Dissertatio theologica inauguralis de absolutione mortuorum excommunicatorum seu tympanicorum in ecclesia Graeca quam venerandi ordinis thelogici indultu praeside Io. Andrea Schmidio abbate Mariaevallensi ... pro licentia summos in theologia honores

발행: 1709년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

νa DE ABSOLUTIONE MORTUORUM,

ecclesia non minus aegre molesteque ferebat, nonnullas, cum e coetu

fidelium eiecti extorresque dicerentur, emori, proptereaque a se aliquid asserri vis 2 auxilii oportere meditabatur ; sed non ab ecclesia fuerunt excogitata quadam cum temeritate praesidia, qualia fuerunt ea, commemoravimus. Cum igitur poenitentiae tempore quis necdum absolutione percepta vivere desissetet ecclesia quicquid opis poterat,eim protegendi causa impendebat, ct ad communionem fidelium revocabat , non eucharistiae aut bapti l quodam beneficio, ut authores huius erroris praestabant, sed oblationes, quae eorum causa a cognatis aut a ibin proponebantur , admittendo comprobabat: id autem aperte' docent canones XIL. Arriaten. II. LI. Valensis. L. VIL. AntissisAren. postremus , Daunensis LYXIX. LIII. Carthaginen. XV u. Toletani XIV. H. Aurelian. Adde id cognosci ex restonsione Timothei archiepiscopi Alexandrini, ct aliis quam multis laeis, ex quibus clare disticias, qui sine absolutione tempore poenitentiae obiissent, eos vere in societatem inristianorum receptos, beneficio oblationum, quae fiebant. Duo ergo ex hoe ritu st observatione educas oportet. Primum, oblationes fuisse instar modi, seu facultatis cuimdam, qua sus communionis compara batur , quando illae ab ecclesia altari expositae ct repraesentatae Deo a sacerdotibus erant. Alterum, post mortem ius communionis, a quo visus quis exciderat, posse recuperari. Sed primo constat etiam in

primitiva ecclesia vel nimia propensione in martyres vel aliis de causis quam plurimos inolevisse abusus, quos splendide pro traditionibus apostolicis vendebant, quod exemplo euCharistiae infantibus & mortuis datae, haptismi mortuorum aliorumque huius generis rituum est manifestum. Deinde ipsa reconciliatio mortuorum non eo seni fiebat, ac si revera horum conditio melior eo ipso redderetur, sed tantum ut deI-ctos ante mortem serio resipuisse, & hinc absolutione dignos

esse declararent. . Ipse hoc fatetur ALBA SPINAEVS multa huc argumenta conferens, ut rem probaret. Sic enim CUS . .

qui se praecipites dedissent, nullo modo ecclesiae redditos ait, quoniam genus hoc mortis omnem poenitentiae spem exclu-

82쪽

x xc OMMVNIcA TORVM. . deret, praeterea semper diligentissima conquisitione exploratum fuisse, quali morte vitam finierit, pia nimirum an impia et parentes quoque saepe multa de liberorum oblationibus ιχ precibus esse mentitos, aut caussatos, eos per morbum non apud se suisse, quoniam probe norant, reconciliationem istis non concedi, qui nulla poeni tentiae signa dedissent, sed illis

qui omnem curam & cogitationem eo contulissent, ut satisfac Tent, quosque maximus de peccatis dolor angorque prope com fecisset, qui denique omnibus modis elaborassent, ut in gratiam cum ecclesia redirent. Suspicatur etiam ALBA SPINAEVS Catechumenorum oblationes non aliam ob causam suisse receptas, quam quod per vitam omnem suam mentem & studia eo contulistent, ut baptizarentur, & in numerum christianorum alimgarentur. Haec ALBA SPINAEVS, ex quibus latis apparet,

graecis in antiquitate sacra nihil esse praesidii, cum primitivi christiani non quoslibet in excommunicatione mortuos, sed eos,quos moribundos multa poenitentiae ligna dedisse sciebant, non absolverent, sed tantum cum eccletia reconciliarent. Diu haec christianorum conliuetudo in ecclesita permansit, adeo ut etiam in iure pontificio eius vestigia supersint. Sic enim ibi res explicatur: ab Qui morte praeventus absolu- rionis non potuerit beneficium obtinere, quoio absolutus πιι Deum fuisse credatur, nondum tamen habendus est πιιd ecessam absistu . Potest tamen 2 debet et ecclesiae beneficio subveniri , ut

si de ipsius wiventis poenitentia per evidentia signa constiterit,

defuncto etiam absistionis beneficium impendatur. Atque adeo condiistionem animatum hoc iplo meliorem fieri antiqui non existim bant, quippe quas iam tum apud Deum esse lupponebant, sed tantum memoriae eorum inter Vivos consulebant, quod multo secus fit apud graecos, ubi & omnes in cxcommunicatione mortui, sicubi tumentes & tympanici inveniantur, absistivuntur, licet quales fuerint, atri an albi, non habeant comperinK tumi

83쪽

tum , & revera eorum conditio melior fieri creditur, cum corpus in cineres hoc ipso solvatur, dc anima e diaboli laqueis expediatur , ceu ex iis quae supra ex MALAXO & NOMOCANONIs auctore satis copiose diximus, perspicuum esse

videtur.

Quod si igitur ad orthodoxam de absolutione eccIesiastica

doctrinam graecorum praxin conteramus, multae hic denuo falsiae ac erroneae hypotheses occurrent. Errant enim, dum absolutionem facerdotalem & antecedentem consessionem auricularem absolute credunt necessarias, ita ut, si quis vel serio poenitentiam egisset, remissioni. tamen certum esse negent, 'nisi facerdotalis absolutio accederet. Vnde poenitentiam ita

quorum seipsum apud sacerdotem accuset , cum firmo proposito, vitae naevos inposterum emendandi, ct omnia perficiendi, quae stiritualis sacerdoin si esset imperaturus. Hinc credunt firmiter, poenitentiam sine consessione non esse legitimam, & si quis morte inopina praeventus, eam haut impetrasset, eum si in statu regenerationis obierit, salvari quidem posse concedunt, sed tamen ut simul errorem suum in tuto collocent, Deum S sianctos isti modo spirituali&mystico sacramenta necessaria, scilicet absolutionem, eucharistiam & euchelaeum administrare contendunt. Eos vero, qui haec sacramenta, cum facile eorum copia fieri possit, negligant, peccatum mortale committere statuunt, quod tamen in futuro seculo sanctorum intercessioni- bus possit remitti. Exinde simul patet alter eorum error, quod nimirum etiam post mortem detur peccatorum remissio, ex quo deinde sequitur tertius, clavem solventem per absolutionem sacerdotalem etiam in mortuos sese extendere, quae

84쪽

omnia adeo a vera Christi intentione & fidei analogia recedunt, ut excusari nullo modo possint. Vnde denuo sic concludimus: Quodcunque prodigium probare debet, absolutionem sace dotalem etiam in mortuos valere, illud non est inter miracula divina iure reserendum. Atqui tympanicorum absolutio probare debet i c. Ergo tympanicorum absolutio non est inter miracula divina

referenda.

. g. XXVI.

Tertio omnium in oculos incurrit, hunc graecorum ritum falsissima hypothesi de flatu quodam animarum intermedio niti. Nam si absolutio defunctos iuvare debet, necessario sequitur, eos in eiusmodi loco esse constitutos, unde liberatio aliqua speranda est. Cum vero ex inferno proprie sic dicto nulla sit redemtio, id quod etiam saniores graeci, qui origenianismo non insecti sunt, ipsi fatentur: solus superest locus purgatorio analogus, eX quo redemtionem aliquam admittunt ii, qui illum credunt. Vnde consequens est, hanc hypothesin non alia quam hoc de eiusmodi loco errore niti. Hinc velint nolint graeci, aut locum hunc admittere, aut vanam de absblutione tympanicorum sententiam deserere, miraculumque suum e duvinorum numero eximere cogentur. Recte enim hactenus LEO ALLAT ivs a ex hac absolutione concludit : animae istorum excommunicatorum in manu daemonis sunt, cruciatibus innumeris igneque inferni subactae, ct nihilominus iisdem precibus, quibus sorpus,absolvuntur vinculo excommunicationis, eaedem a potestate daemonis a tormentis ac cruciatibus liberatae in coelestem beatitudinem deducuntur. Pari modo aliae quoque animae separatae sicrificiis reprecibus iurantur 2 liberantur a poenis, quibus vexantur, er in gaudia secedunt st lumen inextinctum , ct hae sunt quae moderate in corpore

deliquerunt, cr in poenitentia vitam finierunt. Ergo es alius biclocus, cum in inferno nulla redemtio fit, ct in eoeusi patria nullum tormentum, nisi Origenem sequi velimus, qui inferno illiusque poenis

85쪽

rerminum posuit. Hactenus ALLATIUS, cuius argumentum,

quicquid aliis videatur, non male concludit. Posita enim abis 1olutione mortuorum statim poni purgaetorium, aut certum locum illi analogum, quis non videt

g. XXVII.

Dices forte, iniuriam a me fieri graecis, dum hunc eorum ritum ad purgatorium reseram, quod tamen, me ipso fatente, damnent, di nullo modo admittant. Sed nullam me iis injuriam facere, statim apparebit, si eorum sententiam paullo accuratius examinemus. Notum est, graecos magna contentione hanc a se suspicionem removere, nihilque minus admittere velle, quam purgatOtium. METROPIIANEs CRITopvLus: a Dἰ γαρ εω καθαμ;--ημν. Neque enim apud nos unu pura satorius statuitur. Pari fiducia EusTRA THIvs IOHANNIDES a Lo .sCI: b) Purgatorium,inquit ignem ad decipiendoisimpliacium hominum animos a Romanae aulae hominibus callide excogitatum

esse graeci putant. Sed & CHRIs To Pilo Rus ANGELvs c hoc ipsis argumento nostro premi se sentiens ita frigide satis

autem flatuumgraeci esse purgatorium, sed ut iam ante dictum est, per singulare prodigium aliquando usu venit, ut quando excommunicati adversarius advenit, re excommunicato illi istatam ab eodem si sero probo iniuriam condonare cupit, corpus istius in pulverem redeat. Sed

an satis stolide silc responsium sit, alii videant. Ita sexcenti alii pursatorii suspicionem amoliri solent, etiam ex ipsis pom

86쪽

- - ae et

Nec dissimulabo, nostrates etiam graecos hactenus constanter huius suspicionis absolvisse. Notum enim est , quid contra

LA VIo, atrisque disputatum sit, illis consensium graecorum in dogmate depurgatorio iactantibus, his negantibus, Ic magnopere contradicentibus. Sed si vera fateri liceat, dicendum erit, graecos verbis ludere, ecclesiis protestantibus palpum obtrudere, re ipsa non quidem cum romanensibus, sed tamen nec cum nobis sientire. Prosecto enim non sequitur, graeci non statuunt πὰ ergo statum animarum intermedium non statuunt. Primarius enim conceptus de purgatorio hic est, esse locum quendam, ubicunque demum sit, pontificii enim ab inferno distinguunt, graeci in ipQ inferno quaerunt, in quo animae nondum statis expiatae non sine moerore & amictione teneantur, ita tamen, ut piorum precibus adiutae inde liberari & ad coeli tum gaudia admitti possint. Hic inquam. sermalis est status eiusmodi intermedii conceptus, an vero haec amictio per πυρ καθαρημν, an alio modo, utrum in inferno, an in loco peculiari fiat, hae quaestiones ad circumstantias pertinent, a quae sive aflirmentur, sive negentur, nihil dein K 3 rogaresa Unde etiam ipsi pontificii non semper in his circumstantiis consentiunt.

Earmis u quidem lib. a. de purgas. cap. 6. pro igne contendit, queuveiusdem cum clementari generis putat. Sed notatu dignissima sunt Verba Gerhard/LL. theoc rom. VIII. ρυ. riS. si res, inquit, ita habet. cur Roffensis ec alii ex pontificiis pro stabiliendo purgatorio adducunt locum Pial. LXU, Ir. trans 'v/mus per aquam rearnem ' cur Grego . lib. 4. dialogorum cap. 4o. di 33. refert, ammam P chissa re cu/- m θ' - νn balneis qmbusdam piargara, ' cur Petrus Damias. iii epistode miraculis sui temporis describit visonem de parrarione AEn m σα Sever- in quodam 'mane' cur Bonaventura l. 4. dist. ao. disput ta

87쪽

rogare possunt sententiae de statu animarum medio, quamdiu pr marius iste conceptus salvus est. Quamobrem quocunque nomine locum illum vocent graeci, & quantumvis κἀξαρ- Αεω vocem aversentur, rem ipsam tamen salva fronte a se amoliri non poterunt, si statum istum eo sensiu, quem diximus, admittunt. Quod an faciant videbimus. Ipse METROPHANES CRITO PVLVS, a qui stylum magna cura protestantium. auribus attemperare lolet, ita rem proponit, esse quosdam, qui post migrationem ex vita continuo eundem cum Christo

vitae statum consequantur: dari vero etiam, vi μου με - θἀritlεν

DI πτου , non statim a morte actu ipse stute ipse potiantur , sed potentia, atque in lye illam excipiant. Hos porro dicit dignos ha- heri, tentari prius - diu πadeMης ράβδου, paterna Dei virga, ut suo tempore etiam actu imo heentur. Vocat deinde hunc locum φυλακὴν carcerem, & vult, ideo orationes pro defunctis a Christo esse institutas, ut vel ex aerumnis istis in universum liberentur, vel certe remissionem quandam S consolationem sentiant. Concedit praeterea, in loco isto animas sentire ποί- , pomam; illud modo negat, eam Vel ἰsγανικὸν vel ἰλικουν esse, id est vel per ignem vel per aliam materiam qualemcunque infligi. Fatetur porro, poenam hanc sese exserere ista , λίιε- s όνια νς ἀπο --δέ ως, per amictionem & angustiam conscientiae, eamque his accidere ex recordatione eorum, quae in mundo neque secundum rationem, neque sancte perpetrarint. Denique ut hancta eis quaisam anim- punira' cur in aurea legenda memoratur, Theobaldum visiopum anνmam νn frusto quoiam giaerei ante tedes

saeentu cruc atam animadversse , ta eam actoquentem se auri- , misset ibidemque in vita Conradi 8e Udaltici, a /os en a wb- , quae .m aquarum vortice crebro immergebantur, am-- -- canes ins esse

Atinisse, es eαι misis oberasse' cur in speculo exemplorum dist. I. exemplo refertur, probrarum quendam viisse in ec si ammam sandam pauperemiam ω'Heia/o dom- novem annos ventis pia inises algora u vexaram' Sic scilicet pontificii ipsi nonnunquam πυρ κἀ-

88쪽

Exco MMVNI ATORUM. ut hanc gentis suae sententiam a romanensium purgatorio obvertam esse ostenda mone graecos minime certum redemtioris tempus praefinire, nec πὰ κα ρl ων statuere, nec deniq9e pecuniam a cognatis desunctorum exigere,ut miseri eo citius ex aerumnis eVolent. Sed quis non videt,circumstantias has csse,in

quibus graeci a pontificiis dissentiunt. Quis graecos, si cum Metrophane sentiunt, ab errore absoluat Z Sed dices sorte, ex Meti O- .phanis aliorumque priuatorum hominum libris de totius ecclesiae doctrina iudicandum non esse. Respondeo, me eiusdem esse siententiae. Sed Metrophanis tamen testimonium a nemine in dubium vocatum iri existimo, cum homo inter protestantes scripserit, idque egerit unice, ut graecos cum nostra ecelesia in plerisque sentire ostenderet. Vnde eum de statu defunctorum tam candide fuisse locuturum quis credat, nisi veritas hanc ipsi confessionem extorsisset ξ Praeterea ex ipsis graec rum euchologiis, libris publico cultui destinatis, satis perspicuum est, graecos non aliter sentire, ac Metrophanes scripserat. Illa enim sic orare iubent pro defunctorum animabus: ca

Cum spiritibus iustis consummatis servi tui animam fac quiescere, illam in beatam viιam, quae apud te est, benigne custodi. Paullo poli

rogant, ut animae defuncti detur requies, v τοπφ φωτεινω, εντοπν-εν τόπω άναψύαπεδρα ὁ , λυπη nota νἀγμός. In loco lucido, in loco amoeno, in loco refrigerit , unde dolor aerumna ct

sustirium omne exsulat. Precantur porro, ut Deus animabus defunctorum omne delictum sive verbo sive opere sive cogitatione commissum, ceu clemens Deus condonet. Denique separatae a corpore animae statum hoc modo describunt: b

89쪽

a corporeseparata sustinet ' heu mes quantum plorat, nec est qui miseerea-

rureim' Ad antelas si convertit oculos, irrite deprecatur e sin ad homines tendat manuι opem qui ferat, non invenit. Idcirco , o dilecti fratres mei, brevitatem visae contemplati, requiem defuncto hxie, crmquam animabus nostris misericordiam a Christo deprecemur. Haec

omnia qui rite contemplabitur, facile inveniet fundamentum iudicandi de tota controversia, quae inter pontificios & protestantes tamdiu agitata est, an nimirum graeci cum pontificiis purgatorium statuant, nec ne Z Falluntur enim pontificii, si simile ac plane idem purgatorium igneum apud graecos quaerunt , retaeque nostri illis hunc consensum aflictantibus contradicunt, cum nec locum ab inferno diversium comminiscantur, ut pontificii, nec animas igne affligi dicant, nec alios horum

errores admittant. Nec tamen e contrario nostratibus dissimulandum est, graecos statum animarum a damnatione dive

sum credere, qualem supra descripsimus, quem sive purgatorii sive alio nomine appellent, nostra parum interest. Candide fatis de hac controversia iudicare videtur autor historiae criticae de fide S ceremoniis graecorum, a Dno. de M o N I editus, quem RICHARDUM SIMONEM credunt. a) Fatetur enim, graecos & purgatorium S tormenta per ignem negare, admittere tamen certum statum purgatorii ceriain sar de purgatoire dc hinc etiam pro defunctis orare. Fatetur etiam, esse aliquod discrimen inter orationes pro defunctis graecorum & latinorum. Hos enim mentem suam dilucidi sume in suis precibus explicare, cum illi nimis generaliter loquantur.

sont demeures dans des termes plus generaux. Interim certum esse ait,illos quoque supponere locum,quem tamen infernum vocent, ubi animae tanquam in obscuro carcere detineantur, & huc

90쪽

. ΕΣcOMMUNICA TORVM. 8sct huc reserendas esse orationes,in quibus precari soleant, ut animae locum istum tenebrosum praeterire, &in locum lucidum, in locum amoenum,in locum refrigerit , qui paradisus est, recta transire possint. Si vero orent, ut animae ex infe no liberentur, intelligi hoc aliter non posse , quam de stata quodam purgatorii , hoc e si , quod in ob sicuro isto carcere,

quem internum vocare ament, duorum generum animae detineantur; alias , quae non tam enormiter peccarint, ut ad ,

sempiternos cruciatus in loco isto sustinendos condemnari possint, alias, quae ibi in aeternum amigantur, dc revera damnatae dicantur. Harum respectu e graecorum sententia dici posse, ex inferno nullam esse redemtionem, cum e contrarios illas respicias elocum habere possit dicterium: In inferno est redemtio. Haec laudatus autor, qui veritatem hac in controversia eo propius videtur attigisse, quo magis a L. ALLATII thrasonica audacia abest, qui graecos cum romanis plane idem sentire nobis persuadere voluit. E reformatis idem videtur T H OM AE SMITHO, presbytero anglicano , in rebus

orientalium ecclesiasticis versatissimo, & a partium studio, quod caput rei e st, magnopere abhorrenti. Sic enim hic vir doctissimus nobis narrat: ab romanensium dogma de purgatorio,

quod τὸ καθαῖηριον frequentius appellitant, ma ima cum animo- is rum contentione saltim verbis reiicere virintur graeci, utpote is nulloscripturarum testimonis , auctoritate nulla muniendum: qua Me,, populum curant instituendum in confessione catechetica: οῦδ uia. γραφη ,sδαλαμώνει περὶ αὐΤοῦ, νἐ ευροσκεφου δηλαδη καν ψα πρόσκαι - κολαms is κυαθαρτγκη των Αἷ μν, vota λο τὸν Θάνδον. Nulla scit plura de

hoc tradit, quod reperiatur quaepiam poena temporaria anu ismarum purgativa post mortem. Quod altero absurdo, uti iasis ,, videtur, premunt. Si anima, inquiunt, pro peccatu sinu satisfaciat, istum pari ratione sacramenti poenitentiae para illic quoque peragi post, is

SEARCH

MENU NAVIGATION