Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

3 3 Tractatus II. Najorem: quod non est in se, est tamen in

sua virtute , nego majorem . In illo autem instanti extrinsece terminativo motus Sacra. mentalis remanet virtus ipsius, quia remanet terminus per illam productus, in quo recipitur virtus productiva gratiae: hujusmodi vero terminus est ultimum mutatum esse,quod mensuraturalio instanti extrinsece terminati-νο motus. Unde

Ad confirmationem dico , quod quando

Sacramenta non imprimentia characterem , ficte suscepta, producunt gratiam recedente post aliquod tempus fictione, in illo casu extraordinario , per accidens illam physice non causant, sed tantum moralitere quia in tali casu nec sunt, nec immediate antea fuerunt; nec remanent in se, aut in sua virtute. Dixi, Sacramenta non imprimentia ch,

Iacterem ; quia si sermo sit de his , quae characterem imprimunt , probabiliter dici potest, ea, recedente fictione, physiace gratiam producere, quia licet quando recedit fictio, non sint in se formaliter, sunt tamen

in sua virtute , nimirum charactere , qui tunc a Dc O elevatur ad causandam gratiam . Ita ex prcsse docet S. Thomas in . dist. q. qu. 3. art. z. quaestiunc. 3. his verbis: In Bapiijsemo imprimitur character , qui est immediata. causa disponens ad gratiam , cy ideo cum fictio non anserat charam rem , recedente fctionst , quae effectum charaetreis impedi bat , character , qui est praesens in anima , incipii habere effectum sitim , ct ita Batrismus recedente fictione sectum suum consequia

tur .

Objicies secundo. Passo Christi, cum jam

transierit , non causat physice gratiam in

hominibus, qui justificantur, sed moraliter

42쪽

De Saevamentis In genere. Isttantum, & meritorie Ergo Sc Sacramenta novae legis , quae totam vim operandi , re causandi ab illa habentia Respondeo primo, negando Antecedens, nam dato, quod passio Christi , ut erat in fieri, moraliter stilum, & meritorie in hominibus gratiam causaverit, negari tamen non potest , in via D- Thomae , illam ut

est in facto esse, id est humanitatem Christi ,

ex eo quod sit passa in cruce, & vulneribus an secta , quorum cicatrices adhuc in ea remacinent, physice operari : est enim instrumen. tum coniunctum divinitatis , quo Verbum Divinum utitur ad causandam physice gratiam , Sacramentum autem est instrumentum separatum: Sicut manus est instrumeno.

tum conjunctum hominis , baculus separa

tum.

Respondeo secundo , dato Antecedenti,

negando consequentiam; nihil enim vetat, quod causa moralis utatur instrumento phy- fco , ut mandans , vel consissens homicidium utitur ministro, qui realiter, & physice occidit hominem . Potuit ergo Christus per sitam passionem mereri virtutem divinam gratiae productivam derivari in Sacramenta novae legis, per quam physice op

rentura

objicies tertio: Omne instrumentum phy- scum debet ex se habere actionem praeviam, per quam dispositive operetur ad effectum Principalis agentis, ut docent nostri Thomiustae in Philotiphia Atqui Sacramenta non habent hanc actionem praeviam , dispositi-Vam ; quia cum sint corporea , non possinae tribus propriis ad eflactum Dei, scilicet gratiam; dispositive operari: Ergo non sunt imstrumenta physica. RO

43쪽

o Tractatus II.

Respondeo , omne instrumentum physi-sicum debere quidem habere ex se actionem praeviam; in eo tamen differre instrumenta supernaturalia a naturalibus , quod illa debent semper habere actionem pra viam, per quam dispositive operentur ad effectum principalis agentis; ad illa vero su D scit actio praevia , per quam fiant elevabilia, seu ultimo capacia, & disposita ad recipiendam Dei motionem , nec requiritur , quod talis actio producat in subjecto aliquid disponens ad gratiam , vel alium effectum supernaturalem; in hoc enim Deus differt ab agentibus naturalibus, quod illa, dum assumunt instrumenta, utuntur tantum iis, quae habent actionem praeviam proportionatam

effectui principalis agentis, seu producentem

in subjecto aliquid disponens ad hujusmodi effectum: faber enim v. g non utitur penicillo ad faciendum scamnum, sed serra , vel securi, quia ista ex se habent vim ad faciendam ligni divisionem, quae est dispositio

ad formam scmni: Deus vero, quia est a. gens infinitae virtutis , non eligit semper talia inllrumenta, sed indifferenter utitur qualibet Creatura , quamvis actio ejus praevia effectui producendo sit improportionata. Nego igitur , in Sacramentis novae legis non reperiri actionem praeviam modo explicato: aqua enim Baptismatis v. g. colpus abluit, ut cor munis det : Sacerdos verba profert, ut animum sanet: Sacra Unctio corpus linit, ut animum roboret, & sic de ceteris,

Obiicies ultimo: De ratione instrumenti physici est, quod immediate contingat subjectum , in quo debςt prodpci effectus causae principalis: Sed Sacramenta non semper hoc

habeat, tum quia saepe localiter distant ab homi

44쪽

De Sacramentis In genere. ςTmine, qui illa recipit: tum etiam, quia cum sint corporea, non possunt tangere immediate animam rationalem, in qua producitur gratia r Ergo non sunt instrumenta physica ad mjus productionem. Respondeo primo , dato , quod instridimenta naturalia , vel artificialia debeant immediate contingere subjectum , in quo effectus cauis principalis producitur , imstrumenta tamen divinae virtutis , qualia sunt Sacramenta, possunt agere in distans; quia Deus, qui est causa mincipalis gratiae,ia miraculorum, omnibus rebus intime praesens est. - Respondeo secundo , distinguendo Majorem: De ratione instrumenti physici est , quod 'immediate contingat subjectiim, &c. contactu suppositi, seu rei, nego Majorem: contactu virtutis, & eausalitatis, concedo Majorem a

Sacramenta autem tangunt immediate animam rationalem, contactu virtutis, dc causalitatis , quamvis non immediatione suppositi : Sicut D. Thomas supra qu. 48. art. 6. ad docet de passione Christi, ait enim, quod pa fio Chrsi , tues sit eorpora is , habet tamen

spiritualem virtutem ex divinitate unita , in ideo per spiritualem contactum sicaeiam fori

g. IV. Quam gratiam ea ent Saevamenia novae legi'. An primam , vel secundam p

D Uplicem distinguunt Theologi gra

tiam sanctificantem, primam, & secun dam . Illa prima dicitur, quae primum insum

45쪽

41 Tractatus II. dum gratiae sanctificantis , atque adeo exῖ stenti in peccato mortali. Ea vero appella tur secunda, quar aqvenit subjecto jam grato, & sanctificato , seu quae priorem supponit, & auget . Duo pariter.ab illis diti ingui solent Sacramentorum genera : alia

mortuorum, alia vivorum. Sacramenta mor.

tuorum ea dicuntur , quae pro mortuis spiritualiter , morte scilicet peccati , instituta sunt, Baptismus nimirum , & Poeni leutia , quae mortuos per peccatum originale , vel actuale vivificant . Sacramenta vero vivo Tum ea sunt , quae vitam spiritualem suppo.

nunt in anima , , ad eam perficiendam o dinantur , & sunt alia quinque. His praemis

fis Dico primo, Sacramenta mortuorum Perse primo causare primam gratiam, Sacramen ta vero vivorum per se primo causare secundam.

Probatur breviter: Illud dicitur per se primo convenire Sacramentis,quod eis convenit ex vi suae institutionis: Sed Sacramentis mor tuorum ex vi suae. institutionis convenit Cau. sare primam gratiam: Ergo per se primo eam causant: Major patet, Minor probatur. Sa. amenta mortuorum per se instituta sunt ad delendum peccatum mortale, originale, vel actuale : At non delentur illa peccata per secundam gratiam, sed per primam: scin enim secunda gratia necessario praesuppo-pit primam, quia nihil aliud est , quam

ius augmentum; ita praesupponit peccatum mortale deletum , utpote incompossibile cum prima gratia : Ergo Sacramenta modis tuorum ad causandam primam gratiam per se instituta sunt. Ex quo probata manet smsusda pars assertionis, Sacramenta enim v,

46쪽

De Satramentas in genere. 43vorum instituta sunt per se primo, non ad causandam primam vitam simpliciter , sed ad am perficiendam; sicut in naturalibus prae- er generationem viventium datur nutritio, &raugmentatio: Ergo Sacramenta vivorum per Me primo non causant primam gratiam, sed Ojus augmentum, quod secunda gratia appel

latur.

Dico secundo e Sacramenta mortuorum secundario producunt secundam gratiam, &Sacramenta vivorum primam .

Prima pars patet in poenitente , qui a tedit ad Sacramentum contritus, & virtute eontritionis justificatiir: ille enim non recibpit per Sacramentum primam gratiam , cum eam aliunde, vi scilicet contritionis , habuerit , nihilominus aliquam recipit . Nam Sacramentum non est respectu ejus otiosum , cum Tridentium definiat , Sacramenta causare gratiam non ponentibus obicem et Ergo reci pit secundam gratiam ,

seu primae gratiae augmentum, ex opere operato , virtute Sacramenti poenitentiae . Idem cum proportione dicendum est de eo, qui contritus accedit ad Sacramentum Baptismi . Secunda vero pars, quam negant aliqui recentiores, manifeste docetur a S Thoma im

Clypeo nostro legi possunt, asserit, Sacramenta Confirmationis, Eucharistiae, & Extremae Unctionis. interdum conferre primam gr.

iam . . . .

Ratio etiam id suadet: Saepe enim accidit, quod aegrotus morti proximus nequeat aIiud Sacramentum suscipere , quam Extremam

Uactionem, de in illis angustiis dissiculmum

47쪽

Tractatus II. sit elicere contritionem: Ergo credendum est, clementiam divinam instituisse, & ordinasse, ut hoc Sacramentum tunc illi subveniat, &per accidens primam gratiam conferat. Unde dicitur lacobi s. Si in peccatis es , rem riten ικν ei. Quae coiaditionalis, si in peccatis est , non potest: intelligi de reliquiis peccatorum, clcum illae indubitanter repeTantur in infirmo ,

sed solum de peccatis actualibus, quae per accidens ex vi Sacramenti Extremae Unctionis remittuntur ei, si antea de illis attritionem habuerit. Idem dicendum de Eucharistia, quae Christum continet omnis gratiae fontem ;nam si quis ad illam accedat, existimans bona fide se est e de peccatis conir tum, vel ab illis absolutum, cum tamen de illis re vera solam attritionem habeat, vel ex malitia Sacerdotis , aut ex defectu jurisdictionis in illo, ab illis absolutus non fuerit, ex vi hujus Sacramen- ti, recipit per accidens primam gratiam , per quam talia peccata delentur. Unde Ecclesia in aliqua collecta petit, quod illud sit ablutio sceleram, & D. Augustinus relatus in jure de

consecrat. dist. 2. cap. DNitat , ait quod

cum manducatur Chrsus , mortuos Nivificat ,

quia nimirum interdum per accidens confert

primam gratiam, quae est spiritualis vita an b

Dices: Cibus , quantumcumque applicetur Inortuo, non potest ei vitam restituere: Ergo nec Sacramentum Eucharistiae , quod est per modum cibi spiritualis, applicatum a nimae per peccatum mortuae, potest illam vivificare, eique conferre primam gratiam, quae est prima animae vita .

Sed facile respondetur , cibum quidem materialem, qui cos' vertitur in substantiam aliti, esse incapacem vitam restituere ι cibum

48쪽

De Sacramentἰs in genere

hum tamen spiritualem Eucharistiae, qui est vita per essentiam, & qui alitum potest in se

convertere, posse etiam hominem mortuum morte peccati, sed tamen de eo attritum, attritione, quam bona fide credit esse contritionem, vivificare : praesertim cum homo ille non sit ita mortuus, quin possit aliquem actum vitae supernaturalis, licet imperfectum, exercere, manducando cibum illum cum fi

Quaries, quid addat gratia Sacramentalis - supra gratiam habitualem 'Respondeo eam addere jus ad specialia auxilia ad actiones Sacramentales exercendas necessaria , non vero solum ipsa auxilia. Grana enim Sacramentali, confertur in susceptione Sacramenti: At in susceptione Sacramenti non conferuntur semper talia auxilia, , sed solum eo tempore, quo illa necessaria sunt ad actiones Sacramentales exercendas ius vero morale ad illa habenda, quando erunt necessaria, actu confertur, cum suscipitur sacramentum et Ergo in tali jure , non vero in ipsis auxiliis, gratia sacramentalis consistit. Ex quo intelliges, quod licet Deus

nusquam desit auxilio , saltem lassicienti ,

ad exercenda opera, ad quae tenemur, eo quod numquam impossibilia praecipiat ἱ speciali tamen titulo adeit ilIs, qui sacramenta suscipiunt , ratione scilicst juris specialis, quod ipsis gratia sacramentalis tribuit ad auxilia , pro actibus specialibus sacramentorum

necessaria.

Si autem quaeras , ad quae auxilia gratia cuilibet sacramento propria tribuat Ius y Respondeo, gratiam sacramentalem Baptisini dare jus ad auxilia, quibus homo iuvetur ad re-ος , dc religiose suscipienda alia Iacra eam.

49쪽

46 Tractatris II. ta, quod est proprius finis Baptismi. Gratia sacramentalis Confirmationis dat jus ad auxilia, quibus homo constanter fidem profiteatur, cum ad professionem fidei constanter eis ercendam, tanquam ad suum finem, Confirmatio ordinetur. Gratia sacramentalis Eucharistiae dat jus ad auxilia necessaria ad a- ictus charitatis, de devotionis , quibus anima spiritualiter nutritur , quae nutritio est specialis finis Eucharistiae. Gratia sacramenta. lis Poenitentiae dat jus ad auxilia ad satisfaciendum Deo pro peccatis praeteritis, & ad evitanda futura . Gratia saciamentatis Extremae uia Aionis confert jus ad specialia auxilia, ad mitigandum languorem ex mor ho, & afflictione corporis provenientem, &ad vincendas Daemonum tentationes , quae in articulo mortis gravissimae sunt . Gratia

sacramentalis Ordinis dat jus ad auxilia pro hono usu ossicii suscepti necessaria. Demum gratia sacramentalis Natrimonii dat jus ad auxilia ad scienandam carnis libidinem, ad fidelitatem conjugalem servandam, curamque

de prole habendam. CAPUΤ V.

Da Charactere Sacramentiati

Explicata gratia sacramentali, quae est

primarius sacramentorum effectus, superest, ut de secundo illorum effectu, nimirum charactere sacramentali, breviter hie differamus. Seda riusqnam de illo agamus, ejusque quidditatem, &subjectum expona anus, unum tanquam de fide certum, &ab

50쪽

omnibus Catholicis admisium supponendum

est, nimirum quaedam sacramenta novae legis , nempe Baptismum , Confirmationem , & Ordinem , imprimere characterem, non vero alia. Nam prima pars hujus suppositionis definitur in Concilio Florentino in decre- . to unionis, & in Tridentino sess. 7. can. 9. ubi sic dicitur : Si quis dixerit, ἰn ιvibus Saeramenistis, Baptismo si ilicet, Confirmatione , O O

dine non imprimi characterem in anima, dic. anathema sit.

Ratio etiam id suadet: Character enim, ut infra dicemus, est quaedam spiritualis p testas , qua homo deputatur ad agendum, vel ad recipiendum ea , quae pertinent ad cultum Sacerdotii Christi : Sed per sacramentum Confirmationis & Ordinis homo deputatur ad agendum aliquid pertinens ad Sacerdotium Christi , nimirum ad propugnandam ejus fidem , vel ad sacramenta aliis tradenda a per sacramentum vero Baptismi recipit potestatem recipiendi alia sacramenta , quapropter Baptismus omnium sacramentorum ianua dicitur : Ergo per haec tria sacramenta character imprimi

Quod vero per alia quatuor novae legis sacramenta non imprimatur, praeterquam quod

in praedicto Concilio hoc expresse dicitur ,

potes: ex analogia rerum spiritualium cum naturalibus declarari. Sicut enim apud homines illi solum insigniuntur charactere , qui cooptantur familiae Principis , vel ad miliat iam destinantur, aut ad aliquod officium publicum, non vero omnes illi, qui in mensa Regis comedunt, vel ips reconciliantur: ita quia

Baptismus est introitus in familiam Christi Confirmatio cooptatio in militiam eius, in

SEARCH

MENU NAVIGATION