Dissertatio theologica inauguralis de absolutione mortuorum excommunicatorum seu tympanicorum in ecclesia Graeca quam venerandi ordinis thelogici indultu praeside Io. Andrea Schmidio abbate Mariaevallensi ... pro licentia summos in theologia honores

발행: 1709년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

nomini inuratur, abigendi sunt ex eius familia, quorum ex turpitudine ad christianorum nomen infamia redundaret. Praecipue hic ratio habenda est coenae Domini, quae non suibus & canibus proiicienda, id est, promiscua exhibitione profananda est. Verissimum enim est, eum, cui commissa est mysteriorum Dei disipensatio, si siciens S volens indignum admiserit, quem iure repellere poterat, perinde reum esse lacrilegii, ac si corpus Domini canibus prostitueret. Quamobrem auctor operis imperfecti in Matthaeum potiuι corpuι sevum se traditurum in mortem, ct sanguinem suum fundi passurum ait, quam pollutionis istim fieret particeps. Hic ergo delectus ut institui possit, ne indigne a tam multis edatur & bibatur ad iudicium, opus est excommunicatione sceleratorum hominum , absque qua si essemus, Christi ecclesia contumeliam hanc vix evitaret. Alter finis est, ne assidua malorum consuetudine, ut fieri solet, boni corrumpantur. Quod cum integro capite V. epistolae prioris ad Corinthios demonstret Paulus, nostro non eget stylo. Sed praecipuus finis ratione excommunicati est, ut excommuis nicatus ad poenitentiam redeat, & per fidem in Christum fiat vetur. Sensu scilicet serulae expersi scendi sunt peccatores, indulgentia obstinatiores futuri. Eiiciendi ex metu fidelium,

natandi nec commercium habendum cum iis, δα οντραπη, ut pudeat, a

id est, ut pudore altem victi resipiscant. Tota igitur excommunicationis ratio non spectare debet ad excommunicati peraniciem, quae suppliciorum civilium emratio, sed ad eius emendationem. Non poenam scilicet, sed medicamentum, non supplicium sed calligationem Christus instituit. Vula etiam

Paulus, ut& eXcommunicatum non μι inimicum ducamin, sed ut admoneamus ut fratrem , b) hbc est, uti CYPRIA Nus ait, ut

misericorditer corripiamin. Hic finis nisi ob oculos versatur iis, quos penes excommunicandi ius est, periculum erit, ne ex clisciplina mox ad carnificinam delabamur.

72쪽

. XXI.

Vereor, ne quibusdam praecipuam excommunicationis formam praetermisisse videar , quam in anathematibus comsistere aiunt. Dicunt enim , quod excommunicatum no solum e communione ecclesiastica exterminari, sed &, si maiore censiura notandus sit, diris devoveri S Satanae tradi oporteat. Insianiunt hac in re pontificii, qui tot gnathematismos & maledictiones cumulant, ut non excommunicare peccatores, 2d saevire in corpora &l animas videantur. Quod certe non video, quomodo serendum sit. Nullum habemus in seripturis mandatum ita anathematisandi, nullum exemplum. Christus peccata retineri dc ligari, non vero diris peccatores devoveri iubet. Scimus quid responderit filiis tonitruum, cum ignem e coelo postuIarent i nescisis qualis spiritus vox Atis' filius enim h

minis non venit, ut perderet an as hominum, sed ut servaret; a

Cuius igitur spiritus simi, qui lepram Gehasi, supplicium Korae, Dathanis & Abirami , imo ipsius Iudae damnationem misieris

peccatoribus imprecantur Z Noa equidem ignoro, provocari ad exemplum Pauli, qui incestum Corinthium satanae tradiaderit ad interitum carnis, qui & Alexandro, Immenaeo, Elymae corporale aliquod supplicium non sine effectu fuerit apprec tus i sed eam potestatem apostolis singularem ac veluti in stupplementum iustitiae civilis datam fuisse, iam supra demonstravimus, quam nemo sibi hodie temere arrogaverit. Huc accedit, quod Elymas b proprie excommunicatus dici non possit, quippe qui nunqdam in communione ecclesiae Christi fuerat. In caeteros usus est Paulus virga illa apostolica, quam supra de- . scripsimus. Hinc incestum Satanae . tradere dicit αν σν δε- ναικει σοῦ meia ψῆν 'Dσου Xειςοῦ, qua sormula procul dubio singularem illam potestatem apostosis concessam innuit. Vnde haec exempla tantum abest, ut anathematismos illos excusent, ut potius eos audaciae convincant, qui apostolorum usurpare privilegia

73쪽

vilegia *raesumunt. Nec est, quod nobis obiiciatur theologorum nostratium auctoritas. Non enim distitemur, eos non- nunquam in excommunicationis definitione etiam traditionis istius in potestatem setanae facere mentionem. Sic HESHVsio ab excommunicatio est sententia verae ecclesiae , aut propter blasphemum errorem, quem post alteram commone- iactionem deponere non vult, sed eum pertinaciter defendit, vel propter externa & notoria lcelera de quibus nec admonitus poenitentiam agit, excluditur a communione sacrame torum dc omni societate fidelium, abscinditur tanquam mortuum membrum a corpore Cbristi, & potesati satanae traditur. Sic&HEERBRANDus, b clavem ligantem desicribit, quod sit potestas retinendi peccata manifestis sceleribus obnoxiis impoenitentibus, eosque excommunicandi, & a cendi ab ui sacramentorum & satanae tradendi, donec resipiscant. Sic& reliqui nostrates tantum non omnes. Sed sciendum, quoties nostri huius traditionis in potestatem satanae,

aut anathematum meminerunt, toties non imprecationes aut 'diras intelligi, ita ut ecclesia eiusmodi homini revera varia mala spiritualia aeque ac temporalia imprecetur ; Ν ut illae istis eveniant optet ac desideret; sed tantum denunciatisnem hanc esse, qualis futura sit hominis conditio, nisi ad frugem

esset rediturus. Hinc si satanae tradunt hominem, tantundem est, ac si monerent, satanae eum fore obnoxium, quamdiu extra ecclesiam esset mansiurus. Bene enim AvG VSTIN vs: c ideo, inquit, Paulus satanae tradere dicis, quia extra ecclesiam diabolus es, quemadmodum in ecclesia Chri . Si dicunt eum anathema fore,

indicant, hominem gratia Dei cariturum . quamdiu in stata poenitentiae perstiterit. Quemadmodum & Paulus eum , qui Dominum Iesum Christum non amaverit, α, iure praedicat, d etiam ubi de excommunicatione ncm agit.

74쪽

EXco MMVNIc Α TORVM. . 6sagit. Haec igitur cum ita sint, nemo non videt, diras illas imprecationum formulas, quae in excommunicationibus usurpari solent, non sapere spiritum Chruti, nec exemplum ullum inscriptura aut genuina antiquitate ecclesiastica habere. M gis id perspicuum fore existimo, si originem illarum indicavero. In primaeva igitur antiquitate christiana nulla occurrit formula, quae imprecationes & anathematismos eiusmodi tanquam fulmina spargat. At vero si iudaeorum res insipiciamus, invenimus eos primos illarum auctores este. Interim nec hi quidem formulas illas quae cum maledictionibus Mosis nihil commune habent) iam purioribus ecclesiae seculis adhibuere, sed rebus iam inclinatis di quidem a magistris ecclesiae varie corruptas. Nota

enim est formula eorum omnium ineptissima,barbarisque nominibus resertissima, quam non sine ratione ex B v x T O R. F F I O Qintegram hic adscribo : Exsententia Domini dominorum , sis in . anathemate Puni, filius Plani, in utraque domo iudicii superorum sciliacet 2 inferorum, in anathemate item sanctorum excelsorum , in anais themate Seraphim ct Ophanim , in anathemate deniqne totius eeclesiae maximorum ct minimorum. Sint super ipsumpluaa magnae ct M les , morbi magni ct horribiles. Domus eius sit habitaeulum draconum r cadiginosum ι θώου eius in nubibus : sis in indignationem, iram ct excandescentiam : eadaver eius obiiciatur feris ct serpent bis r laetentur super isto hostes ct adversarii et argentum ct aurum ipsius dentur altu : ct omnes filii eim ad ostium inimicorum ipsius fine expositi: super die eius obstupescant posteri. Su maledimia ex ore Addieiron 2 Achtariel, ex ore Sandalphon ct Hadraniel, ex ore Am et 2 Pathus ex ore Seraphiel ct Sagansael, ex ore Michael O Gabriel, ex Ora Raphael ct Mescharariel. Sis anathemari rim ex ore Zaf ιν, ct ex ore Hasbavis qui est Deus ille magnu3, di ex ore septuaginta nominum regis ter maximi, ct ex ora denique narra , cancellaria magni. Ascleazur βωι morah ct estetus eim: cum terrore ct treis'

75쪽

more egrediatur anima eivi, increpatio Domini occidat eum : frangm Diur ut Achitophel in consilio suo: sicut lepra Gethasi fit lepra eius r ne siue ulla fit resurrectio ruinae eius: in sepultura IFaeris non sit sequia crura ei M. Alienis detur uxor ipsisu ct super eam prostranto se alii in morte eius. In hoc anathemate fit planissim pioni re haec fit hare dum i m. Super me autem ct super torum I Faelem expandat Deus pacem ct benedictionem se am, Amen. Addantur etiam versu IJ.ly.ao. capitis ro. Deuter. An ovum ovo aeque simile est, ac haec formula est illis, quibus christiani uti conlueverunti Solebanthi a) imprecari lepram Gehasi: Sic & iudaeir Aout lepra. Ohasi fit lepra eius, neque ulla sit resurremo ruinae eius. Vol hant excommunicatos ut Dathan dc Abiramum terra absbrheri. Sic dc iudaei : absio eatur ficut Grah ct coetus eius. Iubebant eos ceu Cainum tremere & irae divinae subesse. Sic ili iudaei: eum terrore ct tremore egrediatur anima eius , increpatio Domini occidat eum. Damnabant eXmmmunicatos ad perpetuam infelicitatem & mendicitatem. Sic & iudaei: omnes silii eius ad ostium inimicorum eius sint expositi. Maledictas esse iubebant eorum opes & instar arenae dimandas. S ic & iudaei: domus ea us fit habita iam draconum, laetentur super isto hostes s adversarii, argentum ct aurum ipsius dentur aliis. . Addebant porro anathmmata patriarcharum, Abrahami, Isaaci&Iacobi, nec non anathemata ccc XIIX patrum nicenorum. Sed idem a iudaeis didicerant. Ita enim & hi r in anathemais sanctorum ct excitasorum, in.anathemate Seraphim ct Ophannim , in anathematie denique roti- ecclesiae maximorum s minimorum. Et paulo post : Sit maledictus ex ore Addiciron ct Achsariel, ex ore Sandalphon ct Hadraniel, ex ore An ei ct michiel, ex ore Seraphiesct Sagarisael, ex ore Michaelo Gabriel, ex Ore Raphael σ3feschare tiel. Sit anathematietatus ex ore mi avis ct ex ore Hasbaris, qui est Deus ille magnus, ct ex ore

septuaginta nominum regis ter maximi, ex ore denique Tortari: eam

cellarii magni. Prohibebant tandem christiani , ne quis mortuum sepeliret. At idem factitabant hi apellae et cadaver eiuri AE Uc Mca t. 8 g. Is obiicia

76쪽

obticiasur feris G serpentibus. si sepulUura Oraelis non sit sepultura eius. Paullo prolixiorem instituimus collationem inter foris mulam graecis usitatam dc eam, quae iudaeis in ulu est , quominus dubitari possit illam ex hac exprosiam csse. Quemadmodum vero iudaica ridicula est, & a gravitate Isiraelitica ma-Xime remota, ita dc christiana excusari non potcst. Si forte aueXempla, quae passim in V. T. occurrunt, provoces , dixerim ego, nec exempla ista ad excommunicationem pertinere , dc magis excusabilia esse quam anathematismos istos , de quibus

loquimur. i Viri enim isti divino spiritu acti, probe persp*xerunt, quid cuiusque statui de conditioni utile sit. Observare

poterant, hos vel illos ita cile comparatos , ut sine acriore crucis remedio Lanitatem recuperaturi haut essent. Quemadmodum dc Paulus probe persipexit , incestum vix ad

frugem rediturum , niti satanae traditus carnis sentiret assiuctionem. Hoc vero donum cum nobis ordinarie desit, non temere nobis ad anathemata & imprecationes ruendum erit, ,

cum eas non ita dispenare sciamus, ac illi , qui prudentia prophetici spiritus instructi optime iciebant, qui essent inc

rabiles. Huc accedit, quod istae imprecationes aestimari pollini dc debeant tanquam Vaticinia dc propheticae denunciationes poenarum suturarum in omnes Dei hostes non resipiscentes, qualem vaticinandi peritiam ad speciales etiam afflictiones sele extendentem nemo sibi temere hodie arrogabit. Scilicet ut paucis me expediam, anathematismi excommunicationibus adiecti doctrinae toti de excommunic tione eiusque fini e diametro repugnant, nullumque nec in antiquitate, nec in sacra scriptura praesidium inveniunt. XXII.

His praemissis statim apparebit, quid .de graecorum prodigio sentiendum sit. Notum est, 'eorum excommunicationem permultum a genuina indolQ degenerasse. Cum enim illa proprie denunciatio sit retentionis peccatorum, nominei et Sman- ,

77쪽

DE ABSOLUTIONE MORTvo RVM& mandato Christi factat graeci ausi sunt eam in poena

civilem convertere,& excommunicatis non Mum retentionem

peccatorum, sed&amictiones civiles varias denunciare. Cum huic censurae subessa debeant impoenitentes iv contumaces iique aliquoties moniti, graeci nulla habita vel delicti vel admonitionis vel poenitentiae ratione statim ad hanc severitatem progrediuntur, quemadmodum omnes observant,qui graeciam Iustrarunt: denique cum finis sit excommunicationis peccatoris emendatio dc animae salus t graeci corpori diras minantur, dc praecipue illud in cinerem solvi nolunt. Posset quidem hic error levior videri: sed est re ipse gravissimus. Nititur enim falsia interpretatione scripturae sacrae, & ex ea ipsa natus est. Dictum enim, quicquid ligaveritis in terra &c. male simul ad corpus reserunt, idemque esse putant, ac si diceret Christus, cuiuscunque in terra corpus adstrinxeritis anathemate, illud ligatum ἄδαλυτον & indissolubile permanebit etiam iudicio coelesti. Hinc semper in precibus ad hoc dictum provocant , eoque potestatem suam oc adstringendi dc solvendi ex communicatorum corpora stabilire audent, a quae a stirua esset probatio, nisi isto sensu verba acciperent. Hinc porro eadem verba quibus Christus usus est, nempe no & λύειν usiu pant ad describendam corporis adstrictionem&resolutionem,

quod non obseuro indicio est, eos dictum Christi perperam intelligere. Iam igitur licebit hactenus dicta colligere & hunc in

modum arguere: Quodcunque prodigium anathematismos, doctrinae christianae repugnantes ex Iudaeorum lacunis haustos&abusu verbi divini stabilitos confirmare debet, illud non est miraculis veris accensiendum. Atqui hoc prodigium &c.

Ergo non est miraculis veris accensendum. Maior patet eX- charactere miraculorum quarto XVIII. demonstrato. ML noro proxime antecedentibus probata est, ergo conclusi nem veram esse siua sponte consequitur.

78쪽

Atque haec de excommunicatione. Doctrinae deinde daeabsolutione prodigium hoc non minus repugnat. Sane enim quod & mortui post discessum suum a scelerum reatu absolvantur, prorsus monstro simile & a natura purioris doctrinae alienum esse videtur. Primo enim Christus, ubi hanc pol statem apostolis concedit, diserte bis addit verba hνὶ τυ γῆς, euicunque sex tems remisertu peccata, ei remissa erunt ct in eoelis. 4 Hac additione quid sibi velit salvator, facile patet. Comparat enim iustificationem, quae in iudicio divino per fidem in Christum fit , cum remistione peccatorum in terris a ministerio ecclesiastico annunciata,& illam perinde ac hanc certam & indubiam fore dicit, si in peccatoris poenitentia omnia recte se habeant. Quod si igitur iustificatio non nisi vivis conceditur& adhuc ἐπὶ της γης viventibus, quod ipsi graeci nobis procul dubio concedent, multo minus ab lutio ecclesiastica alios quam vivos pro obiecto habere potest. Deinde & hoc apud omnes in conis est, remissionem peccatorum, sive in iudicio divino contingat, sive perabsblutionem ecclesiasticam annun- cietur, praesupponere semper poenitentiam seriam, hoc est, eontritionem & fidem. Hinc saepe in scriptura sacra poenitentia dc remissio peccatorum tanquam antecedens S cons quens coniunguntur. Christus ipse post resurrectionem discipulis apparens: Ita scriptum est, inquit, ita oportuis Christum

pati, ct resurgere a mortuu tertio die , is praedicari in ei in nomine

resipiscentiam stremissionem peecatorum apud omnes gentes. b

Paulo ad apostolatum vocato dictum est: ad gentes nunc te mitus

ut aperias oculos eorum ct converim a tenebris ad lucem, ct a potestate satanae ad Deum, ut remissonem peccatorum ct sortem inter sanflificatos accipiant per fidem, quae est in me. est Petrus eandem Viam ad remis1ionem peccatorum munit, dicens:

79쪽

ro DE ABIOLVTIONE MORTUORUM Resipiscite, ct baptieetur unusquisque vorum in nomen Iesu Chripi in remissonem peccatomum. Inde conlequens est, non posse ab Iolutione ecclesiastica iuvari hominem impoenitentem, sceleribus sivis immersum, ac ne resipiscere quidem cupientem. Etsi enim hominem fallit, & simulata emendatione ablolutio nem suffuratur, Dcus tamen & falli nescius retinet cius peccata in coelo, quippe quae sincera poenitentia nondum expiavit. Ipse hoc fatetur METROPHANEs CRITOPVLvs b ubi a confitentibus necessario exigit τίς ἀμανία hc τὸ

ελπίδε, τη ὲις ἀυδεν τον--ψ-, abstinentiam a peccato in posterum , veniae petitionem a Teo eum contrito corde sev r spe in

ipsum Deum stabili ae firma. Quam in rem Davidis adducit

icitimonium spiritum contritum ct cor eontritum ac humiliatum Deus

non contemnet. e) Quibus firmiter stantibus necessario tequitur, mortuum heneficii huius ecclesiastici participem fieri non posse, quippe qui nec de peccatis dolere , nec in Christum credere, nec vitam emendare, atque adeo nec poenitentiam agere ac remissionem peccatorum conlequi potest. Tertio scriptura sacra tempus gratiae non amplius extendit, quam usque ad mortem, post quam nec gratiae, nec remissioni peccatorum locum esse diserte testatur. Graviter Salomo et ad omnes viis Oentes in tota vita est spes. Viventes sciunt, quod morituri Ant, sed mortui nesciunt quicquam, O nOIι ultra eta merces. d Hinc Christus vitam diei, mortem nocti comparat, quando nemo potest, rari. ι Paulus iubet nos bonum operari ad omnes, dum tempus

habemus, f) & Davides g hoc ineluctabile aevum prae

videns, rogat ut Deus sibi in tempore poenitentiae locum concedat : desime a me ct recreabor,priusquam vadam er non sim. Quod si igitur tempus gratiae cum morte praeciditur, sequitur nec absis.

80쪽

absolutionem post mortem valere , eamque ludicram esse &inanem. Denique Ochoc observandum est, mortuos, simul ac exspiraverint, Vel ad beatam requiem, vel ad aeternum supplicium evolare. Sic enim animam Iatronis secum eodem die in paradiso fore Christus in cruce dixit. ab Lagari egeni & miseri anima ab angelis in sinum Abrahae asportata est, cum e contrario heluo statim apud inferos in tormentis esset. b Quod si igitur animae in beatorum sedibus vivunt, non opus est absolutione , lin in latanae ergastula detrusiae sunt, non . prodest absiolutio, siquidem inter haec loca ingens constitutus est

hiatus, ut qui volunt ex illo transire in hunc, non possint, neque hinc .ethue transire. eb Ipsi hoc agnoscunt graeci. Dat enim καθαρ- ne ον Romanensium impugnantes , in confessisno cairchetica d hoc inde absurdum eliciunt: sit anima pro peccatis illis fatisfaciat, ἐμ πορει να-s μέργ' ἀπφ μυώειον της με inias, i rum pari ratione sacramenti poenitentiae pars illic quoque peragi possit, quod est, uti censent, εξω u πο πν-δnσκαλιαν, ab ora,

rixa do bina alienum. Quod si igitur graeci poenitentiae partem ullam post mortem locum habere negant, quo pacto a solutionem admittere possunt, quae semper poenitentiam h minis absolvendi stupponit. Ex quibus certa haec sequitur conclusio mortuos nec excommunicari, nec absolvi pone. i

g. . XXIV.

Nec est quod quis veteris ecclesiae ritum nobis obiiciat, quae pro mortuis orarae, oblationesque ferre, imo eosdem, si forte in expiati discessissent, etiam ecclesiae reconciliare solebat. Fatemur hoc fieri consuevisse. Id enim luculenterct ex nostratibus demonstrarunt B. IOACHIΜ. Η IL D E B RA N- pvs ab & CHRasTi ANvs ROR THOLDvs. D Fatemur etiam nonnunquam inexpiatos ecclesiae reconciliari consiuevisse. Quem ritum ita describit GABR. ALBA sp IN AEVS: i

ecclesias a Lur. xAIII, 3. ιὶ Liae. an. v. σὶ Liae. XVI, asi ἀὶ GU .

SEARCH

MENU NAVIGATION