Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

atque illud esse peν se, id est, quod naturam substantiae stricte diae

constituit, cum se in alio positi locum habere in substantia late ac Cepta. Quando ergo aliquid ita existit extra intellectum, ut sit in se& non in alio, adeoque ab alio tanquam, a subjecto non dependeat, dicitur illud esse per te. Sic vero quod perse est non est in alio, ut nee ab alio sit nec ab eo tanquam subjecto dependeat, quod dici potest : Quod tamen non ulterius est trahendum , quasi ad substantiae conceptum requiratur, ut dependeat ab alio tanquam a causa, quo sensu Spinoetam hanc definitionem suam accipere, tum ex eo patet, quod conficere conetur in sequentibus Deum solum esse Substantiam, res vero creatas tantum esse istius substantiae quosidain modos, tum ex iis quae legimus in Tractatu de Emendationei ntellectus p. 386. Si res sit in se, sive ut puto dicitur, causa sui tum per solam suam essentiam debet intesigi, si vero res non sitisse, Medrequirat causam ut exiinrt, tum per proximamsuam causas debet istesiui. Sed fas

non erat Ipsi phrasin illam infe dc per ste usa trahere in sensum plane

alium, quo tensu ab aliis usurpari non solet. Saltem ea, quae sunt extra intellectiam res extantes, vel talia sunt ut sint in alio, vel ut non sint in alio tanquam subjecto sed sint in semetipsis, vel ita sunt. ut nulla causa extrinleca ad existendum indigeant, sed sua natura dc summa potentia ad existendum sibi ipsis sussiciant. Haec tria sane ex natura rei distinguuntur, & per consequens, sicut primum non secundo, ita noe tertium cum secundo debet constandi, contra quam fit a Spinoga. Prius est id quod accidens soles dici, alterum est substantia, tertium substantiae increatae & independentis nomine insigniri, neque cum substantiis creatis confundi debet. Ficta ergo procul dubio est idea substantiae, quam habet spinoZa, quae proin juxta ea, quae de id eis philosophatur Trach. de EmendationZIntesiectus, vera non erit, adeoque ipsa definitio substantiae sensu SpinoZae accepta non eXprimet veram ideam, & per consequens illa ipsa definitio vera non erit. Eane ergo erit principium & fundamentum , cui illam structuram demonstrationum & variarum veritatum quae in rebus reperiuntur superaedificemus Z Vera definitio juxta ipsum, uti vidimus in praefatione de methodo demonstrandi, debet habere determinatum objectum, neque iussicit, si quis dicat, se per aliquam vocem tale quid intelligere, quod recedit a communi usu. Neque enim licet, quando de rebus,quae revera sunt in rerum natura

agitur a Diuiligod by Coosl

32쪽

agitur, per voces, quibus illa: res vulgo exprimi & significari solent, aliquid aliud, quam lolent omnes homines ratione utentes, Intelligere, nati quis , elit censeri inter eos homines, qui non de rebus, quae sunt in mundo, sed de sui cerebri figmentis suaviter philosophantur, sive delirant.

DEFINITIO IV.

Per Attributum intelligo id, quod intelleolus de substantia

percipis tanquam judem essent iam constituens EXAMEN.

ATtributi vox latius longe patet, quam ut debeat vel possit hae

definitione rettringi. AEqui valet ea voci accidentis, quando accidens in sensu logico lumitur pro eo, quod opponitur lubstantiar, quo sensu substantia dicitur seubstare aec tantibau, quae sic dicuntur stare super substantia, tanquam luper basi& fulcro, sicut substantia stat, sub illis ea sustinens dc lultentans. Sunt istiusmossi accidentia sive attributa duorum generum; alia vera sunt & realia, alia a quibus subjectum tantum denominatur, tum revera in illo non sint subjecto, sed vel in apparentibus tantum vel in cogitatis. In apparentibus sunt ea, quae eX. gr. in noltro corpore vel in aliis videntur esse, quum tamen nonnisi in sensuum nostrorum sint perceptionibus, ut dolor, calor &c. In cogitatis sunt varii considerandi modi, qui per errorem saepe tanquam in rebus4pectantur, ac de iis assii mantur, quia ab his saepe nomina imponimus rebus, quae tamen in rebus non lunt sed in nostra tantum cogitatione; nec possunt hi considerandi modi ad certum numerum revocari. Huc spectant primum omnes notiones Logicie dc Metaphysicae, quatenus ut summa rerum genera&ut affectiones rerum spectantur; dein omnes relationes, sive illae funis damentum habeant in rebus particularibus quibus assignantur. sive in rebus aliis, quaecum his nostris, quibus ea attributa assignamus, comparantur. Quantum attinet ad at tributa vera &realia, ea iterum dividi debent : Alia enim sunt attributa essentialia, quorum

in qualibet substantia unum tantum est, quod istam substantiam

33쪽

constituit ic ab alia distinguit, alia vero sunt modi, quibus substantia aliter atque aliter se habet. Habent autem haec realia attributa hoc iterum commune , quod ratione sui subjecti sem Der aliquam notionem substantiae involvunt : Esientiale enim attributum idem est quod ipsa substantia, neque aliter nisi logice a substantia disteri . quando substantia ut subjectum, attributum vero illud ut praedicatum substantiae inhaerem consideratur, re ipsa vero idem est quod substantia & cum illa reciprocratur 3 at modus in suo conceptu aliquid involvit substantiae, neque sine substraria, cujus est modus, concipi dc intelligi potest, etsi substantia possit intelligi sine hoc vel illo modo, unde cum substantia non reciprocatur.

Per modum intelligo Substantia assecbones, fi eid, quod

EX his, quae ad superiorem definitionem annotavimus, sicile apparet, hanc nonesie legitimam modi definitionem, quae sic plane confunditur cum attributo essentiali, cui haec definitio potest applicari. .

DEFINITIO VI.

Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, fusam

tiam constantem inmitis attributis, quorum unumquodque ternam S infinitam essentiam exprimit. EXAMEN.

DUbitari potest, an Spinoeta per istam definit onem voluerit exia

34쪽

rinioni respondeat, an vero tantum voluerit ostendere, quid ille per ocem Istam Deis intelligat, etsi alii omnes homines per illam longe aliud concipiant 8 si posterius sensit, quo videtur ducere phrasis ab ipso adhibita. per Ceum intelligo dcc. jus sibi sumsit voces a recepta & usitata fgnificatione ad aliam pro lubitu traducendi, quod nemo concesserit. Sed si cogitemus eum hac definitione in sequentibus niti tanquam 1 undamento ad demonstrationem variarum propositionum, dicendum erit priori sensu eam accepisse, quo posito debebat

ea esse vera & a notione & axiomate communi non disterre, cujus Contrarium nos moX ostendemus eamque manifestarum absurdita

tum Convincemus.

Explicatio etiam Spinorae, quae adjicitur, eam nihil juvat. ni sabsolute infinitum, non autem in DVenere a quicquid enim ιυuogenerem tum infinitum es insinita de eo attributa negare polymin; quod autem

absolute infinitum est ad Vin essentiam pertinet, quicquid essentiam evrrmit, ct negationem nullam anuolmi. Quid vero quaeso hoc sibi vult, esse in suogenere eantum insinatum p Forte cogitatio infinita ipsi erit tantum

infinitum in suo genere , verum quomodo probabit, illa este infinita in suo genere, de quibus attributa infinita negare possumus p POD sum ego de quadrato negare omnia attributa Trianguli,Circuli, Ellipseos, Hyperboles aliaque infinita, an propterea dicam,quadratumelle in suo genere infinitum 8 Est hoc commune finito& infinito, ut de iis possint negari infinita attributa.Quod subjungit, id non minus

a veritate recedit ac prius. AEuodautem, inquit, absolute infinitum est, ad Um essentiam stertinet quicquid essentiam exprimit re negationem nultim in- mit. Scilicet ex mente ipsius cogitatio exprimit esentiam &negationem nullam involvit r extensio exprimit essentiam & negationem nullam involvit; pertinent ergo ad essentiam Dei. Idem putat de aliis attributis infinitis, quae tamen non novit, & de quibus id propterea citra rationem asserit Z Concedamus id de cogitatione, quatenus ut cogitatio spectatur, unde vero probabit id quoque de extensione Extensio sane actuositatem nullam ex se habet : si quam aliquando habet, aliunde & extrinsecus accipit, eaque in motu consistit. Involvit ergo in sua natura negationem actus & ratione ejus dopendentiam aliunde. Superest, ut ad essentiam Dei nihil aliud dicamus pertinere, quam cogitationem infinitam, quae propterea cst periectissimus actus omnem persectionem comprehendens, adeoque

C etiam

35쪽

etiam hanc, quod alia omnia ab illo plane di omnibus modi sidepen

deant

Explicatio etiam ista non satis convenit cum iis, quae alibi habet :Ineptitola ad Oldenburgium inquit p. 397. Deum d mo esse Ens

consans ins itis attributis, quorum unumquodque es in itum, sive summe perfectum in suo genere. Sic illa, quae in suo genere tantum sunt infinita, constituent ens absolute infinitum, atque adeo plura, non

absolute infinita, si fuerint inter se invicem conjuncta, constituent unum absolute infinitum, quod profecto absurditatem continet maximam. Si enim sint naeo genere tantum infinita, eo ipso non erunt infinita absolute, & tamen inter se invicem juncta constituentens absolute infinitum, adeoque id quod non habent,conserent alteri. His adjungit loco citato : Ubι notandum , me per attributum inteialgere omne id quo concipιtur per se σ isse, adeo ut i seu conceptus non in

volpat conceptum alterius rei. Ut ex .gr. extensio perse O mse concipisών; armorin non item. Nam concipitur in ano σ Ust in conceptuι involpis extensio .

nem. Sic antea definivcrat substantiam, quam ab attribulo distin. guebat; nunc attributum eodem modo ab ipso definitur, sicut antea definita erat substantia, de quo nunc nolimus cum ipso contendere, cum jam antea ad Defin. IV. obiervaverimus, attributum essentiale & substantiam non nisi logice & modo tantum consideran di differre, cum in re plane sint idem : Sed hoc non convenit cum aliis ipsius hypothesibus; revera enim hinc sequitur , attributum rei essentiale totam rei substantiam eXhaurire, & per consequens, unum tantum esse unius substantiae, adeoque multiplicatis istiusmo di attributis multiplicari etiam substantias. Quoniam autem Deus juxta ipsum est : Substantia conflans ι initu aιινι butis, erit ergo Deus substantia constans infinitis Fubstantiis, sicque non unica erit substantia , sed infinitae, contra quam alibi docet. Quoniam vero nos exegimus istius definitionis VI. probationem eamque non adjunctam reportamus, Videamus, num id alibi tentave rit. Sic vero legimus in epistola ad S. I. Vries p. q62 .struod autem di is, me non demonstraresubstantiam sive ens plura habere posse attributa, δεν ead demonstrationes nouusti attendere : Duas enim adhibui , prima, quod nihil nobis epidentius, quam quoae un mquodque enssub aliquo attributo a nobis eoncipiatur, s quo Flus realitatis aut esse aliquod ens habet, eo plura

auributa ιifunt attribuenda. Sed haec praetensa demonstratio est meru,

36쪽

paralogismus, ad quem responsio potest peti ex iis, quae ad Defin.

IV. superius observavimus. Constat eX iis, unum tantum esse attributum essentiale unius cujusque substantiae, modos posse esse plures, si modorum sit capax, ted infinita posse esse attributa notionalia .Realitas vero vel major vel minor substantiae non consistit in pluribus aut paucioribus attributis realibus, quorum singula diversam habent essentiam, sic enim non una, sed plures forent substantiae, vel una substantia composita ex pluribus, cum attributum essentiale a sub stantia non differat, nisi modo considerandi& logice tantum . Ut autem cognoscamus quare aliquod Ens dicatur habere majorem realitatem altero, aliud minorem , quid sit realitas alicujus rei rite expendendum. Realia sunt ec dicuntur ea, quae existunt extra nostram cogitationem, sive, quae sunt vera, aut quae per veram non fictam ideam repraesentantur. Unaquaeque igitur res, quatenus habet suum attributum essentiale, per quod revera est in extantibus extra nostram cogitationem habet suam realitatem, qua ab alia re, quae etiam habet suum attributum essentiale, distinguitur. Sic vero, quia una tantum cst realitas unius cujusque rei, non potest dici, unum habere plus realitatis quam habet alterum, nisi id hoc sensu dicas, ut significes, habere majorem realitatem. Scilicet minima realitas est summientis, in quo nulla est mixtura non entis sive imperfectionis. Major igitur vel minor realitas non a pluralitate attributorum, sed lseparatione ab omni non ente & imperscὀtione dependet. Sic Deus maximam realitatem habet, quia in eo nulla est imperfectio,nullum non ens, nihil quod vel umbram imperfectionis vel non entis redoleat, etsi propterea ei non sint adscribenda infinita attributa realia.

Sed homo ille non distinguit substantiam puram dc simplicem a substantia composita, quae cum habeat tantum unitatem compositionis

potest habere attributa essentialia plura, quia ex pluribus est comis posita substantiis. Videtur quoque non satis distinxisse inter attribu ta realia ¬ionalia, quod colligere licet ex iis, quae scripsit Anno 16 6. in quadam epistola, ubi haec p. s98. dc s99. legimus:

uod autem addis , nos ex definitione cujusque reι considera ae unicam tan-rum proprietatem deducere valere , locum habet in rebus simplici misi pelentibin rationis sa quae figuras etiam refero) at non in realibuι. Nam ex hoc solo, . quod Deum desnio esse ens, ad c in essentiam pertinet existenιiis,pinres bin Proprietates concludo : nempe quod necessario existit, quo AC a unicus, Disiligod by COOste

37쪽

unicis, immutabilis, ininiim csc. Ο ad hanc modum plura alia exempia erre possem, quae ιmpraesen rarum om tto. Deus enim, non minus,

quam alia quaevis subitantia pura &simpleX, prout unicam tantum habet cflentiam, ita unum habet tantum essentiale attributum vel proprietatem haec enim diversa tantum sunt nomina unius ejusdem que rei quae variis modis potest denominari pro diversis considerandi modis, quae tamen variae denominationes non debent censeri diversa esle attributa essentialia, nisi Deum velis esse quid compositum ex variis substantiis. Quod enim Deus necessario existat, quod sit

unicus, immutabilis, infinitus dcc. ea omnia non repraesentant nobis

diversa attributa essentialia, sed unam & simplicissimam Dei essentiam, sub variis considerandi modis atque inde ortis diversis deis nominationibus. Infinitas Dei non consistit in infinitis attributis rea libus tota essentia inter se invicem dissi iactis, sed in tanta realitate ,. quae eminentia sua omnem realitatem finitam superat & excedit, ita ut ad eam quoque pertineat summa simplicitas, quod vel ipse Spi. noZa agnoscit in epist. Ao. ubi, quando proprietates entis necessa riam includentis existentiam explicat, illi enti tribuit, quod sit simplex, non vero ex partibus compositum & tamen dicit, illud ha here omnes persectiones. Infinita illa essentia divina ita superat ea pium finitum, ut non nisi diversis conceptibus ad eam reflectendo, illam sub diversis relationibus, negationibus apprehendat, nunα

quam comprehendat. Sequitur nunC Spinoetae altera demonstratio. Seeunda, inquit in eaadem epistola p. q63. initio, re quam ego palmariam iudicio em quod quo

ura attributa alicui enti tribuo, eὸ magis cogor, i existentiam tribuere. hoe est , eo magis sub ratione veri concipio, quodnane contrarium esset, si

ego chimaram , aut quid sim de finxissem. Sed supponit Spinoeta, illud magis existere, quod Plura habet attributa, non probat. Ficta sunt,

quibus tribuit mens existentiam, quam eXtra mentem non habent.

Non tamen finguntur simplicia, sed composita, vel pstius ipsa compositio fingitur, quando simplicia componuntur & sic composita iudicantur existere. Ita chimaera non est fictum quid quoad suas partes, sed tantum ficta est istarum partium compositio. Sic fingo ignem sub concavo Lunae, non tamen ignis ipse est quid fictum, sed tantum ficta est compositio, quod ignis collocatur sub concavo Lunaeti coqungitur superius cum Luna dc inferius cum acre, cum . q9i-

38쪽

quibus in rerum natura conjunctus non existit, &sic de aliis. Non est major unius rei exilientia, quando plura sunt attributa essentialia, sed eth existentia plurium rerum. Quotuplex est essentia ,sive, quot uplex est attributum essentiale, tot uplex est existentia. Certus sum existere me cogitantem eX immediata constientia; cem tus 1 um existere Deum, ex Bus idca, quae mihi repraesentat existentiam inseparabilem ab essentia; certus sum existere Corpus ex senis situm perceptionibus, sed ista omnia sunt diversa, quia sunt attributa essentialia diversa, & propterea etiam habent diversam existentiam.

Ita nihil adhue promovimus, nec potuit homo ille omnibus suis explicationibus & praetensis demonstrationibus probare, illam suam definitionem Dei esse veram. Facile autem potest eη dictis origo ejus erroris animadverti. Non attendit, attributum essentiale uniuscujusque substantiae non esie nisi unum, illudque a substantia non nisi logice tantum & ratione modi considerandi differre Impossibile enim alias suisset, 'ut non videret , positis infinitis attributis realibus poni infinitas substantias. Talem ergo Deum nobis formavit, qualem nullum reperire licet, ei tribuens attributa infinita, quae tamen qualia sint, fatetur se ignorare. Novit Deum esse infinitum inde collegit infinitam ei realitatem esse assignandam, hanc autem concepit ut infinitam numero &sic formavit conceptum infinitorum

Dei attributorum;quoniam vero res creatas a Deo dependere cogita. vit, consideravit ens ut modos,non attendens,ad substantiam sum requod sit in se non in alio, neque ab alio tanquam subffecto dependeat. non vero requiri,ut non sit aliunde tanquam a causis, quia ergo aliunde tanquam a causa dependere novit, negavit esse substantias, modos esse voluit. Deus ergo juxta ipsum est origo naturae habens infinita attributa realia: horum attributorum unum quodlibet concepit semetipsum modificare, adeoque sic fluere ex divina natura. Sic distiniaxit inter Originem naturae cc naturam ipsam, per eam intelligendo res creatas. Videre hoc licet p. 3 8 I. collata cum P. 3 7 o. Mod autem at mel ad cognitionem Originis naturae, minime es tιmendum, ne eam cum abstractis confundamin. Et post e Nulla est metuenda circa adeam Originis naturae confusio et est nimirum hoc ens unicum , infinitum, hoc es, os omne esse repraeter quod nusium datur esse. Et p. F7o. Dico igitur , urbam modo dixi , mundum disina natura necessarium sectum, eumque

39쪽

fortuito non egefactum. Melius adhuc id patet ex p. 4 9. ubi dicit,

se de Deo π natura sopere stententiam longe diversam ab ea, quam Neoterrei Christanι defendant. Deum enim rerum omnium causam fmmanentem , ut uni, non vero transeuntem statuere. Omnia inquam in Deo seVin Deo moveri eum diuis a mare , ct forte etiam cum omnibus antiquis Philosopbis i licet alio modo ; re audere etiam dicere eum antiquis omnibus Hebrais quantum ex qωbusdam traditionibus, tametsi multis modis adulseratis , conjicere liceat. Item eX pag. s 3. Deum nullo modo fatosubjicio, sed omnia inevitabiti necestate ex Dei natura sequi concipio eodem modo , ae omnes

concipisui, ex ipsius Dei natura sequi, ut semetipsum intelligat. Et videtur sic collegisse, vel debent omnia esse a Deo, ut ab ipso ex nihilo suerint facta, vel ut ex ipsius natura sequantur r At illam productionem ex nihilo habuit pro absurda & contradictoria, ad alterum ergo modum maluit deflectere. Is tamen cum recta ratione nullo modo potest conciliari. Scilicet creaturae debent esse in Deo, sicut in ipso a nobis concipiuntur Dei decreta, & sicut Dei intellectio, dum dicitur semetipsum intelligere, est in Deo : at haec omnia tantum modo considerandi differunt a Deo; idem est decretum Dei & Deus decernens, idem Dei intellectio, quod Deus intelligens; sic ergo mens mea, mens tua erunt ipse Deus mentem meam mentem tuam sormans s ita rana, mus, lumbricus erit ipse Deus ranam, murem, lumbricum formans. Quis sanae mentis, cui haec non quam absurdissima videantur Z Si Deus est omnium rerum causa immanens, non transiens Creaturae igitur, sive, omnes res sunt Dei iis deae, Dei decreta; horum enim Deus solet appellari causa immanens; vel potius, quia in creaturis causa immanens dicitur mens respectu suorum conceptuum, perceptionum volitionum, si terminus ille causa immanens transseratur ad Deum, creaturae nihil erunt extra

Deum, sed erunt Dei conceptus , Dei idear, Dei volitiones: idem ergo erit homo, quod Dei volitio; idem lapis quod Dei volitio, & sic porro, adeoque cum volitio Dei sit ipse Deus, lapis erit Deus, homo erit Deus, quae si quis possit concoquere, non erit, quod imposterum cogitemus vel de Philosophia, vel de ulla disciplina, imo vel de usu rationis, quia haec omnia distinctionem rerum& a se invicem & Deo supponunt. Absit ut Apostolo Paulo virosapientia divina illustrato haec venerint in mentem, cujus verba Adit

40쪽

DEFINIT. PAR T. I. 23

xvΠ.cap. SpinoZae plane non aurigantur. Docet ibi Apostolus, Deum se ita manifestasse hominibus, ut vel palpando illum invenire possint. Visus est sensus,qui ad cognitionem multarum rerum sensibilium nos ducit, quo qui carent multa ignorant . ut lumen, colores &c. posisunt tamen illi palpando quaedam obscure & imperfecte cognoscere; se docet, Deum etiam ab iis posic cognosci, qui magnam imperfectionem cognitionis habent : hoC autem probat Apostolus ex eo, quia non longe abest ab unoquoque nostrum, cum ab ipsius operatione Continuo pendeamus, quod in ipso vivamus, moveamur& simus, quod sane non potest intelligi hoc sensu quasi sic simus in Deo, uti intellectio divina est in ipso, sic enim essemus ipse Deus, a quo tamen nos Apostolus Paulus ubivus docet distinctos. ς, -ffiigitur apud Paulum idem est, quod per ipsum quo sensu particulam Ε, saepissime accipi nemini potest esse ignotum. Quid ergo dicemus lSi absurdum est Deum omnes res creatas produxisse ex nihilo & absurdum quoque omnia sic fluere ex Deo ut intellectio fluit ex Deo intelligente, prout in antecedentibus ostendimus, dicendumne falsum esse, quod omnia sint a Deo λ Absit ut cogitemus. Examinemus potius an vere sit absurdum Deum omnia produxisse ex nihilo Z Caveamus vero oportet, ut statim pro ansurdo habeamus id quod captum nostrum superat, quasi noster intellectus sit mensura rerum atque ita nos transformemus in Deum, cogitemus potius& revocemus inpius ad animum nostrum nos esse finitos, potentiam vero divinam esse infinitam, adeoque illam multo plura posse essi-Cere, quam nos unquam intelligendo possumus assequi; quod si ergo non intelligamus operationem illam, qua Deus facit aliquid ex nihilo, an haec erit sussiciens causia illam negandi Θ an igitur putamus, nos omnia debere intelligeret an non Spinoga ipse fatetur, se aliqua non intelligere quomodo fiant, quae tamen fieri statuiti sic inquit in Traef.de Emendatione Intellectus p. 3 88. Scriem rerum singuiarium malabilium impossibile Drer humana imbecillitati assequi, cum propter earum omnem numerum superantem multitudinem, tum propter in finitas circumstantias in una re eadem re, quarum unaquaeque potes egeeausa, ut res existat, aut non existat. ἁuandoquidem e rum existentia nullam habet connexionum cum earundem essentia , sive ut jam diximus non est aterna νeritas. Verum enim vero neque etiam Ῥω es, ut earum seriem intelgetamus. Ita p. 439. cognoscere, quomodo Partes natura re

vera

SEARCH

MENU NAVIGATION