장음표시 사용
11쪽
rentiae ad extra, quam Dei summa persectio, omnisufficieii ita beatitudo necessarid inferunt, eidem repugnet, dum ex non decernente facit decernentem,adeoque mutationem Deo immutabili inducit, potentiam & actum, aliquid, quod non
est ipse Deus, in Deo ponit y quid Dei Bonitas, Sanctitas. Iustitia y an haec Naturalis vel arbitraria Τ Saltem hisce& longe pluribus . quarum palmarias in Cogitatis suis Metaphylicis attigit SpinoZa , cnodandis dissicultatibus principia Cartesii insusscientia prorsus esse . in praefatione dicti libri Lectorem monitum voluit 6 quod Μenti
merae puraeque, licet infinitae, sine repugnantia voluntas omnipotens tribui non possit; siquidem illa praeter cogitationem , vel idearum conjunctionem, infinitam nil innuat, haec vero infinitas ad quemcunque essectum vires in suo conceptu involvat; quod Mens infinita non possit esse substantiae saltem extensae, ejusque variationiS causa, quippe nil commune vel formalitor vel eminenter quod notio causae ponit cum eadem habeat. Vid. Schol. p. XV. p.
I. Eth. quod non magis intelligi possit relatio, quaeDeum
inter &substantiam cogitantem creatam intercedit, saltem quomodo haec arbitrii polleat potestate ac usu. & tamen omnimodo a Deo dependeat, fatentibus cum ipso Cartes o omnibus, qui illud sequuntur systema, nec concipi nec conciliari possis. Ep. 61. 3 . 8 quod facultas volendi ejusque
infinita amplitudo.quam Cariclius Menti humanae ideo quod illam substantiam finxisset, in Μcd. . adscribat. st merumcns universale ex conceptibus Netaph. abstractis. non veris Prognatum. Vid. praefat. in P. Cart. & Schol. p. 9. II.Ep. II. In qua omnium Cart. errorum si Diis placet. fontes indigitat. 1 quod tam longe a cognitione primae causae & originis omnium rerum, hoc est. Dei aberraverit Σ) quod veram naturam humanae mentis & denique 3 veram causam erroris nunquam assecutus sit. Huic
12쪽
Huic accessit, quod Sacra Iudaica, quibus ab unguiculis innutritus, utpote , exterminato iis Christo, non nisi superstitionis AEgyptiacae cum Sabaeismo commixtae teterrimum foetorem olentia, nil alti, nil sublimis, nil Deo digni. spirantia, adeo ei commovere stomachum, ut quicquid
Ceremoniarum, religionisque in mundo erat, nauseare coe
perit i hinc altum illud stipercilitian , quo Sacrosanct amdespicit Scripturam , ac salsus il e risus S mordax cachinnus, quo augustis fima Scripturae mysteria cxsi bitat. Utit rue a memoratis difficultatibus se liberaret Spino ganodumque, cui solvendo se parem non credidit. siccaret' simul vero omnem religionem expectoraret, repudiato priori ideo 'lia Deum a niundo distinguit, non tan-rum dictis, ut censet SpinoZa, difficultatibus premitur sed mortales anxia placandi Numinis cura solicitat , posterius quod dum mundo Deum miscet, humanum genus religionis pictatiIqtie vinculis exselvit ambabus ulnis anaplexus est Est illud ut rjdimus, pervetustum, bene multoS, inter utriusque Scholae magni nominis philosophos, patronos reperit
ab iis non raro adulteratum variam fortunam subiit. Spinoeta ut illud purum, Rab omni confusone immune, seraei O-1teritati si fieret, ut aetatem serret, saltem huic seculo mathematico arrideret ad exemplum Cartesii, methodo matbematica quae Synthetica audit, & solo operandi modo ab Ana. Iytica differt, continua theorematum serie, ex paucis quihusdam definitionibus, axiomatis ac postulatis, illud in Ethica sua concatenare coepit. Qua in re hunc serv vit ordinem. I. ut ex notione intellectuali Dei, paucis adhibitis detinitionibus ac axiomatibus, unisam tantum in rerum natura esse Substantiam, eamque Deum, hoc est, Totum hoc ut Senecae verba repetam ) unum esse X Deum , vel ut ipse mloquitur, TOTAM Oturum unum esse indici semonstret. Il. ut modum , quo omnia
13쪽
PPAE FATIO hule Substantiae D Ε Ο in sint, & ex ea emanent, qui ad
Divinae Naturae necessitatem Stoici vocabant mundi legem fatum, fatalem necessitatem, ordinem inviolabilem o redit, de claret. III. ut ex laisce principiis in prima parte Ethices positis, unicum , cum infiniti sint, hujus substantiae modum. HOMINΕΜ, φανομενον summiS Naturae interpretibus difficillimum semper visum, in reliquis IV. partibus explicet. H1c substitit, ac fundamenta non Sapientiae, sed Ima pietatis Templi, locasse sat habuit. Hoc nunc, quicquid est systematis SpinoZae, post multos alios viros Eruditos, sub vertendum sibi sumsit . μακα irης Wittichius nostero Μachinas adhibuit non in Lycco , sed Schola Cartesiana fabrefactas, & quidem merito. Tantum enim abest, ut Spinoetae error ex doctrina Aristotelis, quod pertendunt alii. resol-Ii possit. ut eum mirifice firmet, liquidem ipsissimus ille Α ri stotcles Stagirites in eodem cum SpinoZa haesit luto. Quod
enim mundum supralunarem crediderit Deum cique omnia divina attributa, excepta proVidentia , Vindicaverit , totiusque mundi aeternitatem propugnaverit , res jam omnibus nota ac pervulgata est. Non minuS autem, quam SpinoZa ex caeca brutaque Naturae necessitate res ipsas, rerumque omnium essentiam, existentiam , naturam & ordinem arcessivit. Disertis hoc fatetur Verbis cap. II. R I x. Lib. II. Nat. Ausc. coli. cum Lib. VIII. cap. I. art. 23. Huc quoque aurigant Omnia ejus principia : hinc motum vitam Naturae aeternam ac immortalem asseruit; Naturam aeque ac Mentem agere propter finem, Vel ου -κα, alicujusgrais
ita ut loqui amat) statuit; qua in re licet verbis dissentire
videatur, tamen re ipsa SpinOZae concinit. Viae Nat. Ausc. Lib. II. c. IO. art. 6. 7. IS. Et Apend. I. Part. Eth. SpinoZae.
Hinc duo tantum principia Vel Naturae agnovit partes, Ma ieriam & formam , illam dicit incorruptibilem vel aeternam . hanc successive, at necessario ortam; hinc ortum ac interitum Diuitiaco by Cooste
14쪽
tum rerum rotationi orbium coelestium adscripsit, aeternumque rerum finxit circuitum; hinc formis subsantialib- , qua, Matibus occultis , reabbin, polentus, fouitatibus cad quas similiter secundum prop. ult. I. p. Eth. non raro confugit Spinora. vid. Schol. prop. 2. III.) omnia refersit. Huc quoque collimati quod Deum definivit. ανανευ δυναμεως, Actum sine potentia : quod Spino a lusce effert verbis : Omnipotentia Dei ac ru ab aeterno fuis, o in aeternum in eadem actualitate manebit , in Schol. prop. 3. II. Conser Schol. prop. II. I. Quemadmodum enim Mundi aeternitatem ac necessitatem inde elicit SpinoZa, sc quoque Aristotclis placitum ejusdem aeternitatem ac necessitatem plane infert, quod bene norunt illi, qui eo tanquam argumento Achillaeo pro mundi aeternitate usi sunt. Quin imo, cum Aristot. in eundem conceptum mentis nostra cum Spinora consentiat. in ipsa principia ac systematis contextum , s quem unquam habuit. haec enim indivulso nexu cohaerent, consensisse censendus cst. SpinoZae, & quidem con-Venienter suis principiis, ad quae ctiam provocat, Mens Rcorpus est una eademque res. Lege pro p. Σ.III .ejusque Schol. Idem tecte assirmat Aristoteles, quando Lib. II. de Anima c.
I. art. I . dicit : Ideoque non oportet quaerere, an anima se corpus
μι unum, quemadmodum subintellige quaerere non oportet de cera se Agura. Quibus verbis nullam aliam inter corpus &mentem agnoscit disterentiam , quam inter ceram &ejus figuram : quod ipsum exemplo securis postea confirmat, & tandem quid sentiat, ingenue depromit, quando hisce concludit
αδηλον. 'uὰd itaque anima a corpore non separabilis, minime obscurum. Huc quoque tendunt omnes ejus definitiones animae, quod sit quidditas τὸ τι ην forma , εο λεχ- σωματοφφντικου οργανικοῦ, complementum vel perfecris corporis naturalis organici. Vid. c. I.&Σ. Lib. II. de Anima. Magiri Physiologiae Peripateticae Lib. VI. c. 2. Quae Aristotelis oracula, ut Chri-
15쪽
stianismi jugulum petunt, cumque subruunt sic ex intimis penetralibus philosophiae, quam recudit SpinoZa. hausta. E contra Cartesius ut contrarium, quod verissimum, .philosephiae systema coluit, sic non selum Scripturae seopo, etenim nec lux luci, nec Verum vero, nec Deus sibi repugnat, ubiquo litavit. ReligioniqueChristianae studiose operam navavit.sed& quoad omnesPhilosophiae partes in contrarium plane aSpinora abiit. Jure itaque armis ex systematoeCartesii depromtis pugnavit N O S T E R. R quidcm judicio non unius, bonis , quod Munt, avibus. Hunc in finem, ne eum umbra sua luctari videatur . primum genuinum philosophematum Spinoetae sensum ex involutis & tortuosis definitionibus, iisque superstructis cpicherematis eruit; erutum deinde ad rati inis.principiis utrique indubitatis instructae, lancem expendit,a salsis dubia a dubiis certa, sollicite secernit; hisce tandem calculum adjicit, acox limpidioribus derivat fontibus . illa obscuritatis arguit ac convincit, ista indubitatis argumentis refellit. Haec omnia in prima Anti SpinoZae hujus parte praestat, ut autem rem omnibus absolvat numeris, in secunda parte Lectori antidotum propinat ; Quippe in hac quis E qualis Deus sit. Deum
a Mundo, . Dei ESSE ab esse creaturarum, inprimis mentis humanae, earundemque attributae ab attributis Dei, accurate distinguere docet, omnesque dissicultates, quae circa haec Occurrunt, clare ac perspicue explanat. Hoc opus, hic scopus Autoris . auum, , BAL., erit eadem
aprobatione, eodem animo. quibus reliquos, quos ipse . dum in vivis erat, edidit Autor, & huncce W ITTICHII stetum postumum, qui iis, si rem ipsam . quae agitur, respicias, non cedit, excipere, & si quae krsitan minus-ως, vel ad rhombum dicta ostendas. ea aequi bonique consulere: Homo enim fuit WITTI CNI Us, ac, quod magis est, ex hae
vita ad meliorem evocatus, ultimam manum, quod ex animo mecum dolent omnes boni, Operi admovere non potuit.
16쪽
18쪽
Ntequam nos accingamus ad Examen Ghice, quam SpinoZa ordine geometrico demonstratam inscribit, pauca quaedam praemittend fide Methodo. qua ipsi placuit hic uti : Synthetica ca est, procedens desinitionibus. axiomatibus, postulatis ad propositioncs earumque demonstrationes, post quas non raro corollaria &scholia quoque adjungit. DUPLEX autem demonstrandi ratio apud Mathematicos est recepta, alia quae per Analysin, alia quae per Synthesin procedit. Analysis veram viam ostendit, per quam res methodico & tanquam a priori inventa fuit, quam si lector sequatur & ad omnia accurate attendat. rem non minus intelligit, ac si propria sponte sine ullius alterius ductu eam invenisset: Non autem minus attentum aut repugnantem impellit ad assenstini Unde si quis minus attendat ac eorum, quae proposita sunt, quicquam ipsi praeterlabatur, assensum facile denegabit: At Synthesis instituit viam plane oppositam, . modum jnveniendi Lectori plane occultat, aliam viam arte factam ostendit, quam si Lector sequutus, quantumvis repugnans & renitens assentiri debet demonstratis : eo quod ostendatur, haec quae negantur dam in antecedentibus contineri , di in illis fuisse admissa: Non tamen sic satisfacit menti, Α nec
19쪽
nec implet ita animos discentium ut altera quoniam medium. quo res fuit inventa, occultat. Methodus Analytica nihil assumit, quod quovis modo sit obscurum, sed ex iis, quae per se sunt clara, ad alia, quae obscura sunt progreditur, atque ita illa ipsa ex claris notionibus elucidat & non minus perspicua menti reddit, quam ea, quae per se erant evidentia :Summam autem requirit attentionem, qua posita, nihil quicquam eorum, quae per se sunt clara, mentis assensum effugere potest. Sic autem suspenso & tardo gradu procedit eumque ordinem tenet, quem ipsa natura sponte subministrat. Non congerit ergo notiones cognitas easque simul praemittit ignotis, utitur cognitis, quas sponte ipsum examen rei, quae inquiritur, ossert; nec coacervat Axiomata clara & evidentia, quae omnibus aliis praeponat, sed uti fuerit opus, ea ex mente depromit & rei praesenti applicat : At Μethodus Synthetica cum pro fine habeat potius, ut mentem de veritate convincat, quam ut clare explicet naturam rei, de qua vult
convincere . congerit notiones & veritates natura cognitas,
praemittit suis demonstrationibus, definitiones & axiomata evidentia, quorum assensum postulat eoque impetrato, si in sequentibus conclusio obveniat, quae per se assensum non impetrat , ad eum mentem cogit per istas definitiones & axiomata praecognita & prius admissa. Sic Methodus Analytica non
metitur claritatem & evidentiam rei ex eo, quod ei nemo contradicat, sed ex assectione, qua mens erga illam rem asscditur, dum ad eam accurate attendit; unde non probat ea, quibus contradicitur, si ea per se clara deprehendit menti attendenti, sed contradicentem jubet depositis omnibus praejudiciis N assectibus animum onini vi sese isti considerandae applicare : Summum quod facit crga alium est, ut explicatione juvet illam rem & causam obscuritatis, quae est in mente alterius, removeat. Sed Synthetica dum ea omnia, quibus ab aliis contradicitur, instituit probare, saepe ordinem naturae
rerum valde turbat , atque ita agit de iis rebus, de quibus Juxta
20쪽
Juxta ordinem naturae non nisi diu post debebat tractari: Αtque haec etiam est causa, quare Methodus Analytica non ita utatur demonstrationibus ad absurdum, quae frequentissime locum habent in Methodo Synthetica. quia tales mentem quidem convincere, sed nulla claritate affundere queunt. Sic vero mens assequitur quidςm certum Micilium de re quod sit. sed quamdiu ignorat quomodo illa se habeat, plena animi satisfactione est destituta. Synthetica Methodus etsi non omittat species generum earum rerum, quae tractantur, nullis tamen utitur divisionibus, nec observat, genus habere tot species, neque probat, quod notio generalis generis nequeat recipere nisi tot disserentias, sed i stas species tantum ordine quodam collocat & definitiones earum explicat: At Analytica cum solicita admodum, ne quicquam Ommittatur earum rerum quarum in sequentibus est usus, incipit a rebus magis generalibus, &simplicibus. & ubi omnia explicuit, quae incommuni potuerunt dici de genere antequam sermo ostet de speciebus, vel dc toto, antequam ageretur de partibus, dividit
genus in tot species, quot illud potest admittere differentias. totum in suas partes & quamlibet dissicultatem propositam in
omnes suas partes. Sic vero Methodus Synthetica saepe' multum deviat ab ordine naturae, dum supponit, non OpuS esse. ut alius servetur ordo, quam ut priores propositiones possint inservire ad demonstrandas sequentes, unde saepe res demonstrantur per vias admodum dissicitos, & non natura duce repertas. sed longe petitas, coactas, & non nisi artificio aliquo paratas & structas, cujus rei varia cxcmpla in Euclidelicet reperire. Contra ea Methodus Ialytica ordinem naturae accurate observat, nihil proba risi per rerum veras causas atque vera principia. via recta & brevissima ducit mentem &proptcrea facili admodum, quae menti est grata & accepta, quaque duci vult & amat, ut ita plenam & persectam cognitionem earum rerum: in quas inquirit, consequatur. Et quemadmodum non parum nocet mentis perspicuae per-A α ceptio