Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

serendas. Sed earum Indicem alio tempore tecum communicabo. Etiam illa , quae ad litterarum commercia pertinent, in aliud tempus differo. Facile interim credes, si affrmavero, non in vulgo tantum Litterarum, sed in iis etiam , qui praecipua Orbis limina aut fuisse aut esse existimantur, vix unum reis

periri, qui non ad Iaelium Litteras dederit, vicissimque acceperit. Quin Magnates quoque non existim hant, suae dignitati quidquam decedere, si Iselium ii teris alloquerentur, di modo ex historia aliquid, modo ex Antiquitate, quaerere ni. Nec defuerunt, qui de Religione cum eo agerent. Inde natae sunt tot

Differtationes Epistolicae, quae in Schedis Iselianis i

tent. Inde excreverunt tot Volumina Epistolarum ab eo & ad eum exaratarum, quae praecipuum Bibliothecae , quam egregiam habuit, ornamentum constituunt. Poteram etiam illud commemorare, quos multum operae posuerit in recensendo atque augefido

Bisi Chronico Basiliens. Et profecto, nisi contentio duorum Tipographorum, quorum uterque suum eia se jus infiisium recudendi dictitabat, intercessisset, haheremus nunc eum Librum, celii cura locupletatum. Neque enim quisquam huic rei aptior erat. Nunc iacet quidem ille labor 3 sed ita jacet, ut Beati Viri Schedae ad Chronicon istud pertinentes ex voluntate Auctoris in Bibliotheca Academica serventur, done aliquis exoriatur, qui quod celius coepit, ad umbialicum perducere queat. Venio igitur ad ultima Viri, in quibus tamen prolixus non ero. Neque enim dolor meus id sinit, qui, quo magis de iis cogito, eo magis animum meum premit. Eheu l cur non possum eius diei oblivisci. quo die Velius meus ex Conventu Procerum Academicorum domum vesperi rediens , vehementissimum febris insultum questus est Erat is dies a. d. IV.Cal. Aprilis. Febris illa, de qua conquerebatur, non erat

62쪽

novus ipsi vel incognitus morbus f sed propemodum

XXVIII. sunt anni, ex quo eum vexare coe Pit. Magnopere imprimis aucta est pestifera mali vis post reditum celli ex itinere Parisino, & deinde exantlatos immensos prope labores in confercndis Codicibus Manuscriptis Concilii Basiliensis, atque emendanis dis exemplis, quae inde per complures studiotas juvenes conficiebantur. Sed, si verum fateri volumus. valetudinem suam ipse jam in prima aetate nimiis studiis atque vigiliis debilitaverat. Et quamvis temperantiae studiosissimus per omnem vitam fuerat, non utebatur tamen ea Victus ratione, quae corpusculi ubres vel augere vel saltem conservare posset. Quid mirum, si procedente aetate imbecillitas aucta est, ct ita quidem, ut inde ab A. I I S. vix semel iciamus duoabus tribusve mensibus continuiS morbo Vacasse, atque penitus a lecto abfuisse e Morbi genus, quo perpetuo fere conflictabatur, & tandem quoque exstinctus est, febris catarrhalis appellari solita Medicorum filiis. Ea variis symptomatibus plerunque distinguebatur, nec ultra diem octavum vel nonum durare solebat; tali tamen relicta infirmitate corporis, quae multorum dierum quiete vix tolleretur. Qua propter nostium a gravioribus studiis, imprimis vero ab omni scriptione , penitus abstrahebat. Legebat tamen semper in lecto dccumbens s dictabat nonnumquam ad amicos Litteras, ut ne aegrotus quidem erudita cum absentibus colloquia intermitteret. Sed & cum hora docendi appropinquaret, sive publicae id exigerent officii partes, sive privatae, surgebat utcumque, atque ad eam reptabat aedium suarum partem, quam habendis Scholis destinaverat. sa.) Adeo diligens erat in iis, quae Muneris ratio poscebat. Quod si paullum modo, melius haberet, ad Convenius etiam sive Academi-

Praelectiones domi habere solebat.

63쪽

eos sive Ecclesiasticos, qui apud nos satis frequentes habentur, abibat, posthabitis etiam suorum preci.hus , qui eum domi retinere conabantur. Mihi qui.dem certe saepenumero roganti, ut sibi in his laboribus parceret, utque id quod necesse haberet, paullo plus quietis corpori animoque suo indulgere vellete mori se malle assirmavit, quam ut ullas officii sui partes

omitteret.

Et praestitit sane Ecclesiae Academiaeque officium ad extremum usque spiritum. Nam, ut dicere incepi, ex Conventu Academico rediens ea oppressus est f hri, quae eum ex vivis sustulit. Scilicet haec cum vomitibus crebris, atque omnis appetitus cessatione, ita vires exhauserat, ut statim appareret, non diutius victurum. Nam & ille, qui in omnibus morbis semper adfuerat, animi vigor exciderat, & sermo difficulter procedebat. Quo factum est, ut pauca per eos dies loqueretur. Facile iudicabunt omnes, nihil neglectum esse in hoc rerum statu, quod ad morbi vim depellendam pertineret. Praeter Medicum ordinarium arcessitus etiam alter, qui absque controversia ex praestantissimis hujus Urbis est, ipsique cella imprimis carus atque amicus erat, nullum genus diligentiae praetermisit. Sed Deo O. M. ad se perducere visum est servum suum. Cum enim non cessaret febris, ubresave corporis celeriter absumeret, factum est, ut XI v. dies morbi, qui in ipsas Eidas Apri I. istius, quem nunc agimus, anni incidebat, ultimus esset Uelio. Ita ille quidem ad beatas sedes discessit S nos vero in hac miseriarum valle reliquit, moerore atque luctu propemodum confectos. Habes Vir Cel. quae inpraesentiarum de Uelii nostri vita & scriptis impertire potui : quae sit non satis

eleganter exposita videbintur, Vera tamen omnia de. prehendes. Vale, & me, quod facis, amare persevera.

64쪽

JOR CONRADI FUE SI INICOMMENTATIO

Thilologico - Critica, ,

Uerba Epistolae ad Romanos

p. V. vers. IS. Qua par est, Modestia

Examinantur ct Explicantur. Argumentum totius Dissertationis.

S. I. Christianorum est, verbum Dei investigare. Resin S. Scriptura propositae sunt vel clarae & perlpi- euae, vel intellectu dissiciles & multo labore rei gendae. s. II. Inde a temporibus beatae reformationis viri docti in S. Scriptura explicanda magnam operam collocarunt, attamen multa inexplicata re liquerunt. S. III. Non S. Scripturae sed nobis vitio tribuendum est, quod in ea multa non intelligamus. S. IV. Artes & scientiae, imprimis historia, Philosophia & linguarum antiquitatumque cognitio S.Scripturae interpretem multum adjuvant. S. V. Scopus totius dissertationis. S vI. Ejusque occasio. g. VII. Dissicultates, quae in communi hujus loci explicatatione occurrunt. S. VIII. Diversiae de mente Paulli sententiae. Significatio vocis re, quam hoc loco obtinet. S. lX. Ea variis & sacrorum & profanorum scriptorum exemplis confirmatur. S. X. Mea in te

65쪽

c st

pretatio verborum Paulli, quae ex scopo Apostoli, antecedentibus & consequentibus probatur. S. XI. Clarissimus Limborchius modeste notatur. S. XIL. De qua lege Apostolo sermo sit, inquiritur. Quod lex naturalis sit, tribus potissimum argumentis contra Hobbesium probatur. S. XIII. Apostolus non de lege naturali, sed de lege particulari Adamo a Deo data loquitur, quod ex ejus scopo probatur. S. XIV. Desthus legis naturalis & occasio, qua Lex Mosaica data sit. Explicatio verborum Epistolae ad

Rom. C. V. V. m. Finis legum publicarum. S. XV- Exempla eorum, qui virtutem secundum legem naturalem coluerunt. Justinus Trogi Pompeji Epitomator explicatus. S. XVI. Natura quidem, quid bonum sit, revelat, at vires conferre non potest id praestandi. Rationes, cur eas conferre non possit. Has vires gratia divina adipiscimur. S. XVII. Lexi Dei a quibusdam immerito laveritatis accusatur. Nos in id incumbere debemus, ut naturam praVam ratione sublevemuS. S. I.

Nobis Christianis necessitas imposita est investi

gandi verbum Dei, secundum praeceetum A thoris & Principis nostri, Hoc qui non facit. nomine Christiani indignus est, quandoquidem Christus non tales amat discipulos, qui inertiae dediti doctrinam coelestem pari levitate attingunt, qua Muhamedi aut alius horribiliolis doctoris praecepta imbibissent, si in his terris nati atque

edicati fuissent, ubi talia monstra aluntur. Verum enim vero res, quae nobis in S. Scriptura proponuntur, sunt duplicis generis, nam sunt vel veritates adeo

clarae & perspicuae, ut illas quivis intelligere possit, qui eas intuetur , modo ei sanum sit sinciput. Vel sunt veritates paullulum absconditae ct retrusae, ut non cui-

66쪽

vis appareant, sed multo labore & longa meditatione velint retegi. Hae non uno impetu emergunt, sed velis uti hi autumni tempore per densissimas nebulas lente prorumpit, sic illae caligine discussa sensim sensi, que lucem suam emittunt. S. II. Ex eo tempore , quo senescenti Ecclesiae pristina

laus atque honos restituta sunt, praeclarissima viguerunt ingenia, quae omnem operam, curam atque diligentiam in eo collocarunt, ut S. Scripturam suis commentariis illustrarent, dictaque nullum lumen habentia e tenebris eruerent. Attamen, quanta quanta fuerit illorum diligentia, non omnia explanarunt, sed posteris multa reliquerunt, quibus ingenium, eruditionem , omnem denique industriam suam experiri possent.

S. III.

Ne quis in malam partem sumat, quae dixi, prabstantissima ingenia S. Scripturae loca nullum lumen habentia e tenebris ervisse. Non adeo mei oblitus sum, ut Von noverim, quae S. Scripturae dos sit, ut oculos illustret & aviis infallibilis dux sit. Cum ea a Deo profecta sit, o* Q T v, omnino luce destituta esse non potest. Etsi quando nobis illa carere videtur , non ejus est culpa sed nostra. Quemadmodum non soli vitio vertitur, si caecus jocundam ejus lucem non videt, ita non S. Scripturae, sed nostrae caecitati tribuendum est , si in clara luce non videmus. Nos natura in maxima caligine rerumque divinarum ignoratione vertamur, & nisi divino lumine illustremur, prorsus inepti sumus ad lucem oculis nostris videndam. Imo vero multis accidit, ut ipsis coelestis lux ossiciat, sicuti naturalis lux eos laedit. quorum oculi acribus quibusdam & nocivis humoribus madent. Ad has tenebras discutiendas divina gratia

67쪽

gratia nobis varia remedia suppeditavit, quibus uti deis hemus, nisi instituto Dei adversiari velimus. S. IV. Certissimum atque praesentissimum remedium in artibus atque scientiis positum est, si piis animis & depositis pravis cupiditatibus nos ad eas applicemus. Qui sine illarum ope divina oracula interpretari vult, idem agit, ac si cum ratione insaniat. Hil oriae, Philosophiae, antiquarum consiuetudinum & linguarum cognitio S. Scripturae interpretem tantopere adiuvant, ut nemo talis haberi possit, nisi in his studiis versatus fuerit. Quot in Prophetarum oraculis occurrunt &dicta & facta, quae non explicari possunt, nisi ex veterum monarchiarum historiis 3 Quot in Evangelistarum & Apostolorum scriptis occurrunt res obscurae, quibus ex Judaeorum Graecorumque consuetudinibus

continuo nova lux affulget E Quot denique voces Acloquendi formulae e philosophorum scholis in vulgus emanarunt, quas deinde Apostoli, quia usu viguerunt, & ab omnibus facile intelligebantur, in sua scripta transtulerunt 3 At illas hodie nemo intelliget, nisi eos fontes studiose aperuerit, e quibus litorum plislosophorum praecepta hauriuntur. s. V.

Doctissimus atque de Historia Philosophica meritissimus Vir DCOBUS BRURE RUS. Augustanus, elegantissima differtatione in verba Epistolae ad Ephesios cap. II. v. a. quae Tempe Helveticis (a. inserta est, clarissimum edidit exemplum, quantum praesidii veteris philosophiae studium ad N. Testamenti expla.

nationem conferat. Ego vero inpraesentiarum doce-ho , quam solicitus interpres esse debeat in ea significatione investiganda, quam vox quaevis eo, quo pomsita est, habet loco 3 quamque misere in errores & falis fas

68쪽

sias opiniones trudamur, si vel minimam particulam non eo, quo par est, sensu interpretemur.

S. VI. Verba divi Paulli, (a. quae mihi explicanda suma

omnes hoc fere modo latine reddiderunt: Usque ad te

gem peccatum erat in mulido is peccatum autem non imputatur.

tibi non est lex. Per legem vero intelligunt legem a Moia se in monte Sinai latam. Quotiens Paulli Epistolas re legens ad haec Verba perveni, sensus mihi obscurus videbatur, semper igitur commentatores consului, sed quod saepissime nobis usu venit, in illorum explica tionibus acquievi, non cogitans, in versione literati errorem latere. 3 Cum vero paucis ante diebus in i ctionem libri incidissem , qui sub DE MO CRITI REDI VIVI titulo circumfertur, in quove historia de miserabili tristique primorum hominum casu in alia legoriam transformatur, & peccatum, quod Theolo.gi originale vocant, fabulis atque commentis otioso- tum hominum adnumeratur , egoque hocce caput Epistolae ad Romanos, quo de vitios a lue, quae imfelici traduce ad nos propagata est, accurate agitur , cum historia Mosis diligentissime contulissem, & Apostoli mentem omni cura atque solicitudine investia gassem , aliquantum temporis ad haec verba tanquam ad saxum adhaesi, nexum enim eorum, cum illis, quae versu praecedenti dicta erant, non reperiebam. Nem pe Apostolus dixerat: Unius hominis culpa factum esse, uspeccatum venisset in mumdum di per peccatum mors s imo Wro ut pallida mors omnes homines ad nigra tartara raperet. Hisce statim adjungit: namque peccatum usque ad legem in mundo viguit, ubi vero nulla eri lex, peccatum non imputatur.

S. VII. ocunque me vertebam, nexum horum verbo . Tom. III. si turn

69쪽

tum investigaturus, eum invenire non potui. Peccatum, cogitabam, viguit quidem in mundo & tyrannidcm quandiam exercuit jam ante legem, nam primorum hominum peccatum ita in eorum posteros derivatum atque propagatum est, ut ipsi quoque linhentes peccaverint & sese in mortem praecipitauerint. Ita statuit Apostolus, ita claris verbis docet. At cur hisce adjungit, ubi vero nulla in lex, peccatum non imputatur ; hoc modo homines , qui ante legem Moisis vixerunt, imputatione peccati iterum liberare vide. tur, cum tamen de omnibus hominibus assirmavisset,

eos peccavisse & hanc ob causam morte periita. Haec mihi animo pervolventi alius subortus est scrupulus. Si imputatio peccati, ita porro mecum cogitabam, eo demum tempore fieri incipit, quo lex per Moisendata est, cur homines, qui ante eam vixerunt, tanquam lege damnati ad mortis supplicium rapiebantur Insontes igitur & praeter quam meruerunt, poenas dederunt. Sic facile est, nos in gravissimos errores trudi, si veras rerum causas ignoramus, nam parum

abfuit, quin verba Apostoli contradictionibus volvi credidissem. . VIII.

Fateor, me diu in hac causa tanquam in vado haesisse. Quo plures commentarios evolvi, eo magis incertus ad pristina dubia relapsus sum, omnes enimi pari modo laborare &, uti sese ex hac dissicultate emergant, nescire observavi. Verba Paulli uno errore decepti in eundem fere modum latine exponebant , sensum eorum singuli ad praeconceptas opinio nes detorquebant. Tandem fortuito casu in erroris causam incidi. Communis illa verborum expositio

mihi suspecta fiebat, cumque Lexica consuluissem,

vocem Tei non solum usque, seu terminum ad quem, uti aiunt, sed etiam quamdiu, ex quo tempore seu terminum a quo significare reperi. Simul mihi in mentem

70쪽

venit verborum Lucae in suo Evangelio cap. IV. di

Tu mei Ra eu, quo loco ultima haec verba natea manifeste significant, ab eo tempore , nempe Diabolua peracta omni tentatione statis ab eo tempore Chrinum res quit 3 nec non verborum Paulli, (a. Elymae praesentissimam poenam annuntiantis et v xv mis

πί σs, im eris xv pho. - Asetrisv Toν Aiop χei-Ecce manus Domini petit te, carasque eris, ita ut solem ex hoc tempore non videas.

S. IX. Quia autem vereor, ne quis mihi has interpret tiones in dubium vocet, rem altius repetam. Partiaculae extremum spatium di temporis Mloci significant, ut notat Doctissimus Bega ad haec verba : (b. η,θη ii Nos avxv. M -τeωάδα ecv π ντε , venimus ad eos Troada intra dies quinque. Hae itaque particulae, quod diffiteri nolo, proprie termianum ad quem denotant, Usus vero obtinuit, ut ipsis, quemadmodum latinae voculae usque variae praepolitio nes jungerentur, a quibus novas continuo significationes accepere. Ut clare pateat, latinop suum usque etiam de termino a quo adhibuisse, exempla proferam probatissimorum scriptorum s ita enim TERENTIUS ait, Eunuch. Act, III. Q. a. v. 18.

Ex Aethiopia usque hae in. Et Adelph. a. v. S. P. S. Ego inos vobis usque a pueris curami ambos sedati. VIRGILIUS vero Georg. Lib. IV. Zya, Et diversa ruens septem discurrit in arva, inque coloratis amnis devexus ab Indis. At Aeneidos Libr. VII. 28s. Et latum Aeneam classemque ex Aethere longo

SEARCH

MENU NAVIGATION