Scotus academicus seu Universa Doctoris Subtilis theologica dogmata R.P.F. Claudii Frassen ... jussu r.mi P.F. Magistri Caroli Jacobi Romilli ... iterum edita, et in 12. tomos distributa. Tomus 1. 12. Tractatum de angelis complectens

발행: 1721년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

qui linsuis peregrinis nullo usu, Ila- cujusvis causae physic non InteIlIgentIsve disciplin 1 comparatis , & alia id ge- nequit assequi talem notitiam , quaenus exequi; quae fusissim ε resert Deirio tanto studio humano indiget. Adde in diri uisitione magica , quaeque nulla- quod quae a Magis fieri solent, parvis

tenus refundi possunt in homines ipsos: quibuidam rebus admotis, verbis quo- adeoque rejici debent in Daemones . que prolatis , vim omnem verborum, MNam, inquit Lactantius lib. a. de s corporeae cuIusvis substantiae manifeste

origine erroris cap.rs. Marorum ari superant. omnis , ae potentia horum Daemomnia, In per: Magorum opera fiunt ad

Upirationibus eontret,a quibus invocati, signa quaedam , & per pacta, & foederavimus hominum ρraestitiis o/caecantibus juxta eorum voIuntatem, qui ipsisu. Duunt, ut non videant ea, quae sunt, T tuntur : at signa non movent, nisi pO- videre te putent illa, quae non sunt. Hi, tentias cognoscentes, quibus aliquia ἄν dico , Diritus contaminati, ae sterditi s gnificant; pacta quoque, &faedera per omnem terram vagantur, I statium spectant ad causas intelligentes . Nam perditionis suae perdendishominisus Ne- quae intellectu , & ratione carent, nec x tur. Itaque omnia insidiis , fraudi- pacta norunt, nec quando sit operan- I, erroriJus complent. Auaerent enim dum ex pacto . Adde qu3d spiritus illiflvulis hominius , o omnes ostiarim, Magici eligunt ad Magorum arbitrium domos oecupant; ac sic GENio Rum nomen in quid agant.Ut quando in quempiam assumunt. Me enim Lasino sermone d remotissimum , Magis designatum ,

mones interpraetantur. Hos in fuisse- morbum , aut soporem immittunt, Veinetrali 1 eon erant, hir quotidie me- ejus vultum repraesentant in speculo ,rum profunduvi . o scientes daemones relictis intermediis , qui aeque,imo ma- venerantur quasi terrestres Deos, ρώa- Ris deberent sic assici, si per causas nasi de ui res malorum , quae is faciunt, turales , & necessarias sine electione ετ irrogant.' Sui quoniamon piritur voluntaria id fieret. Etenim causae na- renues , b irreprehensibiles , insinuant turales operantur magis in corpora sibi δε eorporibus baininum , occulte i magis vicina,& subjecta, atque eodem

viserisus operati vitiant, mor/os excia modo assiciunt, quae sunt ejusdem esserant, somniis animos terrent, mentes J- ctus capacia, neque eligere possunt, ut

roribus quatiunt; at homines iis malis e pluribus aeque subjectis, & capacibus,

Tant ad earum auxilia recurrere . hoc potius, quam illud repraesentent . OEquE ETIAM HAEC OMNIA ORER A aut morbo, vel sopore assiciant. Ergo TRI BuI PossuNT CREATun Is IRRATIO- stupenda haec u Magis , vel Energume- ΗΑLIsus : Quia , quae diximus, sine ra- nis praestita opera in Creaturas irratio-tionis usu non fiunt; nam , v. g. quoa nates,quibuS ututur,refundi nequeunt. Energumenus idiota loquatur de re NEC ETIAM POSsuNT AR ANIMA SEPA-pente, & expedite id Iomate alieno, aut RATA FIERI: Tum quis non videtur ha

de rebus procul positis, praeteritis etiam bere plus v Irtutis naturalis ad moven- abdit illiniis , manifestando omnes cir- durn , aut immutandum aliquod corcumstantias, nec- non de scientiis , & pus, dum a corpore solvitur,quam cis artibus quibusvis , non potest fieri s ne illud informat; Naturalis enim virtus Libstantia intellectiva, quae per eos hO- agendi sequitur conditionem naturamines I oquatur, distincta ab anima ip- Iem agentis: at naturalis conditio ani-Drum: nam anima ipsorum per se sola, mae rationalis est, quod sit forma cor- aut per quamlibet humorum alteratio- poris , ad cujus reunionem etiam ab CR. nem physicam , imo per applicationem 1ejuncta babet appetitum , ut pars Ra

22쪽

De Angelorum existentia, II

ompartem, adeoque hujus virtus non videtur major extra corpus, quam in corpore , alioquin et longe melius erit ab omni corpore separari , quam illud informare , sicque unionem cum illo non optaret; quippe quae sibi ret con tranaturalis , eam videlicet destituens eximia virtute sibi debita . Tum quia Iicet animam separatam neque omni vi motiva localiter sui-Ipsius , & aliorum privatam existimem , Deo nέmirum lupplente id quod deest ex parte

contactus , & organi; non tamen pu tarem eam tanta donari intelligendi,& movendi virtute, ut nosse posset actus internos , saltem imaginationis , quos nullo dato externo indicio Magi.& Energumeni produnt; nec- non , &movere immania pondera,quae vix ce tum homines sublevare valerent;& do mos ingentes urbesque integras,ac ter ,am i piam concutere ἰ ut plerumque

facIunt ii Spiritus dum h corporibus

obsessis virtute precum , ac exorcismo rum Eccl. sae recedere coguntur . Tum

denique quia Spritus illi quoties ab Exorcistis premuntur , ut suum prodant nomen, semper se daemones confiten tur: Ouis ergo i Ilos animas e corpore

solutas existimabit Diees r. Quod etsi Aristoteles praeter

Intelligentias orbium coelestium m trices, alias quoque esse doceat; Daemones tamen , seu malignos Angelos non

admittit: Imo Scetione 3. Problem R. I. sermonem faciens de iis qui divino 1 piis raculo instigari dicuntur, aut spiritu lymphatico infervescunt; asserit ex naturali intemperie id accidere; ita quod gravi melancholia Iaborantes,id totum exequi valeant, quod cernimus ab Energumen Is praestari. Respondeo'. Ipsum longe a vero ex ombitare , nam praeter quam quod Plato

In Sympos. Trismegistias in Pimandro , & Alii veteres philosephiae Principes ,

Daemones eme confitentur : certum est

hominem infirmum, & imbecillem,

quacumque alteratione per melancha I iam , aut alios humores facta , nore posse perite loqui peregrino idiomate sibi antea ignoto,nec quae procul aguntur certo referre , nec alia exequi, qum Energumeni solito praestant ; proinde que necessarium est, Energumenum

agitari aliquo Spiritu , qui aliunde ista

noverit , & exequi possit Instabis: Ille qui Energumenus dici. tur , incidere potuit in eam imaginaticinis temperiem , qua linguarum peregrinarum institutores affecti tune

erant, cum eas in usum vocarent, Eo Instituerent ; adeoque nullo exterIus

agitante spiritu , ipsemet idiomate peregrino , & prius ignoto loqui poterit. Iniuster. Ea potest esse interdum humo.ris biliosi defaecatIo, de igneus vigor, ut organorum ruditatem , & tarditatem solvens, jam linquat liberum animum,& velut ab organis solutum , quo fiet ut veritatem quamlibet sensibus imp . viam , & sibi prius ignotam detegat ,

aperiatque , ut nonnumquam contingit qstuanti febre laborantibus,qui dum animi evagationem patiuntur, mirRinterdum proferunt,& ignoto sibi prius idiomate sensa exprimunt. Denique , Contingit haud raro Energumenos alcertas Lunae periodos acrius torqueri , quod sane indicium est eos vitiato tantum humore laborare : adeoque ex eis leve, & prope nullum est argumentum ad suadendam Angelorum existentiam. Nego consequentiam , & ad primum instantiae membrum dico , illam qua- Iemcumque hutnoris temperiem nUIMlum habere commercium cum cujuscumque vocis prolatione , & significatione; siquidem nos eas voces forma mus prout volumus , Ae per eas significati notitiam accipimus , non obstante varia humoris nostri temperie; adeoque illa Energument idiomatum peregrinorum locutio non provenit ex riua

humorum affectione. Adde quod cujusique idiomatis institutiones plures fue B a II ut,

23쪽

rint, idque diversis temporibus nunc haec , nunc illa vocabula ad hoc , aut Illud significandum usurpando;& consequenter variam habuerunt humorum temperiem, quam nullus hominum re ferre potest .

Adferundam instantiae partem , Dico

tam strictam , & tenacem esse animae rationalis cum sensuum organis colli gationem , ut nisi vel prorsus a corpore solvatur, vel illam Deus per extasim divinitus edoceat, quidquam absque sensuum beneficio valeat percipere, ut continuata omnium hominum Geulo quovis experientia testatur : Ouidquid enim in contrarium de febricitantibus interdum decantatur . Medicis , figmentum prorsus , ac anilem fabuIam ducet omnis, qui infirmos frequentare consuevit. . Ad tertiam denique instantiae partem, Repono mitum non debere videri , quod ad diversas Lunae periodos Ener gumeni varie afficiantur ; ctim enim ipsis insidens Spiritus nequam e S tor queat per acerbam humorum affectionem, facilius in eos rabiem implet cum

humores nimium , aut redundant, aut

deficiunt. Adde quod haec sit assueta

Daemonum astutia , ut sub aliis creaturis luteant, quatenus nempe non sibi , sed vel externae alteri causet morbi acerbitas tribuatur . Quod eleganter indicat S. Chrysolopus homil .s a. ubi sermonem faciens de illo Lunatico, quem Christus Dominus sanavit, ait; Daemon quod suae artis erat, voluit tune videri, aptans Lunae cur us hominis passiones: exaβat eorpus Iunari/ur incrementis , ut esse Lunae crederetur , quod erat dia-δolici eriminis, o furoris . Me bominetivusit, circumvenit lina ros; infama vit apud desides Creaturam,quae Iuminitantum condita , laedere nescit Bomines , quor continua magis juvare eotitur fervitute . Ipsi praeluserat TertuIlianus Apologet .a a. dicens ς Daemonessumen- rei quasdam temporum fortes , inruu- Iantur Divinitatem , dum furantur Linvinationem .

los a Deo fuisse productos. Scriptura namque sacra aperte tradit Deum unicum esse , a quo caetera omnia sint

condita Sic Joannis r .Omnia per ipsum facta sunt, Isine ' fictum es nihiI. Et Romanorum II. Ex 'fo, per imum, o in imo sunt omnia. Quippe ut Iegitur Elther 13. Tufecisti Caelum , T Terram , re quidquid Caeli amsitu

continetur; Dominus universorum tu er.

Quod speciatim testatur Apostolus de Angelis, quos inter Dei opera recenset ad Colossenses x. In i o eondita Aunt universa, e raroni sive Dominationes,itae. Hinc Regius Vates postquam Psalmo I 4s. dixisset : Laudate eum Omner

Angeli ejus, subdit, diuoniam irae dixit , refacta sunt, i e mandavit, reereata Iunt. Mitto Concilia generalia,& fidei Symbola quibus asseritur Deum

esse factorem Caeti, o Terrae,uisbilium,

re insi ilium . Hanc namque verItatem nedum naturalis ratio demonstrat, ut significavimus in primo Tom. Tractis T. Dib. I. Sec . I. ubi probatum est ne cetario admittendum esse aliquod ens. se, i uo sunt eaetera omnia; sed etiam ipsam et experientia suadet, quippe constat Angelos Deo subj cI, eique famulari ; bonos quidem sponte , malos autem invitos , ut apparet in Exorcismis Energumenorum: At si Angeli essent a se , non ita Deo subjicerentur; ens enim h se nullatenus ab alio pendet , nec ipsi potest subjici.

Notandum a. Angelos triplIcem ob finem a Deo fuisse conditos . Primo quidem propter divinarum laudum concentu, unde PIato eos Θrenes appellat s--- sit Esed by- i

24쪽

Angelisunt

at, S. Bernardus CZFIi eantores; Gr gorius , divinarum Iaudum praecones', Athanasius, wmnum indesinentem, θIaudem irrequiescentem magnificentiae Dei : Hinc ipsemet Deus Jobum allo quens, ait; Ubi eras eum me laudarent Ura matutina , t jubilarent om ver Filii Dei t Secundis , Angeli creati sunt,

ut mundum corporeum administrarent, Divina namque Providentia re

gere solet inferiora per superiora , &corporea per spiritualia administrare :Unde Angeli mundi rectores , divinae Providentiae administri,orbemque portare dicuntur , juxta illud Job. cap. 9. Deus cujus irae nemo re it, ob quo

eurvantur, qui portant Or,em . Quam etiam veritatem novit Seneca, ait namque apud Lactantium libro T. Divinarum Institutionum cap. s. Deur cum prima fundamenta molis pulcherrimae jac ret , b hoe ordiretur , pus neque majus quidquam novit natura , nec mehus , ut

omnia sub Duribus suis irent , quamvis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui Deos c id est Angelos genuit. Tertio, creati sunt Angeli ut hominibus opitulentur, eosque regant, ac custodiant, juxta illud ad Hebraeos I. Omnes sunt administratorii Spiritus in ministerium mi inropter eos, qui eapiunt haereditatem GaIutis .

Notandum 3. Reverti Angelos , non esse de facto ab aeterno creatos ἰ non quod ab aeterno creari nequiverint: Siquidem Deus ab aeterno quamlibet Creaturam maxime Angelum producere potuit, ut fuse demoastravimus in

nostra Physica : Sed quia Deo ita placuit Creaturas quascumque producere post earum non existentiam , ac proinde non ab aeterno. Nec etiam diu post formatum mundum fuerunt conditi.

Siquidem Job 38. dicuntur laudasse

Deum quando fundabat terram : Ergo jam tunc erant in lucem editi. Dissicultas ergo superest examinanda , an An

celi creati fuerint ante illud momen-

incorpore ιδ 3

tum , de quo dieitur , In primipio Detu

creavit Getam, ἐν Terram: Circa quam maxime duae sunt oppositae Authorum sententiae. Prima quidem plurium P trum Graecorum , qui cum Origene Τra statu s. in Matthaeum,contendunt, Angelos esse antiquiores, nonfolism homine post errato ,sed , b omni Creatura, propter eum condita ; quam sententiam Cassianus Collatione S. cap.7. indubitatam apud omnes fideles affirmat: Reclamat nihilominus omnes penh Scholastici cum plurimis h sanistis Patriis

bus tam Graecis, quam Latinis, ut ape ri et . CONCLUs ID PRIMA.RGera Annia non fuerunt ereati

ante mundum corporeum, sed una cum i o. Haec veritas videtur esse determinata in Concilio Lateranen fi cap. firmiter , ubi legimus: Unum est univer-Morum Prineipium, Creator omnium via

Mitium , re insisibilium , piritualismi

corporalium,qui sua omnipotenti virtute simia αδ initio temporis utram urde nutu eondidit creaturam , Apiritua-

Iem , ἐπ corpoream, Avesicam sitiret, mundanam: ἐν deinde humanam quis communem ex spiritu , Ο eorpore constitutam , Loquitur autem Concilium de simul ara temporis, ut patet ex illis verbis : Deus simul as initio tempori L. Nam licet alioqui particula , simia, accipi posset in sensu collectivo, non vero temporali, qnasi diceret c Deus pariter

seu aeque condidit utramque Creaturam τ ὰ qualiter sumitur in quibusdam aliis Scripturae locis , put1 fimui in piens, re fluistis peruunt; idest aeque

peribunt, eodem nempe genere mortis corporeae, licet non simul tempore , de

eodem Instanti: Non posse tamen illam particuIam , simul, k Concilio scriptam aliter accipi, quam de simultate temporis , sufficienter declaratur ibidem , quia Concilium non dicit tantum , quod Deus condidit simul, sed addidit, Amul ab initio temporis utramgue con

25쪽

didit Creaturam. Insuper statim subis prehendat, quomodo erit, πω com reis junii, T deinde humanam i .Sed paris hendatur: Procopius item praelationeticula deinde nihil aliud significare po- in Genesim utramque reserens sententest , quam posterioritatem temporis , tiam , hanc proseri , dicitque Moysen quia Creatura humana condita est tanis nomine, Gela, comprehendisse Ange- tum sexto mundi die , cum primo fue- Ios eum dixit, In principio creavit Deus rint creati Angeli simul cum Corto , & caelum, o Terram . Ubi continens pro

Terra : Ergo sicut particula, deinde,ne- contento ponitur .eessario significat posterioritatem tem- Ipsi concitat Beda tom. In Exame-

p.ris , ita de particula ,simia, denotat ron , dicens Angelos in principio cum Mus simultatem. Coelo , & Terra conditos esse , & ideo Hoc ipsum probatur etIam ex Con- Moysen de terra dixisse in principio cilio Constantinopolitano actione x r. fuisti inanem , de vacuam , quia fructi- ubi lecta fuit, 3e approbata epistola S hus , de habitatoribus carebat: Non

Phronii , in qua Deus dicitur Omnia . dixisse autem id de Coelo; Suia mox invisibilia, de visibilia condidisse,Crea- ereatum fuit incolis , hoe est, beati mirturam spiritualem ; de eorporalem , Se ADt eldrum Spiritibus repletum es: Un- omnibus temporale constituisse princi- de subdit Moyses ; Perfecti sunt Caria ,

Pium . ἐν omnis ornatur eorum. Quippe debitos Hoc ipsum indIeat Seriptura sacra , incolas habebant. Genesis cap. 1 . In ρrineipio ereavit Deus Hule etiam sententiae subscribunt Caelum , o Terram, quo loci particula, plurimi ε SS. Patribus Latinis cum san- in princistio , idem sonat, ae antequam cto Augustino lib. II .de Civit. cap.6. Ac quidquam faceret, quemadmodum su- libro imperfecto super Genesim cap. q. mitur Proverb.8. cap. ubi Sapientia ita maximὶ S. Gregorius libro 3 a. Moral. Ioquitur , Dominus possedit me in initio eap.9. Beda in Exameron , &C. viarum suarum , antequam quiquami Potest quoque haec veritas TheoI faceret a principio : Sic enim eamdem mea ratione suaderi . Primo quidem hparticulam explicat S.August.lib. xx.de priori, illa scilicet congruitate , quam

Civitate Dei cap.6. Deinde ex ao.cap. profert S. Thomas quain. 61. art. 3.

Exodi, Sex diesus fecit Deus Caelum , Nempe quod Deus hune Universum T Terram, re omnia , ptiae in eis sunt: eondidit per modum opificii praestan-

Quae postrema particula more Ioquendi tissimi, absolutissimi: ut autem perfe- sacrae Scripturae comprehendit, & ipsos ctum sit, ex spiritualibus , de corpora Angelos : Nam Psalm. 148. Angeli an- libus constare debet; igitur utrainque numerantur iis , quae sunt in Coelis . hanc partem Universi simul producere HOe ipsum edocent sancti Patres: Ex debuit,non vero unam post alteram, ne Graecis quidem S. Epiphanius haeresi 6s. scilicet priore longe ante alteram Pro ubi ait clara indicare Scripturam An- ducta , Universum non staret integra gelos non fuisse ante Coelum , & Ter- tum; nec suis partibus constans .

Tam : Cum palam , inquit , intransmu- Potest vero sic probari a posteriorI et tabile sit pcrbum hoc, quod ante Caelum, Dum peccaverunt Angeli, jam Ccelso Terram nuia erat Mereatis. Con- extabant, squidem statim in rebel- sentit Theodoretus quaestione 3. in Ge- Iantes fisum es praelium marnum isnesim , etsi non satis probanda utatur CaeIo: nam Michae re Angeli ejus ρυ- ratione : scilicet quia Angelus indiget gnabant eum Dracone put1 Lucifero Ioco , in quo reciperetur : Suia si non Apocalips. xa. Ipseque perduellis L

26쪽

Angeli sunt ineorporei ἰ 1 s

Coelo tat Im post peccatum fuit det ut

batus, juxta illud Lucaero. Videbam Sathanam tanquam fustur de Caris ea- dentem . Quod omnes pene sacri Interpretes de ruina, & Iapsu Angelorum explicant: sed probabilius est peeeasse Angelos paulo post eorum larmatio

nem; non enim fit verisimile malos dia

in gratia stetisse, eo qu5d credibile sit

tum viae Angelorum breviori spatio finiri, quam hominum; cum Angeli suapte natura promptiores sint in operatione , & electione, quam homines ἰConstat autem Adamum non ita dia innocentem stetisse: Ergo mult6 minori temporis intervallo videtur Daemon- in gratia parseverasse . Consimatur ex eo quod Angelis peccantibus paratus se Ignis aeternus, ut constat, tum ex illo Matth. as. Ite in ignem aeternum, qui paratus ect Diaώσ- Io,ita Anzesis ejus; Statim ergo ac peccaverunt , reatus sui pς nas dederunt: Tum ex a. Pet r. a. Si enim Anicis peceantibus Deus nou pepereit,sed rudentiδur inferni in Tartarum tradidit cruciandos ; igitur jam tunc erant Tarta

rei loci cum primum Angeli pecca v

Tunt .

Dices r. Scriptura sacra non Ita obscurὶ insinuat Angelos jam extitisse , cum Deus Universum condidit: Ergo cum ipso non fuerunt creati. Probatur antecedens . Primo ex cap. 38. Job, ubi Deus leum alloquens , ait: Ubi eras

euando ponebam fundamenta terrae. . . .

eum me laudarent uI astra matutina ,

ἐπ jubilarent omiser Filii Dei λ hoe est ,

Augeti. Item cap. . de Behemoth dicitur , en priue iuvi viarum Domini, id est Creaturarum'. Ergo Lucifer, qui per peccatum factus est Behemoth, M Diabolus,fuit prius productus,qu mcaeterae creaturae , idemque de caeteris

Angelis dicendum. Denique ad Titum I. de Incarnatione Verbi dicitur quampromisit, qui non mentitur Deus , ante tempora saecularia ζ oportuit ergo ante mundum condItum fuerint Aliis qui , quibus fieret incarnandi Verbi promisto; non Aliis certe, qukm Angelis : Ergo tunc stabant .

Nero anteced.de ad primam ejus probationem dico, Angelos astrorum crea

tioni adesse potuisse, maxime cum Sol,& Luna,caeteraque Astra non primo die fuerint condita . Adde quod ipsi Angelictim fuerint creati cum omnibus Intelligentiae dotibus , statim ab eorum formatione Deum nosse,ac laudare potue

runt .

Ad ferendum textum dico, quM per, Behemoth, ad litteram intelligitur Elephas, aut animal aliud terrestre ex genere Draconum ; scut , Leviathan , significat aut cete maris , aut Renus aliquod piscis: Reet. autem dicitur priniscipium viarum Dei; non qu6d duratio ne caetera opera antecedat, sed quia virtute corporis, magnitudine , ac λrtitudine caeteris beluia praestat. Si autem ista de Daemone accipias; reponam cum Beda quaest.y. ex variis, Luciferum primum extitisse, ordinIs praelatione , non temporis quantitate.

Ad tertium contextam dico, qutia verbum illud promisit, non significet promissionem aliquam verbo factam , sed aeternam Dei praedestinationem , ut explicat SS. Chrysostomus . & Anselmus in eum locum ἔ Eo scilicet modo,

propositum suum , retratiam , quae data est nobis in riso Iera,ante temporarie eularia ς quod enim huc propositum, ibi promistune appellat. Dices a. Plurimi ε sane Is Patribus

apertὶ docent Angelos rever nedum ante munδi creationem extitisse , sed etiam Aliqui contendunt Illos fuisse ab aeterno conditos : Sic S. Basilius Ho- militi prim 1 Exameron; Erat Iane , inquit , natur quidam mundi ganerationesverior , abstractis tuis a concretiove materiae munitis mundo praestantior

bus, pro decoro accommodatus , ten oris etiam

27쪽

etiam eonditiove anterior, eternui nimiarum , ac per es. Sic S. Hieron. super Epist. ad Titum cap. I. MX millia nondum nostri temporis eo lentur auuorum , O quanta te ora quantasque eulorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus, clis Ii, oroni, Dominationes c jerique ordines Deo fervis runt: Cui subseribit S. Damast. lib. 2. de Fide , Suidam dieυην, qu d ante omnem ereationem geniti Ihut Aveli, ut Theolorus dieit Greaeorius. Primum quidem Deus exestritavit aeqvelicas vir tuter, ἐν talestes, excogitatio Mus ejus fuit. Ex Latinis Patribus significat S.

Clemens Papa lib. 8. Constitui. cap. 22. dicens , Deus , qui ante omnia , Geru

omnia bunc mundum , qui cernitur, bomnia , quae in eo continentur: Ergo certum est ex eorum mente , Angelos ante mundum fuisse creatos. Respondeo revera quidem laudatos sanctos Patres in ea fuisse opinione , qutid Angeli ante res corporeas creati fuerint: Uerum contraria est plurium aliorum Patrum sententia,jamque magis invaluit apud sacros omnes D Mores, videturque conformior Scriptu. radi sacrae, ut constat ex textious a nobis supra laudatis. Ad sanctum autem Basilium , qui videtur super mundanas substantias , quas potentias appellat,asserere ab aeteris no extitisse,centerein eum sic esse inteIligendum, quod Angeli, in ejus opinione, creati fueritat ante Coelorum motum , qtletri te pus appellamus , ante quod censet fuisse intervallum quoddam imaRinarium tempore, Ecgeneratione vetustius, iri quo creatos Ange Ios ipsc putat; quodque idcirco aeternum dicit, quod nullo vero tempore

praecedatur.

Dices 3. Non videtur rationi consen

taneum,credere Deum tot cieulis ante creationem corporeae creaturae misi eo otiosum: Ergo asserere debemus Detitia suam honitatem cum municasse spiritualibus creaturis, antequa corporeas

creaturas produceret.

Respondet Theodoretus Sy aectione in Genesin , rationem illam inanem, &futilem esse, nam si alicujus momenti esset, probaret utique Angelos ab aeter no productos fuisse 1 Deo, ne per aeternam durationem Deus esset otiosus . Nam quomodocumque Spiritus creasset ab initio , etiam si ante corpoream creaturam Illos produxisset, sequeretur per aeternam duratIonem ante illorum productionem Deum otiosum suisse: Hoc autem nemo Catholicorum non existimabit absurdum . Dicer ψ.Si Angeli creati fuissent eum mundo corporeo, creationis. illorum mentionem aliquam fecisset Moyses :Αt nullam mentionem illorum fecit, cum de creatione mundi corporei loqueretur ; Signum igitur est eos non

fuisse cum mundo corporeo creatos .

Respondet S. Augustinus fi/ro de G ns ad litteram, de cum eo Beda in Ex meron ς Angelorum creationem Moyse non fuisse praetermissam, sed e pressam nomine lucis, quam primo di rum omnium formavit Deus. Arbitrantur Aliqui revera quidem Angelos hMoyse praetermissos fuisse , idque eonsulto , ne videlicet Judaeis ad Idololatriam pronis ansam praeberet illos pro Diis colendi. Verum, hac, ratione e rum nusquam meminisse debuisset , quippe ille de Angelis sermo eandem idololatrandi occasionem praebuisset . Existimarem igitur verius dicendum , ideo Moysem creationis Angelorum non meminisse, quia sui instituti ratio id non postulabat : ut enim seribIeS. Hieronymus , Epistola I 3ς. sol imvoluit Moyses Ordinem creationis rerum corporalium describere,aut ut quIdam putant, quia populus Ille rudis

erat;

28쪽

Aingeli sunt

erat; aut quoZ verius est , quia solii mira rebus corporeis creandis fuit illa series, de varietas dierum,quae explicatio. ne indigebat: Angelos verti fuisse a Deo produs os satis constabat in unico tem poris momento; quippe clim sint spiritualcs substantiae, nullam in suo esse

successionem involventes . CONCLUs Io SECUNDA.

tor in Caelo odereo, quod emureo

proximum est. Probatur et .authoritate S. Hieronymi

Itb.6. in Jsai. cap. 14. ubi expendens illa verba, In alum ascendam, quae de An gelorum lapsu posse intelligi prius dl- erat, interrogansque, Si adhue in Cae- Io positur , quomodo dieit, A endam in Cartam Z respondet, Sed quia Ierimus COELuM COELI DOMINO, eum esset in Caris, id est , in Firmamento, in Crium asinlium Domini es upiebat ascende.

Suadetur pariter ex eo quod hac ra ratione facile intelligi possunt ad litteram omnes illi Scriptura: sacrae textus , quibus constat Luciferum cum Angelis cecidisse de Coelo, & appetiisse 'Meendere in Coelum. Sic etiam apperet Angelos habuisse locum suae dignitati naturali correspondentem,& postmodum obtinuisse condignum pro luis meritis, ita quod fideles, & in Deum observari. tes evecti fuerint in Coelum empy- reum , Perduelles vero in Tartarum de trusi . Dices. Lucifer dIcitur EZech. 28. lndelitiis Paradisi fui Te : at Celum quod est Paradisus, non est sydereum, sedem pyreum : Ergo non in illo , sed in

hoc creati fuerunt, de stet crunt Angeli. Deinde Angeli creari debuerunt in loco omnium nobilissimo, & supremo; locus enim 1emper dignitati Iocati respondet , ut patet in ipsis rebus corporeis , quae quanto nobiliores sunt , ta niti superiorem locum obtinent: Non est autem locus nobilior, & sublimior empy- Tom. IV.

incorporei. J T

reo: Ergo Angeli In ipssi debuerunt ei e stri. Denique ; eum Angeli sint subfiantiae incorruptibiles, & confitentes, sor- mari debuerunt in loco consistcnte , &immobili: at tale non est citum sydereum,sed empyreum: Ergo in hoc, non in illo formari debuerunt Angeli. Respondeo ad primum , Par udisi. nomine hic non significari locum illumamqnissimum ς quem occupant beatae mentes ; quique sedes Beatorum vulstinominatur; in eo namque Diabolum aliquando stet iste nullus Theologorum admittet: sed intelliguntur illa celestiisum charismatum dona , quibus Lucifer cum aliis Angelis illustratus, & ditatus fuerat, in illo nempe C lo sydereo Ppropterea Paradisi nomine insignito quod fuerit non soli1m astris micanti bus , sed etiam Angelis illustratus . Adseundum dico falsum esse, locum

superiorem rei nobiliori conveniente eassignandum , homo namque in rebus corporeis primatum tenet; attamen inferiorem Iocum Incolit. Ad tertium denique respondeo, Angelum non necessariti moveri ad movitum Coeli, elim Iocum corporeum non occupet, nec ipsi adhaereat: adeoque immoti stare potuerunt in mobili. Adde quod nullum appareat inconveniens,

qu6d Angeli cum Coelo Sydereo moti fuerint; siquidem ubique Deum habebant praesentissimum .

ARTICULUS SECUNDUS.

De Natura, b Substantia Angeliea.

tii Interpreter, re tanquam perspicua , ac micantia Deitatir Iumina , quae eum , qui in abditis latet, indicant, inquit S. Dionysus lib. de Divinis Nomin.

cap.4. nihilominus tam longe nostros mortales obtutus fugit eorum subsantia, ut nisi suorum Interpretum fieret

ipsemet Deus interpres, nobisque per C Scri-

29쪽

18 Tract. I. Di p. L Art. II. stu est. I.

Scripturarum, Conciliorum, & SS. Patrum oracula illorum naturam, ac Praestantiam aperiret,haec certe nos omnino

lateret. Inde mirum nemini videri debet , si tam pugnantia , tamque aliena a veritate , quae modo nobis affulget, dixerint, & scripserint nonnulli Philosophiae , ac Theologiae Proeeres , dum Aliqui volunt eos materia, ae spiritu concretos ς ε contra contendunt. Alii esse corporis cujuslibet expertes; Nonis nult i ipsos , nisi Deus singulari beneficio servaret, mortalitati, ae defeetioni obnoxios putant , dum Caeteri natura Immortales , & indefectibiles praedicant. Imo etiam non desunt, qui eos ab anima rationali indistinctos cenisseant, dum aliqui nullam inter eas substantias concordiam assirmant . Quid autem in tam multiplici tamque diverinia Authorum sententia verius dicendum sit; ut appareat , tria maxime hoc In artieulo sunt discutienda. Primum, an reverit Angeli snt omnino spiritua-Ies , & incorporei: Secundum , an in corruptionem ex natura si a exigant: Tertium , an & qualiter ab anima rationali distinguantur.

rorsus immaterialis PNotandum I. nomen Spiritus omnium pene aequivocorum esse

maximum, & varie tum a Philosophis, uum a Theologis usurpari. imo quiem pro re tenuissima , & subtilissima , sue illa sit accidens, sive substantia: sic

perum imagines ab objectis ad lacultates emissae , vocantur species intentionales; sic pariter tenuissimae , ac puriores sanguinis partes, per quaS Uepetandi, sentiendique vis manat in reliquas, dic uintur spiritus , vcl animaler, quatenus a cerchro ad motus , ac sensus off-eia per vervos effunduntur, aut vitatis, quando per arterias a corde propagati

insitum calorem recreant,quo animan eis vita e M tinetur. Secundo, accipitur pro vento , aere , exhalatione,&c. hinc

Dirare , re irare , t e. idem est quolae rem trahere, & ventus nimio impeta irruens , spiritur proceuarum vocatur .

Tertia , pro anima, sive rationali, si vo sensitiva : Sic Eccles. 3. Suis novit si Diritus fiorum Adam ascendat fumium : O stoiritur jumentorum d fen- .

dat deorsum . Quarto , pro subflantia a in corporea, qualiter opponitur corpori erasio , & earne, ae ossibus compacto . Sie Christus Dominus Lucae 2q. verita tem suae resurrectionis coram Discipulis astruens , dicit: Palpate , b videte quoniam Spiritus carnem , b ossa non kaket: Qua ratione antiquissimi quique

Theologi arbitrati sunt Angelos constare corporibus aereis , seu ita subtilibus , ut nec tangi, nec ullo sensuum

percipi possint; adeoque nihil prohibere quominus cum hoc aereo corpore

Spiritus possint appellari. Suinto de nique , nomen θiritus significat nais turam intellectualem nulla materi

constantem , nulloque corpore, quamvis etiam tenuissimo , concretam . Notandum a. plurimum variare tum

Veteres, tum Recentiores circa definitionem substantiae omnino spiritualis. Primo namque non- nulli ex sanctisPatrihus spirituale idem, ac increatum pia tant; qua ratione quidquid creatum est, corporeum esse , solumque Deum corporis expertem docuerunt . Sie S. HI

Iarius Canon. s. in Matth. Nibu est cinquit quod non in subfrantia , ita crea tione comoreum sit, siue in Caris , De ioterra ,sive mi itium , e insisibilium

elementa formata sunt; nam ρο anima. rum species, De obtinentium corpora ,sive eorporisus exulantium , corpoream tamen naturae fuae βδRautianas rituu-tur : quia omne quod creatum est, in

aliquo sit neesse est.

Secundo, nonnulli incorporcum Idam L

30쪽

Angeli sunt incorporei.

ae iHimi fatum acceperunt. Sic Elias Inorat. I. NaZian E. Solus Deus , inquit , erreum seriptionis expers est : ρuia solus proprie comore vacat; circumscriρti au-δem Aseli, quia nec incorporei propriὸ

sunt, etiamsi nostri respectu incorporei

dicantur. Ipsi concinit Faustus quidam. cujus liber habetur rivis 4. Eibliothecae sanctorum Patrum, in quo demonstrare conatur Angelos, & animas esse materiales eo, quod locis circumscribantur. Tertio, nonnulli incorporeum pro incommutabiai usurparunt, ut videre est apud S. Augustinum Epistola a8. ubi cum statuisset animam esse incorpoream addit: Ne versi controversiara . oeli errae faciam , vel invitus Ratiar.

Si corpus G omnis obstantia , MI essentia , vel si quod aptius nuncupatur , id quod aliquo modo es in f, o, Comus es anima. Item si eam num Haret tuis

corpoream appeIIare nasuram,quae fum-wὸ incommutabrtis , re ubique tota est , eorpus non est anima , puoniam tala aliquid i a non est. Porrost corpus non est, nisi quod per Dei Datium ahqua Iovi-tudine, latitudine,auitudine ita uisuri

vel movetur , ut majori si parte majorem Deum occupet, b Hreviore Areviorem , minussiquem in starte, quam in ta-ro , non es eo us anima . Denique non desunt ex Recent Ioribus ; qui putent Dirituala proprie dictum , idem esse ac penetrare corpora ,& penetrationem pati: velidem ac non pendere a materia : vel idem ac esse incommutabile, & ubique totum. Vertim aberrant a conceptu spiritus, seu

reloiritualis : quippe juxta primam

definitionem, formae materiales, subnantiales , de accidentariae, spirituales essent ; siquidem tum materiam ipsam, tum corpora , quae assiciunt , aut e Sciunt , penetrant, ac pervadunt. Juxta secundam , materia ipsa dicenda esset spiritualis, quia non pendet a materia: juxta tertiam ver Deus solus esi et reipsa spiritualis.

Itaque pirituiae , vel iacorpyreum,meIius videtur posse definiri per negationem materialis , ac crassae emitatis, qua corpora constant: ita quod substantia , vel entitas spiritualis sit purior, te- nuvior, & subtilior, quam quiscumque. materialis creata , vel creabilis , sive sindi Visibilis , sive sit indivisibilis . Juxta

hanc autem vocabuli Spiritus acceptionem quaeritur primΛ , an Angeli sint omnino spirituales : secundo , an sint naturae simplices . aut compositae . Notandum 3. Ex Seraphico Doctore

habere essentiam omni, simplicen per privationem cujuslibet coinposivicianis. Certum enim est . quod Angelus compositus est compositione multipli ci: Potest enim, inquit , consideracliti comparatione ad sui principium , Sese in tantum est compositus, in q uan- tim habet ad ipsum dependentiam :SImplieissimum enim absolutum est , de omne dependens hoc ipso eadit in aliquam compositionem , quia in IIIo dis- fert quo est, Se euid est . Seeundo , considerari potest in comparatione ad suum effectum, εe sic componitur ecfubstantia , & potentia . Tertio, potest considerari per respectum ad ens in genere, de sic metaphisice componitur ex acta , & potentia , Logice vero ex genere, & disserentia : Suarto denique considerari potest secundum suam entitatem , de se quantum ad esse aist tale est in ipso compositio entis, de existentiae: Quantum ad esse eliantiale comis ponitur ex quo est; de quod est; quantum ad esse individuale , seu personale in

illo reperitur quod est , de quid es , seu

natura , de persona. Cum ergo Angeis Ilea essentia dicitur simplex , non propterea excludit praefatas Omnes compo sitiones: sed tantum illam, quae fit, vel ex natura corporali, de spiritu a Ii, vel ex partibus quantitativis, vel heterogeneis , aut tandem ex materia,& sor ma corporea, dc Elementari. An autem C a ad

SEARCH

MENU NAVIGATION