De quatuor linguis commentationis, pars prior quae De lingua Hebraica et, De lingua Saxonica

발행: 1650년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

De lingua Anglica vetere,

credidimus;quod multa erant quae collata & apposita mutuam sibi lucem foe

nerarentur. Non negamus tamen me

lius multa disponi potuisse, si hoc nobis tanti visum esset, aut vero otium nobis tantum, ut etiam tam minutae rei vacare potuissemus. In Latina Graecorum expositione cum consultum nobis, ne suspectiores essetit nostrae inter' pretationes, Videretur, aliorum potius uti verbis,quam nostris ; non diu: cun . clandum fuit quem potissanium sequeremur; ex quo & alios hausissh, &suos, plerosque, rivulos deriva se non dubitamus. Mea tamen usus libertate

in quibusdam dissentis, sed redditat

ratione, ausus sum : in non paucis ab Hesychio & Etrmologici auctore ad tutus sum, ubi deficiebat Stephanus: alios quoque, nee sine fructu, credo, libenter consulturus, si copia eorum haescribenti fuisset. quidem plane necessaria, ac potius au- uarium, quam pars, cum istam quam volumus

412쪽

De Saxonica. 3

volumus affinitatem linguarum, quam vis nulla superessent historiarum ni numenta, quae suaderent, tam num rosa ut omnes agnoscent harum rerum periti) verborum cognatio & similit do satis evincat. Videamus tamen ecquid hinc quoque, quod tanto magis opinionem nostram confirmet, erui possit. Gallorum veterum curia Graecis coinmercia, & mutuas sive per victorias, sive per colonias immigrationes; quae

de Galatis, de Gallo-Graecia, de Mausiliensi colonia, R id genus quae multis

observata sunt, commemorare non est hic animus. Quae quanquam si' vera est,quae doctissimis probatur sententia, Gallos Germanorum progeniem misese, & eandem fuisse veteribus illis Gaulis & Germanis lingu4m, non απρο

διόνυσα cuiquam merito Videantur,cum

ipsos etiam Saxones, ex illo Gallorum genere qui in Asia sedes variis temporibus fixerunt, ac variis locis ac temporibus varias ut solet nomenclat turas sortiti sunt, & in novas. quasi gentes coaluerunt, aut degenerarunt a suspicari cum talia passim contire ni non

413쪽

De lingua Anglica vetere,

non sine caussa quis possit: quia tamen partim longius petita, partim sola nituntur conjectura, jamque a multis inculcata sunt, nos eo non confugiemus Graeci se in Galliam immi serunt, in Graeciam Galli ι ait Seneca Ad antiquissima si recurramus tempora, Scythas tota fere Asia potitos, ac ibi sedes fixisse, in Herodoto & vetustissimis historiis legere est; ex quo

Scythas cum Graecis permixtos communes in multis locis sedes habuisse cuivis in promptu colligere est. Hinc Scytho-Graeci de quibus Herodot. l.IV. Quanquam autem Sotharum nomen apud antiquissimos scriptores valde generale nomen est, quod omnes s plentrionales p0pulos tam Asiaticos quam Europaeos complectitur: Europaeos tamen sive Celto-Scythas qui &Germani postea dicti , . ab Herodoto aliisq; Scythicorum bellorum seript0ribus intelligi certissimis argumentis viri docti piaeres adstruxerunt. Sed de

ipsum nomen Scytha Germanicam praese fert, ut omnes fere consentiunt, Originem. Illos autem nominatim Scy-xhas, qui alio nomine Geta quoque nominati,

414쪽

sive Saxonica. minati, per oram Ponticam Iate spar sos, Graecis notissimos, Germanicae fuisse prosapiae , constans eruditissimorum virorum, antiquitatum Germanicarum illustratorum & indagatorum solertissimorum, est opinio. In eadem

autem ora Graecorum coloniae non mi,

nus frequentes ac celebres: de quibus Strabo aliique sigillatim, &fuse. S neca paucis: Scythia ct totus ille fc

rarum indomitarumq; gentium tratibus, civitates Achaiae Ponticis impositas Lotoribus ostentat. Inter has Tomos urbs, tum propriis cladibus non unis tum

Ovidii Nasonis, Poetae ceseberrim exi, lio & morte si quidem Eusebium sequimur: aliter enim quidam recentio res de morte & sepulchro ejus in superiore Pannonia reperto:) nobilis. Ita quidem docti pleti e Germanicarum rerum scriptores omnes; uno itamen non contemnendae authoritatis

viro dissentiente, qui Getas & Gothos pro diversis habet. Ratio qua praecipue nititur ipsius sententia haec est, qa d nulli, ut ait ipse, veteres, Getas Germanis accensuerint. Quod mihinpn adeo mirum videtur, quam mi C c rum

415쪽

De lingua Anglica vetere,

rum tam multos veteres ut recenti res omittam rerum antiquarum tam

diligentes & studiosos, in hanc de G

tis opinionem tam unanimiter consensis., nisi vel antiquorum nam mentis, qu a fortasse, ut alia infinita, exciderunt, aut pertinaci majorum traditione, quae pro monumentis esse debeat, in eam inducti essent; nec hactenus repertum quenquam, unum si e cipiamus Cluverium, qui contradic rei. Multa autem potuerunt accidore, cur Getae a Germanis oriundi, aut ejusdem cum Germanis originis, aliit men posterioribus temporibus crinderentur ; quos tanta nimirum l0c rum intercapedo; mores in multis immutati; lingua quoque, ut probabile, non parum adulterata, & cum aliis confusa ; mma denique nomenclatura a notis & v atis Germanis discrimi narent. Credibile est Germanos aut Germanorum parestes & sis γνους illas omnes Olim oras insedisse, quas postea ut Orientalium numerus augebatur,

supervenientes & ipsae quoque qu-dam & lingua S ortu eaedem:) ali pnationes, Graci aut Graecorum progenitores,

416쪽

sive SaaeonDa. nitores, aliive cognati p0puli, ad magis

Septentrionales partes paulatim pro-tuderint. Nec tamen Omnes loco cessisisse. qui remanserint veteres incolae, cum suis eos advenis in unam gentem

coaluisse. in quibusdam locis mutatam gentem ; linguam, eandem remansisse: in aliis, mutatam linguam, non gemtem, sed mixtam tamen: ex hac mixtura & rerum vicissitudine, nova nomina orta ; Veteribus, novas notiones accessisse; unde insecutae in historiis confis siones multiplices. Hue facit & Plinii in Naturali Historia de Scythico no mine querela. Iam linguas, essentiali ter quamvis, ut ita dicam, & originitus

easdem, ubi tamen multiplex ex comfusione variarum accidit interpolatio

dc diversa pronunciatio, quis nisi peri tissimus, easdem agnoverit λ Imo vel amnes ; nisi qui utramque, aut alterutram saltem probe calluerit; & in scriptis potius, quam sermone ubi longe dissicilior observatico comparationem instituat ZNam quod Geta Thracum progenies ut a Cluverio objicitur) ab antiquis nonnullis constituitur, parum hoc

Cc a me

417쪽

De lingua Anglica vetere,

me movet, qui sciam quam facile viscinitas illis imponere potuerit: sed &ipsos Thracas, Scythicam progeniem, ut & Germanos, a pluribus constitui, hon ignorem. Cluverium autem miror, qui linguam non Gallis tantum, Britannis ac Germanis ; sed & Illyriis Hibsparisque communem fuisse,contra di, sertissima, ni valde fallor, antiquorum plurium testimonia, statuit: eundem

silentium eorum tanti facere, ut contra tantum non contemnendorum testium

Hieronymum, Spartianum, Claudisenum, Ausonium, aliosque ab ipso nominatos:) consensum,Getas & Gothos Iro iisdem habentium, ipse diversos aluat,quod nulli veteres ex vetustioribus illis scit.) Getas Germanos fuisse testentur. Id igitur si obtinemus, quod praeter

Cluverium nemo negat, GetaS non Mlios quam qui postea Gothi fuisse;quos

omnes Germanicae fatentur originis; Gethicam quoque linguam,non aliam quam Germanicam agnoscentes: G thicam linguam Graeca permixtam fuisse locuples testis Ovidius. Nec verisimile est, quanquam id ipse alicubi

negat

418쪽

sive Saxonica. negat Ovidius, nisi potior pars lingua Geticae,Graeca fuisset, assinitatem illam tam facile animadversurum fuisse Ο-vidium, cum tantum possit inter i quendum praecipue dialectorum v rietas, ut vir Anglus in Belga, nisi attentior & sagacior, sermonis Anglici vestigia; nec magis Belga in Anglo loquente Belpici deprehendat; cum tamen jα ζαι η utriusque linguae propius inspicienti sint prope eadem. id quod Ovidius de se praedicat, librum se Getico sermone in laudes Augusti scripsisse λ Quod si verum est, magna fuerit Getici cum Goeco sermonis affinitas oportet, quem tam paucis annis tam grandis Ovidius addiscere pol

erit.

Ultra Tomos in superiori parte Pomtici litoris situm erat Borysthenes Oppidum, fluvio celebratissimo cognomi ne, Graecorum vetustissima colonia: ab Herodoto descripta. Statum elui

Dionis Chrysostomi qui sub Domi

tiano & Traiano Imperatoribus vixit)aetate, describit ipse a Narrat autem undique cinctos ac permixtos Barbaris quos Scythas etiam saepe ap-

419쪽

De lingua Anglica vetere,

pellat quanquam ad eorum mores h bitumque alias compositos, Graece t

men utcunque intAlexisse, Homeri Poetae inprimis studiosos. Adeo quidem, ut studio illorum adductus, orartionem apud illos, quae Borysthenitica ex loco nuncupata, Dio babuerit. Quis autem dubitet, quin ut homines, ita &linguae, Graeca scythicaque, in istis locis permixtae confusaeque: & quanto Graeci ibi patrii sermonis studiosiores dc tenaciores, quam qui Tomis, ubi Ovidius exulabat; tanto plus ejus in vulgarem Scythicam transfusum λ Testitur ibi Dio Tauricam quoque Cherrsonesum, Maeotide palude celebrem, a Scythis & Graecis promiscue habitatam fuisse. Ibi autem hodieq; sermonem Germanicum, & quidem quantum ex verbis a i Busbequio pr0lati

colligere est qui ad Anglicum prori

mὶ accedat, in usu esse vulgo notume j. Non ignoro Gothos posteriolit bus quoque saeculis istas terras occupasse: nihil tamen obstat, quin & ex prioribus illis multi, recentioribus illis permixti, sint superstites. Ceterum de

Borystheniensium studio philosephiae quod

420쪽

e Samnica. . quod narrat Dio, non id abhorret ab

ingenio caeterorum incolarum, quos eo nomine commendant aliqui veteres;

Herodotus, ni fallor, & Aristoteles licubi. Unde sunt qui verba Apostoli

per αυξ-ν ut ibi Grotius aliique) sed

per ἀdidi πν accipienda contendant. Jam quae hactenus disseruimus cum ad Germanos in genere pertineant; m& ad Saxones speciatim, & illos Pomticorum istorum Scytharumγpartem sive progeniem fuisse, non improbabu. liter colligi possit, porro nobis videndum est. De Saxonum origine inter doctos ambigitur, & multa a multis afferumtur, quae contemnere facilius, quam certiora, quaeq; alii probaturi sint, substituere. Caeterlim, de Saxonum Orig. ne aut sedibus, postquam illo nomine Romanis innotescere coeperunt, nulla quod sciam controversia. Ptolemetrus, qui primus aut inter primos illos memorat, in Cimbrica Chersoneso, quae nunc Dania) & Balthici maris oris comstituit. Inde eos trajecto Rheno Australiores oras ac terras infestasse &C c occupasse,

SEARCH

MENU NAVIGATION