Examen thesium theologicarum Iacobi Capelli quas inscripsit de controversijs quae foederatum Belgium vexant & satiusne fuerit tolerari sententiam Arminij, quam damnari. Aucthore Minutio Aquilovicano Friesio

발행: 1629년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

revera ita factum est Cum enim multo tempore in trivijs, an cohuivijs, ex pulpito, ex ambone, clam, palam,Vocibus, seriptis, ubique gentium,atque imprimis apud promiscuam plebem, traducti essent, quod mala fide Sententiam Calvini, Bezae aliorumque referrent coacti fuerunt fidem suam liberare Authorum ipsorum citationibus. Id ubi fecerunt, protinus in eos omni con- vitiorum probrorum genere itum fuit: Nulli injuriae parcitum concionibus plusquam Tribunitijs armabatur quotidie plebs in capita eorum qu5d Chami instar verenda Patrum suorum revelassent, quod sanctissimos illos heroas toti mundo ridendos propinassent, quantum in ipsis erat, quod cineres Mossa eorum impuris unguibus re fodissent ac vellicassent. In hoc calores aestu animorum mirumne alicui jure videri potest, si ingenia aliqua, licet alioquin satis modesta justo dolore, uot injuriarum stimulis exasperata, acerbiora quaedam in adversarios regesserint Accedebant ad convitia ista immodicaeCalvini, Bezae, aliorumque laudationes demerendet plebi. Authoritate eorum, tanquam divino aliquo o iraculo,pugnabatur. merita Calvini adeo extollebantur, ut parum abesset, quin ido llum ex eo fieret. Sententia ipsius de Prie l

32쪽

destinatione non propugnabatur tantum, sed praeconijs efferebatur, tanquam Religionis totius Christianae medulla, corculum pietatis anchora salutis, portus spei ac fiduciae nostrae,alijsque similibus. Quod si, qui, ut enormibus istis encomijs, superbis istis praeconijs obviam irent, atque idolatotriae isti, quam vocabant, serpenti obsisterent, acrius quaedam in Calvinum seripserint, si vitia laevos ipsius, non aliunde, quam ex ipsius proprijs libris collectos,roti mundo conspiciendos dederint , sisen

tentiam ejus,quam tanto laudum cothurno

extolli videbant,contrarijs atque immodicis vituperijs depresserint, id nec noVum,

nec insolens videri debet. artium studia

fervent istis animorum4 linguarum aestibus , .ubi semel intumuerunt , nullis prope terminis continentur. Rard intra mediocritatem consistitur Ad extrema itur. optandum sane esset , ut sedatior

Spiritus Christianos ageret sed sacra Religionis, nisi vim nobis ipsis faciamus, aliter vix constant. Quisque loriosum putar, pro caussa , quam Dei esse credit , turbare ac prope insanire Capellus ipse docet exemplo suo, quam dissicile sit animi clavum in istismotibus rectum tenere, quam Sr est affectibus fibulam imponere. Quicquid

33쪽

quid enim probrorum ac contumeliarum congerere potuit, ut famam ac manes de functiArmini, macularet, omnibus mortalibus exosam redderet, id omne coacervavit; tanquam si injuriam, quam Calvino, Beetae, alijsque illatam putavit, pari injuria, odijque pertinacia pensare ac vindicare,oluistet. Idem forte ab alijs factum cred t,

quod in seipso expetitur; si justo dolore

se motum puteri idem alios dis ipsis credere sibi persuadeat. Quod si etiam Calvini aeχte Scripta attentius legat, videbit, nec eos ista modestia aequanimitate contra adversarios suos usos filiste, qualem ab iis, qui placitis ipsorum adversantur, requirit. Siqui enim alij, certe hi in adversarios suos alioquin optimos viros, maledicentissimi fuerunt, quo certe nomineri aliorum in se justam bilem concitarunt , Reformationis suae gloriam non parum ob

scurarunt.

Videamus nunc secundum membrum

Theseos Sextae, quod de Confessionibus ab Arminio labefactatis agit Videbat inquit)Armimus,in Belgis asconfessones, Gallisam ω Belgisam, tam unanimi ransensu rere as, ut Galli Belgisam, Belga Gallisam non minoνissa σπη , quaae suam sant vehementias in idinis tubatio inius,ut utriusque multor animos,

34쪽

quibus reliquarum ci emonam nun tantra dieebat, labefactaret, adeὸque funditus everteret. Nunquam probabit Capellus , quod hic

tam fidenter asserit. Contrarium tam est notorie verum qu m verum est, bis duo essequatuor. Confessionem Belgicam Gallica enim quid statueret, ipsius non intererat)religiose semper propugnavit, ex ea Se tentiam suam adstrui posse credidit, non paucis argumentis adstruxit.Nullos ejus a ticulos labefactare, nedum funditus evertere, unquam studuit, paratus e vestigio cedere Ministerio, protessione sua, si vel hilum contradixisset. Observabat quidem, esse in ijs nonnulla, quae contrariae sententiae favere videbantur, c quae commodius pro sua sententia dicta voluisset , sed ejus rei judicium ad Synodum Nationalem pertinere judicabat , cum formularum Revisio instituenda esset Interea in terminis hidem manere se posse,in benignae interpretationis beneficio phrasium quarunda asperitatem leniendam esse sentiebat. Neque vero

est quod hac in re Sophisticen objiciat Arminio, nisi seipsum S non paucos Calvini sectatores ejusdem culpae reos agere veliti seipsum quia hac eadem Thesi assirmat, Milam reliquarum confessonum, quae in Hammonia exsimi, articulis Belim confessionis

contra

35쪽

eontradicere. Qu'modo enim hoc adserere auderet Capellus, nisi similis Sophistices a potius benignae interpretationis beneficio id sibi alijsq; persuaderet,Ta enim manifeste funico tradictiones inter illas &Augustanam ne de alijs jam dicam ut Gene venias ipsi consultum non duxerint eas,si ne interpretationum d cautionum suarum amuleto, in lucem dare. Nec obscure Ca pellus ipse id fatetur,cum The V.est,im

nes confessones non magno negotio in omnibus aut erifin eapiti stantiliari posse. Cur enim non simpliciter in Omnibus, dixit, sed se ipsucorrigens addidit, aut inpleririque' sed vide sis verba Confessionis Augustanae, causi

sam intelliges Art. vi ita sonant uui Ob-ltemperant pravis cupiditatibus , is agunt con tra conficientiam, vesantu in pereatis mortali--, neefidei,stitiam neejustitiam operum bonorum retinentisama illud Pauli, stui talii gunt, Reguum Dei πρ id uni Articulo vel xi clarius adhuc damnantis A. b istas, qui negant semeliustificatos iterum posse amittere Smtum Sanctam. Hoc autem caput tanto magis considerandum est, quia in eo Religionis praecipuum apice collocat Ca pellus Disput. Secunda Calvini Sectatores omnes in Imperio necesse est ut ejus dem culpae reos faciat, quia litori Confes-

36쪽

sioni Augustanae omnibusq; ae singulis ejus Articulis bona conscientia subscribere se posse credunt, quod tamen absque benignet

interpretationis beneficio fieri impossibile est. Si dicere pergat Capellus, Articulos, qui in Confessione Belgica exstant, tam esse se claros , ut sucus interpretationis non possit non patere cogitet, Articulos Augustanae Confessionis multo clariores adhuc esse, quibus tamen Calviniani in Imperio subscribunt se clarissimam omnium esse Scripturam , quam tamen Omnes sectae , quae de Praedestinatione sunt, licet toto , quod junt, coelo a se distantes , beneficio interpretationis suam is

ciunt.

Quod subjicit, Amisiam eontendisse, amplurimos consociaret, qui tandem , antiquati Belgi confusionibus, novam fluuii e-lnmci Hoc totum pure ut imaginarium est, confictum , ex eo solum, quod nuper Remonstrantes , qui Arminium sequuntur, Confessionem propriam ac peculiarem ediderunt. Ex tacto isto aliunde enim non potest colligit intentionem eoru ; tanquam si receptas Confessiones antiquare In lucem edere Novam

ac propriam Confessionem statim ab initio propositum sibi habuissent. Nihil enimul minus

37쪽

minus verum est. Arminius iis alienus erata nova Confessione, MI schismate. Quae desiderabat in Ecclesia, ea ab ipsa Ecclesiari intra ipsam corrigi optabat, autius simul atque efficacius ibidem ea emendari posse putabat A novis Confessionibus non sperabat remedium, sed periculo- siores paroxysmos metuebat. Multo prie- stare credebat, ut soli scripturae adhaereatur,aut, ubi Confessio aliqua locum habet, incommodet quaedam phrases, solius schismatis odio tolerentur, ,el benignae interpretationis beneficio cumScriptura concilientur , vel legitimae Revisionis auxilio corrigantur, quam novis Confessionibus opera impendatur, quae schismati fovendo serviant. Nempe videbat vir prudens, hoc rixarum litiumque ferace saeculo ita comparatum esse, ut, ubi .novae Confessionescuduntur cibi una cum opinionibus animi etiam divellantur ac distrahantur. Et certe, quo Confessiones, totidem fere signa aeternarum litium Modiorum immortalium vexilla erigi videmus. Ad ea magnis animis partiumque studijs hine inde accurritur, tanquam ad unicari certa salutis asyla, extra quae nil nisi Anathema maranatha,

locum habeat. adem fuit semper animus caeterorum omnium, quibus Arminissententia

38쪽

tentia placuit Nunquam illi de edenda

Nova Confessione cogitaverant ; neque unquam novam edere in animum indu sse

sent, nisi invitis ipsis schisma faetii fulses et,&, facto jam chismate, eo nomine potissimum per aliquot annos ubique loco'rum fuissent traducti, quod haereses quam' plurimas in sinu suo foverent, quod Vetere omnes errores novo paxillo suspenderent, quod nullam integram fidei suae Confessionem in lucem edere aut possent, aut auderent. Deinde, tantum abest , ut id , principio in animum induxerint, ut inter ipsos etiam tum , cum Confessio jam scripta erat, non leviter velitatum fuerit de eo: An necessarium aut utiles, imo an non noxium sit Orbi Christiano , Confessiones aut formula fidei separatas edere , cum Scriptura plene ac perspicue contineat -- mila, quae credenda, speranda, ac facienda sunt. Ac licet plerisque eae , si non absolute necessariae , perutiles tamen esse videbantur es omnes tamen a nova cudenda

potius abstinuissent, nisi necessitas legem ipsis posuisset Nolo, ut Capellus mihi credat , Praefatio Confessioni ipsorum praefixi, quae omni exceptione major est, verbis meis fidem faciet. Hactenus ergo de prima Actione.

39쪽

Secunda Actio est stud Arae in He ritaιis, qua secundum pietatem es, studiosus videri voluerit, eum tamen erroribus eontrari patrocinatus fuerit Argumentum Capelli hoc est di veritatem, qua seeundum pietatem est, quaesivisset, ut btendebat, respotissimum errores impugnasset , qui profluunt ex visio, quod nobis maxime estuaturale, id es, exphilautia. At vero non tantum non feeit boe, Sed ea doeuit, qua eum vitis isto maxime ultrant. Ergo. Major hujus Syllogismi non procedit,

nisi hoc pacto concipiatur Si veritate, quae secundum pietatem est, quaesivisset, tum potissimum impugnasset errores , qui non nisi ex vitio philautias quidem per se, fluunt, ita ut in nullo sint, aut esse possint, nisi abri una cum vitio philautias. Nam si illa , quae errores sunt , eo ipso , quod ex vitio illo philautias profluunt , aliam possint habere caussam , quam vitium istud, in illis subjectis aliquando repeliantur , in quibus vitium istud locum non habet , tum major non procedit. Pone enim, quod illa ipsa, qtia e eriores sunt, quando in eo ipso quia ex philautia profluunt, ex caussa alia oriantur, quam ex philautia Limo ex caussa plane

40쪽

plane contraria oriantur, tum sane fieri potest, ut quis veritatem, quae secundum pietatem est, uetrat, etiamsi ista potissimum no impugnet, sed ad ea conniveat, eo quod errores non sint , propterea qu/d ex vitio isto philautias non profluant , vel saltem si errores sint, quod non stat tales errores, qui veritati, quae seciuinum pietatem est, officiunt. Maior sit hoc pacto limitetur, tum apparet minorem probatione indigere. Vitia enim vel errores, quoslpirituales errores Capellus vocat, riuos ex phi-

lautia profluere vult , duo sunt Primus; Quoc homo Deum sibi similiorem facit, quam par sit Alter Quod Deo non satis, sibi vero plus quam parsit , tribuat. Haec enim ex philautia profluere posse , ac non

raro profluere, nemo sanus facile nega bir. At eadem non nisi ex vitio isto profluere, nemo sanus etiam facile concedet Capello. Etenim primum errorem quod

attinet quis negare audebit, fieri posse , ut quis Deum sibi similiorem faciat, quam parsit, nullo crio sui amore , sed sola judicij

infirmitate adductus , quod non recte aut conceperit divinae Majestatis excellentiam, aut sequius de ea instructus sit, aut quod in eo, quod de Deo concepit , divincera e statis excellentiam ab ipso Deo in verbo

a ipsius

SEARCH

MENU NAVIGATION