Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

Tractatus II.

data fuit omnis potestas in coelo, & in terra , .ut dicitur Matth. ultimo: Ergo cum charais

eter sit aliqua potestas spiritualis, videtur, quod in Christo fuerit. Nihilominus commuis niter docent Theologi , in Christo non fuisse

characterem sacramentalem , quia licet sit quaedam potestas spiritualis est tamen diminuta, te ab alio participata: in Christo autem est tota potestatis plenitudo, & Sacei dotium supremum,ac sempiternum. Addo, quocinotari charactere est proprium ovium, ser-Vorum, militum,ac membrorum: Sed Christus, etiam ut homo, est pastor, Dominus, dux, & caput: Ergo charactere insigniri non debuit, sed Christiani, utpote ejus oves, ser-Wi, milites, ac membra, Per characterem iis psi configurari debent. Unde Basilius orat. I 3. Catechumenos, ut Baptismum sine mora reciperent, his verbis hortabatur: siuarum, nos Erarum , an adversarii parrium sis , nemo te noverit , nisi signatum sis super te lumen vul-stus dimini. Nisi characterem in te avisscat. A - gelus, quomodo pro te pugnabit, aut ab ἰmmicis vindicabit φ quomodo , inquam, dices : Dei sum, signa non sendens An ignoras , queminadmodum signatar domos in AEgypio extermiis nator praeteriit , in non signatis vero primet mitia peremit Thesorus non obsignatus furibus fac3le patebit.: ovis irem absque nota, insidiis proti s est obnoxia.

62쪽

De saerameneth in genere. esss. IV. n ebaracter sit indelebilis , ct inrem - Ptibilis ex natura sιαρREspondeo affirmative, quoad utramque partem . In primis enim quod sit indelebilis, saltem pro praesenti statu, & vita, de fide certum est, cum hoc a Conciliis Florentino, & Tridentino definitum fuerit, di colligitur a posteriori ex eo quod tria sacramenta , quae characterem imprimunt, iterari non possunt, non alia ratione, quam quia charact

rem imprimunt indelebilem, si enim deleri posset, iterum imprimendus esset, iterando

Sacramentum.

Secundam partem, nempe quod charactexeat natura sit incorruptibilis, docet D Thomas hic artic. s. & probatur ex eo, quod character nullum ex natura sua habet contraririum, per quod corrumpatur: non enim h

het contrarium physicum, cum non sit habitus , sed potentia a neque morale , nempe peccatum, cum imprimatur homini in peccato mortali existenti ut patet in eo, qui ficte ad Sacramentum Baptismi accedit & in haris reticis, ac sceleratis remaneat: Ergo abii trinseco, & ex natura sua incorruptibilis est, Consequentia patet, anima enim rationalis , & Angeli, ex natura sua dicuntur immortades, & incorruptibiles, quia non compotivntur ex partibus sibi invicem pugnantibus . nec illum habent contrarium, a quo delimanetur . Quod enim annihilari possint a Deo, per suspensionem concursus conservativi , nihis refert. Est enim hoc miraculosum i maerese

63쪽

so Tractatus II. natura Ie , & extrinsecum, quia potius comnaturaliter exigunt conservari, ut in Τractatu de Angelis declaravimus . Idem cum proportione de charactere dicendum est, Dices: Gratia est perfectior charactere , de tamen potest in hac vita amitti, & corrumpi : Ergo & character . Sed nego conseinquentiam, & paritatem, ob duplicem rationem discriminis. Prima est, quia gratia habet contrarium, scilicet peccatum, non vero Character. Secunda, quia gratia , cum sit lia. hitus, & qualitas completa , recipitur in an, ma juxta modum convenientem, dc Onnaturalem illius , subindeque dependenter ab actibus liberis voluntatis, tanquam dispositi nibus, a quibus dependet in seri, & conse vari ; character vero est virtus instrumenta4sia , derivata a Deo solo, ut causa principati, a quo proinde solo dependet in seri, de

conservari.

Ex his colligitur, characterem indelebiliter ineste animae in vita etiam futura, cum neque in futura vita habeat contrarium, a quo deleri possit, & alioquin Deus rem semel conis ditam nunquam corrumpat, nisi exigentibus causis secundis: Unde si bapti ratus, aut ordinatus vita functuS revivisceret, non posset rebaptigari, nec reordinari, & consecrando sacramenta conficeret , ut docet S. Thois mas ad Roman. 7. lect. I.& ad Hebraeos ri. Iect. IaDices , cessante fine cessare debent ea, quae sunt ad finem : Sed finis characteris, scilicet administratio , vel receptio Sacramentorum, cultu'ue exterior, cessabit post hanc vitam: Ergo Ec character .

Respondeo, praeter hunc finem characte.

64쪽

De Sacramentsi In genere . grris esse alium , nempe distinctionem fido. lium ab infidelibus, quae distinctio debet manere in alia vita, in bonis ad gloriam, & in

malis ad ignominiam, Sicnt militaris ebax cter remanet in militibus post adeptam victo. νι - , ct in his, quι vicerunt, ad gloriam, in his vero, qui victi sunt, ad poenam, ut ait S. Doct. hic ar. s. ad 3.

CAPUT VI.

De institutaxe Sacramentorum.

DUO ex Sacramentis novae legis, nempe Confirmationem, & Extremam umetionem, fuisse ab Apostolis instituta, ee suere plures ex antiquis Τheologis; sed momdo communis, ac certa est Scholasticorum sententia , Christum omnia novae legis instituisse sacramenta ; sic enim definitur in

Τridentis. sess. 7. can. I. his verbis r SῶqMis dixerit , omnia Sacramenta novae legis

non fuisse a chripo Iesu Domino nostro imstimis , anathema sir . Neque potest explicari Concilium de mediata institutione , quatenus instituendoi um Sacramentorum Ecclesiae , vel Apostolis contulit potestatem. Tum quia Sacra Synodus sest. I . Cay. I. docet , Extremam unctionem a Christo Domino suisse institutam, & aD. Jacobo duntaxat promulgatam. Tum etiam, quia idem simi liter asserere potuisset de caeremoniis, & S cramentalibus ab Ecclasia , potestate sibi a Christo data institutis , cujus oppositum tradit sess. Q. cap. r. Favent etiam SS. Patres , praesertim Ambrinsus lib. 4. do sacra cap. . ubi sic ait;

65쪽

asi Tractatus II. aderamentorum quis es nisi Dominus Iovi pNec desunt plures congruentiae ex D. Thomadesumptae hic art. 4. in solutione argumentorum. Prima est, ne fideles spem ponerent in homine, si per eum gratiam sanctificantem obtinerent. Unde Augustin. tract. 8. In Ioan. Pomis Christus Iesus, si voluisses , tradere ρο-

testatem alicui servo, ut darex Baptνmum tam Quam vke sua, o transferret a se baptiganda potestatem. me noluit, ideo ut in itio Dei esset baptivatorum , a quo se baptior os agnose rent . Secunda, ne inter fideles divisio oriretur, scut olim inter eos, qui dicebant, Ego sum Panu, ego vero . ouo , go vero Cephae X. ad Corint. i. Tertia est, cum sacramenta

sint prima Ecclesiae fundamenta, ab illo debuerunt omnia institui, qui fundavit immeridiate Ecclesiam : At solus Christus est ca- 'put, de fundator Ecclesiae: Ergo ille solus omnia novae legis Sacramenta immediate instituit . Hac de causa Paulus I. Corint. 4. se, aliosque Coapostolos, ministras Chri-pi , ct dispensatous rasteriorum Dei, appetis Dices : in lege naturae homines institue. bant Sacramenta ex commissione divinar Ergo a fortiori in lege nova debuit committi Αγ- solis, vel Ecclesiae universali. Antecedens probatur: aliud non est instituere Sacramentum , quam rem sensibilem eligere,& detem, nare ad significandam gratiam: Sed id praest,

tere homines in lege naturae, ut constat ex dictis supra c.x. Ergo in lege naturae instituerunt sacramenta ex commissione Dei. .i Respondeo primo, negando Antecedens i& ad ejus probationem dico, aliud esse instatuere Sacramentum,& determinare materiam

66쪽

institutor det rebus sensibilibus virtutem Ggnificandi practice gratiam s ad secundum sussicit, quod ex pluribus unum eligatur, cui Deus det vim, & essicaciam significandi practice gratiam: unde quia istud solum praestitere homines in lege naturae, non instituerunt sacramenta ex commissione Dei. Respondeo secundo , dato Antecedenti, negando consequentiam, & paritatem , ob maiorem praestantiam , & essicaciam Sacramentorum novae legis supra Sacramenta legis naturae, & Mosaicae.

Quaerunt hic Theologi, an potestas ministerialis instituendi Sacramenta, & potestas excellentiae , quae fuit in Christo , homini puro communicari potuerit λ Respondeo affirmative quoad utramque partem. In primi Senim quoad potestatem ministerialem vid tur manifestum, tum ob authoritatem Augustini supra adductam , qua asserit, potuisse Christum Jesum, si voluisset, tradere potestatem alicui servo, ut daret Baptismum tamquam vice sua; tum etiam, quia potuit Deus committere puro homini non modo ut certa

signa statueret, sed etiam illis, non quidem primaria potestate, sed delegata, emcaciam daret signifieandi practice gratiam: quo casu licet primus a uinor Sacramenti esset Deus, secusedarius tamen, & delegatus esset homo ille, cujus signo Deus tantam essicaciam da

rer . .

Quod vero Deus potuerit etiam 'potestatem excellentiae, quae fuit in Christo, Sacramenta instituendi, homini puro communicinre, sic ostenditur. Potestas excellentiae Comvenit Christo , inquantum capiti totius Eccle-sae: Sed Deus, de potentia absoluta , Purum hominem constituere tuit caput totius

67쪽

64 Tractatus II. Ecclesiae , ejusque gratiam , & opera ad justificationem aliorum hominum ordinare a sicut de facto Adamus fuit conititutus caput non solum naturale , sed etiam mo. rate totius humani generis , quantum ad transmissionem justitiae originalis , vel privationis illius in posteros , ut in tractatu de peccatis ostensum est: Ergo potuit Deus Potestatem excellentiae , quae fuit in Christo,.ad instituenda Sacramenta , puro homini communicare : non tamen cum ea eis

minentia, & persectione, qua fuit in Christo ; nam Christus , ut homo , est instrumentum conjunctum divinitati , alii vero ministri, quibus Deus potestatem excellentiae communicaret, essent illius instrumenta separata . Ideo potestas excellentiae in Christo infinitam dignitatem suae personae connotabat , ratione cujus erat principium meriti , & satisfactionis infiniti va. loris 3 quod puro homini competere nequit, ut in Tractatu de Incarnatione declaravimus. CAPUT VII. .

De Minisero Sacramentorum.

CErtum est,solos homines viatores esse oris

dinarios novae legis Sacramentorum ministros,quod colligit D.Th. hic ar.7.ex his ve his Apostoli ad Hebr. s. Omnis Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constitnituν in his,qua seunt ad Deum. Expresse vero S.Chrysostom. id docet lib. 3. de Sacerdotio dicens, Iris, qui terram ineolunt , atque in ea versantur, summissum es , ut ea , να in coelis sunt ,

distensent et iii da;um est , ut potestatem ha-

68쪽

De Saeramentir ἰn genere . 6sbeant , quam Deus optimus neque .AM tir , neque Gerchangelis datam esse voluit .

Ratio etiam susti agatur , cum enim Sacramenta rebus , dc verbis sensibilibus constent , illos duntaxat congruit esse Sacramentorum ministros , qui senfibiliter , ω vitaliter loqui possunt . Rursum Cum s lis viatoribus Sacramenta recipere concessum sit , illa etiam ministrare solis est viatoribus peculiare , de lege Dei ordin

ria.

Nihilominus de potentia , 3c lege extrao dinaria Angeli possunt Sacramenta conficere , & administrare , cum virtus divina nulli signo, nullique ministro alligata sit; um de eos ex speciali dispensatione Episcopos ordinasse , & Eucharistiam distribuisse , de templa consecrasse, variis historiar Ecclesia-sticae monimestis proditum est, ut in Clypeo Τheologiae Τhomisticae videre est . Idem a sortiori de hominibus comprehensoribus, ic sanctis in coelo existentibus dici debet, pro pter characterem, quem indelebiliter in ciniis retinent . Quin imo post resurrectionem,reassumpto corpore, nihil vetat, quin possint fieri ordinarii Sacramentorum ministri, nihil enim desiderabitur eorum, quae Sacramentum requirit ex sua institutione, siquidemerunt homines constantes corpore, Sc anima cuili charactere indelebili . Nullum tamen post resurrectionem erit Sacramentum, quia immutabilis erit status hominum, & gratiae, ita ut nec acquiri possit deperdita, nec acquiis

Haec fere apud omnes sunt certa, sed diuebitari potest, qualis intentio ad validitatem Sacramenti in ministro requiratur ' Multiplex

enim distinguitur intentio ι alia est interPr

69쪽

66 Tractatus II. A. tativa, & in causa: alia sormalis, Ac in effecturalia absoluta alia conditionata: alia actualis, alia virtualis, alia habituali . Primo certum est, interpretativam, & in causa non sufficere, sed requiri formalem svinde non consecraret Sacerdos, qui praevidens se in ebrietate prolaturum verba consecratoria, voluntarie se inebriaret, de in e-hrietate proferrςt verba consecratoria super Certam materiam . Secus vero est in susci. Piente Sacramentum, in quo intentio interpretativa, & in causa sufficit; quia nimiis Tum recipiens se habet per modum patientis , ministrans vero , ves consciens , per modum agentis : major autem in agente , quam in patiente libertas , & advertentia xequiritur; unde si quis ante somnum, vel

ebrietatem baptismum desideret , & postea dormiens, aut ebrius baptize x, recipit Sacramentum.

Secundo certum est, ad validitatem Sacramenti requiri intentionem absolutam,nec sufficere conditionatam, nisi quae statim trans-Cat in absolutam.Primum patet,intentio enim, Muae ad Sacramentum requiritur, debet esse es

ficax operativa : qnia debet esse principium operativum actionis Sacramentalis: at sola imtentio absoluta est esticax, & operativa, cum conditionalis nihil ponat in esse. Secundum Constat,quia intentio conditionata, auar pdsita conditione transit in absolutam, aequi valet a solutae. Unde si quis intendae ablolvere poenitentem, si accedat,& confiteatur, & postea eundem poenitentem confessum absolvat, vore absolvit. Τertio certum est, quod sicut actualis in. tentio necessaria non est ad conficiendum sa-

rameatum, eo quod illam semper habere

70쪽

De Sacramentis in genere. 67

moraliter sit impossibile ; ita habitualis non sufficit, quia illa non est principium proximum actionis saeramentalis, cum possit esse in dormiente: est igitur necessaria, & sufficit virtualis , quae perseveret in aliqua externa actione a ministro imperata, & directa ad. opus sacramentale exequendum, & nondum moraliter revocata per temporis interrupti

nemo

Dices, D. Thomam hic art. s. ad 3. manse ste docere oppositum s ait enim , quodveet ille , qui aliud cogitat , non habeat a Hua em intentιsnem , habet tamen intenti

nem habituatem , quae sincit ad perfectionem

aacramenti.

' Respondeo, aequivocationem Iatere in hoc vocabulo. Nam apud veteres Theologos, ta Canon istas sumitur intentio habitualis pro

virtuali, ut constat ex D. Bonaventura in a. sent. dist. I. ar. I. qu. 3. in solutione 6. argumenti , ubi habitualem relationem ad Deum sussicere operi meritorio asserit, & subdit ha- itualem relationem diei, non quod habeat eharitatem, per quam sit habilis ad referendum a sed quia in primordio illius operationis , vel alte- rius, ad quam illa consequenter se habet, intentionem habet ad Deum iarectam. Ubi Doctor

Seraphicus manifeste relationem habitualem ad Deum pro virtuali usurpat, quae propterea dici habitualis potest, quia per modum alicuius habitus perseverat,licet actum pi aecedente iupponat. In eodem sensu locutus est Doctor Angelicus, cum dixit, intentionem habitua-lam ad perfectionem sacramenti sufficere . Nisi forte velis emendandum esse codicem, reper negligentiam Typographi vocem illam virtualis, pro habDuasi mutatam essed cuius mutationis manifestum indicium est , quod

SEARCH

MENU NAVIGATION