Sialologia historicomedica, h.e. Salivæ humanæ consideratio physicomedicoforensis, qua ejus natura & usus insimulque morsus brutorum & hominis, rabies & hydrophobia, demorsorum delicta & defensio, item signa vitalitatis ex spuma oris in foetu mortuo

발행: 1723년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

291쪽

negatur. Ovematis cujusaiam,

α86 C p. VI. DE HYDROpuo BIA ne turbis summe acrium. In principio enim illa inflammatio non statim adest, nec proin Hydrophobiae causa est, &C. Inquit etiam Theophilus Bonet t. a. Schol. in Obstrauat. 7. Non inde evincitur hujus morbi causam in qualitatibus primis consistere, clim cujusque temperiei homines invadere que-at: Desectus enim aquae in Pericardio, siccitas Ventricul rum Cordis & ιγι--ως nota in pericardio sequi potuerunt ad potus abstinentiam, quae Hydrophobiam sequitur Statuatur ergo causa venenum peculiari modo dispositum, a tota substantia, ut loquuntur, agens: Qualitatibus primis non adscribendam causam ex eo patet, quod in dies multae mutationes in primis qualitatibus accidunt, quae tamen rabiem non excitant. EXperientia praeterea teste, non in maximo solum aestu, sed & per maxima frigora canes in rabiem aguntur, quod non contingeret, si a caliditate & siccutate malum ortum duceret; a causa enim frigidissima assectus calidissimus oriri non poteth Et Rosinus Lentilius

sam non tam in ipsa siccitate , quam in sale acido-acri, fixo, venenato, laticem totius Corporis quasi exsiccante, &statum, si non omnimodae siccitatis: aliqualis tamen, & non plenariae solutionis in saliva, vel totius Corporis lymapha adquirente, consistere statuit. Et pag. . o. addit: quo major est hujusce salis copia, eo vis quoque exsiccandi major, sic ut pedetentim lympha. serum, Saliva in suis conceptabulis: gla dulis & lymphae dumbus, quin ipsismet venis & arteriis deficiat. Cujus desectus consectarium est totius Corporis partiumque solidarum exsiccatio nimia in hydrophoborum secus corporibus reperta atque hinc oriunda sitis vix toleranda.

g. 24. Imb quod de Uermibus diximus, scilicet non in omnium rabiosorum sectionibus eosdem reperiri, idem etiam de modb recensita siccitate locum habet; siquidem Anno a 686. satis magnum Mercatoris Lipsietas

292쪽

mines admordeat, a suo Domino Sclopcti globulo trajectum secare mihi licuit; in quo tamen ne minimum quidem semianii verminqsi nec inflammationis nec siccitatis vestigium, nullumque seri & pinguedinis desectum, sed tantummodo in omnibus vasis sanguiferis , tam arieriosis , quam VenosiS, ae rem separatim undulantem observare potui. Nullum enim diciorum vasorum, tam in Capite, quam Thorace &Abdomine, item in extremitatibus, secundum naturam Plenarie sanguine erat repletum , sed semper in iisdem modo sanguis , modo aer, spatium ad Unciae unius vel dua- rum longitudinem alternative occupabat, ita ut aeque sanguis, ac aer, separatim in Vasis diciis apparerent; &quando tale vas sanguiserum, in quacunque parte, digito vel instrumento quodam anatomico comprimebatur, tunc Cruor & aer minime inter se commiscebantui, sed alter alterum protrudebat, sicque simul distincte commovehantur & ascendebant; & remoto digito vel stilo propellente eodem modo iterum statim ad locum priorem descendebant; illaque pars sanguinis, quae ab utraque parte seu utrinque

inter aerem in Vasis haerebar, ad alteram 8c proximam sanguinis Portionem, ob renitentiam aeris, non nisi vi quadam pro- trucii poterat; quodsi autem ejusmodi vas in eo loco, ubi aer haerebat. leniter incidebatur, tunc aer cum sibilo exibat atque

proxime sibi adjacentes sanguinis portiones invicem cobbant atque uniebantur. An proinde in aliis quoque Canum vel aliorum animalium apertis Cadaveribus Medici ejusmodi sanguinis & aeris vicissimdines, an vero vermiculos. an siccitatem observaturi sint, non immerito esset notandum, siqubdem sicuti Hydrophobiae seu Rabiei plures possunt esse camsae. ita etiam non in omnibus subjeetis, Hydrophobia desunnis, eadem Corporis pars interna eodem modo affecta repe-xietur; exempli gratia resereJoh. Adam. Gensetius exemplum

lydrophobiae , quam a Convulsione Diaphragmatis, musi

293쪽

CAp. VI. DE HYDROPHOBIACulorunaque faucium ac nervorum derivat: Scilicet Adole. scens quindecim annorum, temperamenti sanguineo-Cholerici famelicus sumnia cum aviditate S appetitu quasi praeternaturali pastillos devoravit farinaceos nimis calidos ac quasi serventes laeerbibita aqua glaciali: Corripitur tertia die Hydrophobia, siti vexatus maxima potum petiit; ast poculum in manibus tantum tenens jam abhorruit, nec liquidum aspicere, multo minus deglutire potuit, horrendo & plusquam Tantalio fato ad lucis & linteaminum alborum conspeAum quoque contremuiti mente tamen illaesa, sed pulsu concitato, multis sudoribus. Mater quidem cjus vi aliquoties liquida ori infudit. sed frustra miserculus captabat aquas in aquis: nam per nares rursus celeri cum regurgitatione metuque susfocationis resilierunt. Adliciebantur varia, ast omnia in Diuna fuerunt, septima quippe die, intercluso ad pulmones aeris transitu strangulatus exspiravit. vid. Ephemerid. Acad. Nat. Curios Cent. 1IL UIT OUJo.p. IIIJeq. R His ρ- g. 23. Licet Vero in ejusmodi sectionibus vermes, vel sc-ρὸν & seri desectus vel etiam modo recensita sanguinis &acris vicissitudo freOuenter reperiantur, manetlamen adhuc. . incertum, an dicta onservata ipsaque Rabies canina seu H drophobia a sola causa interna dependeant, Vel annon potius a rabidi Canis morsu antea Ec quidem ante longum

Mandoque temporis spatium inflicto derivari debeant. Tale exemplum Hydrophobiae, quae passioni hystericae a Medico quodam, a Johanne Baptista SCaramuccio autem caniculae morsui adscribebatur, climas Autor in Epistola ad

Antonium Magitabochium Commemorat. .Scilicet, Ancilla quaedam sexaginta annorum circiter, a febre cum intensissima siti fuit prehensa. cui ubi liquida. alioquin desiderata, ose ferebantur, tremere & concuti incepit cum terrore ac faucium angustia, in quibus Per morbi decursum aliqui tremores cum molesto frigore notabantur, dum Continuae convulsiones recti linea ex abdomine versus fauces praecedentes &

294쪽

que dum die quarto delirium supervenisset, quod usque ad prandium diei sequentis duravit, ubi aliquid aquae, quamvis cum renitentia quadam & tremore, haurire incepit, sed vesperi diei sequentis inter placidos discursus obiit. Omne id passioni hystericae fuit adscriptum, licet domestici eam in

praegressa aestate a parva canicula, dum ossiculum in faucibus haerens eximebat, fuisse commoriam Confiterentur. Rationes cujusdam Medici, quibus aquae aversionem

morbi uterini symptoma esse probabat. primὼ ex hoc desumebantur, quod patrona aedium a Canicula sine ullo damno. post servam demum, etiam fuerit demorsa ; secundo quod i auctum angustia convulsiva per rectam lines' ex abdomi. ne effectus esset hystericus; tertio quod Merc is in quadam hysterica aquae aversionem observaverit; cuarib qubd aegrota aliquid aquae hauserit, id quod hydropnobiam excludat.

Quibus tamen rationibus ibidem respondet Scaramuccius ' D. M. N. C. Dec. III. An.s. cy Io. App. p. asso. g. 26. Hactenus etiam adductae opinioni, quod R. Aurori ac bies canina, absque praeeunte morsu, a causis internis oriatur. non omnes recentiores subscribunt, siquidem Daniel Gennertus Institui. Lb. a. Pan. 3. SH. a. cap. . pag. m. Ja. equidem concedit', posse humores in Corpore nostro ita Corrumpi, ut venenorum naturam induant, sed hoc admiratione dignum esse, posse hoc tam determinatum & speciale venenum in corpore nostro, nulla accedente causa externa, generari. Quapropter etsi experientias & historias ejusmodi non in dubium vocet, tamen existimat, consul- tum esse, ut, si quid tale accidat, atque aliquis in Hydro-phobiam incidat, non solum de morsu animalis rabidi, sed etiam de aliis modis, quibus venenum communicari possit, inquiratur. Sic Cornelius Stalpartius van der Wiel

Observ. rarior. Cent. I. Observat. Ioo. Schol. IV. m. II. IN. ad

quaestionem, an in humanis etiam Corporibus tales pro-

O o duci

295쪽

29 C p. VI. DE HYDR PHOBIR duci queant humores qui ad rabidi Canis' venenum proxime accedant, quique nullo extrinsecus accedente contagio, homines in Hydrophobiam impellant λ iisdem fere Sen-nerti verbis, fatetur equidem, immores in Corpore nostro interdum ita corrumpi posse, ut venenorum naturam indu ant, sed tale determinatum & speciale venenum, quod Hydrophobiam excitet, nulla accedente causa externa, in Corpore humano generari, non credit. In putredine quoque

causa hujus mali constitui nequit, missa enim ibi putredinis adsunt signa, nec ea sine manifestis signis tam diu in corpore latere potest. Et Georgius Hebenstreit Epistol ad Gregotium Horstium inquit equidem, non esse nullos, qui veram rabiem ab imminsecis saltem causis oriri posse, pro Certo aia firment; fatemr tamen, se hanc opinionem tanquam veram defendere nolle, cum morbi rabiei forsan similes ab illis proveniant, vera rabies nunquam; siquidem compertum & extra omnem dubitationem positum esse putat, plerumque insuper probatissimorum Autorum, Cum antiquorum, tum modernorum unanimi consensu comprobatum & adprobatum, venenum rabidum absque externu contage & morsu animalis rabidi in homine minime progigni posse. v. Gregor. I Iorae Oper. med. Tom. ILLib. 'ObsaasoLm.M . Item Martinus Lister de Morb. Groni p m. DF. ad quaestionem, Cur canini generis Saliva sola rabie adiciat i non aliorum quorumvis quadrupedum insanientium p his verbis respondet: non ignoro, nonnullos Autores contra Galeni sententiam nullum scilicet reliquorum animalium praeter Canem rabie abripi) inter caninum genus,. ut Vulpem, Lupumque, etiam Ursum, Leopardum, A sinum numerasse. IMe omnia & alia pluriana animalium genera,ex febribus & ob allias causas, insanire non dubitandum; imo S rabie interdum assici, aliaque quae momorderint. in rabiem similiter adigere solere. At exrabie canina haec viseecta esse, non

ex seipsis illaesis, credibile est Et morsus humanus fetiam phreniciatu aliter hastillantis nisi ex aliquo canino pnaevio,

296쪽

infectus, nocivus non est, siquidem nusquam, quod scio, prinditum est, inaniacum mania aliquem ex vulnere aut morsu aD fecisse. - Ιta de aliorum animalium furore naturali cogitan

dum est. Soli itaque Canes rabie insectoria noxii sunt, &qui ab iis rabiosis morsi insaniunt. Apud Veteres equidem quosdam alia invaluit opinio, nempe esse possibile, sine manifesta causa hanc passionem corporibus aliquando innas LAt haec mera eorum conjectura est 3c ob ignorantiam facti Prodita. Et pag. I aseq. hanc sententiam prolixius contra Petrum Salium Diversum defendit. Apud Salium, inquiens.

non video ullam bonam rationem, qua convellatur sententia

Galeni ; nempe solum Canem ex omnibus animalibus rabie corripi. Admittam licet a Lupo laviora & magis horrenda symptomata posse consequi: at Lupus a Cane non nis specie gisteria Caetera autem animalia, quae ab Aristotele aliisque rabie tentari dicuntur, a canino naorsu prius infici possunt. Estot & Asinus & Leo rabie inficere primario possitnt; cur homines sic tentati non irrugiant, Nadantve, sed semper ut Canes latrent. vel ut lupi ululent λ Hoc itaque planE conficere mihi videtur, morbi nempe malitiam ex integro a canino genere oriri, non homini tantlim, sed & aliis quibuslibet animalibus. Haec Listerus. Cui assentit etiam Baptista Codronchus.

qui variorum examinatis argumentis ita concludit: In eam po

tius ire sententiam compellimur, hominem a principiis internis rabie corripi minime posse, nec in oppositum adducta nos cogunt aliter lentire. v. Cornet. Stalpari Van der Wielca.p. ι es. Item Carolus Musitanus, qui Chirurg. To I. cap. 3opa o'

circa quaestionem ; an Hydrophobia solum animalium rabidorum morsus sit inseparabile & pathognomonicum signum p allegatorum Autorum exempla & historias equidem non in dubium vocat, interim tamen ipse, utpote qui animo m scrupulosum simulque veritatis avidum se habere inquit, non ita facile credere, sed de unaquaque re dubitare

dicit, nullo modo adduci potest, ut credat has Hydr Ο o a phobias

297쪽

CAp. VI. DE HYDRO PROBI Aa Salisa aspersa.

292 phobias, nullo praegresso animalis rabidi seminio, natas: sedulo itaque harum causas pervcstigandas esse existimat, cum non solima morsu, sed multifariam leminium hoc Communicari possit; non tantum ideo de eo rimari morteret, an nu-Per, an unquam, tale quid ipsi acciderit, an Saliva seu spuma persula, vel quoquo modo in corpus immissa, an animalium rabidorii in carnes occisorum vel rabie defunctorum, vel ab animalibus rabiosis semicomestas vel tactas Comederint,&C. Non immerito etiam monet WoImgangus wedelius Di p. de Imd phob. cap. 3l. N. Cavendum etiam esse hic, ne Confundamus morbum hunc cum amni Angina, cum Phrenitide,

vel Melancholia ipsa, nec simile vel analogum esse idem. Hinc plurimos videas phreneticos & delirantes etiam alios mori. sed citra Hydrophobiam: Videntur enim Autores alii Phrenitidem latentem miniis amovisse aliquando, &pro Rabie tali seu Hydrophobia habuisse. vid. etiam Marcell. Donat. de Medici Histori tarabit. Lib. s. cap. I.p.

g. 27. Quamvis itaque paulo superitis addusii Autores non sine rationibus sibi & nobis persuadeant, veram Rabiem caninam seu Hydrophobiam, etiam absque animalis rabidi morsu, a causis internis oriri posse, rarisume tamen ejusmodi c-Xempla Occurrunt, cum econtra hoc malum utplurimum per Canis aut Lupi aut alius animalis rabidi morsum, eorumque Salivam vel etiam halitum, Communicetur & nonnunquam

post longum temporis spatium se prodat. Non enim tantummodo ex Canis & hominis rabidi morsu, sed ex sola quoque ipsorum aspersa Saliva seu spuma, quandoque etiam a solo halitu & aliis modis varia periculosa & lethalia symptomata atque Rabiem ipsam excitari posse, testantur Auto. res v. g. Inquit Galen HS de Loc. aeey. Lib. c. cap.F.soLm.M. Γ-ta fit in Cane humorum Corruptio, ut solum ejus sputum,s humanum corpus contigerit, rabiem excitare possit. Ex

solo contactu spumae Canis rabidi hominem hac labe pessima infici posIe, probatur a Matthaeo de Gradibus in Consti

298쪽

ta. ubi scribit: Quendam Joannem Coqueranum ex sola manus impositione in os rabidi Canis post multos dies rabie affectum fuisse, vid. Baptist. Condronch. de Hud ph.Lib. capo .p. o. Hinc etiam Petrus Andreas Λ atthiolus in Discorid. Lib. is capcies.soLION. monet: non parvipendat aliquis, spumarcontactu infici posse homines, quippe quod ipse duos viderit, qui spuma tantum perfusi, nullo quidem ex morsu accepto vulnere, rabiem contraxerant. Cum Anno 167 . Thorunii puella a Catello domestico non quidem commorsa, sed tantum saliva ex ore spumante hinC inde in Corpore nudo Commaculata esset, octava post die vehementi rabie correpta 'est, atque abhorrens omnia liquida tertia die placide obiit. teste Simone Schulgio M N. C. Dcc. I. An. Cf7. Ob I a. p. Et Baldassar I imaeus a Mulbennee Resono . Operi. m. Ioo sese exemplum delirii, melancholire & rabiei in rustico, ab insultu Iupi rabidi absque tamen morsu & laesione recenset, Notatu quoque dignum est exemplum, quod Guilhelmus Fabricius Hild. Cent. I OU. Scs. p. m. Jego serta, Matronae stilicet cuidam in via obviam venit canis rataiosus, qui vestem ejus dentibus arripiens huc & illuc trahebat, donec tandem veste lacerata,cute tamen mulieris illaesa & intacta, canis aufugita Illa vero nescia canem rabiosumfuisse, laceratam vestem filo prout sartrices factitare solent)dentitas abscisso resarcire caepit. Unde quiadem nullum per tres menses sensit dolorem; postea vero se

sim melancholica facta imaginationibus visionibus horribili-hus & pavoribus agitari caepit, Sc paulo post aquam & vinum Odisse.&, quod pejus est, instar canis latrare, domesticos non

agnoscere, dentibus arripere atque modo hunet, modo illum mordete tentans, donec tandem in ea miseria animam efflaret

Hic sane cum Abele Roscio in Responsione ad G v. Fabric. a p.roa.) credendum,mulierem illam dentibus rumpendo filum sphima venenata inquinatum & gingivis. lin a etiam forstas Oreque pannum lingendo seu tangendo lethisera canis saliva infectum,venenum subtilissimum &contagiosissimum repen-

299쪽

as CAν. VI. DE HYDROPHOBIA te & facillime attrahere potuisse, clina dubium non sit, facultatem tandem seque exitialem inesse Salivae seu spumae Canis alteriusve animal s, in rabiem acti, si ea partem nudam vel. Cute nudatam contigerit, ad animal interimendum Sc in ea, dem rabiem, qua vexabatur, convertendum, non aliter, quam si ab ipso rabido demorsum fuisset. Alia Sartrix, ctam Chlamydem scissam rabidis morsibus' sarciendam sumeret atque ore stamina componeret & lingva pannorum seturas lamberet assuendo. quo transitum acus faceret faciliorem, tertia die in rabiem venisso memoratur a Caelio Aureliano de Morb.

ριν Osuium. g. a8. Huc pertinet etiam Contagium Rabiei per OL' culum communicatum, quale exemplum cXtat apud Julium Palmarium de Morb. contag. in Dec. de Mors Canu ra. bid. pag. m. yas. de rustico, qui cum rabie perculsus furiisque agitatus sibi e vivis migrandum csse intelligeret, asscientes, qui eum vinculis constrictum tenebant, in su- roris intermissione obnixe rogavit, ut, quos mox deserturus esset. liberos sibi deosculari liceret: quod climei fuisset concessum, liberisque oscula libasset, praefocatus est. Sed eccet pergit Palmarius . septimo post die Li-

heri eodem morbo correpti eisdem cruciatibus torti brevi miserrimam vitam cum morte commutarunt. Sic

post Hydrophobiam rabie immani perculsa & furiosa

mortua est Illustris quaedam scemina, quae a multo tempore rabidum canem. jam suffocatum, quem ipsa in deliciis habuerat, ter lacrymis obortis deosculata fuerat. v. Zacui. Lusitan. de FPax. meae adnum Lib. q. Observat. Oper. Tom. In fol. II s. Nobilem quendam Venetum, anteruam Catellum rabidum, quem fuerat osculatus, necanum tradidisset, in furorem incidisse, ex Cardano rcfert Cornelius Stalpari van der Wiel l. a. pag. o7. Vid. etiam Baptist. Codronch. l. a. pag. M. et Johann. Schench. O serta medic Lib. 7. DL m. I S. Ex Canis rabidi osculatio

ne Diuit iroo by Corale

300쪽

& RAsi E CANINA- - 296 ne rabiem a quodam Auriga contractam se observasse scribit Carolus Musitanus Chirurg. Tot M. I. cap. 30. pag. Vi-IOL. Sane contagium illud, cujus Paulus Spindlerus Obserdat. m. pag. m. IIcs ex communicatione fratris sui me tionem facit, nimirum mulierem quandam demoris cuidam servientem, vidiumque ipsi praehentem atque cibando Potandoque Communi vale usam, rabidam factam interiiss), non nisi a Saliva Vasis communibus adhaerente, derivari potcs f. Hiiu: non immerito JΘbus a Meechren , Obseruat. vaedicin. Chirurg. cap. s. pag. bo. ex Avicenna inculcat 1tudiosissimc omnibus, furiosorum custodiam ser-VantibuS, ne ullas unquam superstites ciborum reliquias, ab amentibus corrosas masticatasve , degustent , nequz

corpus suum illorum sputis quae fere eructant assidue,

ConaniaCulari perin tanta

3. 29. Interdum etiam a solo halitu &- γ halitum. tione tale Contagium oriri confirmant Scriptorcs; solo enim tactu Canem rabie percitum rabiem pestemque suam communicare dicit Gabriel Nauticus Pentad. vi --βon. patro Philolog. ρπ.. m.. 7. Non solum Salivam anis & Hominis rabiosi inficere , sed etiam mediante spiritu, communi talem instetionem aliquibus assidentibus, maxime si vitiosi corporis habitus sint, Communicati possα

dicit Martinus, Lister de Morb. chreme.. pag. m. Io7. ubi e iam tale contagium pro causa adducit, cur in tota hiastoria medica . tam antiqua, quam moderna ViX Unum aut altCrum, aegrum en integro narratum seu talismodi morbum bene elucidatum invenire liccat ; quod nimirum forte ab ejusmodi aegrotis etiam liledici abhorrere comsueverint; Siquidem 1 hemisonem Medicum elim ambeo aquam expavescenti morena gcrcrct & ossicium exhia herCt se quudam naturarum concordia similem contraxisse affectum nonnulli: Credunt. viae Petrum Andre atii Matthiotuin in Discorido Lib.. s. cap. sol. via Iooz-

SEARCH

MENU NAVIGATION