Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

ceptioni, sicam formulis syllogismi velimus constringere,

eum sic distineatur in propositionibus considerandis. quae obviae sunt vcritatis & negligat examinare eas propositiones, quae non ita sunt clarae; ita & vincula illa definitionum Raxiomatum a suo corpore separatorum & non sub naturali seric collocatorum mentem constringunt, ut libertate sua nequcat gaudere, nec ita ducatur, quemadmodum duci amat, nempe ut prior cognitio sit gradus ad sequentem longo remotam . sed immediate connexam, Quod in Methodo Analytica accurate observatur. SpinoZa, dum in Tract. de Emendatione intellectus agit de methodo, videtur methodum illam per analysin commendasse. Ita p 367. inquit : Hera methodus es via, ut ipse verita , aut essentia objectiva rerum am idea

omnia illa id significant) debito ordine quaerantnr, quod generale est; sed ei subjungit : Ad id autem opus est intelligere, quid

si vera idea, eam a cateris perceptionibus d tinguendo, o quenalutam investigando ut inde nostram intelligendi potentiam noscamus, S mentem ita cohibeamus,ut ad illam normam voluit dicere ad normam veυς He.e, prouuapparet ex sequentibus) omnia intelligat, quae sunt intelligenda, tradendo tanquam auxilia cerras regulis S etiam faciendo, ne mens inutilibus deseruetur. P. 368. hoc ipsum sic explicat : Illa bona erit methodus quae ostendit, quomodo mens dirigenda sit ad data vera saea normam. Cum autem

praefantiorsu idea eniis persectissimi idea aliarum rerum ementissi.

ma ea erit Methodus, quae ad datae idea entis perfectissimi normam

ostendit, quomodo Mens sit dirigenda. Porro p. 3 86. inquit: R ctum inveniendi γiam eo ex data aliqua definitione cogitationes formare , quod ia felici faciliud procedet, quo rem melius desinimerimus. Quicquid tamen de eo sit, non putem Spinozam in sua Ethica id observasse, ut ad datae verae ideae adeoque entis persectissimi normam omnia dirigeret ς multaque existimo admissic, quae cum ipsa Μethodo Synthetica pugnant, quod in seque iatibus nos clarissime esse demonstraturos, nulli equidem dubitamus. Hic vero in antecessum expendenda propo-

. nimus

22쪽

nimus Lectori, quae in Epistola ad S. I. Uries Anno I 663. scripsit, quae legimus p. 61. Dicit ibi, distinguendum inter genera definitionum: Hempe inter definitionem, quae inserxis ad rem cujus essentia tantum quaeritur S de qua sola dubitatur, explicandum .'inter definitionem, qua ut solum examinetur, proponitur. Illa enim quia determinatum habet objectum vera debet esse, haec vero id non requirit. e. g. Si quis Templi Salomonis descriptionem me roget , i ι veram Templi descriptionem tradere debeo, nisi cum ipse cupiam earrire. Sed si ego Templum aliquod in mente concinnavi , quod aedificare cupio, ex cujm descriptione concludo, me talem fundum, totque millia lapidum aliorumque materialium emere debere , aliqui ne fana mentis mihi dicet, me male conclusisse, ex eo,

quod serie falsam adhibui definitionem ξ vel an aliquis a me exiget, ni meam definitionem probem l Is sane nihil aliud mihi dicet, quam

quod id quod conceperam, non conceperim, vel a me exiget, ut id, quod conceperam , probem, me concepisse , quod sane es nugari. Auare definitio vel explicat rem, . prout es extra intellectum, Stum vera debet esse, et a Propositione vel Axiomate non diferre, nis quod illa tantum circa rerum, rerumve asemonum essentias versatur hoc vero latius, nempe ad Hemas Υeritates etiam se ex- reniat : vel explicat rem prout a nobis concipitur, vel concipi potes, tumque in eo etiam disert ab axiomare S propositione, quod non exigit, nisui concipiatur absolute, non ut axioma sub ratione veri. Haec est eadem distinctio cum ea, qua alii utuntur inter Definitioncm rci R definitionem Vocis, quaS pro re nata promiscue adhibet, quibus adjungit definitiones etiam notionum secundarum, quarum postremis potuisset calore, si methodo analytica voluisset uti. Et cum hic agatur de natura Dei, Mundi, Animae, Homini S Rc. quae sunt res vere existentes, nihil attinebat praemittere definitioncs vocis vel notionum secundarum, quas oportebat omnes eo sensu accipere

Rusurpare, quo inter homines solent sumi & adhiberi. Ccr- tum etiam est , quod definitioncs a SpinoΣa adhibitae xx more Geometrarum debeant inservire ad explicandum

23쪽

remi cujus esentia tantum quaeritur &proin debeant esse verae : Ita vera est apud Geometras trianguli, quadrati, circuli &c. definitio A aliarum rerum s milium ; habent enim

determinatum objectum, de quo quaeritur. & explicant res, prout sunt. extrae intellectum. Neque possent illis sic inniti propositiones, quae certas illarum ipsarum rerum proprietates declarant. Quod si ergo ostenderimus, multas definitiones a SpinoZa adhibitas non explicare res prout sunt extra intellectum, multasque definitiones ab ipso adductas, quibus nullae res respondent extra intellectum, concident utique illae propositiones totaque earum series, quae huic sundamento innituntur. Forte tamen dicas, non lioc exprobrandum

SpinoZae, quod adduxerit des nitiones cas rerum, quibus nullae res respondeant, sed ad summum. quod aliter usus suerit vocibus, quam in communi usu sermonis soleant sumi, ut, quod ille per attributa id intellexerit, quod alitantelligunt per substantias, quando nempe cuilibet attributo diuinistam assignat essentiam. A substantiam vocat id, quod omnia ista ait. ta, quae distinctas habent essentias, complectitur, dum nempe solusti Deum, cui infinita attributa realia assignat, appellat substantiam. Verum enim vero vel hoc ipsum excusari non putest : non enim illi haec potestas est concessia, ut possit vocum fgnificationes pro suo lubitu immutare, non magiS quam Geometris licet, ut quadrato definitionem. quae est circuli, & sic porro applicent. Neque tamen hoc solum vitium in eo deprehendemus, sed etiam, quod proposuerit definitiones, quae nihil quicquam in re hahent veritaris, quibus tamen aedificium sequentium proposi- . . tionum& demonstrationum superaedificat, quibus propterea debet explicari res, quae est extra intellectum adeoque verae esse, & a Propositione vel Axiomate non disserre debent.

24쪽

EXAMEN.EXAMEN DEFINITIONUM.

DEFINITIO I.

Per causam sui intestigo id, cujus essentia involvit existentiam ; pe id, cujus natura non potest concipi nisiexistens.

Ot iones secundat non possimi spectari ante primas si ordinem naturae sequamur, sunt enim tantum modi quidam considerandi generales, di quantum fieri pote1t, abstracti a rebus particularibus di existantibus, neque cadunt sub communem notitiam& intellectum hominum , sed inventae sunt a Philosophis collatione initituta rerum particularium' sive extantium inter se invicem, vel etiam cum rebus non extantibus nisi ita cogitatione vel apparentia sensuum: Ab his autem graviter erratur, qui putant illas singulas sic abstractas, quales sunt

Substantia, Essenti λ, Subjectum, Attributum, Accidens, Modus, Causa, Effectum &c. per se habere aliquam determinatam& im- . . mobilem

25쪽

mobilem naturam, quae sit omnibus communis atque apta sit de pluribus praedicari, non advertentes, ea posse inter se invicem permutari, quando mutato nomine & conceptu alia instituitur comparatio seu consideratio, qua sola hae Logicae notiones accipiunt1uum nomen & formam. Sic vero Confunditur natura conceytus Cum

naturavi, fallacia accidentis: Universalia igitur ista quidem sunt

Resqua sunt , quatenus ad conceptum dc nomen rei existentis, quam conlideramus, accedit nomen dc conceptus modi considerandi,

qui est notio secunda illam ipsam rem involvens; sed universialia non Iura Res prout sunt universalia & modi considerandi sive notiones secundae, quo sensu non aliter quam in conceptu & nomine sunt.

Quod si igitur dii tincte & ordine voluisset progredi SpinoZa particularcs res prius debuisset considerasse, quae cadunt sub intelleinam Communem, Deum, Mentem, &C. & post realia observata attributa etiam notiones secundas varias Cauta, Substantiar,&C. sermare. Et quantum attinet ad hanc definitionem Caulae sui ea non debuisset proponi, nisi prius cognita, re particulari, cujus collatione cum alia instituta notio Causae potuisset abstrahi, opposite ad aliam rem particularem , quae ut Efectum hujus potuisset considerari. Hoc autem instituto considerandi modo apparuisset, causam valde generaliter aCceptam denotare id, a quo aliquid est, quod admodum abstractum & confusum est , adeo ut sub ea generali acceptione intelligi possit quaevis ratio prior, propter quam aliquid in re reperitur. Sic observavit Cartesius, vocem illam crus solere passim usurpari ab omnibus, qui ratione utuntur in quaestione, qua inquiritur, Cur res aliqua existat, tum generali notione, ut ea cauta essicienti& formali sit communis, ita scilicet, ut quod est ab alio stab ipso

tanquam a causa essiciente, quod autem est a' sit a se tanquam causa formali, hoc est, quia talem habet essentiam , ut causa non indigeat essiciente. Et sane apud Geometras vox Causa adeo late sumitur, ut quamvis designet rationem , propter quam talis proprietas, alicui rei competat,:quae semper ab ejus essentia sumitur: Sic quando Deus dicitur causia sui, vel, quando ejus essentia, hoc est, omni- sussicientia & summa persectio dicitur causa quare existat , hoc tumato sensu vox Causa ut accipiatur, oportet. Cum enim de omnibus aliis rebus cxistentibus possit quaeri, quare illae existant, nulla

ratio est, quae impediat ut non illa quaestio de Deo quoque institua.

tura

26쪽

tur Si igitur quaeratur de Deo, quare ille existat, omnes respondebunt, Deum nulla causa eXtra se ad eXistendum indigere ue verum id non satisfaciet omnino, ac proptera sic tantum dabitur occasio ulterius quaerendi, quare Deus nulla causa externa indigeat, ad quam quaestionem non poterit aliter responderi, nisi dicendo, causam sive rationem istius esse derivandam a Dei natura, ouae tam

immensam habeat potentiam, ut illa sibi ipsi ad ex i stendum tussiciat,

sive, ut propter eam existat. Atque hoc modo demum poterat vcnire in considerationem Causa sui, a qua tamen etiam postumus ab .stinere, cum multi fuerint, qui ea voce a Cartesio usurpata fuerint, offensi, dc dicere, rationem quare Deus existat non aliunde posse

desumi, quam ab ejus persectissima essentia, qua sibi is si ec aliis omnibus ad existendum sussiciat. Sed, uti dixi, des nitio Dei

vera fuisset praemittenda desinitioni terminorum abstractorum dc notionum secundarum, ne hae cum rebus confundantur vel pro ipsis rebus habeantur, quarum sunt involu Cra, sicut alias consuevit fieri: Verum nec hoc factum est ab auctore, dc ille tantum abest, ut veram Dei definitionem nobis dederit, ut eam plane consuderit cum Mundo sicut in sequentibus plenius ostendetur. Sic ergo juxta ipsum causa sui erit Mundus,quo faciunt illa,quae legimus inEpistola ad Oldenburgium I v. Anno 166 I, ubi inquit : Reνum , qua nihil

commune habent interse unam alterius causam esse non flos, Deum aurem multa Dymaliter communia habere cum rebus creatu. Nam si haec sequamur, Deus propterea erit causia rerum Creatarum, quia multa foris maliter communia cum rebus creaIis habet. Sic erit Causa rei extensae, quia ipse est extensus , causa item rei cogitantis , quia ipse est cogitans, dc quoniam omnes illae res creatae simul sumtae non differunt a Deo, cauia eri ut, quia cum creaturae existant, dc ille sit earum existentiae causa, eo iplo erit dicendus Caussui. Huc nos ducit totum Systema Spinorae, ut credamus, Mundum esse Deum, sicque verum Deum abnegemur.

27쪽

DE FINITIO II.

Ea res dicitur in suo genere finita, quae alia eiusdem naturae terminari potest. Explicat Spinoeta istam Definitionem exemplis. Ex Gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus concipimus. Sic cogitatio alia cogitatione ter hinatur At corpus non terminatur cogitatione , nec cogitatio corp0re. '

HAEc Definitio iterum est termini abstracti, qui non satis potessintelligi antequam Cognoscantur particularia a quibusista notio abstracta fuit. Et abitractio quoque illa nimis cst generalis & confusa, atque hic ipse terminus valde ambiguus, ne nunc dicam quod sit terminus plane negativus. Finitum enim dicitur vel generatim id, quod non habet omnem perfectionem, vel usurpatur speciatim de certa quadam perfectione, quae ipsa etiam adhuc limitata est icrestricta. Sic datur finita cogitat io,quae non omnia intelligit; ita finitum dicitur corpus, quod certa mensura sive terminis terminatur, ut ulterius se non extendat. Sed ille hanc ambiguitatem relinquit intactam adeoque rem definitam telinquit obicuram. Quae ob curitas augetur, quod non dicat quae auia ejusdem naturae terminatur, sed terminari potest. Finitum enim est, non quod terminari ps est, sed quod terminatum est. Exemplum Cogitatronis, quod affert, non omnino quadrat definitioni. Cogitatio enim qua cogitatio est, non involvit terminum seu finem; ergo non necessario co itatio alia cogitatione terminatur.. Si enim concipiatur Cogitatio, quae omnes res cognoscibiles exhauriat, easque persectissitne percipiat atque de iis statuat liberrime ea non terminabitur alia cogitatione ; quaeis cumque enim alia fingatur, ea jam Continetur in illa. Sed cogitatio finita est, quae non exhaurit omnia cognoscibilia, &propterea ab

alia sequente distingui debet, qua iterum aliud quod cognosci blevet

28쪽

vel aliam formam istius, cognoscibilis apprehendit. Sic optime Deum distinxisset a rebus quibusvis aliis cogitantibus. Quod postea

dicit : At corptu non te matur cogitatione, nec cogitatio corpore, id

non absolute verum est. Potest dici corpus terminari cogitatione quatenus corpus non habet eam persectionem,quae est in cogitatione quae tamen simpliciter est perfectio, sive in suo genere, qua phrasi ipse utitur; simili ratione quoque potest dici Cogitationem terminari corpore, quatenus Cogitatio non habet eam perfectionem, quam habet corpus; quamvis id non debeat extendi ad cogitationem infinitam, quae etsi non habeat extensionem habet tamen simpliciter omnem eamque infinitam persectionem, quod ea eminenter contineat omne id, quod est persectionis in rebus ereatis, sive, suod ea contineat id, quod longe quid majus est, quam omnis perine filo omnium rerum creatarum. Quod vero attinet ad cogitationem ea tamen longe persectior est corpore etsi non habeat extensionem , corpus enim extensum nullum ex se habet actum, sed si quem habeat, cujusmodi est motus, eum eXtrinsecus accipit, at mensactum cogitandi ex semetipsa, eo quod mens est, habet, quae longe major est persectio, quam extensionis.

DEFINITIO III. Per Substantium intuli ο id quod in se es V per se concipiatur ; hoc est id, cuius conceptus non indiget conceptu interius rei, a quosormari debet. ΕΥΑΜΕ N.

VItium idem hic observare licet ab auctore commissum, quod .

ad definitionem I notavimus scilicet,notionem secundam considerari abstractam a suis particularibus,antequam illa particularia fuerint intellecta, quo modo agendi fit, ut umbram captemus pro re dc vim faciamus humanae cogitationi, quia omnes homines per substantiam in extantibus rem particularem intelligunt, Deum, Men tem, Corpus, in his particularibus considerantes id, quod reale B a , est, Diuiligod by COOste

29쪽

est, inveniunt in Deo cogitationem infinitam, in mente cogitationem finitam, in corpore extensionem. Quod si jam Philolophus super his animum reflectat & cogitet, ac haec omnia, cogitationem infinitam, cogitationem finitam & extensionem, quae realia sunt Zc extantia, animadvertat, ita persc&seorsim intelligi, & in ideare praesentari, ut in illis non supersit quicquam quo referri possint,d cprehendet, haec sola rei subsistentis plenam formam habere, atque sic substantias appellabit & notionem substantiae sic abstraetim formabit, quod sit Res, qua per se re seorsim intel itur, atque Mesper se est ut in ιlia non supersit quicquam , quo referri queat ; quae tamen notio, uti apparet ex dictis, non intelligitur satis clare, nisi menteresse ad unum vel alterum ex illis particularibus. Debet aliquod particulare una cum ista notione mentem nostram subire, ne mens nostra evanescat dc illam ipsam notionem pro re existente habeat, sicque umbram pro corpore captet. Atque sic notio substantiae stricte dictae legitime erit abstracta dc commode hoc dicto modo intelligetur, atque a substantia latc accepta recte distinguetur: Solet enim haec alias confundi cum substantia late accepta. Res enim aliqua vel vere est per se , uti Deus, Mens, Corpus, vel nostro tantum considerandi modo, ut figura quadrata, motus dcc.

quatenus habent aliquam certam formam, rationem naturam, esi

sentiam, quae aequi polleut substantiae latc acceptata, adeo ut subis stantia late accepta idem sit quod rei alicujus estentia, Dic, Aristotcles dixit, forma, natura. . Atque hac ratione una eademque res

potest substantia dici, potest etiam accidens appellari. Sic figura

est substantia late accepta, accidens autem debet dici, si cum substantia stricte accepta comparetur. At cum haec definitio a Spinoeta in eum finem sit adducta, ut conficeret postea, unam tantum esse substantiam, Deum preliqua omnia esse tantum modos illius substan-α tiae , voluit procul dubio substantiam stridie dictam hic definire. Hic vero operae pretium fuerit, ut rem istam magis distincte intesIigamus, atque notionem substantiae a re, quae est substantia, distinguamus, attendere ad originem istius abstractionis & nomen quo illud abstramim effertur. . Substantia, si ad originem vocis attendas, dicitur a stare , quod est per st consistere, dc a praepositione sub , atque ita significat, eam & per se consistere, ec subjectiam esse alterius, quod ita Per se non stat , dc propterea accidens appellatur. Cum

30쪽

Cum autem substantia dicatur per se s/ illud Esse quid sit rite evolvendum. Dicendum autem hic est, verbum V, in prima & simpliscissima sua fignificatione significare tantum, quo animo simus alfecti erga istam rem, ut nihil aliud sit quam primus voluntatis actus sive affirmatio, quae nihil ponit in re, quod non prius supponatur fuisse intellectum. Ita voluntas agnoscit&lectitur hoc, quod intellectus sine confusione &obscuritate assirmandum dc agnos Cen dum proponit. Sic praeter intellectum in quae it idea, accedit actus voluntatis, quo illud, quod intellectus in id ea deprehendit, agnoscit, quam agnitionem voluntatis primo significat verbum M. Sed hoc admodum generale est & commune, usurpatur enim de apparentibus. & de cogitatis, & de extantibus extra Cogitationem. Quando de cogitatis & apparentibus adhibetur, ut quando dico Gων est se Dolor es, consideratur idea in suo esse actuali potius quam repraetentativo, prout est aliquid in mea mente, prout est actus mei intellectus atque harum Propositionum sensus est. Illa idea, quae mihi repraesentat aliquid, quod vel doloris vel caloris nomine appello, revera est in meo intellectu; adeo ut tunc intellectui, quo percipitur ista idea, tantum accedat voluntas. quae ad illum ipsum intellectum dc non extra eum resertur, atque in illo ipso intellectu id tantum agnoscit, quod intellcctus apprehendit. Sed quando de extantibus extra intellectum usurpatur , idea consideratur in suoesic repraesentativo, & quatenus supponitur pro ipsa re rcpraesentata, ut dum dico, . Triangulum est, Corptu es, non tantum significatur, triangulum vel corpus esse in cogitatis, sed praeterea, squoniam idea trianguli & corporis, quae est in cogitatis repraesentat aliquid

extra cogitationem j triangulum vel corpus esse eXtra cogitata, esse

in extantibus. Atque ibi etiam verbum Vnihil quidem aliud significat, quam actum voluntatis, qua agnoscitur id , quod intellectus

repraesentavit, sed agnoscitur non tam cum illa relatione existentiae ad intellectum, quam cum relatione eXistentiae extra illum, atque ita, quando dico, triangulum est, corpus est, significo, revera

illi ideae, quam habeo in intellectu, non aliquid in ipso intellectu

extans respondere, sed aliquid extra intellectum. Nunc autem lia Iud existens extra intellectum iterum distinguendum venit s. aliud enim idea repraesentat tanquam tale, ut de eo possimus dicere esse ρωρ, aliud vero tanquam tale, ut dicere queamus, illud esse in alio, B I atque

SEARCH

MENU NAVIGATION