Sialologia historicomedica, h.e. Salivæ humanæ consideratio physicomedicoforensis, qua ejus natura & usus insimulque morsus brutorum & hominis, rabies & hydrophobia, demorsorum delicta & defensio, item signa vitalitatis ex spuma oris in foetu mortuo

발행: 1723년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

241쪽

-α36 CAp. V. DE CANIs Mons U. oculorum scintillantia. Die decimo vigiliae continuae, absti

nentia a Potu, sudoris nulla eruptio graviter molestabant, imo delirium valde augebatur, mordendo enim, spuendini cerando, vociferando, similibusque actibus omnia turbabat, latratus tamen nullus notabatur. Die undecimo omnia Parum remittebant, quod nox praeterita placidior, at duodecimo defatigatus admodum exspiravit. v. Jobi a Mee kren. Obseruat. med. Chirurg. cap. c. Euit. latis.p. vaseq. Morsum Canis

non rabidi, nihilominus tamen pernitiosum Anno i687. Johannes Ρetrus Albrechius in Studioso Juris deprehendit: SLtiebat hic vehementer, corpus hinc inde jactitabat, anxius

valde erat circa praecordia, spasmus aderat Cynicus & artuum

raecipue notabilis convulsio. Interim nullum Passionis c icae nec febrilis invasionis praesto erat signum : Pulsus equidem quodammodo celerior percipiebatur, haud vero praecesserat frigus, horror, pandiculatio, dolor lumborum, & qui hujus farinae sunt alii febrium praecursores. Saepius in haec verba vociferando vel eiaculando potius prorumpebat: Vae -- is manibus cmortuis jam & stupidis, ita, ut eas vix sentiam lQuas propterea inspiciens Medicus errsipelacco quodam colore tinctas vidit, dextra tamen prae unistra magis rubente: Mira insuper digitorum dextrae praesertim manus Contorsio& retrorsum versus incurs alio advertebatur, unde exquisitiai eam contemplans Medicus haud procul ab articulatione carpi cum brachio in illa regione, ubi pulsus explorari solet.

exiguum aliquod vulnusculum, vel potius fissuram acuto quasi instrumento inflictam ac cicatrice jam obductam conspicit. Interroganti, quaenam ejuS Causa, respondet Pater, heri circa quintam vespertinam filium cum cane ei familiari lusisse, hunc vero, qostquam ipsum aliquatenus irritarat. levi eum petiisse morsu, unde, quicquid videret Vulnusculi, esset superstes. Neque tamen Veroumile sibi videri, praecipue cum canis non fuerit rabidus, occasione inflicti vulnusculi ejusmodi horrem

dum symptomatum syndromen produci potuisse. Datis au

242쪽

vis evanuere symptomata ac brevi aegrotus cum pristina ingratiam rediit valetudine. viae M. N. CLvc. III. Av.f. Io. Ob

3. s. ino loco & quidem ex Petri Foresti obf. me . Lb. Io, GKaZp. I. allegatus Albrechius etiam exemplum Monachi cujusdam reseri, qui a Canicula, quam in sinu fovit, dum Consessioni vacaret auriculari, in labiis commorsus postea factus fuerit rabiosus. Quae tamen circumstantiae in mea editione L. 3 9. non leguntur, sed tantummodo, quod dimis Monachus ex morsu canis rabidi insania correptus sit ; Mesim Chirurgus imperitissimus Vulnus in facie dc labiis, quod a Cane rabido initi Mim esset, intempe1tive occlusisset illicli, Cicatrice obducta non diu post aliquot dies deliravit: dc insanus fidius st; insuper hic Monachus, clim Forestus

accederet, linguam educebat canis instar hians, vox illi raum erat, aquam dc potum cum ingenti clamore abhorrebat, quamvis validissima siti premeretur Depiusque poculum petebat, sed bibere nec audebat, nec valebat, ob metum, qu movebatur. Ι- cum ingenti clamore ac horribili voci&ratione. si bibere vesset, cogebatur a potu desistere. Sc De Lithotomo quodam, qui ante sex vel septem hebdoma

das a Cane rabido morsus, cum interim nihil mesi sensisset. statim aquae timorc su perveniente, intra biduum mortuu&est, vid. Baptis . Codronch. de Hud phob. Lib. ν. ω'. F. pag. m. Ibidem etiam meminit cujusdam divitis, qui cum viaceret Catellum saum rabidum, quem unice amabat, ore hiantem & iumantem huc atque illuc discurrere , existimans ori imus mfixam esse spinam, vel os , volens manu tentare, dc quicquid esset, eximere, a Catulo cominor-stis, cum ingentissinao aquae cruciatu. ac convulfionibus,

septima die miserrimh vita excessit, nec illi quicquam contulit, Fbd aqua bis dc ter mersus fuerit dc eam potaverit. Pictorem quendam Hagiensem parvulus canis leviter momodiderat, post tres auteta hebdomadas dictus Pictor Hydtopho-

243쪽

C p. V. DE CANIS Mons U. hiam incurrebat adeo, ut non solum torvo vultu, bibere se non posse, responderet, sed etiam, mentione sollim potus sacta, terror gemitusque ac questus nec non angor cum invaderct, horrendusque superveniret tremor. Clim poculum manu arriperet. Paulo post ille impatientia rabieque actus in aquam praecipitem se dedit ac biduo tantum superfuit, teste Cornelio Stat p. vota der Wiel Observat. rarior. Cent. I. Ob Ioo. Ubi etiam idem exemplum in duobus junioribus fortioribusque vidisse reseri, quorum utriusque labium Catellus quam levissime laeserat, unde ambo post Hydrophobiae initium tres quatuorque tantum vixere dies. Anno i666. Comitissa quaedam in Gallia a Catello suo melitaeo rabioso Parisiis sauciata simulque in rabiem versa tandem ob denegatas Modicamentorum operationes inter duo velamina sunb-cata fuit. vid. Casp. Theoph. Bierling. Thes r. rheoret. pris. C .s pag. in s. Juvenis quidam, cujus labia canis rabidus morsu laeserat, post tres menses Hydrophobiam incidebat, .

ratione tamen Integra. Tandem ipsius ori aquae cochlearvi infundebatur, qua adhuc in ore detenta nondumque deglutita spasmo&convulsionibus supervenientibus vivere desinebat. v. Steph. Blancard. Collessi me δρη Cent.3. OU. . s. p. m.

Vir 'uidam, clim a Canis rabidi morsu petitus filisset, ejus veneno non sollina rabidus factus cs' & canis venenum non modo in eum inseruit, sed etiam odoratum & sagacitatem suam venaticam illi communicavit, adeo ut accedentes amicos e longinquo, licet eos non videret, olfactu venire

perciperet, & amicis diceret, talis N. Amicus meus hic iam venturus cst; & statim veniebat, teste Petro Borello ustor. IOUerv. med. Cent. 3. Obf. s. p. m. alio. De puero annorum duorum,

ante quadriennium morsu canis rabidi circa faciem & in C pite diversis in locis vulnerato, qui tamen paucis adhibitis, remediis ab hydrophobia praeservatus & persecte restitutus fuit, ita ut post quadriennium adhuc sanus viveret, vid. Gregor. Horst. Oper. med. Tom. II. Lb. 7. cap. aifol. m. Puer

quinquς

244쪽

quinque annorum, temperamenti seminei, An. iri 6, diebus canicularibus, canis abSque dubio ramosi morsu in extremutate indicis manus dextrae graviter sauciatur. Vulnus a Chirurgo morsus violentiae parum conscio intra breve temporis spacium occluditur. Puer sanato vulnere quarta Circiter a morsu septimana insultibus febrilibus, spasticis commotionibus ac melancholicis tentari coepit deliriis , omniumque liquidorum ac solido una horrorem patitur Insuperfuribundis agitur motibus. torvum vider, de Capitis dδο- re cordisque ac pectoris summis oppressionibus conqueritur, crebrius oscitat. spuitionibus spumosis adstantes conspurcat. liquida & solida quaevis, quibus tamen non visis quam maximh inhiabat, visa & porrecta horret. & nihilominus Urinam solito copiosiorem emittit; tandem inter suriosos motus morituri juxta Observationem Philippi Ebe hardi Dissenti Oh . Acad. Nat. r. Cent. 7.ug. Obo P m. q. Johannes Baptilla incellinus iuvenis FIorentinus, quum navim intrasset, a Cane magii6 Britarino in Tibia motius flair,& vulnus profundum illi inflictum, pro quo curando accersito CLirurgo iussimus, per mensem saltem apertum vulnus dimitterer, Tam enim etsi rabidus is non erat, nescio tamen quid malignitatis & virulantiae canes ii navibus occlusi praeis ferant; ut ex aliis, similibus morsibus assectis, edocti evasimus. Hac enim cautela liber 8c sanus est factus, sunt verba

Amat. Lusitani Curar. medic. Lib. I. Iurat. 7ysol. m. aor. Aliquod etiam exempla demorsorum recenset Thomas Bartholinus Cent. a. Histor. δρ.p. m. a se eq. Scilicet Nobilis Matrona Patarina, uxor Iudicis, a cane rabido morsa, per Chirurgum curatur. Post Pi indecim dierum decursum rabic redeunte assidentes invadere conatur. Hinet vulnus denuo scarificatum

aperitur& curatur. Nobili Messancnci in Sicilia canis morsus Iciorum intulit, a quo regre liberari potuit. Mulier Lebdae i6 s. cane rabido morsa in aqua Rheni praeterfluentis ablata sanabatur. Sed corru cum alia Comite in Civitatem

245쪽

reversura prope portam Vomitu superveniente animam ω vomuit. Itineris locia, quam Vomitus venenosus adsperserat inseceratque , tertio inde die quoque cxspiravit. Tres pedisonas a Canibκs rabidis demorias & inter has foeminam rabie a tribus diebus percitam, quae etiam licet esuriet S a modum sitiret, nec cibum nec potum admittere poterat, sanitati se restituisse scribit Paulus Renealmus Observat. UAE .seqs. p. m. Ioo. seq. Nonnulla etiam eXempla annotavit Marti . Lis et Merc. Medis. de Morb. Chron. instrea de Hydroctob. p. m. IOI. IIL seqq. v.g. de Juvene quodam procero atque admodum robusto,

qui a Cane rabioso dextra manu leviter morsus erat . unde

vulnusculum per se sanabatur; nihilominus tamen post quadraginta dies aegrotare & Hydrophobiam incurrere incipi bat. Catulus a Cane rabiosb morsus postridie a morsu &Dominum & Ancillam. illum in manus hanc in tibiam morde-hat & eo ipso die moriebatur. Post Mensem vero male se ha-huit Dominus& Cordis dolore vexatus cst, non sine aliquo

tremore & metu, per triduum vix dormivit, sanguinem mitti curavit & metiris se habuit. Ancilla autem de nulla noxa adhuc querebatur. Sic puella quaedam duodecim annos nata, u Cane rabioso morsa est ad Talum; Cutis autem ejus non lacerata est vulnere ; at penitus impressi sunt Canis dentes e rumque vestigia ad aliquot dies manebant; huic autem in ea parte dolor urgens per intervalla accedens. a sexto die lmorsu adeo intolerabilis fuit, ut prae dolore vehementer vocia ferarit; pungente atque urente dolore, ac si carbone aliquo vivo assiceretur. Is vero dolor usqde ad genu akendebat; imo e5 tempore plane aliena locuta est. Porro quidam Mercator quinquagenarius morbo suodam valde inusitato ex viginti quinque annis graviter affectus fuit. homo alias athletieus &ranus; hic in nraesentia accersiti Listeri bis aut ter convulsus est, ad hunc semper modum: nimirum caput ejus de humero ad humerum acim'dum veloci vibratione concutiebatur.

non sine dentium stridore ; idque si nocte in lecto continge

246쪽

2 rCAp. V. DE CANIs MORSU.ret, cum quodam horrendo murmure perpetrari solebat, secundum ipsius uxoris relationem. Ad plures vero menses in anno nihil istiusmodi vibrationum, tanta pernicitate tranSactarum, patiebatur. Listerus autem, clim is caninus concussus plane ipsi videretur, hominem protinus interro Fabat, quoties & quibus Corporis membris a Cane morsus Dip At, ipsi non sine gravi iracundia respondebat, bis: sed utrumque in tibia, & sibi vel puero vel adolescentulo contigisse. &C. Notanda quoque est Historia cujusdam , qui tertio demum anno post morsum interiit: Septimo autem quoque die, e dem hora, qua demorsus fuerat, toto triennio in rabiem agebatur. Item Senex septuagenarius post quadraginta dies Hydrophobia correptus, quinto ab eius insultu die alium mordere appetens, & Salivam plurimam ex ore profiindens interiit, demorsus autem fuerat ad auris pinnam. Denique Institor Parisiensis a Cane non rabido demorsus circa malle. olum sine vulnere, per septem annos integros & quotidie millies, in quacunque Corporis parte, is issimos ecrcipiebat criiciatus, praesertim in pene, quasi ab adams vitri fragmentis: carnosus alias & boni habitus. Nullum ipsi levamen, nisi in vino generoso & Laudano, quo per plures menses tapius in die usus est. Haec ex Listero. Puella quaedam

quatuordecim ann S nata a Cane rabioso vulnuscula quin-

quc in Tibia acceperat; neglecta vero cura legitima post tres menses Melancholia, tristitia, maerore&timore, ac pauid post Hydrophobia fuit correpta, tandemque post maximum ardorem, sudores, anxietates & sitim e vira decessit. vid. Guil. Fab. Hild. Cent. I. Obfgcsp. m. Ioo. seqq. qui etiam Cent. ITOU.II. aliud exemplum de morsu Canis rabidi annotavit. quod tale est: Circa Festum Purificationis Mariae rusticus quidam, Vir robustus viginti septem annorum aetatis, &Optina o Corporis habitu preditus, a Cane rabido circa poplitem& gcnu dextrum variis in locis morsus suit. Eadem die in pagum, Ater vocatum, ipsum conduxerunt, ubi sacrificulus

247쪽

142CAp. V. DE CANIS li ons U. ejus loci clave ignita S. Huberti, ut vocant, vulnera inussit, ipsumque eadem die ad suos remisit, ad majorem quoque securitatem potionem Luchtenbergianam, tantopere in morsu Canis rabidi celebratam, sibi adserendam curavit, eaque usus fuit. Nullum supervenit Symploma & ulcera intra dies quatuordecim Plane coaluerunt. Eodem autem tempo-

re porci tres ab eodem Cane morsi erant, quibus praedictam potionem similiter exhibuerunt: nihilominus tamen post mensem rabie correpti fuere: Rusticus vero ad finem me sis Aprilis absque omni incommodo supervixit. Tunc primo Golores maximi &'peracuti in Tibia dextra exorti sunt; urina, quin etiam simul & excrementa alvi suppresia fuere Tertia die morbi vires adeo prostratae erant, ut, clim e le-Ei5 surgeret, ex una in alteram partem veluti ebriosus vacillaret & solus minimb incedere posset. Inquietudines, nausea, anxietates & angustia pectoris, nec non dolores maximi in inseriori ventre aderant, cum urina & excrementis alvi

adhuc suppressis. Circa genu tamen &'in ipsa tibia nihil

apparebat, praeterquam quod Cicatrices lividae aut potius nigrae essent. Post Enema & alia medicamenta equidem Uesica 3: Alvus solvebantur; paulo post tamen aeger correptus est rigoribus maximis: subsequens nox gravis & vires magis magisque prostratae fuere : & quia ab initio morbi usque in quintum diem nihil dormiverat, paulatim in delirium incia sit: e clamabat, vociferabatur, adstantes arripiebat &jurgebat: ex una in alteram partem lecti sese projiciebat cum impetu, & sangrinem atrum & in grumos concretum ex sp ehato Clim vero Λ edicus nonnihil Laudant & Consectionis Athermes exhibuisset, omnino remisit delirium, & ea nocte hene quievit. Altero tamen die a somno pejus habebat.& aucta schre, aucta etiam imbecillitate virium sudore frigido correptus aeger, placide & mente constanti animam sexta die morbi effudit &C. Anno 167a. Canis rabidus Gien- 'Εn Oberrans, praeter Canos alios, tres pueros in platea

248쪽

CAp. V. DE CANIs Mosts u. 243 ambulantes infestavit ac momordit; quorum primus, duindecim circiter annorum, in facie, Circa tempuS, Prope e teriorem sinistri oculi angulum, magnum vulnus, quod digitum minorem immittebat, accepit. Secundus in fronte ab aliquot Canis dentibus infixis cum exsurgente Tumore sauCiatus est, qui tumor imprestarum dentium vestiagia monstravit. Tertius in brachio aliqualem laesionem passus est. Qui tamen pueri omnes cura medica Ebe

nardi Gochelii per DEI gratiam, absque ullius Hydro-phobiae sensatione & sine omni symptomatum syndrome felicissime restituti sunt. vid. Eber: ard. Gochel. Cons LG OU. inedic. Decad.sex. Coni N. p. m. ao7. ubi ipsam Curam reperies.Baldum, insignem Juris Consultum, a Canicula, quam in deliciis habebat, in lahio morsum neglecto minere obiisse ferunt: similiterque ex antiqvis Euripidem, Diogenem &Lucianum ex morsu canis mortem contraxisse legimus. vid. Roder. a Castr. Medio. Politici Lib. cap. 7. pag. m. I77. s Paul. Zacch. Quaest. Med. legat. Lib. II. Tit. I. udo. II. n.I. fol. m. Uo. Simon. Majol. Dier. Canici I. Tom. I. Para. I. COEOP. I. fol. m. 322.

Maniaca puella a morsu Canis rabidi Canis inllar latrabat. dein vehementer Continuo vociferabatur, teste Felice Platero ob ero. medici Lib. I. p. m. D. Non procul a Prara in pago quodam nuptias Celebravit Juvenis quidam sanissimus cum sponsa itidem integerrima gaudente sanitate. Contigit verb.

quod ipsum Canis quidam parvus momorderit, quod quidem minus curavit & hinc nihilominus hilarem se praebuit, Choreas duxit atque tandem cum sponsa cubitum ivit, ubi demum tanta rabie correptus suit, ut sponsam aggredi caeperit &mammas atque totum ejusdem pectus dentibus suis dilaceraverit, Quod quidem tristissimum spectaculum, cum diutius, ac par erat. ipsum in Cubiculo se detinere amicis paruerit, vi illo aperto, oculis eXpositum fuit. Is nempe cruentis

manibus oreque post fores stans, infelix vero sponsa jam vita privata in lego jacensostondebantur: ubi rabiosus statim quia

249쪽

dem unum etiam inpredientium aggredi voluit, at impeditus a reliquis fuit & custoditus eodem adhuc die itidem vitam, Cum morte commutavit, uti ex ore Pharmacopoei Ulmensis

recenset Vitus Ricdlinus Millenar. Curar. Medicar. Ob m. o. Ubi adhuc aliud exemplum de sponso reseri, qui post talem morsum male se habens non tam cum sponsa in lectum se contulit, quam seo sim decubuit, frustraque adhibitis quibusvis remediis sequenti die occubuit; utut hic canis non tam rabidus extiterit, quam pede sponsi pressis ad iram commotus fuerit. Sic dilicolaus Tulpius OUrv. Meis In. Lib. I. cap. 29. lag. 3u. sequentem Casum commemorat: Viro aestuantiae summe irrequieto incensum cum foret guttur, utique impedita deglutitio, intenta praecordia, spiritus dissicilis, sitis inexhausta & vibrans arteriae pulsus ; imperabatur Confestim sanguinis detractio, praeter Clysterem & potiones frigidas,

quae duo postrema auxilia, ceu humida, expavescebat tam evidenter, ut moverit suspicionem Hydrophobiae, quam deinceps confirmavit certo adesse cxile aliouod vulnusculum, quod ante quintum Mensem inflixerat raDida canicula. Et cap. 2I. pag. seq. aliud exemplum Nautae septuagenarii a Cane rabido demorsi communicat, qui paulo post tam vehementi faucium siccitate laborabat, ut immensum sitiret, neque tamen vel tantulum hiberet, ob sormidinem, non tantum ex aquae intuitu,sed ex qualicunque ejus mentione Conceptam.

De ci die S. f. qq. Meminimus paulli ante ex Gulielm. Fabricii Hild. Hubent. Cent. . obf88.p. m. Clavis ignitae S. Huberti ad vulnerum demorsorum inustionem idoneae, id quod nobis in memoriam revocat aliud ejusdem farinae miraculum, quo efert Ludovicus Coelius Rhiod. Lection. antiqv. Lb. II. cap. 28. fol. m. cs .

Ad morsum, inquiens, canum rabiosorum nobis suppetit potens & ipsum coelitus petitum medicamen. Est in Rhodiginis paludibus Divi Bellini Templum miraculorum frequentia celeberrimum & assiuxti hominum etiam notissimum. Erectae

sedis causa sere publica est. Pulsus is divus Patavio, grassantibus

250쪽

tibus nobilium plerisque, quod severitis sanctitisque, quam ab illis probari polliet, episcopum ageret , insectantibusque inimiciter adversariis, in palustie agri nostri solum, quindecim millibus passuum Rhodigio distans, divertit. Qvtini

manibus hominum evasisse videretur, Canum rabiem non evasit, a quibus e vestigio convulsus disceptusque mox in divorum indigitamenta relatus, templum in illis emeruit locis, in quo & arca marmorea ferreis occlusa cancellis latet sanctissimum ejusdem corpus. Templi vero ex necis genere ea coelestis est proprietas, si quis clavem sibi qu desierit, qua aedis valvae recludantur, ac ea candente quicquid rabie agitari omsum sit, attigerit, praesentissimum est remedium, &nunquam

non Verum.

3. 4s. Hactenus de variorum animalium morsu egimus, Hominis. nunc demum iterum ad Salivam hominis hujusque morsum progredimur. Sicuti autem reliquorum hactenus adductorum animalium morsus vel periculosi & venenati, vel minime tales fuere observati, ita etiam hominis morsus varii annotantur generis. Duplicem imprimis homini ab homine inferre morsum, confirmat Guilhelmus Fabricius Hild. Cent. Lalius fit ab homine rabioso, isque summe malignus atque venenosus est; ideoque non siccus , qutin si a Cane rabioso factus csset, curari debet. Alius fit itidem ab homine aut phrenetico, aut surioso, ira percito; talemq; morsum postremum periculo non vacare duobus exemplis ibidem dictus Autor probat. Mihi tamen humanus morsus triplici modo vel essectu infligi videtur, scilicet vel ab homine sano, neque irato neque rabido; vel ab homine irato, non tamen rabido, vel tertib ab homine rabido vel furios6; qui morsos etiam ratione effectus atque symptomatum maxim. inter se disterunt. g. 46. A morsu enim primi generis praeter dolorem nihil aut parum detrimenti vel periculi metuendum, uti praeterpisantici quotidianam experientiam , Amantium morsus, qui Plauto vocantur H h 3 Com-

SEARCH

MENU NAVIGATION