Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

solutum tum de personis , tum de mediis. a. Praete, rea qua fronte hanc methodum esse hactenus desideratam affirmare audet SIMPLICIUS, qua nempe, Decretorum de salute, natura, sicut & eorum executionis modus, ex statu hominis lapsit adstruitur ; Quasi vero Theologorum Ortod. maxima pars hominem conditum & lapsum Decreti de salute objectum non statuerent 3. Sed mirare B. L. quantum sibi constet SIMPL. Is qui nunc in Supralapsariorum castra invitat, idem est quem nuper parta. Io, exclamantem , coelos & terram clamoribus implentem vidimus ,

quasi aliquid Blasphemiae proximum protulissem,

Deum nem de hominem sua imagine prisas e dicendo, quae tamen striae & absque ulla exceptione admittere de- huisset. Idem est iterum, qui parag. ae, in hanc qua rutam vocem erumpit, Et Deus cabsit blasphemia dicto Ine quidem judex juctus esse potest, se actum invite ct coacte commissum puniret. Idem est inquam ille , qui nunet Supra lapsiarium agendo fatetur. Deum lapsium & peccatum certo & essicaciter procurare debuisse, ut propositum de salvando & damnando executioni mandaret. ce.

putat, quod sententiae Supral rariorum laveam ; SUPRALAPSARIUM me esse aperte confiteor, me vero propterea in Dei finctitatem Blasphemum esse, Deumque constituere Authorem peccati, hoc est quod manus meas & calamum nunc in gratiam Supra-tassariorum ita vellabit, ut Author non amplius habeat quo accum sationes suas defendat Sed ne prolixus fiam , accedo ad defensionem non mei solius, sed Theologorum Ecclesiae nostrae Celebe rimorum, ovi cum ratione ordinis decretorum sint si mrapsarii, a Dore Authore falso accusantur. quod DE UM eonstituant PE et C Ar I AUCTOREM r

velim sibi persuasum habuisset , eos qui ex nobis sunt Supra D rh , non temere, sed gravissimis divinaque Majestate , Sapientiae, Potentia, Independentia dignissimis rationibus ad ea tuenda suu-st adductos. Sed cum nihil sit usitatius, quam eos, qui, in levic

122쪽

simis licet, a se di ssenti re deprehendantur, quacunque fieri potest sacie , si avissimarum Haeresium accusari ; Idem etiam hic imprudenter factum esse, quantacunque potero ostendam claritate, nihil enim Veritatis, nihil Sapientiae , nihil pietatis studio esse posse indignius arbitror, quam dissentientibus invitis consensumuliquem cum Haereticorum pessimis obtrudere , inde nostrae fidei sacrosanctae, pietatis tot virorum Dei, interesse quam maxime puto, ad ejusmodi profanas criminationes compescendas ostendere , quam inique Summis Theologis ejusmodi Blasphemae conis sequentiae imputentur. Ut autem appareae , contra quid pugnem , Doct. Authoris verba, quae in dissertatione ejus hac de re extant, etiam huc ponenda ece censeo, quae ita sonant: Priores (SUPRA LAPSARII sta.

tuunt, Deum primo cogitasse de gloria sua manifestanda , exerellio misericordia S justitia , per salutem S damnationem hominum ;

raque hominem pra destinationis objectum constituunt nondum crea

tum S lapsum. Creatio S lapsus secundum eos EIectionis , Reprobationis media haberi debent: quibus positis DEUS A UT IIO RPECCATI STA TU ITU R, lapsum procurare cert. debuit, ut Aeretum suum Deum habere posset, mi ericordia Ar j itia ejus in salvando S damnando paterenr. Quam bene fecisset Doet. viro

si non tam iniquum judicium tulisset de re, quam illum non inistellexisse, verba ejus satis produnt. Subtilissimus B AE L IU S in Voce Paulleiens dicit et u est fixo do

Ie Manichemme. Cur vero Doct. Author tantam haeresin Theologis nostris imputet, rationem aliam invenire non potuit nisi veι quod invidia erga Gomarum, qui Arminii fuit Antagonista, ductus rvel quod haec in Authore arminianicante, qui Theologos nostros magni hujus erroris accusant , aliquo legerit quem Ortodoxum credidit. In criminatione autem hac refutanda felicissime m p ve saturum existimo, si veram SVP RAL P SAR IORUM sententiam ex Gamaro aliisque exponam . deinde ab hac adversario. rum criminatione liberem, variorumque Celeb. Theologorum de hac re sententiam breviter ostendam: Prius ut expediam re duorum Supralapsariorum . unius Theologi, alterius Philosophi veris ha de hac re adducam, totum Supralapsariorum systema ex ipsorum mente breviter & clare Lectori ob oculos ponam.

G o M A RIIS , Theologus sui temporis celebris, at Suprata a. rius, Disput. X. praedelii nationem hisce verbis definit. Disin ii a Lami

123쪽

Hamivum pradestinatio est partieutare Dei decretum . quo ex Hominious indefinite prascitis omnes eos, qui fuerunt. sunt , erunt, in eum snem bonos creare , O recta. giabernatione Ianum eorum ae justitia Originalis amissionem permittere, ae porro ad arernum animai corporisque starum urigere decrevit, ut in electis eorum per miseriis eordem eum Christi Serviatoris . ttim salutis arerna per eundem donationem sua miser ordis gratia , in reliquis vero prateritis justa per meritum ipsorum condemnatione vindieis sua Justitia, gloriam

celebrandam mani staret. LEIBNITIUS vero, Philosophus subtili imus atque Celeb. qui recte rigidissimis supralapsario accentetur , mentem tuam de consilio divino, ratione mali moralis, inter alia in Theodicea sua P. II. s. Ego. ita exponit. Mais Ioraqu on considere, que Dieu , parsaltement bon S sese , doit avoleprosiit tonte lamnetu, boni e , fellelae , doni te mellieur plan de Z univers est ea ab Ie , O que Duvent tin mal dans que ues parties peier servir a uet plus grand bien dis tour, I on juge at ment, que Dieu peut avoir donne place a P infelieit e S permis la eoulpe, commi ij a fait , sans en pouvoir etra blame. Ces P unique remede , qui rem it te, qui man que a tout les s emes de quelques mani

cum Orthod xius definitione Go MARI nil videam, & in ve u. . .mi Ei L Ei Ni TII nihil inveniam, quod perfectioni

bus divinis aliquid deroget, ex horum Uirorum aliorumque Supralapiariorum verbis ordinem decretorum, quem illi statuunt, brevi Ver exi ibebo, ut inde patefiat, an juste a Docti Authore Manichaenmi fuerint accusati. Concipiunt nimirum SUPRA- Deum ut mentem perfectissimam, independenor e ' omni modo a se & per se s In hac autem omnium praestantissima mente, pro mentis suae imbecillitate, duo distinguunt, quae modo unum sunt, nempe omni modo Per- Iecti stimum Intellectum & Voluntatem, per prius sui cognitionem, per posteritis sui amorem intelligunt. Per intellectum intelligunt pam perfectissimi Spiritus perfectionem. qua se suasque, quas in aplo distinguimus petfectiones intime penitusque cernit atque cognoscit. Inter has autem Virtutes etiam Omnipotentia est, quam quia cognoscit, etiam uno & simplicissimo actu omnia ea cogno .lcit atque intuetur, quae sumis suis perfectionibus non contrariantur, adeoque possibilia sunt; & ea ita scit, ut omnis quam deris nabet scientiae ipse sibi causa sit. Infinita autem in ita Mentis Omnipotentia nos dubitare non sinit, quin Deus infinite plura, Infinite plures rerum ordines, ex cognitione sui, id est, Omnipotentiae suae possibi/es cognoscat, quam revera vi decreti sui inarium produxit. Ob ersatus ergo huic divino Intellectui inter es possibiles etiam fuit hie rarum ordo, in omnibus suis circum-

124쪽

stantus, qualem nunc in hoc rerum Universo deprehendimus; &in hoc ordine etiam homineI eabides, labuer , deinde, creati in prinus Parentibus integri, postea velo lapsi, quorum alicri a Christo reis demti , vocati, credentes , insimaii. functificati in glorificali, alteri vero non redemti, non vocati, non credentes, non justi eati, non lancti-fieati & ideo etiam non glorificati i Haecque omnia Deus viditu NO SIMPLICISSIMO QO E actu.Uti vero divina haec mens persectissimum habet Intellectum, ita ei etiam VOLUNTAS. hoc est fui ipsius amor, adscribendus est, quo hae mens se sibi sufficientem, se solam beatam, satis suis bonis divitem, sui in summa solitudine plenam, & inde gaudio abundanistissimam admiratur & amat: Et qui aliter fieri potest ab eo, qui natura sua possidet, quicquid est vere bonum, quicquid pulchrum, quicquid eximium, quicquid summum, quicquid omnibus numeris perfectum cumque natura se ipsum quam maxime suasque virtutes amet. Ita neque operari nisi ex sui solius amore potest: dc uti Deus omnia ex se intelligit, ita eum nihil velle posic, nisi ex sui amo- .re , existimandum est ; ideoque omnium actionum suarum ipse sis finis sit. Uti veto Deus omnes res possibiles ex intuitu omnipotentiae suae cognitas habet atque perspectas. ita etiam nihil velle potates , nisi quod in omnibus suis circumstantiis accuratissime perspectum habet atque exploratum;

id vero aliud ex hoe concludi potest , quam Deus etiam hune mundum , hunc rerum ordinem . hos homines . in omnibus suis cir- , , eum stantiis actionibusque, habuisse exploratissimum , & cum in emgnitione ejus nihil prius, nihil posterius , nihil clarius , nihil ob. seu riua sit, hinc sequitur, Deum omnia in hoc mundo prima, media , postrema, in omnibus suis combinationibus atque circumstantiis, uno & simplicissimo actu clarissime & distinctissime ab aeterno

cognovisse, cumque hunc rerum ordinem, in omnibus suis cireum-ctantijs, maxime ad ictustrationem G L O RIAS , hoe est . perfectio.

num suarum, facere ficiebat, hinc ex SUI, hoc est, Virtutum suarum Amore etiam hunc rerum ordinem in omnibus suis circumsta iijs atque combinationibus creare decrevit, unde optimum Munis dum creasse dicitur.

Ut nunc ea quae prolixius paulo dixi contraham, ex mente SUPRA- LAPSARIORUM Decreti divini ratio haec est. Deus hunc rerum ordinem, in quo omnes homines & singuli creabiles & labiles, creati integri . deinde lapsi. ex his alij per Christum redemtii v eati, regenerati, credentes, iustificati, sanctificati Be glorifieati , alii vero ex Iapsis non redemti, non vocati, &c. non glorificati, sed tanquam impii damnati, quales divinae omnipotentiae obversati sunt, ideo creare decrevit, quia hunc rerum ordinem persectionibus suis,

hoc est, i Uranda gloria sua dignissimum scivit.

125쪽

Si hune deereti divini modum considero, nihil invenio divinis persectionibus dignius. Independentissimum enim hoc decretum est , quia Deus nonnisi a se ipso dependui, huncque mundum cum omnibus suis cireum stantijs ideo creare decrevit, quia ita cum Amore sui ipsius, hoc est, perfectionum suarum conveniebat. Liberrimum simul est, quia quo convenientior divinis virtutibus illustrandis hie mundus est, eo etiam Iubentius eum creare decrevit. Sed & Simpliei humum , quia Deus omnia maxima, minima, medioxuma, Una eodemisque decernendi actu decrevit. Nec non Amplissimum, quia minimas eircumstantias & rerum vicissitudines in se complectitur. Sapia

emissimum etiam est, quia Deus nihil decrevit, nisi quae maxime habet perspecta, & ad illustrationem Gloriae, hoc est, Omnium peris sectionum suarum, facere sciebat. Etiam Immutabile , quia Deus in ijs, quae maxime gloriam suam spectant & illustrant, sine sui abnegatione nihil mutare potest. Sanctissimum, quia in omnibus sequutus sui Amorem. Et Jusissimum, quia Deus in hoc decreto creaturis suis ea tribuit, quae sibi ipsi suique Amori debet. imul etiam Umae Mum est, quia nihil accidit. quod Deus non decrevit, & nihil non aecidit ex ijsquae decrevit. Hoc ergo statuunt Supra lapsari j ; Finem Dei in decretis fuisse Mani orationem GL OR I AE ma , & sui extra se communicationem, divitiarumque suarum repraesentationem et ad hunc finem assequendum Deus convenientissima elegit media, quae cum Deus uno intuitu accuratissime atque perfectissime habuit cognita atque perspecta , inde statuunt, Deum decernentem, hominem quidem conside ras e tanquam errabialem & Iabilem, alias non creari P labi potuisset, sed etiam tanquam erratum & taplum, ex Iapso a et redemtum, vocatum, credentem , justificatum, sanctificatum, vel non redemtum . non vocatum, non

credentem , non iustificatum, non sanctificatum ; huic enim operi non erat Ioeus, nisi in Iapsis; labi autem non poterant, nisi labiles crearentur; creari autem non poterant, nisi essent creabiles ,

hoe est illustrandae divinae gloriae apti. Nune horrendum illud SU P RAL A PS ARIORUM Systema , sive objectum divinae praedestinationis ex eorum mente, quantacunque

potui claritate, exposui. Ergo ex ipsorum fide Deus infinite sanctus, lapientissimus atque justissimus est, ergo impiae voces, quod P EU M saeiant Auihorem recedit. crassissimae criminationes habendae sunt. Quod si itaque hoc de praedestinatione dogma principiis sanae rationis adversum, si Attributis Dei Essentialibus repugnans , si non suavis Radonis & Revelationis in hac re concordia iit, omnino rejiciendum esset. Quod vero haec Supralapsiariorum fides multis monstrosa videatur, inde est, quod vel mentem eorum nunquam perceperint, vel quod nunquam accurate cogitare meditarique didi- erint. Diluenis

126쪽

Diluendae nunc nobis veniunt OBIEcTIO ES quaedam, qualis primo est CLERICI Tom. XXVII. de Za Bi ilath. Ancienne , -- deme, Arite. III. pag. io I. Quor epis it Ioiι dissicile de digerer la Supra lapsa ianisme potir ceux, qui ont esuri. . heriiure satate, avee lis secouris, que i ona a present. Si Supra lapsarii cum sacra Scriptura conciliari non possent, vel si non cum scriptura loquerentur, ego primus essem, qui sententiam ipsorum abominaretur. Hoc ergo observanduim,

quod si Revelatio de Homine lapso loquatur, ut proximo Praedestinatationis objecto, eam propterea reliquos Hominis status non excludere , quos Deus uno eodemque intuitu cognovit. Quomodo enim homo Deo ut creatus & Iapsus obversari potuit, nisi simul creabitalis & labilis Nec ideo Supralapsarii negant, hominem Dei Pra

destinanti etiam obversiatum este ut creatum & lapsum, cum omnia Media ad summum finem ita coordinata sint, ut unum alterum semis

per ineludat. Ut si res justa rationis lance, sepositis omnibus praeis iudieiis, perpendatur, differentia nulla alia sit inter a V P RA- deSUB, Lapsarios, quam quod priores Decretum talissimo sensu, posteriores autem strictiore sumant ; Calumniaeque, quas Infra lapsarii Supra lapsa rijs obiiciunt, ex nulla alia re originem suam habeant, quam quod Systema Supra lapsariorum vel non intelligant, vel nunquam ex scriptura ratiocinari didicerint ; Uti etiam sapientissime hae de re iudieavit Celeb. SAL CHLINUS in Docti ,. Siricturi contra cet. PFA FFIUM, pag. 3 . Neque etiam quicquam valet , quod dicant, Inhalapsaikrum Sententiam in Onodo notaraeena fuisse adoptatam, nam altera non fuit rejecta, quia optime noverunt Concilij illius Patres, etiam Supra- lapsiariorum Sententiam cum Sacra Scriptura & sana Ratione opti

me convenire.

Altera obiectio , quae Supralapsariorum causiam apud eos, qui eam non intelligunt, maxime invisam atque odiosam reddit, haec est; Guod ea DEU M omnis Mali moralis O PECCATI causam nnicam S AUT HOREM faciat. Deum praescivisse omnia ea, quae in hoc rerum ordine fiunt, negari non potest, nisi quis Deo invito aliquid aceidere statuere malit, & Infra lapsarii ipsi id negare non audent. Cum ergo iuxta Inhalapsarios Deus praescivit actionum omnium in

hoc mundo ordinem, nexum cum antecedentibus causis. 8c liberas nostratum mentium actiones, scivit etiam, ex hoe rerum ordine,

hominem productum in talibus & talibus circumstantijs peccaturum. nihilominus deerevit hominem talem producere, produetiam in talibus circumstantijs constituere , ita constitutum labi sinere quaeaeeiderunt O Eo aut Nolente aut volente, nolente accidere non potuerunt, quia Deus talem actionum sibi invicem sueeedentium ordinem creare decrevit Etsi vero Deus haec omnia praesciverit, alium tamen rerum ordinem decernere noluit, quia hunc optimum

127쪽

scivit, hoe est, illustrandis perfectionibus suis convenientissimum sSi hae e sit Infra lapsariorum naens circa permissionem mali, uti non possunt non ita statuere, tunc idem plane cum Supralapsari jq sentiunt. Uti vero Deo summae maximaeque perfectiones constitissent,& in se solo beatissimus fui siet , si nihil extra se produxi iter, ita etiam, si ipsi visum fuisset, talem rerum ordinem constituere potuisset, in quo homo tantia perfectionibus conderetur, quantis beatas aliquando mentes futuras credimus, & in quo nullum peccatum Iocum habuisset ; sed hunc rerum ordinem, in quo peccatum locum obtinet, ideo producere constituit, quia fummo sint, id est . illustrandis lamnibuae perfectionibus divinis optime convenit; hoc sensu Supralapsiarii hunc rerum ordinem, & omnes quae in eo fiunt actiones, tanquam media considerant, quibus Deus summum fibi praefixum scopum obtinet 1 Cum vero inter perfectiones divinas etiam ejus Iustitia & Misericordia sint, ordo ille rerum , quem Deus producere constituit, ita comparatus esse debuit, ut etiam his duabus perfectionibus illustrandis locus esset. Ex hisce nune omnibus Iuce meridiana clarius esse mihi videtur, quam male Doe . Author Supralapsariorum Systema intellexerit, quam injuste de eo judicaverit. Et licet ex eo tempore, quo praejudicia seponere didiet , haec Supralapiariorum hypothesis Deo & Ratione longe dignissima mihi visa sit, non temere tamen eam iis proponendam credidi, qui praejudici js vineti tantae lucis vim perferre non possunt ; non enim

fi ijs placere potest, qui debellatis praejudici js clare mcditari

didicerunt. , Si autem iratio objiciant, Justitia divina, sanctitati, reliquiaque emavirtutibus hoc contrarium esse, quod Deus ad istustrandam Gloriam inmntiarum suarum persectionum talem mundum creaverit O creare decreue

rit , in quo plurima mala moralia, eaque sequentia mala Physica, deprehenduntur. Ipsis respondemus cum Philosophorum Modernorum Primcipe E, Imperfectionem partium sacere ad perfectionem totius . pem sectionem autem totius in eo consistere, quod plurimae perfecti

nes divinar in eo demonstrari possint , cumque ad illustrationem ejus perfectionum TOTUM hoc universum simul sumtum, quale Deo in decreto obversatum fuit. pertineat, ideo perfectionibus illis contrariari, quas illustrat, dici non potest. Si vero etiam in hoc Systemate. ratione gubernationis mali, rema neane difficultates, quibus Supralapsiarij laeta Sanctitatis & Iostitiae divinae arguuntur, aliae non sunt, quam quas PAULUS, ipse S pMIassariua, sibi objici vel objici posse monuit ; omnium enim harum Criminationum vim his verbis complectitur. Rom. IX. v. i .

sustiis

128쪽

Justitiae divinae ex hac sententia quicquam decedit, nullos enim ad aeternum exitium damnavit , nisi eos qui in flatu peccati permanent, neque obligatus suit, creaturas non labiles creare, quia creaturis nihil debet, nisi quod sapientissimo suo consilio iis destinatavit vis, rema in aetiris Si nune profanis criminationibus uti vellem , easdem calumnias, quae Supra sardi imputantur. in In lapsarios retorquere possem. Uni. cum tantummodo de eorum mente circa ordinem decretorum hie observo ; per eam nimirum decretorum rationem , quam ipsi ineunt, decreto divino non licet es e simplicissimo; varia enim a se . distinguunt , quasi Deus non omnia uno & simplicissimo actu e gnovisset & voluisset. Reliqua nunc transgredior, quia ipsis consequeritias attribuere nolo. quas illi non admittunt, uti illi Supra.Iapsarris salsa lueo imputant, quia mentem eorum non percipiunt. Restat, juxta institutum , ut variorum Celeberrimorumque The logorum de hac re mentem hic ipsorum verbis exponam i ut Dore Authori patefiat, vel Theologos ex nostris summos fuisse SVP RA LAPSA IO S. HI si alij non tales fuerint, saltem modestius

de ijs judicasse. Beatus Z INGLIUS de providentia, ad Phil. s Magn. Cap. v.

ita secundum mentem Supralapsariorum loquitur e Creando hominem Deus, ut labi posset, bonitatem suam manifestavit. Iapsu enim. justitia divina splendor illuxit; Ergo non est periclitata dioina bonitas , eum hominem talem creavit , quem scivit esse lapsurum. Nune de eo, quod neque Sapientia sit iasa, quasi aliter exiverit ho mo , quam ille constituerit. Suod Sapientia hallucinata non St. hine patet, quod homini redemptio posterius sit ronstituta quam erratio. At redemptio constitui Don potuit nisi sapientia midisserfore ut laberethr homo. Et in fidei suae Ratione ad Carolum V. pag. fg 8. Seio, Numen istud summum liber. constituere de rebus, universis , ita ut No N pendeat Consilium ejus ab ULLIUS ere tiara OCCAS IONE , hoe enim ost mutila illius sapientia humana proprium , praeedente discursu aut exemplo statuere. Deus auarem qui ab elemo usque in sempiternum universa unico S simpliei am. inspieit . non habet opus ulla ratiocinatione aut factorum ex pectatione, libere constituit de universis . sua enim sunt. quaeanaque sunt. Hino est, ut, quamvis sciens ac prudens hominem princi pio formaret, qui lapsurus erat, aque tamen constitueret filium Imum humana natura amicire, qui lapsum repararet.

C A LUINI, qui recte Supralapsariis accensetur, de hac re veraba haec sunt, Instit. Lib. III. cap. 13. Ad hoe sic ex Dei pradestia

natione pendet eorum perditio , ut causa S materia is ipsis reperia- eur,lapsus enim est primus homo, quiaDominus ita expedire censuerat i

129쪽

quia videbat. nominis sui gloriam inde merito illustrari, &adversus Pighium de Praedest. In hac AUGUSTINI sententia non minus tranquilla quam libenter aequi eo; Deum qui creau t omnia bona valde . , mala ex bonis oritura prascivit. O sivit magis adstam Omnipotentissimam Bonitatem pertinere, etiam de malis ben facere , quam mala esse non sinere. BEZA. de Pradest. contra Castellionem. Iustam esse probavimus reproborum condemnationem, qua ipsorum parditio sic pendet a Dpi Predestinatione , ut tamen eausa ipsorum exitii ae materia tota ira ipsis reperiatur. & in Absters. Calum. Heshusii. Novum S i explieabile erimen isii videtur . quod dicamus, Adamum non potuisse nisi ex Dei deereto S ordinatione labi ; si pro decreto substitu

rimus permissionis nomen, fortassis non ira exhorresceres; sed qua hac inscitia est , Deum existimare aliquid Satana permittere vel nolentem vel ignorantem y Restat ergo, ut volens permittat. - - super ut ostendamus, ita decretum e se a Deo Adami lassum, ut tamen tota culpa penes Satanam tb Adamum resideat.

ZANCHIUS de Natura Dei, Cap. I. Q. X. Suis inficias eat,

Deum potuisse hominem talem ereare, qui neque voluisset neque po tuisset peccare . quales jam sunt in Caelo Beati Spiritus f Sed eur neque perfectiores fecit naturas, neque pluribus eas ornavit Virtutibus, donis , perfectionibus f hoc ex Dei pendet Voluntate , Sapientia, deinde causas apud se habuit se eretas et da quibus Aposolus ' O altitudo Sc Cap. IV Q III. Holuntas Dei est liberum, aternum , sapientissimum Dei decretum , tiam de universis eo singulis rebus , quas condidit, ad eertos usus edi sines per certa media deducendis tum de malis, qua non fecit nec facit, nempe peccatis, fieri permi tendis idque ad suam moriam, . - Et si Deus peccata non vult . ea

tamen volens permittit. - - neque ramen sine causa permittit. Re

rum ut nostris peccatis , qua sua est immenta Bonitas ct Sapientia . ad suam utatur gloriam, nempe ad sua justitia, ea puniendo , aut ad sua Misericordia . ea condonando, patefactionem S illa rationem . ut ostendit Aposolus Rom. m. v aa. as. Maia non vult, quod aut per se bona sint, aut ad finem per se eon.ucant ' sed tantum , quia constituit ijs etiam ad sua immensa gloria illustrationem uti.

Ex his nunc Docti Author facile intelligere potest , an supralapsa-rb Deuta constituant peccati Authorem nec ne 3 brevissime alhuc aliorum Theologorum judicia hac de re perpendenda sunt.

SPANHEMIUS Dissere. Theol. pag. m. io . Sententiam hanc haudquaquam acerbe flagellandam nec fautores ejus perstringendos

esse. asserit a UR

130쪽

Iis, quae ulterius parta. Is . I . IF. circa modum exequendi Decreta ratione Electorum objicit, non

s. 2I. xx. & cap. 38, s. I . objectim decretorum secundum menissem Supralapsariorum sapientissime exposuisset, tandem s. is. concludit, ex mente Apostoli PAULI, Rom. IX. Sententiam Smpralapsariorum esse vaferendam. ideo tamen non arbitror, ipsum Deum facere Authorem Peccati. v AN TIL ex mente Supralassariorum Praedestinationem ita d finit et esse Consilium Dei particulare rima Creaturas rationales dartoria gratia S justitia in ipsis mani e standa eonvenienter decenturmis, ordinans omnia , qua successive illis evenirent, facerent, aut ab us fieri permitteretur , qua legitimam connexionem eum hoc sine habent & deinde. Ad manifestationem gloria Misericordia sua ab aterno S liberr me eonstituit Deus, humanum genars ad imaginem suam ereare, lapsum permittere , quosdam ex lapsis nominatim i intervenient fatisfactione sanct eare S consequenter glorificare , alijs pro libertate prateritis. - - Media, qua secundum perfectam Dei simplieitatem considerata ut unum complexum concipi debent, ita utereare , lapsum permittere S hominem restaurare, quasi simul concipi debeant, tanquam unicum medium 'ad finem illum faciens.

BRA UNIUS Doct. Foed. Vol. i. Loco IU. cap. IX ,. t . -- 'alassariorum partes expressis verbis ampleretur, & cum mente Apost. Pauli optime convenire existimat, & tandem s x8. eo cludit, inter Supralapsarios & Infralapsarios nullam esse discrepanistiam , adeoque eorum sententias facile conciliari posse.

RODOLPHUS utramque sententiam suis premi di cultatibus asserit, in Dissert. de pradest. FRANCISCI TURRET TINI iudicium, quem Author Doct. inter fontes Theologiae recenset, adhuc adjungam 3 mitius ille de Supralapsarijs judicat quando dicit , Loco IV. ix.

s. q. observandum , qualiseunque Theologorum in hae parte diaversitas, manere tamen apud utrosque salvum es fundamentum ,& Loco IU. Q. XVIII. b. s. dicit , nihil habere istum ordinems nempe Supralapsariorum quod fundamento salutis O Analogia fidei absalut8 repugnet, S uiris magnis de Ecclesia bene meritis placuisse. Ex his omnibus mihi nunc conficere licet, Doct. Autho tem incaute in tam justam causam & in tot tantosque Dei Viros debacchatum esse. Arctissimi limites, quibus circumscriptus sunt. plura addere mihi non permittunt.

. i. Disiliate brum Coosl

SEARCH

MENU NAVIGATION