De obligationibus et actionibus tractatus vtilissimus, coeptus à Iohanne Borcholten, ..

발행: 1599년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

61쪽

36 pupillo subiecit. Pupilorum autem tro. sunt gradus. Nam alia pupilli infantes dicuntur, alij proximi infantiae, alij p bertati proximi , quemadmodum Iust,

' nianus docet in Institui. de inutil. stipulat. Infantes dicuntur usque ad annum septimum. I si infanti. C. de Iure deliber. l. i. de administrat. 9 periculo tutor. ideoquC Graeci infantes εἄαετη vertunt. Et pupil-, , ius infans stipulari non potest. l. lier. delverborum obligat. quia nullum habet intellectum, & non multum a furioso distat. d. g. pupilliM. Institui. de inutilib. stipui. Pupilli infantiae proximi sunt, qui egressi sunt infantiam, & linguae gnari sunt, re-: rum ignari. Hi pupilli non intelligunt,

quid agatur. d. l. i. s. huic proximuου HL hoc titulo nostro. non multum a furioso quoque distant, ut Iustinianus inquit,in s. pupidus. Institui. de inutilib. stipulatio.

Sed tamen quod ad hos pupillos, benignius est receptum. d. l. I. g. huic proxι-min ea. hac titulo nostro. & benignior Iuris interpretatio facta propter utilit tem eorum. d. glupillus Instit. de inutili

put. Nam licet non intelligant, quid agatur, intelligunt tamen quid loquantur, &ideo stipulari&promittere recte possunt.

62쪽

sui. de inutii stipui. Pupilli pubertati proximi dicuntur, qui nondum ingressi sunt pubertatem, sed prope eam sunt, ita ut

annale tantummodo , vel semestre tempus reliquum sit. Hi purulli habent i tellectum d.f. pupillus. Instit. de inutil. ψ- DI. Intelligunt non tum quid loqua tur, sed etiam quid agatur , & ob id stipulari & promittere possunt. Hoc amplius mutus nihil pertinet ad obligationem verborum, idque natura manifestum est. d. l. r. s. mutum . hoc titulo nostro.

Etenim stipulatio non potest contrahi,. nisi utroque & stipulante & promittente loquente. Et ideo mutuS natura non, stipulatur, neque promittit: l. i. in princ. de verboriobligat. Idem de surdo dicitur, 18, qui loqui quidem potest, non redie tamen stipulatur, propterea quod qui stipulatur, verba promittentiS, & qui prinmittit verba stipulantis exaudire deber, Surdus autem si stipuletur, verba promittentis non audit, & si*romittat, non audit verba stipulantis. Vnde apparet nos non de eo loqui'uitardius exaudit, sed qui omnino non exaudi zd.l.I. s-., kt.π. Haec de obligationibus, quae ver-. bis

63쪽

CA pvΥ PRIMvM his contrahuntur: Nunc dicemus de obligationibus, quae Contrahuntur consei .su. Consensu, inquit Caius,fiunt obliga tiones in emtionibus,venditionibus,toc tionibus, conductionibus, societatibus,

mandatis. a. h. t. n.toto titulo de obligationi

bin ex consensu. in Institui. Obligationes quae re contrahuntur, itemque verbis, consensu quoque contrahuntur. Nullus est contractus, nulla obligatio , quae non habeat in se conuentionem siue consensum, siue re, siue verbis fiat. Nam & sti putatio, quae verbis fit , nisi habeat con- 9. sensum, nulla est. Non tamen propterea obligationes, quae re fiunt; itemque Verbis consensu fieri dicuntur , sed hae obli

Honos, qua exemtionibin venditionibuι , locationibus conductioncm societatom ct mandatu descendunt consensu duntaxat contrahi di-euntur. Pignus, quod propriE hypothecam vocamus,consensu quoque contrahitur. Li.im princ. de pignorat. actione; non

tamen annumeratur obligationibus, quae consensu fiunt Hic enim loquimur de obligationibus quae consensu fiunt, & ex contractibus nascuntur. Obligatio, quae ex hypotheca descendit, non est ex comtractu sed ex pacto nudo, iure Praetorio.. . ' it

64쪽

VNDE OELIGAT. NAsCANτ- Μυῖ tibi. g.de pignore.de pactis.l. maior. C. de pia gnori. Gi Iurisdictio, hoc est, edictum praetoris dicitur tueri pastum. Ideo vero in dictis quatuor contractibus consensu dicuntur fieri obligationes, quia neque yerborum=neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos qui negotia gerunt,

sensi. Institui. His verbis ICtus Caius vult dicere,in emtionibus venditionibus, locationibus conductionibus.& similibus contractibus, qui ex consensu sunt, nudus&solus consensus sufficit,nec quicquam praeterea desideratur; Non requirimus in his contractibus, ut res detur, veI tradatur, sicuti in mutuo, commoda

to, deposito, & pignore fit. Non deside

ramus etiam solemnitatem verborum, ut fit in stipulatione: neq; etiam ullam scri plurae proprietatem exigimus, ut fiebat in nominum obligationibus, toto titulo, deliterarum oblig.in Instit. Sed in his contractibus sufficit consensus, quibuscunquἡ verbis explicatus; solo & nudo consensu

Conualescunt. l. qui ad certum ueare; Mconsensu confirmantur. stipula. s.'.ia

ven.Oblig. & ideo consensu dicuntur objugationes fieri. Hinc sequitur inter absen-

65쪽

per epistolam, vel per nuntium. 2.2.h.t .nis

His duobus modis contrahimus inter ab-ἀo sentes. Epistola est tacitus nuncius, ut E-

pictetus Philosophus Hadriano Imper'

tori respondit: Nuncius contra est epiastola loques. Imo surdus contractus hos, qui consensu fiunt,celebrare potestatem ai. mutus, ut inferius latius dicemus. Pluris mum igitur obligationes, quae consensu fiunt, differunt ab alijs obligationibus, quae re fiunt,iteq; verbis. Illae consensum habent sed praeterea rem & verba: hae nudo & solo consensu subsistunt. Illae inter praesentes contrahuntur: hae intex a sentes quoq; Deniq; contractus qui cor sensu fiunt, sunt λαλευροι, hoc est, in his 3 contractibus alter alteri obligatur, is imis me. d. l. a. docet. Contractus, qui verbis fit,es: ριονοπις '.Sic contractus mutui μονοψευρ' eL Reliqui tamen contractus,qui re fiunt δίψευροι sunt. Et hactenus de obligationibus, quae ex comea. tractu nascuntur. Sequitur de obligatio- nibo,quae nascutur ex maleficio,quae alias dicuntur nasci ex iacto.l.actionum. s. Docto, h. tin. nonnunqua ex peccato. ι obit

'.b. .Obligationes hae etiam sint ex

66쪽

UNDE OBLIGAT. NAscA,T. seontractu. Delictum enim contractus quoq; est.t raudati. de publIcanas. l. post comtractu. de donationibus I. donationis.in me. eod. Et sic Aristoteles delicta Gναλλάγρια, mse appellat in F. Ethicor. c. a. Sunt tamen d licta inuoluntarii contractuS, πνοι-αγματα - ακουαα, quia abest consensus eius cui fit maleficium, & facienti non est animus se obligandi dCtus maleficia malos contractus vocat.in LA rerum amotarsi. de re indis. Si , inquit , rerum amotarum Cum viro agatur, ex malo contractu, α delicto oritur actio. Ex maleficio autem nascuntur obligationes, cum nascuntur ex furto, rapina, damno, iniuria l. . hoc ritulo nostra. Hae obligationes unius generis sunt, & re tantum consistunt id est, ipso maleficio, cum ex contractu obligationes non tantum re consistant, sed e iam verbis & consensu. d. l. o. hoc titulo nos . docet Iustinianin in Instit.de obligation, quae ex delicto nasutur.Delicta quatuor hic enumerata, priuata delicta sunt,uto titu- de priuatis delictis. Alia sunt delicta M. extra ordinaria. toto titulo. de extrao Mnancriminibus. Alia popularia toto trem, Io, de popul. action. alia denique delicta publica. toto titulo, de publicis. Iudici . . . super

67쪽

i agimus, ut liber homo, res sacra, vel retiagiosa nobis detur,li. e. ut liber homo,res sacra,vel religiosa nostra fiat , quod esse non potest. Ideoq; stipulatio non valet,etia cum ignorantes liberu homine, rena sacram,vel resigiosam nobjs dari stipui mur. At in emtione & venditione non agitur , ut liber homo mihi detur , vel ut o. res sacra vel religiosa mihi detur : Ve ditor ad dandum non obligatur, sed ad

tradendum tantum l. exemto. de actione emti. Emtor dare & nummos accipientis 3I. facere debet. l. i. de rerum permutat. Rursus non obstat l. a. C. de patribus, qui filios suos distraxerunt; ubi parentibus permittitur propter nimiam pauperi rem egestatemque, victus causa filium filiamve sanguinolentos vendere. Nam cum dicimus liberum hominem scientes

non recte nos emere , casus paupertatis

egestatisq; est excipiendus. Et parontes possunt propter nimiam paupertatem egestatemque victus causa liberos suos sanguinolentos, hos est, recenter natoS, adhuc sanguine uteri materni conspersos vendere. Accursius verbum sanguinolentos ad parentes refert , quasi

Parentes qui liberos vendunt , sint fan-

68쪽

VNDE OBLIGAT. NAscANY. n- guinolenti, id est, digni sanguinis suppli-i cio; Sed ea expositio probanda non est.: Videamus de impossibili conditione,st, , Pulationibus adiecta. Et Caius in d. l. r. s. item sub impossibili. h. t. n. inquit; Sub impossibili conditione factam stipulationem constat inutilem esse. Et Marcianus ICtus affirmat, nullius momenti esse stipulationes impossibili conditioni applicatas in I.nonsolum.h. t. n. Ibi Maecianus quoque docet , non solum stipulationes sub impossibili conditione non valere, e sed etiam caeteros contractus impossibili conditione interposita , veluti emtiOnes,locationes aeque nullius mometi esse. Aliud dicimus in heredum institution, bus, legatis, fideicommissis, & libertat,bus f imposissilis Insului.de hered.instituend. Ibi Iustinianus Imperator inquit: Impose sibilis conditio in Institutionibus & leg tis, nec non in fideicommissis, & libertatibus pro non scripta habetur. Differe 63.

tiae ratio inter contractus & vltimas v luntates eleganter exposita est a Maeci, ino in d.l. non solum. h. t. n. & ratio haec est: In ea re, inquit Maecianus, quae ex duo- rum pluriumue consensu agitur,omnium.' voluntas spectatur,t quorum procul du- Ἀ

69쪽

38 CArvT PRIMvMbio in huiusmodi actu talis est cogitatio,, ut nihil agi existiment, apposita ea co ditione, quam sciunt esse impossibilem. His verbis Maecianus ICtus hoc dicit: - Contractus non fi t ab uno, sed a duobus

aut pluribus. συναλλαγμα ες; δυο η

ωλειονων inquit Theophilus, hoc est, coim tractus est duorum vel plurium. Et notat est verisimile, quod uni ex contrahent bus exciderit conditio impossibilis, qui alter statim non animaduerterit aut ex- , ceperit, & cum id fecerit, mox non correxerit. Itaq; si alter conditioni impost, bili ab uno ex contrahentibus asscriptae, assensum praebuerit, aperte contrahentes ludere videntur, Illorum talis est cogitatio, ut nihil agi existiment apposita conditione impossibili. d.t Mnslum. b.t. n. Ex contrario igitur Marcianus significat, aliud dicendu esse in re,quae ex duorum consensu non agitur,Vt sunt testamenta, legata,vel fideicommissa,quae in testam tis relinquuntur. De uno homine,& praea. sertim moribundo cogitari non potest,

quod agere quid voluerit. quod sciat,ad effectu perduci non posse. Itaq; si in testa- . mentis coditio impossibilis fuerit asscripta,non videtur coditio illa hac cogita-

tione

70쪽

VNDR OBLIGAT.' NΑsCANT. 39tione asscripti quod nihil testator agere voluerit,sed conditio impossibilis videtur per errorem testatori excidisse.Conditio impossibilis in iustam et is asscripta censetur esse mendum siue vitium quod exciderit testatori. Et sic mendu dicitur in I.iae eondit.institu. & ibi Florentinae recte, sub alio mendo , male in Noricis libris,modo,& vitiu est conditio impossibilis, sicuti vitiu est,cum hereditas ex die vel ad die datur.l hereditM.de hered.institu. Et hoc colore quasi impossibilis conditio tanquam mendii siue vitium testatori exciderit,impossibilem conditione detrahimusin voluntatem defuncti conseruamus,quemadmodu etiam in Inltitutis s. mposibilis, de hered. instituend. expositum est. Et hoc in dubio dicimus. Alias clanapparet, testatorem non habuisse animum dandi legati, aut fideicommis hi r linquendi, vel non habuisse animum das , dae libertatis, idem in legatis, fideicommissis & libertatibus dicimus, quod in stipulationibus dictum est. Si ergo testator seruo libertatem dedit, si heredi millies, hQc est, millies centena millia nummorum dedisset: Aut si te

SEARCH

MENU NAVIGATION