Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

mentem ipsis adscriberem , Eorum placita in O T CHESI RACO V quam suae Ecclesiae nomine publici juris fecere anno salutis itigo. potissimum quaesivi sQuod si aliter quidam Sociniani sentiant, quam illa Catechesis, hoc neutiquam mirabitur, qui haec inu,

lius proemio legit. Unum est adhuc, quod te monere volumus B. L. de hac Catechem nostra editione, eam non tam notavam in publicum produci quam renovatam ; Est eadem alia quo modo illa, qua anno salutis Isios. edita, sed jam plurimis in locis aucta est di locupletata, quin di correcta di immuginta a praecipuis Ecclesia nostrae luminibus I M. CRELLI MART. RI ARO die. Non enim erubescendum putamus,si in quibusdam Ecclesia nostra proficiat; Non ubique clamandum eredimus , sto in fila, hic pedem figo, hinc me dimoveri ne

tantillum quidem patiar 3 Eloicorum enim est, omnia mordicus defendere. In Socinianorum itaque causia neque S

cINUS ipse, neque SMALCIUS, neque VOLN. LIVS, neque OLEO GENIUS, neque SCHLIQTINGIUS, neque ERELLIVS, neque alii sunt audiendi, nisi quatenus Praedictae catechesi consenti- sunt; Ex hac (inquiunt loco supra citato Catechesi, quam modo publici juris facimus, de nostro in Religione sensu judicari volumus. His positis, has omnes Controversias cum Socinianis, quas in Logomachiarum elahem adposivi, revera in ea locum habere debere,

ingenue fatebitur, qui veritati & paci studet. Taliseonfessio equidem a SIMPLICIO expectanda non est, qui potius multiplicandis Logomachiis quam

vitandis operam dat. Quid enim aliud sunt lites . quas de vocibus Principii, infirmatorum, Protestantium , dic. excitavit, nisi merae Logomachiae 3 verum iis nec finis nec modus unquam erit, dum illi qui adeontra sentientium placita eruenda sese accingunt, eo erunt ducti animo, ut nihil cum iis comune ha

here velint, sed potiust longissime quantum licet ab iis

152쪽

tis recedant f Talibus minima munstra videntur , ex voce aequivoca opinionem adversariis assingendi amsam arripiunt, & ( ut uno verbo dicam non secundum veritatem, quae non quaeritur, sed ex affectibus di praejudiciis , quibus indulgetur, judicium fertur. Tunc crassa undiquaque prelo committuntur voluismina, quorum Authores in mutua odia saeviunt, mutatuis & omnigcneris convitiis sese lacerant. Tractatus autem hac methodo conscriptos SIMPLICIO i miliares fuisse, omnia suadent.

S. XXVIII.

Sed finis eoronat opus. Denique parag. 26. ejus crisis versatur circa quinque miscellaneas Tnesies, quae sub finem dissertationis meae occurrunt, & in specie circa secundam, quae sic habet. Temere O immerito Refirmari nomen sibi vindicat . qui scriptum humanum, ut controversarum de Religione judicem summum habet ; Hominem enim, seu viva voce seu scripto loquens , caeca fide amiliatur, PAPAM esse perinde est. Illius posterior pars aenigma SIMPLIGIO& aliis ejus sociis est, ut sensum has ne Oedipus quidem a sequi posset. Quandoquidem verborum quibus constat constructionem hanc esse clarum est i Perinde enim est, hominem PAPAM esse, sive audiatur coeca fide, loquens visa voce, seu loquens scripto. Oedipi itaque, qui hunc nodum solvant, non longe lateque sunt quaerendi 1 necesse non est ut hic SIMPLIVIUS ad illustrium virorum manes eum candos Pythonissam Endoream agat. Concurrite &

adeste solumodo Linguae Latinae Tyrones t (g In

g. Rem hic D. A. monet , ad verba haec explicanda Dron sua opus esse . talis enim his verbis labini sermonis inest elegantia. ut videatur, latinae linguae Tyrodem hoc corollarium composui te, adeoque ejusdem illius Tyronis explicatione om habet nondum tamen ita Gare Tyro ille . quem D. vir advocati ejussi vero personam ipse agit, corruptum tam laeum caepinavit . e

153쪽

SIMPLICII dc ejus Sociorum gratiam horum vetro horum sensum Ac ordinem explanate i ita ut rite iudicare possint, num tam invisam (reserente SIMPLACIO) quibusdam Formalam Consens s ob oculos habu Carim. Haec sunt ultima criseos SIMPLICII, qtaae inire cum praecedentibus quadrant.

s. XXIX.

Nunc aequo Lectori dijudicandum relinquo, num nimium praecipitanter a limine responsi SIMPAcIUM VERI NUM illud Ecclesiae fidelium egregium nomen in suis animadversionibus ementitum fui Cie dixerim , nequidem umbra Simplicitati Christianaedi Veritatis in toto eius strinone apparet g Ejus crisis nonnisi malitia dc ignorantia spectabilem sese reddit,

utriusque in ea singulare edidit monumentum , ita ut alias omnes hujurum generis exercitationes propterea vincat. Quapropter hic duo mirari Lectorem nequaquam dubito. I. Quidem Methodum, qua suas animadversiones eoncinnavit SIMPLICIUS, quae sane a saeculi quo vivimus moribus abhorret , nec ab ullo hodie desiideratur. Beata enim praedicantur nostra tempora, quod siaeculorum praecedentium parbaries victa jaceat , ringensque fuas mordeat irata catenas , sed denuo solutis vinculis a SIM P LICIO in libertatem vindicatur i Quicquid sit de hac Methodo αν δια ..e Epis; aggrediendi, SIMPLICIO Propriam esse rein posterum fore existimandum est 3 Ita ut quod olim TULLIUS de aevi sui vitiis grassantibus, Vitia

stigav t & in ordinem redegit , ut Latinae consuetudini traditust dici possit, & idem Tyro, qui in gratiam SI M P LICII VERI,

NI locum hunc explicavit, negare non audet, sub homine illa PAPA latere FOR MULAM CONSENSUS, & eo minus mihi dubium est, virum Doctum naturale contra eam concepisse odium , quia silentio praeterivit animadversionem meam, quod

154쪽

nempe esse Temporis non Hominis, nunc dici non possit., quin potius, vitium esse Hominis, non Temporis, quisque percipit. a. Ideo & aliud mirum Lectori videbitur, quod fili. tali crisi responsum fecerim , verum ad id multa me moverunt ; Cum Clarissimus Editor Tempe Helv. huicce in sua collectione spatium aliquod cometesserit, id mihi argumento manifesto est, plures ea reputasse quae mihi imputat SIMPLICIUS , Praeterea quamplurimi sunt Lectores meam dissertationem Prae manibus non habentes, quos inermes praecipitanter de ea iudicium laturos ex suis animadversionibus, uti ipse existimavit adversiarius meus. modsi rursus SIMPL. animum hunc, superbia ferocientem , furoreque insanientem, quem nuper exhibuit , Prodere vellet, solus in arenam descendat, silebo.vale igitur B. L. stylo nostro indulge, de rebus non de vocibus judica. Multi enim hodie Latine, pauci Romane loquuntur.

155쪽

CRA MERI,

, Theologi Tmur. Celeberrimi,

VITAE FATORUMQUE

Brevis Narratio. Quod ad vitam, fata atque virtutes Gari mi An

tecessoris attinet, missis rhetorieationibus & uno dequaque quaesitis elogiis, ex prolixiore So-γeam in ab ipso pie defuncto olim consignata, ea quatad institutum nostrum pertinent, in summam Contraham, atque servato temporis ordine, quantum quaeque mihi nosse datum est, narrabo.Natus est autem 'OH. RODOLPHUS CRAE MERUS, nunc pie deiunctus, Anno Is 8. die Id Februarii , Elio , Patre viro admodum Reverendoctoh. Scobo CRA MERO, Classis Elcoviensis Camer rio , matre 'ro Doractea MUL DRICA. Jactis apud Parentem Linguae Latinae & Graecae fundamentis , I 6s I. Tigurum missus, hospitio & mensa usus Avunculi, Viri Pl. Reverendi Soh. Oacobi HUL DRICI, Canonici re ad aedem Sp. S. Parioris. Adiutus autem est amerus noster juvenis in studiis suis promovendis a fratre suo SACOBO , Viro postea Ciarissimo, sed prata

Excerpta haec est ex Clar. Successocis Ah. Iacobi ZIM MERMANNI Oratione Inaugurali, pag. 26. sqq.Catalogum autem Scriptorum a Cel. CRAM ERO in lucem editorum videre licet Temp. Helv, T. II, p. iis vIS . add. infra p. ido

156쪽

Consillo optimorum Parentum & Amicorum Medicinae vacare debuerat Studiis Noster 3 at postquam inopina morte Parens Ioo . deee ssisset, filius. atri obtemperaturus, totum sese sanctioribus disci-pIinis tradiderat, atque in iis singulari studio atque

animi contentione ita profeceret, itaque sese Reverendis Praesidibus probaverat, ut Anno Idy in numerum V. D. Ministrorum fuerit receptus. Eodem vero anno eum statre doctissimo , ad docendam Theologiam Heriarnam vocato, ad nobile hoc opti. marum artium ac distiplinarum Emporium commio

gravit. Hic per biennium substitit, ab ore fratris vendens, singulari cum fructu illius institutione pu-hlica & privata usus est, auditis etiam Cl. Viris, Hi

debrando, FIoripo, A rchme ero , Duhero & Schrammis. Don leviter autem Nostrum turbaverat peracerba

mors fratris optimi atque doctissimi, febri nectica in ipso aetatis flore consumti, Tigurique Anno I m.

demortui.

Ipse interea, ut eurium studiorum absolveret, alique statris olim datis monitis obtemperaret, maj resque in Antiquitatibus Hebraicis progressus face, ret, relicta Herborna Nassoviorum, totius Belgii splendidissimam lucem, Let num Batavorum contendit, a

que ibi familiariter usus est Cl. Viris, Triglandio, Mamco , Wissio, optime Nostro ob singularem diligentiam , fratrisque eruditionem & commendationem, cupientibus. TRIGLANDIUS inprimis fratris precibus motus effecerat, ut aedibus & institutione Cl. SUREN HUSII , Pros L. Hebraica Amrielodamensis uti possiet, adhibito etiam ad haec studia prosequenda Rabbino, Isaaco Polono, quocum aliquot tractatus Talmudis, adhibitis etiam Commentariis Gemaricis, evolverat, Salutaverat coster Amstelodami freque,

157쪽

tet doctissimos Viros, Stresonem , mn Lemen, Ammnium, Limborchium, & Meibomium. Postquam autem Amplissimorum Gymnasii noctes Procerum Benevolentia CRA MERUS noster ad prosequenda studia Philologica eximium nactus fuerat stipendium, horiates eum est Frater, tunc temporis adhuc in vivis, ut de specimine Hebraico edendo , atque Ampli fimo Magistratui nostro ad gratam mentem testandam inscribendo, serio cogitaret. CV-jus voluntati obsecundaturus noster, adhibitis in consilium Professoribus Lugdunensibus, ad vertendas conriitutiones de Primitisse seu Hilcoth mccurim, notisque Philologicis illustrandas , animum adjecerat. Uuem laborem per modum septem disputationum sub praestidio Cl virorum, Triglandii, Marhii, & irasti, additis ad singulas disputationes iar H Teoie ex variis disciplinis depromtis, sumtibus Academiae Lugdu-no-Batara edi curavit.

Postquam autem doctissimus Frater , ut dixer mus, praecoci nimium fato abreptus fuerat, Amplissiami & Venerandi Scholae nostrae Proceres absentem nostrum C RA MERUM in locum defuncti fratris substituerunt, demandata illi Linguae Hebraicae Profecsoris in Collegio Inferiori, quod Humanitatis vincant, provincia. Audito hoc laeto nuncio Notier sine mora circa Junium Anno 1 oa. itineri sese accinxit , salutatisque, qui in itinere occurrebant, Viris Celeberrimi , insigni Eruditionis copia locupletatus , salvus & in columis ad suos fuit in patriam delatus. Redux , oblato Magnificentissimis Patria Patrigus libro in Belgio, ut dixeramus, elaborato , d. I 8. Septembris uoVum munus auspicatus est Oratione inaugurali, habita de Philaleis a Resormatione in Schola Tigurina Garis.

158쪽

Anno tyo3. thori sociam sibi adjunxerat lectitamam taminam , Dorotheam WE RTHM ILL ER . Ex quo conjugio illi aliquot liberi nati, quorum pars mature decessit, relictis duntaxat in vivis filia, nupta viro Riserendo , II. Georpio HIR ZEL IO , Diacono 'ad aedem Sp. sancti Vigilantissimo, filioque IIoanne Scobo,

numero V. D. Ministrorum ante annum adscripto ,

viro Juvene modestissimo, di ad paternam gloriam citis passibus grassante. Anno i os . post discessium Cl. Sui rei, Professi ris Theologiae Heidelbergensis, facta, ut fieri solet , stationum mutatione, demandata fuit CRA MERO nostro Historiae Sacrae & Profanae docendi provincia, cui dignitati mox, ita volentibus Utriusque ordinis Amplissmu Praesidibus, aliud ossicium adjunxerant, nimirum ut esset Illustri Senatus Ecclesiastici collegio ab Actis. quo ossicio dissicillimis temporibus per i a. annos sinis gulari cum industria defunctus est. Anno sequente i ori. Professionem Linguae Hebraicae in Collegio Carolino ornare incepit, substituto in ejus locum M. HIR ZELIO, Patre, Linina nunc Graecae Professore Celeberrimo, canonico denissimo, & hoc quidem tempore, Rectore Scholae noserae Magnifico. Hoc ipso autem anno ad emendandam ' perficiendam re Iiiugii Historiam Ecclesiasticam animum adjecit . quam etiam, ut Q Cl. Sui eri Chronologiam ad sibem usque aetat*m magna cum industria perduxit. Pol quam autem per aliquot annos singulari cum diligentia, nec minore cum successu, demandatis sibi ossiciis vacasset, variisque Collegiis privatis di publicis non solum optimarum Literarum studiosos sibi devinxisset, sed inprimis Amplissimis Praesidibus sese commendasset, anno labentis Seculi 13. in collegi- Reverendorum Canopicorum fuit receptus, praestir -

Coos e

159쪽

que fideliter opera Venerando tactu. Lavatem , min, Theologia Professori Praestantissimo, sed animo dicorpore tum temporis languenti, An. I as. tandem post Clarissimi huius Viri obitum creatus est Veteris, ut vocant, Testamenti Professor, cui dignitati Anno i 3 i. post obitum Cl Horebalbii, gravissimum Veneram di Canonicorum Capituli Derani munus adjectum denique mortuo Cl. Hottingero, Eidem An. I 33. in Pro. liuione Theologica Novi Testamenti successit.

At hi ipsi concatenati labores & honores , haec

ipse munera atque onera, ut est cum rebus humanis comparatum , non parum animi, potissimum vero corporis, cujus fulturis animus sustinetur, vires a tenuarunt atque fregerunt. Duo ferme anni sunt, cum externa corporis specie vigorem referente fortis

tamen st laetus & alacer esse desineret g ex quo faciis te erat ad conjiciendum, intus latere, quod mortaliatatem celeraret. Haud multo post manifestis indi, et is proditum est, praestantissimum Virum non bona uti valetudine, & malo corporis habitu omnia albimenta corrumpi. Ipse saepenumero , inter familia. res, valetudinis adversa ita querebatur, ut quisque intelligeret, eum quotidie mori, nec pigre & metu euIose, sed confirmato animo ultimis appropinquare. Testis etiam praeter haec Meditatio Theoἰogica in egregia Pauli IT ad Corinth. V: I. verba , ab Auctore in ipso languore conscripta & a nobis edita , cui aliae insuper eiusdem argumenti erant, si per fata licuisset, addendae. Sperabant equidem Boni omnes futurum, ut hac illacve medicina languentis vires refovere tur 3 at aliter Sapientissimo omnium rerum Moder tori visum. Postcaquam enim pauculos dies cum invalescente difficultare spirandi, quae hydropem phctoralem praenuntiabat, colluctatus esset, pridie hiisqvs Iulias pl/cide, nil tale, qui aegroto adstiterant,

opinam

160쪽

opinantibus , supremum peregrinationis diem explevit, vix dum LX. aetatis annum ingressus. Fuit, Fuit ergo CR A MERUS noster, longiore via, si qui Ram alius, dignissimus 3 vocatus .a summo totius ,rbis Rectore ex tenebris ad splendissimam lucem , ad aerumnarum curarumque concatenatorumque lais horum requiem, & coelicolarum choris mistus, dolicias a Iesu partas coepit praelibare. De virtutibus ipsius & eruditione ut prolixe dic seram, necesse non est. Cum enim Vos omnes testes habeam, quanta cum diligentia, cura atque solis . licitudine, spartam utramque exornarit 3 quos labores & molestias devoraverit 3 quot egregios libros scripserit 3 quanta eruditione, pietate, gravitate a Te humanitate eluxerit 3 quam bene de Ecclesia nora re Gymnasio nostro meritus fuerit 3 pluribus diiscere nil attinet. Deo potiuS o. M. aeternas dicamus grates, quod GRAMERUM Scholae nostrae bono per plures annos concesserit, Eumque rogemus, ut tales semper nobis concedat Doctores, qui erudiistione , pietate, morum gravitate caeterisque Bonorum Virorum virtutibus ornati, nobilitatique sint.

SEARCH

MENU NAVIGATION