장음표시 사용
381쪽
quam revera sormavit; atque ita Deus potuit tempore praecessisse, luam intellectionem , quam formavit, de suam volitionem sive d cretum, quod fecit; qua ratione sequetur, decreta divina non ah solutet me aeterna. Hinc etiam porro sequetur, Deum seipso esse priorem dc post criorem : priorem respectu potentiae, posteriorem ratione actus, quem dicitur potuisse habere. Quin inii, hinc neces sario constringetis, ut accidens admittas in Deo, si dicas, Deum ab aeterno suille indifferentem ad hoc potius volendum, quam aliud. Cum enim accidens dicatur actus complens substantiam, quae ad hoc erat in potentia, uti illud non male definit Hoorn b. Socin. Consul. Part. I. p. . si ponamus Deum ab aeterno fuisse indifferentem ad aliud volendum, quam voluit, necesse est, ut sequatur,
fuisse Deum in potentia, dc sic, ubi concipies, hoc ipsum actu voluisse, quod revera voluit, dices istum actum complevisse divi nam subitantiam, quae prius concipiebatur ad hunc fuisse in po
g. XXX. Pugnat etiam Cum Dei immutabilitate, si censeatur, Deum ab aeterno potuisse habere ab aeterno alium intellectionis dc volitionis actum, quam revera habuit. Talis enim actus, qui potuisset non esse, sive cujus contrarius potuisset esse, revera merum est accidens : ita enim adest, ut possit abesse : At accidens non posset concipi in Deo sine manifesta mutationis possibilitate, dc cum nihil sit in Deo , nisi quod sit ipse Deus, non tantum sic inferretur mutabilitas intellectus dc voluntatis , sed etiam ipsius divinae essentiae. Dein, si Deus potuisset alium actum habere ab aeterno, quidni etiam nunc posset y Ergo unum cum alio posset nunc mutare, sicque immutabilis non esset. Neque est quod dicas : Quando semel Deus habuit aliquem.actum, nunc non posse habere alium, ne mutetur. Nam Cum actum hunc, quem habuit, habuerit ab aeterno : Ergo inserendum erit, ab aeterno non potuisse habere alium, ne mutetur, quod est id, quod volumus. g. XXXI. Aliud etiam hic se offert nobis considerandum,nemiape, quod, si hic ipse actus divinae intellectionis ec volitionis, qui
fuit ab aeterno, potuerit non esse, inde sequatur, hunc non esse necessario&per consequens, non esse actum divinum dc increatum, adeoque esse in Deo aliquid non divinum , esie in Deo a Dum creatum . aliunde dependentem, quae omnia sua absurditate collabun
382쪽
tur. His adjicimus argumentum a posteriori. Constat ex dictis, Deum isto actu aeterni voluntati, &intellectus, quem alium esse non potuisse variis confecimus huculque argumentis, constituisse & oris dinem Universi, & quemvis ordinem particularem , qui has vel illas particulares spectat creaturas peculiares. Quod si vero Deus alias
potuisset suo intellcctu constituere i crum csentias & alias res exi iastentes decernere sua voluntate, quam revera constituit&decrevit, potuisset alius ordo universi , alius ordo particularis rerum quarumvis particularium constitui dc ordinari. Sic ergo Deus constituens hunc ordinem sive universalem sive particularem, qui nunccst, non eum optimum omnium Constituisset, clim juxta istam hypothesin alius aequo bonus esit posset atque ita Deus non semper faceret id, quod est optimum, neces et persectissimus Artifex, quo non melior dc perfectior concipi posset. Atque hinc apparet, non nos finita decempeda nostri intellectus velle limites ponere divino intellectui & voluntati, sed tamen naturam Dei summe Boni nos jubere, ut ab ea removeamus indifferentiam, quae impersectionem aliquam necessario inscrt. Nunquam ea locum habet, nisi propter ignorantiam. Quando nulla menti occurrit ratio, quae ei unum magis quam aliud persuadeat, indisserens est quam maxime ad utrum is libet affirmandum vel negandum : At summa Sapientia , quae est
in Deo, non permittit, ut ei nulla occurrat ratio ad hoc potius . volendum lc decernendum, quam aliud. Deus est pura ratio, inquit Thom. Anglus de Fide p. 3i 6. & per consequens nihil potest praeter rationem agere : Quod ergo iudicavit, quod voluit ab aeterno non
judicavit voluit praeter rationem, adeoque ejus contrarium non
potuit velle , quod istud praeter rationem voluisse sit censendus. Non ergo Deus ab aeterno Indifferens fuit ad hoc potius judicandum & volendum, quam aliud , sed sapientissime id judicavit &voluit, nec propterea aliud potuit velle. Vidit nempe Deus infinito suo intellectu omnia possibilia, vidit necessario, non potuit non videre, quin imo hoc iplo suo intellectu ea omnia constituit, vidit necessario omnia quae sunt optima , quae eo ipso non potuit non decernere, praesertim cum inter ipsius intellemim & voluntatem summa sit identitas. Nobis quidem videri potest , multa Deo esse indifferentia, sed id omne inde habet ortum, quod totum naturae ordinum non intelligamin, quem si comprehendere
383쪽
mus longe aliud formaremusjudicium. Haec tamen argumenta sitis ostendunt ipsius Dei naturam esse talem, talia ejus esse attributae, ut ei repugnet indifferentia. Sed res illa adeo est manifesta, ut haec ipsa quaestio sit plane contradictoi ia : An Sem ab Hemo fueris inae eis
Sensus hujus quaestionis est : An Detu, b. e. An actus ille, qui omnia intelligit&vult, & a quo omnia dependent, qur unicus est, qui cst simplicissimus, qui est aeternus& ante quem nihil est, nihil este
potest ; ab aeremo, ante quod nihil esse potest, potuerit aliter inuigia gerere vecti ae intellixit σ-h. e. an ante adium illum, ante quem
nihil est, nihil esse potest, potuerit esse actus alius, vel, an loco istius actus , qui unicus est & simplicissimus, potuerit esse alius. h. e. An potuerit esse alius Deus 8 Dein posie Deo non tribuitur, nisi respectu ejus, quod nondum secit, quod tamen facere potest. Ita
Potentia creandi Deo tribuitur ab aeterno, quamvis in tempore demum mundum creaverit. Sic ergo Potentia quidem concipi potest
in Deo respectu dc opposite ad actum, qui nondum est, qualis est Creatio, quae fit in tempore : sed non potest concipi respectu &opposite ad actum, qui Jam est, dc qui ab a terno est. Non ergo potest dici, Deum potuisse ab aeterno alium formare assitum , quam
formavit, h. e. Deum habuisse ab aeterno potentiam alterium actus,
nisi plane statuas, Deum fuisse ab aetcrno indifferentem ad hune vel illum actum, quem tamen ab aeremo habuit, & nisi neges, illum unicum actum divinum esse Deum, quemadmodum dici potest. hominem dum ambulat, habere potentiam sedendi, quia actus ambulandi non est homo. g. XXXI. Atque ex his omnibus argumentis satis patere videtur, Indifferentiam ab omni actu divino sive intellectus sive volunia talis esse quam longissime removendam. Habet illa sententia consentientes Theologos , Vidimus antea Thomae Angli Pontificii
Theologi verba, quae accuratissimc cum hac sententiu vidimus conia venire. Inter Theologos Resormatos citemus duos ex celebrioribus. Primus est Twisius in Vindiciis Gratiae in Praefat. sect. 3 not. I. Si aliquid a Deo profectum se ostenderimus, omnino justum esse es a Deo fu e factum se censendum est , quamvis judcio rationis humanae absonum videatur. Libro I. Pari. Tert. Digre S. 3. dum Contra Bona venturain disputat, ita inquit: Sic enimstatuιmsu, divini operis univer
384쪽
β splendorem siloriam exserie rerum a Deo ordiηata sic compleri, repeκ-sci , ut si quίαι ex parte immutaxetur, umversa pulchritudinis re operistotitu penustati decoris aliquid decederet. Hoc enim exigere videtur infiniara Dei sapiensia. tauomodo autem compleatur re perficiatur splendore ise ;item quomodo ex quaris immutatione minueretur , nostram rationem at-
que intelligentiam prorsus fugit. Idem Lib. III. de Erratis sect. . Tam . . npossibile es actum nolendi Deo suboriri posse de nono, quam ipsum Deum
σνiνι de nono, quandoquidem actuu volendi in Deo idem reatiter est ipsi reo. Addamus ex altero Theologo non minus celebri quaedam ex Summa Theologiae. cap. X I U. Sic ille g. s. Facile imesectu es, aliquid contra perfectionem re virtutem Dei osse testari in aliquo ordine, quia laese ipso aut alio ordine eam non obscuraret Erc. tamen ea non decent Deum neque Iapientiam ejus σ virtutem testantur, si non ord nentur, quo convenit , ordine g. 6.Non s possibilis, neque ut Poluntas Dei nonflat, neque ut v luntas Dei siι non sapiensqjusta. .7. rendum est,ut dicamus omnia Deum facereposse potentia absoluta,qua ab hominιbin cogitari possunt,quasi ordinatio potentiae,ut loquuntur, sit a solo decreto, re non pendeat a decentia apientia F. 3 o.Ita ut Deo πὸ liberumfuerit aliquia condere velnon, cs omnia, ouae sunt, nullo modo neces habeant esse, si in cumulo accipiantur : in ipsa tamen dsositione ct ordinatione gubernationis ex hypothesi detur necessit vi , quemadmodum σ operis pulchritudo creatura aliquam θeciem, amelbiIupraditam videlicet, exigebat. Videatur etiam Maresius Hydr. Socin. I. p. 2Io. Deminquit, non aliter movetur ad aliquid volendum re decernendum , quam prout ιηteggiι suae bonitati, sapienIiae, libertati,goria expedιre, ut ita fiat re con suatur. Consideretur porro, hanc communem es e Theologorum Resormatorum sententiam, repugnare Deo ut peccatum absque praevia satisfactione impunitum re linquat, item, ut hominem primum Deus condiderit in statu purae naturae, in quo nec sit sanctus nec peccator, sive, nec justus nec injustus, nec felix, nec miser. Sic quando quaeritur, quare Deus potius elegerit Petrum quam Iudam 8 solent Theologi respondere, constare Deo suas rationes , etsi nos illas ignoremus. Et chm ilhenon sint in Petro, quasi ipse melior fuerit, quam Judas, non po- uerunt illae aliunde sumi, quam eX Dei sapientia, qua ordinem reis rum constituit omnium optimum, quem quia nos ignoramus, non positimus rationes istius consilii divini reddere. Controversia quoia
sue quae Theologis Reformatis intercedit cum Socinianis de disti m Aaa - ctione
385쪽
ctione attributorum divinorum a divina natura. Huic sententiae sic recte se opponit Cl. Hoornbeek Socin. Consul. I. p. 329. A Deo exuιιι omnos omnino composuιo, quia omnis ab eo potent talitas 3 es enim gelu puru σ necessaritu , ac perfectissimus actus, ncc in se , neque abacto at odin 3 quod necesse esset, si quidem in potentia foreι ad natam
s. XXXIII. A Uoluntate Dei non differt Dei Potentia, nisi quadam relatione. Potentiam enim omnem, sive ea in rebus creatis, sive in Deo spectetur, plane respectivum quid sonare certum est , relationem enim infert ad effectum, qui nondum est productus, qui dum ad aliquam Rem rcfertur, comparatione istius effectus cum illa re instituta dici potest, ab illa vel poste produci, vel non produci posse. Si effectus ille sit talis, ut implicet contradictionem, sive, ut substantia rei sit inconceptibilis, res illa non res, sed nihil est, dc per Consequens effectus dici non potest, ac proin non potest referri adessiciens, neque potest quaeri, an produci possit 8 Sed si substantia rei non sit inconceptibilis, quamvis rei modus ignorctur, potest illa ires dici possibilis, tantum nunc videndum, cujus potentiae respectu Possibilis sit dicenda. Potentia ergo est aliquid resipectivum, &per conscquens aliquid absolutum, in quo fundetur , supponit.
Duo autem sunt rerum genera, aliud rerum extensarum, aliud est rerum cogitantium, uti superius quoque fuit observatum. Res extensae in se ipsis sine motu consideratae nihil sunt aliud, quam bruta quaedam moles, quae nihil possunt essicere , nihil habent virium, nihil potentiae, sed tum demum dici possunt aliquid posse, quando sunt in motu, quem motum quia possunt in alia corpora trans ferre , atque ejus ratione aliquam mutationem in iis, producere, dicuntur habere potentiam illud ipsium essiciendi. Res vero cogitantes plane aliter se habent; & quidem quod spectat earum intellectum , si non habeat implicatam voluntatem, aliquam habent similitudinem cum mole illa bruta, quae est sine motu, sine ulla agitatione; voluntas vero comparari potest cum motu , quem ha bent res extensae, unde etiam , dum volumus, dicimur serri in Pillud objectum, quod volumus, atque ita metaphorice latio aliqua dc motus Voluntati assignatur. Quando ergo in rebus cogitantibus finitis est voluntas , qua illa: res aliquem effectum produCere volunt, si posita ista voluntate sequitur effectus, dicitur res ista co- Diqitired by Corale
386쪽
, si nihil sit immutata, etiam adhuc habere potentiam ad similem illi effectum efficiendum. Atque ita potentia finitarum mentium major vel minor est pro earum essentiae majori vel minori persectione. Sed cum Dei essientia sit infinita ob infinitam ejus persectionem, quaesimpliciter se in se comprehendit, non potest ejus Potentia nisi ut infinita intelligi , quae etiam propterea Omnipotentia
solet dici, id quod V tum jam est Attributum, ad quod ordine meditando sumus provecti. Nihil ergo est aliud ista Potentia Dei
infinita, quam Voluntas Dei, Prout ad res, quae per eam produ- . cantur, refertur, quatenus istae r considerantur ut nondum ab ea productae.
g. XXXIV. Atque hinc apparet res possibiles dici non ante Dei poventiam.consideratas, sed illius possibilitatis fundamentum
omne in Dei potentiam atque ejus intellectum & voluntatem refundi. Habent enim omnes illae, quaecunque sub cogitationem nostram fossunt cadere, omnem suam essentiam, adeoque Omnem suam reaisitatem a voluntate divina, qua posita sequitur, illas a Deo posse produci, quod nihil aliud significat, quam, posse Deum essicere , ut illae res existant. Radix igitur possibilitatis nihil est aliud, quum divinus intellectus &voluntas adeoque divina Potentia. Quod si vero possibile aliquid deberet concipi ante divinam potentiam di voluntatem, sequeretur, divinam voluntatem & potentiam ab illa rodependere, propterea Deum illam rem posse producere, quia illa sit possibilis, quod plane pugnat cum iis, quae in superioribus fuerunt
demonstrata. Sic enim non omnia a Deo dependerent, sed e conistrario Deus ab aliqua re dependens esset concipiendus. Huc quoque nos ducit recepta definitio possibilis : Possibile est, quod a ereia eausa potes produci: praesupponit ergo in suo Conceptu Concepiatum causis, dc per consequens ea est posterior. Sic igitur non dicendum est, ideo Deum aliquid posse, quia est possibile, sed ideo aliquid esse possibile, quia Deus illud tale constituit. Neque tamen
propterea evertimus diltinctionem inter ea, quae repugnare dicuntur a parte Deiec inter illa, quae a parte rei implicant, sive impos sibilia Quae enim dicuntur repugnare a parte Dei ea dicuntur pugnare cum Dei natura explicata per quaevis attributa di vina disti .cta ab ipsi voluntate, sed quae dicuntur pugnare a parte rei ea re-
387쪽
pugnant rei ipsi, prout suam accepit essentiam a divina voluntate sic quoque per consequens divinae potentiae, ut juXta ea, quae supra observavimus, etiam queat dici, illa repugnare divinae potentiae. Non vero istius distinctionis hic potest esse sensus, quod quaedam citra Dei voluntatem talem habeant naturam, Per quam repugnet illis hoc vel illud attributum, cum insuperioribus fuerit oste sum omnem realitatem, omnen cfleluiam di naturam uniuscujusique rei a Deo dependere. g XXXV. Considerandum autem porro hic est , quoniam Deus per intelicetum suum ab aeterno constituit rerum euenitas, adia eoque omnia illa,quae ad illam ullo modo pertinent& resei ri possunt, dc dein ah aeterno voluit quoque existere suo quaevis ordine, quae vel jam cxtiterunt, vel nunc sunt, vel porro sunt futura, observari debere duplicem ordinem a Deo c si e constitutum, alium qui perti uel ad rerum essentiam earumque proprietates, actiones Me flecta, quibus agunt inter se invicem & patiuntur, alium, qui pertinet ad earum existentiam. Ordinem priorem dicemus ordinem Particularem, quod certum genus rerum , non omne spectet. Ita alius est ordo inter res extensas, alius inter res Cogitantes. In rebus extensis gravia tendunt deorsum & levia ascendunt sursum, ignis com - .hurii cc dissolvit ea corpora, quae combustioni sunt obnoxia, dc propterea eombustibilia solent dici, atque ita de aliis quorum omnium ordo per leges naturae solet designari. Inter res cogitantes alius est ordo inter homines, alius inter angelos, alius inter animas separatas ; hoc tamen commune est omnibus rebus Cogitantibus, atque hae earum omnium sunt leges, ut debeat judicium sequi non nisi post claram S distinctam perceptionem , atque propterea omnes debeant subjici tanquam creaturae rationales suo Creatori & Domino. Sic vero orietur nova possibilium distinctio eA, quibus alia sunt talia, quae non repugnant Particulai i rerum ordini, alia vero quae non repugnant Universali ordini; inter quae comparatione instituta potest dici, multa esse Possibilia, quatenus non repugnant ordiani alicui Particulari, quae tamen sunt Impossibilia, si referantur ad Ordinem Universi. Et iam hinc liquet, Possibilium posterius genus non posse distingui ab iis, quae ab aeterno erant sutura, ea enim quae facta sunt, fiunt, dc post ca fient ab aeterno divinitus sunt constituta, ut existant&fiant suo tempore, adeoque in illa constitutione divi consideriaitur ut sunt sutura , quae jam vidimus esie illa ipsa, quae
388쪽
ratione istius ordinis Universalis dicuntur possibilia. Neque tamen
nropterea imminuitur Potentia Dei, quin potius eo ipso illam au-giorem & pleniorem concipimus. Plura enim Deus facturus est quam fecit; quamdiu ergo nondum siccit, allignamus ei hanc Potentiam, ut dicamus, D cum plura posse facere quam adhuc fecit, imo dicimus eum infinities plura posse facere quam fecit ; nescimus autem, quamam adhuc sid facturus, atque inde est, quod nesciamus Dei potentiam, neque eam posimus conceptu nostro finito exhaut ire. Quatenus ergo consideramus, Deum semper aliud atque aliud eificere, colligimus inde, non repugnare ei, ut in infinitum. plura alia essciat atque operetur, atque ita dicimus eum infinities
plura possc facere, quam secit, imo quam nos intelligere positimus 1icque Mus Potentiam dicimus infinitam & Omnipotentiam, quia nihil potest concipi, quod Deus effcere non possit, quod jam antea
g. XXXIV. annotatum fuit. QuamVis autem DeuS ea,quae non repuisgnant ordini alicui particulari, non sit effecturus, nisi eatenus, quate istius ad ordinem universalem rescruntur , sive ad ipsum rediguntur,.
quia tamen illa ut hoc respectu possibilia spectavimus, possumus hoc sensu dicere, Deum illa posse ciscere, hoc est, Deum habere illam potentiam, juxta quam etiam haec ipsa possent ab ipso essici, si
non repugnarent ordini Universali, utpote ad illum non redacti, vel ei subordinati aut innexi. Hoc vero supposito,qubd ci repugnent, dicendum est, Deum ea non posse, quia non potc st: mutare illum ordinem universi, quem revera constituit, neque alium ab aeterno potuit constituere, quia aliter non potuit Velle, quam rc vera voluit. Quando enim in Deo Potentiam concipi mus, referimus eam semper
ad ea, quae sunt possibilia non ad impostibilia: impossibile est mutare
ordineae: universi, vel alium ab a Ierno a. Deo esse constitutum, prout
in superioribus ostendimus- g. XXXVI. Expendi etiam velim, quod si omnia ex necessitate nescio qua Naturae sint talia, qualia sunt, &ab aeterno luerunt , neque alius Deus a Mundo distinctus sit concipiendus , a quo omnia & nunc dependeam & dirigantur & ab initio sint condita
per emacem ipsius voluntatem & nutum, an etiam ab aeternosue rint homines, animantia, dc reliqua omnia, quae nunc sunt, ain vero certo quodam tempore suerint orta Z Quod si dicas, certas,
quasdam esse naturiu leges, juxta quas quidlibet suerit suo tempore & porro sit .suturum. rogabo , ut pandas nobis illas leges, & Aa a 3 quac .
389쪽
quaenam sint demonstres, unde illae 8 a quo sint positae ' Quis ille
nexus rerum inter se invicem Z unde ille nexus p Dices forte cum SpinoZa rerum mambitam Ieuem ηon Posse νη elo o P. 388.&p. q39. te ignorare, quomodo unaquaque pars cum suo toιo coἐareat. Quid ergo nobis obtrudis illum nexum, illam rerum mutabilium seriem.,
quam non intelligis ipse Z Unde probas quod detur talis nexus, si neges esse aliquem a mundo distinctum, qui sit istius nexus auctor pSi dicas, omnes in mundo res a se ipsis hoc habere, ut certo quodam tempore incipiant, alio desinant esse, quaeram . quomodo hoc intelligas 8 An putes ab una aliqua eX illis rebus, quarum congeries mundum constituit, id esse, ut certo quodam tempore aliquae res incipiant esse, alio tempore desinant, an ab omnibus simul λ Si prius eligas, quaenam quaeso erit illa res ex ista Congerie, quae tantam habeat potentiam 8 Si dicas, esse mentem infinitam, quae omnibus aliis rebus certum ortum & finem, certas oriendi & desinendi leges posuerit, haec mens erit ille Deus, quem nos colimus ecpraedicamus, quem tu cum mundo conjungis, sed nos meliorijurea reliquis rebus, quarum est auctor & origo, sejungimus & discernimus. Nec tamen foret tunc inter nos magna quaestio , nisi de nomine, si eo usque velis resipiscere; id enim convenienter tuis pri cipiis dicere non potes. Si vero mentem finitam esse velis auctorem .dc originem reliquarum omnium rerum,unde habebit illa tantam potentiam si finita fuerit 8 A se ipsa utique eam habere non potest, cum sibi ipsi nomusticiat. &per consequens nec sussicere possit aliis. Si dicas corpus habere istam potentiam, multo adhuc eris absurdior, ut tribuas rei brutae di plane dependenti ab alterius potentia eam vim& potentiam, per quam alia omnia ab ipso dependeant. Si posterius statuas, dc velis, ab Qmnibus rebus, iquae in mundo sunt, simul sumtis hoc esse, ut secundum Certas leges oriantur & desinant, quum illa omnia separatim id non habeant, quomodo habebunt illud conjunctim 3 Et an non hic est quaestio de nexu, quem habeant inter se invicem, qui propterea debet habere aliam quandam originem, quam ab ipsis illis rebus. Si dicas illum nexum esse a nat
ra istarum rerum, ostendas ergo quomodo ille nexus fluat a natura istarum rerum, in quo iam antea te haerentem vidimus. Et quaeis nam est illa natura 3 An bruta est 3 An vero consistit in istarum rerum consensul Omnes ergo illa: erunt mentes, dc quidcm finita:8 Et . sic
390쪽
sic iterum redeunt priores quaestiones, unde illae habeant potentiam tantam 3 Non ergo quocunque dc in quascunque te verteris sormas, poteris ostendere mundum esse Deum, quo tamen omnes cogitationes Spino Eae collimare hucusque vidimus, quicquid de Origine Naturae sermocinantem viderimus. g. XXXVII. Sicut autem Voluntas Dei est Potentissima, ita ea quoque est plane Libera, quae Libertas divinae voluntatis adeoque ipsius Dei est attributum iterum Dei, quod jam VI to loco nobis venit considerandum. Sed hic accurate attendendum, ut dignum Deo conceptum formemus. Non possumus autem eam in indifferentia collocrire, quae pro persectione ne quidem in homine haberi potest. Quin imo homo eo perfectius agit, quominus est indifferens, quando rationes boni dc veri satis evidenter perspeXit, ut ceristo .& infallibiliter eo seratur. Indifferentia vero issa ignorantiam quandam supponit, quae cum Dei summa persectione pugnat. Etiam ad istam Libertatem divinam concipiendam non issicit, si formemus conceptum eundem de divina libertate cum eo , quem sommamus de libertate humana, de qua dum cogitamus, eam in non coactione constituimus; omnia enim , quae de ea dicuntur , huc redeunt. Si enim dicas, eam consistere in spontaneitate vel lubentia, dicis eam eonsistere in non coactione; si dicas, eam constitui in eo, quod idem agere vel non agere possimus, consistet ea in non coactione, quod non sumus coacti ad agendum hoc potius quam illud , si vero cum Cartesio statuas, eam in hoc esse sitam , quod ad id , quod nobis ab intellectu proponitur assirmandum vel negandum prosequendum vel fugiendum ita seramur, ut a nulla vi externa nos aci id determinari sentiamus, nihil aliud dices, quam inon coactionem. Sic enim non excluditur vis externa, quae potest agere in nostram voluntatem quae potest istam voluntatem deteris minare, ut tamen istam determinationem non sentiamus tanquama vi externa prosectam. Ista enim vis externa vel determinat membra corporis ad faciendum id, quod maXime repugnat voluntati, .& tunc illa vis sentitur quidem , sed voluntas ei reluctatur, totaque ea voluntate non consentiente exseritur, vel essicit , ut ipsa voluntas tandem consentiat, sed non absioluto , quod illam ipsiam
rem probet, sed quod judicet, melius & tutius hoc fieri, quam aliud, sive , quod ex duobus malis dc adversis voluntati nostrae, .