima durando conjux mala sensimus ambo, Pertulimusque vices, tu nostros anxia plorans Ueic reditus, contra violento numine divum A patria longe duris ego casibus actus. Nunc vero ambobus quoniam data copia rursum

Connubii optati, vigil o penetralia serva, Divitiasque omnes, quae sunt mihi cumque relictae. Mox pecora immani juvenum consumpta rapina Multa ego praedabor, multa & pro munere Achivi 4oo Sponte dabunt; plenis ludent in ovilibus agni. En ego longaevum patrem luctuque dolentem Assiduo virides ibo visurus in agros: Haec porro tibi mando haud corda ignara gerenti. Alta novo cum sole ibit nam fama per urbem, Vulgabitque necem juvenum; tu limina celsae

Interiora domus conscendens parce morando Aspicere aut quemquam, caussas aut quaerere sandi. Dixerat, ac rutilis humeros circumdatus armis

Telemachum hortatur subito geminosque ministros 41 o

462쪽

Arma manu capere & sumptis procedere telis. Nulla mora est; parent alacres, atque aere corusci Impulsas liquere fores; dux anteit heros. Et jam pulcra novo spargebat lumine terras orta dies, illos quum celsa eduxit ab urbe Pallas, & obscuro gradientes aere sepsit.

463쪽

HOMERI ODYSSE AE

I Arte alia genitus Maja Cyllenius ales

Caesorum juvenum simulacra excita vocabat: Aurea virga manu rutilat, qua lumina mulcet, Quum vult, atque adimit somnos. hac fretus agebat Ille levem turbam magno stridore sequentem. Ac veluti volucres, queis vesper nomina secit, Lucifugae ingentis latebroso rupis in antro Hac illac stridunt; si qua vi protinus actae Excessere, cavi connexae ad limina saxi, Haerentes seseque inter: sic illa per umbras Io Stridebat glomerata volans magno agmine turba, Mercurius qua monstrat iter per opaca locorum. Jamque ubi & oceani fluxus, & Leucada rupem, Ac solis liquere fores, & somnia nigra, Continuo subiere virentia gramine prata, Queis volitant manes simulacra carentia vita. Heic tenuem solido formam sine corpore Achillei Inveniunt, carique etiam post fata Patrocli, Antilochi, Ajacisque, omnes qui magnus Achivos, Pelida excepto, formae superabat honore. χοIbant affusi circum: queis cominus ingens Atridae veniens Agamemnonis adstitit umbra Triste dolens. fremitu denso comitantur euntem Quotquot in Aegisthi perierunt sedibus una. Cui prior Aeacides: Atrida o maxime regum, Heroas quondam ante alios magis esse putabam Te

464쪽

Te superum regi, gaudet qui fulmine, carum, Imperiis quod multa tuis sortissima bello Agmina parebant Xanthum Simoentaque propter Dardanium, duros passa est ubi Graecia casus. 3o Tene etiam saevo Parcarum ferrea leto Vis domuit, nullus valuit quam fallere in oras Editus aetherias p o primo insignis honore Stratus apud validae cecidisses moenia Trojael Ingens staret ibi moles aggesta sepulcri

omnibus a Danais, natumque ea fama maneret Inclita: nunc tristis sors senere mersit acerbo. Dixerat. Atrides contra: ipsis o superis par,

Felix sorte tua, Pelei sate sanguine, Achilleu, Cui procul a patria tellure sub Ilio alto . 4o oppetiisse datum . de te late undique magni Certantes Danaique simul Troesque cadebant; Dum tu ingens spatio ingenti sub nube jacebas

Pulverea stratus volucrumque Oblitus equorum. Totam per lucem stetit aspera pugna, nec ante Martius armorum cecidit furor, horrida nigro Ab Iove tempestas acies quam terruit ambaS.

Post ubi digressi bello te ad litora nota

Detulimus, positum stratis et rore tepenti Corpus et unguentis lustravimus. agmine denso soMaerentes circum Danai calida ora rigabant Fletibus, et longos tondebant vertice crines. Venit & aequoreis mater Comitata deabus,

Ut vitreo sensit famam sub gurgite: pontus Insonuit clamore alto, subitoque Pelasgi Intremuere metu concussi. & jam cava gressu Robora scandebant; longo quum doctus ab aevo Plurima, continuit trepidos Neleius heros

465쪽

Consiliis habitus semper fidissimus auctor. Qui tum sollicitos sic intersatus amicos: 6OState viri, nec terga fugae convertite, dixit; Caeruleo e pelago nymphis sociata marinis Mater adest gnati funus visura supremum. Haec ille, & pulsa cessit formidine terror.

At circum adstiterunt glauco genitore creatae Nereides maestum flentes ac vestibus artus

Ambrosiis niveos cinctae; quas inter & ipsae

Alternos tum voce novem coepere sorores

Dulcisona questus . tristi rorantia Achivum, Quotquot erant circum, vidisses lumina fletu: 7o Tale deae querulo fundebant carmen ab ore lBis septem trinasque super noctesque diesque Flevimus immixti divis: octava ubi fulsit

Post decimam lux orta, rogo supponere flammas, Lanigerumque gregem & nigros mactare juvencos Institimus . tu pulcro humeros velatus amictu Ardebas dulci in melle & beneolenti unguento. Flammantem circa heroes, Argiva juventus, Decurrere pyram cincti fulgentibus armis Certatim peditesque equitesque: ululatus ad auras 8o Ibat, & ingenti resonabant cuncta fragore. At postquam in cinerem vis te Vulcania veriit, Mane novo puro candentia legimus ossa Sparsa mero & pingui succo . portaverat urnam Ipsa tibi ex auro genitrix, praestantia Bacchi Munera, quae multa caelarat Mulciber arte. Hac tua, Pelide, recubant, immixtaque cari

ossa Menetiadae Patrocli: distincta peremptum

Antilochum tegit urna, aliis magis omnibus unum Quem Patrocli post fata tuo dignatus honore es. 9O

466쪽

LIBER VICES: QN ARTUS. 4ri

Litore in aerio, qua panditur Hellesp tus,

Aggesta tellure Argivum exercitus Omnis Heic tumulum late magnum, molemque superbam Struximus eductam caelo, quam navita longe Adveniens pelago semper miretur ab alto. Tum genitrix in vota deos ubi blanda vocavit, In medio Graiis posuit certamina circo Maxima. vidi equidem multorum funera praesens Heroum, exstincto quondam quum rege juventus Cingitur, ac variis exercet corpora ludis; IoaSed non ulla magis miratus dona palaestrae

Obstupui, quam quae niveis argentea plantis Alma Thetis posuit; magno dilectus amore Quippe deis fueras . exstincti gloria, & ingens

Haud periit nomen, quin fama aeterna manebit.

At mihi quid prodest gessisse horrentia bella,

Iuppiter exitium reduci quum triste parabat Aegisthi manibus, scelerato & conjugis auso λTalibus inter se dictis curisque morantur, Quum propius caesi domitor deus adstitit Argi ii oAgmen agens juvenum, quos funere stravit Ulysses. Ut videre illos, subito venientibus ardent Mirati conserre gradum, primusque Melanhteo Amphimedonta satum cernens agnovit Atrides, Hospes erat namque olli Ithacae dilectus in oris. Quem sic Atrides prior est affatus ab ore: Quae vos, Amphimedon, sors dira subire coegit Haec nigro loca senta situ Θ par omnibus aetas, Lectaque vis: claram sortissima pectora pubem Non aliam plena quisquam legisset in urbe . iaci Obruit an pelago Neptunus, flamina saeva Ventorum longosque ciens ad litora fluctus pAn

467쪽

An domuere viri vos arva aliena prementes Vastantesque armenta boum raptasque bidentes pSaevane pro patria pugnando vulnera passi,

Conjugibusque ρ age fare; tibi sum foedere junctus

Hospitii, servasque memor, me sedibus olim Successisse tuis flavo cum fratre vocantem, Iliacas Ithacum pelagi per caerula ad arces. Aequoreum permensus iter semel orbe peracto r3o Fulgentis lunae veni, vix ad mea Vota Impulso Laertiada. sic dixit Atrides; Atque olli Amphimedon reserens: o ductor Achivum optime, ait, memori cuncta haec in pectore servo Scilicet, & duri caussam nunc funeris addam. Connubio Icarii natae, thalamoque potiri Institimus longum nequidquam absentis Ulysset

Nos omnes, quos Cernis acerbo turbine stratos.

Illa quidem invisos nec dedignata hymenaeos, Nostra sequens nec vota, horrentia fata parabat I4o omnibus, ac talem meditata est pectore fraudem. Tenvia subnectens immensae licia telae Institit ordiri, simulata & mente loquuta: O juvenes mea cura proci, jam vir meus, inquit, Quandoquidem periit, spatii ad connubia tantum Certa peto, donec Valeam pertexere textum Nempe meum, spereant ne fila exorsa) quod aegro Laertae in funus propero. quum tristia fata Ipsus urgebunt aeterna lumina nocte, Ne qua mihi in populo mulier convicia dicat IsoIncrepitans, nudum, Vivus qui divite gaza Floruit, abjectum terra ac sine honore jacere. Sic illa, & facile ignaris res credita nobis. Interea arguto percurrens pectine telam

Luce

468쪽

Luce operi instabat: mox sera ad lumina nocte . Stamina dissolvens totos tres vasta per annos Distulit in longum speratae gaudia taedae. Verum ubi jam quartus venit labentibus horis Annus, & ignaros mulier bene conscia fraudis Admonuit, nos & demum deprendimus ipsi 16sTeXta retexentem, justa est invita laborem Perficere, ostenditque palam. manus ultima postquam Imposita est, puroque abluta in gurgite palla Splenduit assimilis Triviae Solisque nitori, Tunc Ithacum in patriam duxit male numen amicum Dissita ad arva procul, senior quae fidus habebat Setigeri pecoris custos. devectus eodem Contulerat sese Nelea natus ab urbe. Heic ubi perniciem nobis, clademque pararunt, Composito subeunt urbem: tardatus Ulysses I7o Posterior, gnatusque prior se moenibus infert. Illum autem lacero sordentem corpus amictu Ipse suum custos inopi sectisque gravato Assimilem, ac baculo vestigia tarda regentem Duxit agens. miseros foedatum turpiter artus Non juvenis potuit venientem agnoscere quisquam, Non senior: coram sic sese ante ora repente obtulit, & curam spectantum elusit inanem. Nos caeci instamus dictis incessere spretum, Et jaculis pariter; nullis contra ille movetur I 8 Vulneribus patiens, aut Verba minacia Curat. At simul ac tacitum monuit pater ipse deorum, Telemachi auxilio fulgentia sustulit arma In thalamum, versosque emuniit objice postes. Mox etiam jussit tecti e penetralibus arcum Penelopen efferre; & leti ponere caussam, Prim

469쪽

Principiumque necis, duri certamina ferri. Haud ullus valuit forti contendere nervo Spicula; deficiunt vano conamine vires Infractae, voti longe dum meta recedit. I9oHeic Ithacus juvenum cupiens tractare laborem Cepit & ipse arcum: nos contra insurgere dictis, Et prohibere omnes optantem & multa rogantem Nequidquam : namque ipse animos ultro addidit olli Telemachus sumpta hortatus certare sagitta. Ergo habilem dextra rapicnς multo sine nisu Intenditque arcum, misique volatile ferrum Per medias ictu nusquam fallente secures

Tum stetit ad veris sublimis limine, & omnes

Ε pharetra effudit calamos ardentia Volvens Eoo Lumina, & Antinoum jaculatus vulnere stravit. Hinc alios contra spargit volitantia certa Tela manu, figitque ardens: cadit icta juventus Plurima, & aggesta densantur funera caede. Nec dubium, major quin vis excita deorum Auxilio steterit: namque omnibus undique tectis, visa ducit furor intus agens, trepidantia passmCorpora procumbunt. morientum it luctus ad auras Excitus, & fractis cervicibus alta resultant Atria, tum sparso natat Omnis sanguine tellus. 3Io Haec nos fata neci dederunt, inhumataque longe

Membra jacent Ithaci in domibus sine honore relicta. Necdum etenim luctus fidis auditus amicis, Qui sanie ac tristi nigrantia vulnera tabo Rore lavent lacrimas inter, decorentque supremis Muneribus, qui dignus honos Acheronte sub imo est. Talia finierat reserens . miratus Atrides Exclamat, gemitumque imo de pectore ducens:

470쪽

LIBER VICES: I ARTUS. 42s

Fortunate, inquit, proles Laertia , Ulysseu, Macte tuae magna virtute o conjugisl uni a 2 o Di dederunt talem diro sine crimine mentem

Penelopi, in solo flagrans quae semper Ulysse

Certa fidem tenuit. dignae virtutis imago Numquam tanta cadet, nec fama oblita peribit Dis etiam celebranda ipss, qui carmina condent Illius in laudem tardos mansura nepotes. Non ita Tyndaridi placitum: scelus ausa nefandum Ipsa virum exstinxit, letoque in Tartara misitInsbntem. tanti semper monumenta Vigebunt

Flagitii, quin & nomen muliebre per omne 23OFama eadem indignae labis contagia sparget, Si qua etiam exsti terit studiis praestantibus apta. Talia iactabant nigris in sedibus Orci Suppositi tellure alta; per moenia gressu

Dum celcres illi properant. jamque arva tenebant Laertae, multo senior quae culta labore Ipse sibi, pressiis curarum a mole, pararat In medio domus alta fuit, circumque patebant Atria, queis epulas celebrare & carpere somnos Per noctem assuerat famulantum Operosa juventus. 24ci Heic etiam, quae fida senem curabat in agris Urbe procu , stabat Siculis anus edita terris. Atque ibi tum sociis natoque ita satus Ulysses: ItQ, ait, o properi in sedes, epulasque parate Machantes do more suem, qui pinguior errat: EXperiar, memori perculsus imagine noscat . Mene pater, subito cernens adsistere coram; An multo absentis jam tempore nesciat ora

Sic dixit, famulisque dedit serre arma vocatis Martia: jamque illi properant ad limina; at heros ass

SEARCH

MENU NAVIGATION