Sialologia historicomedica, h.e. Salivæ humanæ consideratio physicomedicoforensis, qua ejus natura & usus insimulque morsus brutorum & hominis, rabies & hydrophobia, demorsorum delicta & defensio, item signa vitalitatis ex spuma oris in foetu mortuo

발행: 1723년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

191쪽

CAP. V. DE VIPERARUM MORSU. I8s subsedit illicli tumor, dolorque Corporis sedatus , & quieti reddita continuatoque aquae lavaCro, post aliquot dies cXCoriata fuit cutis illis locis, quo venenum penetraVerat, maculaeque parvae, quales serpentum esse solent, conspiciebantur. Caeterv in sanitati pristinae restituebatur. vid. Thom. Bartho lin. Histor. anatom. Cent. V. Hist. g. pag. 27seq. De rustico, Cui a serpente in stomacho vulnus ruit inflictum& Verbasci foliis Contritis sanatum, vid. Petr. Boreli. Obf. med. phus Cent. I. Ob ar pag. Pharmacopaeus Patavinus, dum manum vasi indiderat,in quod viperarum Capita,quae ante horas duodecim circiter fuerant abscissa, immiserat, a vegeto quodam bestiae hujus detruncatae capite digitus morsu petitus fuit, unde, neglecto etiam ictu, summos statim cruciatus expertus est, qui cum aliis symptomatibus ipsi icthum attulerunt, vid. Joh. Iacob. Wepser. des lex.p. m. I. Gangraenum a morsu viperae observavit Johannes Rhodius Cent.3. Ob Π.pAn. IGseq. Aliquot ejusmodi exempla annotavit etiam Paulus Reneal-mus, & quidem primum de muliercula sexagenaria morti proxima, cui, ob viperae morsum, in indice digito, jam a tribus diebus, totum brachium, adeoque maXima pars pectoris livebat, a. rat singultus, cardialgia Sc frequens Syncope. nausea inanis, pulsus parvus admodum . cum intercidentia frequenti, & conclamata videbatur. Curationem aggressus Renealmus, ex Verba o & cortice Sambuci interno decoctum paravit, addita Acatalidis baccarum sexta parte &c. Secundum exemplum idem Autor refert de seipso : Cum enim a pago quodam rediens prata rivulumque attentis ociniis tui raret, plantis observandis affixus, Cenchridem, ulnae fere magnitudine, aquae innatantem Videt; ad eam Capiendam se accingit; junci aliaeque herbae aquis innatae manum ab ejus collo paululum divertunt. Illa vibrante Capite medium momordit digitum , nec aliis peperCisset, nisi altera, manu subito in collum injecta ea strinxisset industria, ut ab illius dentibus esset tutus. Mox morsum digitum scarifican

192쪽

86CAp. V. DE UiPERARUM MORSU. dum socio praebet, Bardanae foliis succum expressum immittendum curat, tusisque insuper ejusdem foliis involvit; Vix horae quarta parte exacta dolor omnino disparuit, nihilque postea inde mali sensit Renealmus ; Qui ibidem tertium exemplum de pauperculo quodam puero recenset; ille scilicet juxta malleolum demorsus a vipera summis doloribus cruciabatur &αvid.Paul. Renesm. Obye t. Gi Curation.Obse . Us. seqq.p. m. IIIJeqq. vid. etiam Joh. Schench. Obs medic. Lib. 7. fo m. δω.seqq. Puella quatuordecim annorum cum rus abiret, a serpente, quem calcaverat, morsu in digito medio dextri pedis excipitur; a quo statim nec stare, nec pedibus incedere valebat, sed domum portari necesse habebat; praeterlapsis praeter propter tribus vel quatuor horis accersitus Medicus, Johannes Victor Iarge chmidi inveniebat illam febricitantem, languentem, Lypothymiis subinde obnoxiam, pedem valde tumentem dolentemque habentem ; postmodum totus pes mirum in modum intumescebat, ita ut duplici magnitudine sanum superaret, ater erat & lividus, cum continuo fere LLpothymiae dc Asthmatis paroxysmo. Insistendo autem Aleriteriis & BeZoarticis, & toti pedi emplastrum, Apostolorum dictum, imponendo, Asthma atque Lypothymiae penitus r

mittebant, totusque pes tumorem, livorem atque nigredinem deponebat. viae M. N. C. Dec. III. An. a. OUINI.p. 2 o. Item Uenatori vipera in medii digiti articulum primum in parte externa duo vulnuscula vel potius rimulas. oculis vix cognoscibiles, dentibus inflixit. Venator ipse venenum extracturus sanguinem ore ex vulnusculis exsugit; quo facto actutum lingva intumescit, ac si pomum in ore teneret, loquela°lutitio impeditur, oritur obnubilatio visus cum Capitis tumore & gravedine. Sanitati tamen restitutus est a Johanne Georgio Sommero. vid ibid. An.3. OU. I . p. III. Sic Circa vi-pretum Servus quidam avellanas quaerebat, sed ex foramine una E viperis eius brachio se circumvolvens sinistro statini

morsum perficit & resilit. Occupato illo, pro more, ut sta

193쪽

CAP. V. DE V IPERARUM MORSU i87tim aliquid terrae recentis pro deligatione vulneris acquireret, ecce, alia Vipera exsilit, circumvolvit se itidem brachio 8c Venam medianam mordet. Terra adaptata nihil solatii sertaegro, brachium tumere, rubere & inflammare incipit cum . gravi dolore. Confugit ad Balneatorem, qui rescindendi brachii suasor erat, sed renuit patiens, accurrit ad Medicum.& acceptis octo, ex Spiritu terrae coagulato, pitulis longo sudore fere exanimatus, detumescens brachium postridic exhibet, Cute per totum brachium decedente, &sic Dei gratia restitutus domum petit, juxta relationem Andreae Cncestelli M. N. C. Dec. I. M. q. Obf. s. p.ga. Monspessuli in Pharmacopolae Fargii officina, in qua tum Theriaca splendido apparatu parabatur, Ambrosii Paraei extremum indicem, quo inter unguem Carnemque hiat, vipera morsu prehendit, unde statim subortus est acer dolor, tum partis exquisitissmo sensu Praeditae, tum veneni emeri occasione. vid. ejus Chir. Lib.

2o. cap. ubi curam per Theriacam reperies. v. etiam

cap. aasea.1DI. Hi q. Ancilla rusticana in pago quodam se viens, ab Alpibus ad Lares domesticos defert Lac, butyrum, &C. in via repenth assilit serpens, ejusque pedi ad malleolum dextrum morsum infligit; pes totus ad genu usque horribiliter intumescit, mittitur ad Medicum , 'Adamum a Lehen-wald, pro auxilio, qui Theriacam &spinas serpentum pulveritatas in Aqua Ulmariae praescribit, praecaventur sic sympi mala interna, tumor pedis tamen non remittit: Accedit E piricus, suadet ut Oleum Petrae fundatur super ferrum ignia tum , ejusque fumus ad locum affectum excipiatur, dictum factum, sensim remittit tumor & serva in integrum restituitur. vid. M. N. C. Dec. II dn.3. OU. My.pag. INI. Et An. g. OUIIUVII Christianus Schuchmannus sequentem communicat observa, tionem: Ludovicus Rebhun, Civis & Chirothecarius Sal-feldensis, acerrimus serpentum perscrutator, Cuique ex re-' ptilium genere plures in praedam cesthrant, una cum comite quodam dumetum praeteriens apricantem reperit viperam, Aa a quam

194쪽

turus, sed ausu penitus infelici; Uipera siquidem justo longius a capite prehensa collum intorquet, interioremqtie partem pollicis ad marginem unguis, non obstante Chirotheca,

qua manus munita erat, Commordet. Morsu percepto, vita

illam privat, brevi tamen post lethalis sere hujus morsus persentiscit essectus. Continuo siquidem videt intumescere pollicem, manum, brachium, Cum respiratione singulis quasi momentis magis cohibita. Periculo igitur admonitus Civitatem repetit, dicti Schuchmanni subintrans sedes rem gestam exponere contendit, sed loquela penitus inpercepti tali, adeo ut valde ebrium Medicus judicaret hominem: sic enim lingva jam intumuerat, ut non solum statum Causae ex eo Cognoscere non potuerit, sed & palatum lingvae continendae foeerit impar. Medicus statum curatius examinans vidit , illum holosericis lemniscis laxo nodo supremas indusii oras ad in nuum carpum ligasse, ut tuuc temporis moris erat: Ligaturae vero, laxioris primitus licet, vestigia ob supervenientem immorem tam profunde tamen carni impressa erant, ut tumentibus utrinque Micturae lateribus vinculum cultro discindere quam dissicillime potuerit. Aderat simul tanta praecordiorum compressio, ut spiritum ViX ac ne vix quidem trahere posset, sudoris aderant stillae frigidissimae, 'tormina Alvt, s cestus & in thoracis parte dextra tumor ingens ad palmarum duarum magnitudinem. Nihilominus tamen dictus Chiro thecarius per Dei gratiam sanitati. est restitutus; quibus vero mcdicamentis , reperies i. a. ubi adhue plura de viperarum morsu, veneno & curatione extant. λntonius Brassavolavidit quendam, ab Echidua, vulgo Marussio ictum, qui trium horarum spatio ab ictu vitam cum morte commutavit & to- itus maculis affectus est luteis, violaceis, nigris, citante Christiano Friderio , Garmanno de Metra Mortuor. Lib. 2. Tit.

Brachii putrefactionem seu sphacetum ex serpentis Imorsu annotavit Gilbertus Anglicus; Noctu scilicet quidam l

195쪽

dormiens a serpente mortus est, cui cum servus, dominum a somno excitaturus, brachium traheret, Caro Omnis putri- lagine consumpta corruit, moxque & ossa corruerunt omni carne exuta , iuxta Ambros Patavi mLib. 2o. ΩΨIJo m. si . Aulico cuidam a Vipera mordicus arrepto contigiste observatum est, ut corporis totius color in porraceum Commutaretur. xud. Lud. Coelii Rhoclig. Autiqu. Lection. Lib. s. cap. 61ohnLao seq. Aliud exemplum de Nobili quodam a vipera commorso, recenset Moses Charas Viperae p. m.Is .sqq.it. Theoph. Bonet. Si pultaret. Lib. . Sect. Io. Appen Golan.Is i. Resert etiam Casparus Henneberger admodum tragicum exemplum de poena divina ingrati contumacis filii, qui ve beribus in parentes saevierit &propterea ex imprecatione eorum a serpentibus, & quidem in tali loco, ubi antea nulli con- spem essent, corrosus & occisus fit. Praesertim autem se pens caeteris grandior & immanior ipsius dextram, qua parentibus plagas inflixerat, plane corrolerat. &c. vid. Philipp. Camerar. Hora subcisu. Cent. III. Cap.3c p. ras Gregorius Archi.

Episcopus Armeniae a Theridate in foedum&serpentibus repletum lacum conjectus quatuordecim annos in eo illaesus vixissse, torturaeque atrocitatem patientia & constantia vicissis dicitur, uti ex Antonio Maria Bonucci recensent Act. Eru

nimalia, & inter haec Canes a Serpentibus & Viperis com-s animalia. morderi solent; qualia exempla & experimenta in Canibus facta communicat allegatus c haras I. citi. m. IMI & Theophil. Bonet. I. aiol. m. HGIsq. De Cane venatico a vipera in caput demorio, per aquam tamen Certi fontis, Civitatis Nocerae, iterum liberato, vid. Sylvestr. Boccon. Obs 2o. pag. m. G1 sq. Evolvi etiam meretur Franciscus Redi Experiment. circa varias res natura pag. seseqq.'circa Obseruationes ad Viperis. Experi, mentum cie Cane a Vipera admorso & mediante lapide se

pentis plicati iterum sanato annotavit Carolus Rugerus M

196쪽

C. Dec. I. M. I. Append. apag.Iseq. Ia. ubi idem Tractatus Fran- ' cisti Redi de observat. ex viperis etiam extat. HuC pertinent etiam experimenta in Columbis & pullis gallinaceis circa viperarum morsum tentata, de quibus praeter Franc. Redi &Theoph. Boneti loca allegata, evolvi etiam potest Joh. Jacob. Harderi Apiar. OU. U.p. seq. de Viperarum morsu ad Franciscum Redi p. m. p .seqq. De Signis dc Cura morsus Viperarum vid. Eberii. GocΚcl. de Venen. cap I . p. m. 76.&Johi. Mies . Fehr. de Scora. oneroag. m. D seq. ubi etiam refert, Cleopatrat n. gypti Reginam, ne augustum Augusti Imperatoris triumphum augustiorem sua praesentia redderet, quod infinitis moditibus acerbius ducebat, vivam se Aspidi interimendam dedisse, frustrata quoque Pstllorum opera, opeque omni. De

cujus tamen Historiae veritate alii dubitant. v. Thom. Brown. P odox. epidemis. Lib.F.c . Ia. p. a Vipera Mirabile etiam, a mortuae Viperae capite laethalemi sit σε sionem infligi posse, quale exemplum recenset Johannes Faber: Pharmacopaei famulum a viperae capite, jam post tertium diem abscisso & inter sordium quisquilias jacente, cum is hoc pede prius protrusisset, deinde manibus quoque apprehensum projicere tentasset, lethaliter in digito morsum, &csficacissimis vix tandem theriacalibus medicamentis sanatum fuisse, v. Simon Pauli de Febrib. malign. f. b.pag. U3. Ubi ex eodem Fabro ita pergit: Quod autem hoc caput tam diu vuxerit, mirabile est, sed mirabilius, quod Recchius in hoc opere Mexicano, de serpente atrocissimo Teuthiaco Zaul, qui, quem Hispani indigenae viperam, ob lethalem morsum Vocant, commemorat: Audio a multis , inquit, qui eum serpentem domi alere solent, atque educare, annum integrum durare absque cibo ullo potuque ; abscismumque caput, decem aut amplius dies ferunt apud Panucenses in te moris crassitudinem & longitudinem adolescere. Est & hoc non minus insolitum aliis serpentibus, huic oro proprium & naturale: Quot annos natus est, ait idem Recchius, tot acce-

197쪽

CAp. U. DE UIPERARUM MORSU.dunt caudae perstrepentia sonalia, in postrema parte caudae, veniebrarum instar connexa. Et Franciscus Redi Observat. de Viper. p. a .seribit: Clarescit Baldiim Angelum Abbatium & Schroederum ex proprio Cerebello, non vero ab e perientia edoctos scriptisse, quod dentes viperae mortuae t terficiant; itaque vulgus certus esse poterit, esse illud inventum fabulosum, quod quotidie narratur de morte Pharmacopaei, qui contrectando caput lapissime viperae, ante annum intersectae, improvide se punxerat. Fabula tamen, quod referam , non est, & ego testari possiam, me vidisse, nimirum Caput viperae, dimidia parte horae post detruncationem, dum adhuc quidam motus superest, &, ita loquendo, quaedam scintillula vitae, si mordet, occidere, non aliter ac si co pori adhaereret. &c. Pharmacopaei Patavini, Mahop dicti, dum manum vasi indiderat, in quod vieerarum capita, quae ante horas duodecim circiter abscidit, immiserat, a vegeto quodam bestiae hujus detruncatae capite digitus morsu petitus fuit, unde ipse neglecto lictu summos statim cruciatus e . Pertus est, qui, juxta alia stmplomata hos morsus comitantia, ipsi lethum attulerunt, juxta Joh. Jacob. Wνser. Obem

de optemp. m. aT. Alio tamen modo hanc observationem recenset Johannes Rhodius obf. med. Cent. III. Obful. IσῖδαφAnno 1629. Pharmacopaeo, inquiens, Gemaano, in Officina Francisci Macopii Brugensis, in Vico D. Francisci, serpentinum pulverem alexipharmacum ambitiose jactanti, quum incautior esset, a vipera demorsus, brachium repente intum Uit, cum nigredine Gangraenam comminante. Itaque sanguis ex codem brachio ultra libram illicli extractus, exhibitaque simul Theriaca, locus oleo Scorpionum illitus: Qui-hus praesidiis recte habuit. Eventu longe diverso Johannes

Κnips Coloniensis, Caroli Macopii Peste sublati gener &succestar elegans ac peritus, juvenis optimi habitus ac temperamenti sanguinei Anno 1638. Mense Majo quum liberius viperarum capita versaret, pollicem dextrae manus animalis

ictus

198쪽

CAp. U. DE UipERARUM MORSU. I92 ictus invasit. Caput igitur firmius adhaerens quum vi avellisest l. adsumpto spolite alexieli armaCo per urbem ad sudorem concitatius incessit. Inde febris continua & Convulsio, tandemque lingvae ac latere corporis dextro Paralysis , dehinc febre correptus Cis paucos dies occubuit Patavit. Eandem

historiam his circumstantiis describit Johannes Mich. Felirde Scorzoner.p. Ioyseo . MacOp junior Pharmacopoetis solertissinius in solenni viperarum pro Theriaca praeparatione , qua in praesentia aliquot Medicorum Studiosorumque Corona Caput & cauda viperis amputaretur, Cum caput quoddam abscissiam de tabu)a dejicere vellet, & morsu ejusdem tantillum in pollice laederetur, in febrim statim incidit, & licet a

praesentibus Medicis praesentissimis remediis nonnihil levaretur, lenta tamen tabe paulo post in Thermis, Aponitanis exspiravit. Ab ipsis autem occisae viperae dentibus vulnus

periculosum infligi posse statuit Joannes Vestingius obfanat.

A.p.3csseq. in dentibus, inquiens, formaliter venenum consistere, argumentum est, quod dentes exempti & vetusti a

mis aut telo astricti similem iis perniciem communicent, qua superstite bestia praediti dicuntur : Adde quod dentes

quatuor oblongi, summe tamen acuti & exiles facile aliquam nervo subter partem pungant: unde illa symptomatum repentina exacerbatio. biod autem de laesione a dentihus viperae mortuae hactenus allegati Autores referunt, idem etiam de Serpente magno Indiae Orientalis, Urobubalum duglutiente, Confirmat Andreas Cleyerus, M. N. C Dec. II. M. a. Ob . . p. II. es ao. ubi pol descriptionem serpentis tam monstro si ita pergit: Ciam ex tali serpente emto Sceleton Con- sicere animus csset, incique famuli carnes serpentis aqua cum Calce viva mixta in magno alieno excoquerent, accidit, ut administrantium quidam Caput serpentis a carnibus cochione liberatum mundificare studens forte digitum aliquem ad mandibulam serpentis & ejus dentes majores acutos saucium redderet. Hinc tumor in ista manu ingens cum in

1 - - - ἐ

199쪽

CAp. U. DE VIPERARUM MORSU.

flammatione, febre continua, delirio amentiaque paulo post subsequebatur, nec prius ce&bant symptomata,quam serpentinus lapis squem Patres Jesultae componunt) vulneri adaptatus omne Venenum extraheret. Plura de dentibus & vosiculis venenatis ibidem p. 22. reperies. g. I7. Quamvis autem hadtenus multa a Serpentibus & Vi- a Pyreinum peris tam mortuis quam vivis Cum periculo laesorum exem- morsu -- pla adduxerimus, dantur tamen etiam personae, quae vel ob assumptum serpentum & viperarum pulverem, uti credunt vel ob peculiarem quandam opem & proprietatem seu Idio. syncrasiam, vel etiam ob singularem nonnullorum audaciam atque insignem eosdem tractandi dexteritatem, ab ipsorum

laesione immunes sunt, quod memorabili historia ex autopsia& ore Johannis Vestingit confirmat Johannes Zwelferus in Pharmacop. August. Anima iv.fol. a73. scilicet Alexandriae AEgyptiorum sponte sese obtulit quidam Mahometanus, Vir insignis authoritatis, qui summopere gloriatus est de singulari hac dote & gratia divina. sibi totique suae familiae a Mahom

te Propheta concessa, quod nimirum ab omnium venenatorum animalium, ipsarum etiam Aspidum, illis locis familiarium, maxime lethi ferorum, morsibus liberi ac immunes essent, ipsorumque venena omnimode spernerent: cujus rei experiendae exemplum fecit, &eflectu Ipso ejus veritatem in gratiam Illustrissimi Legati Veneti, qui tum praesens fuit, Comprobavit & stabilivit. Actuttim enim Aspidem obviam iulis venientem nudis manibus apprehensam, satis diu ad libutum tractavit, tandem caput ori suo immissum demordit. idem que exspuitione una cum sanguine rejecit, insigni cum admiratione Legati omniumque adstantium. g. I8. Credunt etiam nonnulli veterum imprimis Auto-momarum. ex ejusmodi morsu mordentis viperae sexum dignosci usu erapossc. signum scilicet, an mas , an scemella hominem morderit, a numero foraminutorum seu laesionum desumen μ' t. tes; siquidem sceminas quatuor, mares vero duobus tan-

200쪽

CAp. V. DE VIPERARUM MORSU. tum dentibus mordere statuebant. V. Hieron. Mercuriat. de

rho . venenos. c 'venenis Lib. a. cup. 2.pet. yn. SI. s cap.3. p. 33. Ιnquit etiam Jacobus Grevinus de Venen. Lib. I. cap. Io. pag. m. so.

ubi de differentia sexus viperarum agit, foeminas in gingivis

quatuor dentes habere, quibus morsum infligent, mares vero binos tantum caninos habere dentes, reliquis omnibus in gingivis delitescentibus. Et Amatus Lusiit inus Curat.medicis. Cent. Itarat. IJoLao. ex duobus nigerrimis signis in Tarso seu redis rascia puellae, a vipera demorsae, talem morsum amaculo fuisse illatum, judicat, quum duos tantum CaninoS vipera masculus habeat dentes, foemina vero quatuor, unde etiam masculi morsum non tantum periculi , quam foeminae inferre addit. v. etiam Thom. Brown. Ac. allig. it. Frideri

IIommann. Dist. de Saltu. sejus morb. cap.S.p. II. Cum quibus Autoribus, ratione hujus numeri. equidem adhuc alii consentiunt, alii tamen tam masculo quam scemellae tantum binos, alii tres, alii quatuor dentes adscribunt; siquidem AI-hertus Magnus affirmat, viperam marem habere duos dentes in superiore maxilla, & duos in inferiore, sibi invicem ex adverso oppositos; Et Marcus Aurelius Severinus asserit, in unaquaque maxillarum superiorum se vidisse ad minimum tres, quatuor, atque etiam quinque. Vid. Franc. Redi Obstere. de V er.p. m. I seq. ubi, quod iΡse plusquam in trecentis viperis viderit, addit: Viperas scilicet unius seque ac alterius sextis habere tantummodo duos dentes Caninos, quibus modi dent, firmos & solidos, emicantes ex osse maxillae superioris, singulos pro latere, &o, Juxta Joann. Vesting. Obf. anat. η. 3.1n.bo. Vipera dentibus utraque maxilla peracutis triangularibus, sed valde exiguis armata est : inferior tamen quatuor insignes dentes habet, quorum in utroque latere duo, alter

altero major & humilior, figura falcata, magnitudinis notabilis, si gingivis denudentur, in quarum spongiosa & laxa carne quasi quadam vagina reconduntur & suriis exagitata bestia recluduntur. Eiscaciam vulneris a Viperarum morsi- bu

SEARCH

MENU NAVIGATION