Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

numisis Conjecturarum, Orientalem Philologiam di Criticen pertinentium, ac maximam partem ex vetusis V. T.

Versionibus depromtarum. q. pagg. do. Nec diu moratus ,

Maiburgum sese contulit. Quaeris, quomodo exceptus ibi sit Verbo dicam ; praes ni primum apud Marburgenses, deindae etiam Principem lalutandi occasionem nactus, talem sese demonstravit, qualem neque hic neque illi sperare ausi sunt. Itaque inde ab adventu suo usque actFebruarium A. IZo . in Praecipuis ejus Academiae omnamentis habitus est. Neque tamen, ut mos est plerorumque eruditorum in Germania, scriptis magnopere nomen parare studuit, legendi quam scribendi cupidior : Sed scholas tam publicas quam privatas summa cum studiosorum hominum, nobilium paria ter ignobiliumque, frequentia diligenter habuit. Edidit tamen nonnulla, quae heic commemoranda veniunt ; Orationem scilicet geminam Panet ricam , alteram celebrando Ser. Caroli Lanstravit Natali quinquo gesimo, qui in Eid. Sextil. A. t oi. incidit ; alteram Laudanda post obitum Ser. Principi Ludoυ. Doroth. ,

phiae, ex Reg. di Elect. stirpe Marchionum Brancieb. Ser. Hassorum Principis Haeredit. Conjugi a. d. V.Cal Febr. i o6. dictam- Utraque Oratio , posterior imprimis ab ipsomet Isella pronuntiata, cur prior ab ipso quidem scripra, sed a generoso juvene Malibum pio habita esset, ita placuit Auditoribus primum, deici Lectoribus, ut omnes iudicarent, facundiorem Eloquentiae Professiorem nulli Academiae sperandum esse. Sequenti anno Dissertationem publici iuris fecit , de Magorum in Persia, post Cambysen, dominatione. Sea cum hanc ederet Diatriben, Basilea iam Marburgo tantum decus raptura, quod utique ipsi potissimum debebat, quodque sibi iam tum vindicaverat, cum

cella discedenti Ampliss. Civitatis ordo peculiari S.C. confirmavit ultro, rationem absentis primo quoque

52쪽

tempore habitum iri , eum Historiarum Prose rem constituerat. Factum id est a. d. Ia. Cal. OctobrisI M. quo anno Soh. Jac. Hos annus, vir ob eruditio. nem & scripta clarus, obierat. Substitit tamen ID-lius Malburgi ad Februarium usque insequentis anni.

Nam tum demum in patriam rediit. , i

Cum in itinere esset, Patrem amisit, quem summa semper pietate coluerat, atque cum maxime post triennii absentiam amplecti atque colloqui gestiebat. Auspicatus dein Professionem Historiarum, ea , qua apud Cattos ullas istat, diligentia & docere & discere, id est, omne genus scriptorum Historicorum pervolvere , studuit, eoque pervenit labore atque industria, ut pauca essent vel in veteri vel in recentiori rerum gestarum Historia , vel in ea etiam , quae M dii aevi appellatur, quae non accuratissime teneret, Ac ex immenso memoriae the lauro, qua incredibilem in modum valebat , expromere quavis occasione data posset. Et mirum profecto est, tantum essicere potuisse per valetudinem, quam iis iam temporibus vigiliis atque labore haud mediocriter attriverat. N que etiam credendum , nihil aliud egisse ,iquam ut otiosus Litterarum studiis incumberet. Non patiebantur hoc eruditi, quibus procul etiam agentibus cellanum nomen innotuerat , sed litteris frequenter datis, tacito ejus alloquio frui cupiebant. Non phtiebantur Elepantiorum Litterarum, atque in his pomtissimum HisIoriae coenoscendae studiosi, qui ad a diendum lielium confluebant. Scribit ipse Uir B. in litteris A. i os . ad Amicum quendam datis, quotidie sex horis seu publice seu privatim se docere, complures deinde horas iis dare , qui se conveniant. Etiam scriptum non unum illis annis edidit , multas Disputationes publice habitas praesidio suo moderatus est. Sed quae Diatribae Discipulorum Italianorum industria maximam partem sunt conscriptae, quarum . III. D murum i

53쪽

multae sunt, eam non commemorabo, quamvis & in his mu-xv labor aliquis & nonnunquam multus, necessario accesserit. Ipsemet concinnavit A. I oo. Dissertationis, qmet aeternitas Mundi Argumentis Historicis confutatur, partem I. Artium novitatem demonstrare incipia entem, q. pagg. 22. Vix haec in lucem prodierat, cum

moritur Paullus Reboletius, V. D. in Ecclesia hujus Umbis Gallica Administer, quo nullus unquam hominum carior Velio, Parentibus exceptis, filisse videtur. a. Quid hic ageret E aut quo modo dolorem levaret E Putabat omnino, recte sic facturum , si Laud tionem amici funebrem 'in frequent sima Panegyri latine & diceret, & typis exire pateretur. Secuta paul- Io post est Declaratio antiqui Lapidis Tergestini, cum nontino in Antiquitatem Rom. recursu. q. pagg. 62. Resipondentis officium , ( nam istud hoc loco minime omittendum est o agebat Soh. Daniel Scho finus, Diici pulus tum Iielii, nunc Historiarum atque Eloquentiae in Academia Argentoratensi Professor Celeberrimus: adieceratque de suo XIV. uactiones Historicas, quae jam tum summam de eo spem praebebant. Fuit is deinde per omnem vitam Iielio carissimus. Propemodum oblitus eram id , quod Delio accidit perhonorificum , neque tamen in multorum notitiam pervenit. Fuit inde ab initio s.culi istius in Helvetia Legatus Philippi Resis Hispaniarum, Beretrius

Landinus, Iselio nostro ita familiaris, ut cum vel ad eum scriberet, vel ab eo litteras acciperet, quod frequentissime fiebat, quoad ille in Helvetia agebat, immo etiam A. I is. quo ille Vir apud Batavos Legatus ejusdem Regis erat , non in fastigio dignitatis constitutus . seu ex aequalibus Iselii este videretur. Is ab illo, qui Venetorum in Helvetia res curabat, rogatus fuit, ut sibi indicare vellet in his oris Virum

ca.) Natus hie erat a Privas en Visarais a. d. s. Cal. Mart. I 633. Obiit Basileae idib. April. I io.

54쪽

doctum, quem crederet sine rubore a se commendati posse Studii Patavini Curatoribus, Professoni Lingua L tinae atque Graecae praeficiendum. Quid censes Berettium fecisse Italo confestim scribit, ut vel ipse in se reciperet hanc provinciam Academicam , quod propositis multis rationibus suadere conatus est ; vel alium ex Basiliensibus nominaret illi oneri parem. Sed non

poterat o μα- - adduci, ut relicta Patria, relicta Matre carissima atque ceteris agnatis , commoda illa,

quibus iam tum fruebatur, Academiae peregrinae post haberet. Fuerunt & alia, quae ei obstare videbantur. Modestia vero tanta fuit, ut sese illi spartae parem non esse suspicaretur, cui certe par erat, si quisquam alius. Neque enim poterat tum indicare alium. quem crederet hac Patavina Cathedra se aptiorem

Eodem tempore summus istius Cilitatis Magias ratus, petiente Academiae Senatu, novum Brabeut rium aedificari atque exornari jusserat. Istud quum perfectum esset, nemo videbatur aptior ei dedicando, quam helius noster , cuius secundia cummaxime

celebrabatur. Qua propter primus in superiore hujus novi Brabeuterii cathedra constitutus, ita gratias egit Magistratui, ita extulit istam munificentiam Ampliss. Patriae Patrum , qua novum Academicis Acthus splendorem addere voluerunt, ut & Iselium calicis inaurati praemio, di orationem dignam judia carent, quae in publicam lucem exiret. Sed ad maiora celium D E I O. M. providentia Vocabat. Scilicet a. d. XI. Cal. Mai. Anni Ipii. vivere desiit b oh. Rodolptas Mettienius, ct. R. F. S. Theologiae D. & N. T. in hac Academia Professor longe celeberriamus. Et duo tum erant Viri, quorum uterque dignus credebatur fore I. R. meis enio successor, byae Christ. Uelius, atque Soh. Lia. Fre . Itaque & uterque pio more eo Academiae , quo nemo ad Cathedram Da publi

55쪽

publicam admittitur . nisi Doctoris in sua quisque Facultate titulo ornatus, eum titulum sibi post edita insignia eruditionis Theologicae documenta, conferri

voluit , id quod frequenti Panegyri peractum est ab

Hieronymo Bareardo, S. TheoL D. & Pros atque E clesiarum Antistite. ta.) Praebuit ista res occasionem duabus Dissertationibus de Canone N. T. quarum alterassetius Henr. Dod vi sententiam confutat, altera Pontificios refellit in iis, in quibus circa hoc argumentum 1 nobis dissentiunt. Cum ad suffragia ventum esset, nee Patres Academiae facile decernere possent, utrum ex duobus viris eruditione, pietate, gravitate consipiacuis Professorem legerent, factum est, ut cella quiadem cathedra Theologica ordinaria committeretur spi Uen. Frestius vero non successor tantum cella in Historiarum Cathedra , sed & Collega, Titulo Professoris Theologi Extraordinarii ornatus, daretur cum quo ille deinde Collega per omnem vitam conjunctissu

In hoc igitur officio constitutus Iaelius, quod ei sanctissimum semper est visium . nihil antiquius habuit , quam uti omnem Muneris sui partem , quoail posset, expleret. Itaque ad docendum publice privatimque conversus, cum nullum genus diligentiae in se desiderari pateretur, ea interim colligere studuit, ex quibus I R. Messienii Laudatio funebris concinn retur 3 quam di deinde anno ipso vertente publice recitavit, atque in lucem edidit, non mediocrem ipse laudem Antecessoris , immo etiam Praeceptoris quondam sui, laudatione consecutus. Etiam complaribus Disputationibus publicis praefuit. Nonnuia Ias ipse conscripsit, in his duas de Canone Al. T. alte- ram a.) Obiit etiam hic vir paucis post celium diebus, scilicet Nonis Maji. Successor in Pastoratu atque Antisti,tio demum hodie construitus est Ih. Rodesphus M

56쪽

ram A. III a. alteram anno insequuto, superioribus addidit, varias Canonis istius recensiones a priscis Ecclesiae Doctoribus propositas excutiens. Neque tamen id argumentum penitus ad finem perduxit. Existimo impeditum esse in hoc labore iis negotiis, quae iis Codicibus Manu scriptis maximae molis ad Conculium Constantiense atque Basiliense imprimis pertinentibus, non excutiendis tantum, sed oc conficiendis inde per amanuenses, atque conferendis exemplis pro Secto Infantio, viro praeclarae eruditionis, qui Historiam Constantiensis Concilii, paullo ante editam, inde locupletare, Basiliensis vero noviter compondire cupiebat, susteperat. Quis non videt, quantus iste fuerit labor i Et tamen libenter eum in se suscepit Uelius, cum a Cl. Infantio litteris Betolini a. d. IV. Eid. April. i I . datis, ut hoc faceret, rogaretur. Sed

di idem opus suscepit postea quoque , anno scilicet Saeculi XVII. cum illustrissimus Daguessens, Cancellarius Regni Galliarum, atque Sigillorum Custos id peteret. Petebat autem ideo potissimum, quod ista Concilii Basiliensis Acta , ex Autographis descripta,

uiui esse poterant in controversiis illis , quae tum magno animorum motu in Galliis' agitabantur. Quapropter & hodieque Actorum Concilii Basiliensis e emplum, Delii cura confectum, in Bibliotheca Regia

Parisiis repositum exstat. Aggressus interim erat Iulius argumentum, quod non indignum sane erat ista eius eruditione atque diligentia. Post tot doctorum virorum in Anglia paruter atque aliis Christiant Orbis regionibus stuata, quorum alii Episcopalem. ut vocamus , Hierarchiam defensum, alii oppugnatum ibant f ipse quoque conatus est istas Controversias Ecclesiae Anglicanae illustrare. Itaque A. I I6. primam edidit de iis Dissertati

nem, eamque satis amplam. Continet enim paginas II a. in quarta, quam vocant, forma. Operam

57쪽

heic dedit, ut omni genere argumentorum demonstraret, non recte Episcopos atque Presbteros vulgo distingui, sed utroque nomine rem eandem primis Ecclesiae Christianae temporibus eme significatam. Verum & hoc argumentum ad finem perducere non potuit. Nam eodem anno, venia ab Academiae Pr ceribus impetrata, iter suscepit in Galliam. Batavos deinde etiam atque Anglos aditurus, per Germaniamque domum rediturus. Volebat hoc modo id facere , quod juvenis fecisset procul dubio, nisi ita mature ad Cattos atque inde in Patriam vocatus esset.

Profectus igitur in Galliam, Parisiis.primum substitit, ibique frequens fuit apud eruditos , quorum summa est in ea Urbe copia. Non ignotus fuerat his antea,

quamvis eum non vidissent ; sed fama iam ante complures annos omnibus fuit commendatus. Nec eruditi modo, sed Magnates etiam libenter eum ad alloquium admittebant, & ultro atque summa cum humanitate rogabant , ut saepius sese conVeniret.

Quod sane fecit celius diligenter, neque unquam ab iis, nisi gratior atque honoratior discessit. Inter eos, qui praecipue Iselium amabant, fuit Idem, quem antea commemoravimus, Illustrissimus Dagatibus, Vir non dignitate tantum magnificus, sed insigni humanitate pariter, atque in bonas Litteras & Litteratos

amore, conspicuus Quae res , accedente alia quadam, quam hic exprimere non opus est caussa, Veliaum diutius, quam putaverat vel ipse, vel itineris socii, Viri Doctissimi, in quibus honoris caussa nominare visum est Samuelem Scheureri , qui nunc Sacrosanctam Theologiam in Lyceo Bernensi docet, Uir& scriptis & eruditione clarissimus , existimaverant. Itaque illi, & hic imprimis Celeberrimus Scheurerus,

pergentes ad ulteriora, Batavos, Anglos atque Getamanos salutaverunt. Profectus etiam cum Iselio fuerat Emanuel Rihiverus, Vir Doctissimus, cujus exstat Disse

58쪽

Dissertatio erudita de Tyro, Praeside Iselio defensa. Is nunc Pastor ei Ecclesiae, quae ad D. Albanum convenire solet. Iselius, qui sibi certo proposuerat, primo statim vere in eadem loca proficisci, vocatus ab Academia patria est ad Rectoris Munus suscipiendum. Moleste enim haec ferebat, eum tamdiu apud Exteros

commorari, quo ipsa tantopere opus habebat. Nec tamen voluit alio decreto revocare invitum, quam

hoc, quod illi honorificentissimum videbatur. Ita. que rediic tandem paullo ante Solstitium aestivum , quo tempore apud nos Magnificus Academiae Rector successori lampada tradere solet. lQuid hoc in Magistratu ge&rit, heic non comis memorabo. Alia item plurima omittam, quae & ante & poit egregie suscepit, itaque feliciter peregit, Patriae, Ecclesiae, Academiae utilissima. Celebrabit ea is, qui suo semper Funebrem Laudationem Uelii conscribet, recitabit atque edet. Quod si senserim, desiderari a viris bonis atque eruditis, quibus ille vel eo-ram, vel per litteras, vel fama denique innotuit, uberiorem de omnibus commentationem : operam dabo in posterum , ut quidquid ad Historiam Vitae Is

Iiame pertinet, summa fide atque dilisentia, ex sicli dis ejus, quae in Bibliotheca xv asservantur, colligam. Sed hoc non est opus paucorum dierum, quos tu mihi, Vir Celeberrime, ad hoc schediasma, quod cum maxime legis, conscribendum concessisti; neque intra paucas pagellas finiri poterit. Sed addamus breviter , quae reliqua sunt. Quum Delius Parisiis omnium animos sibi conciliasset, non morum tantum elegantia, sed & eruditione, factum

est, ut Academia Regia Inscriptionum atque Utterarum negantiorum eum in numerum sociorum acciperet.

Amiserat enim a. d. X. Cal. Decemb. I Io. Virum Celeberrimum, Gubertum Cuperum , Consulem Da,

ventriensem. Huic qui succederet dignissimus vi-

59쪽

debatur s. C. Velius idque eo magis, quod ab initio Propemodum laeculi istius frequenter ad eum Virum. litteras dederat, mutuasque acceperat. Quo loco istud haud quaquam est praetermittendum, quod cum per aliquod tempus inter se summa quidem argumentorum vi, sed amice tamen disputassent Cuperus atquc Delius, de speculis illis, quibus veterum nonnulli tradiderunt, Archimedem in obsidioneSyracularum naves Rom. incendisse, illo veritatem rei defendente, hoc negante ; cumque Delius & suas & Cuperi litteras Illustri inmo Dagaessio misisset, quem sciebat istarum rerum & studiosum & justissimum esse aestimatorem, per hunc deinde res ad Academicos pervenit. Isti cum in Conventu praelegi sibi eas litteras curassent, non dubitarunt lielium pro Cupero Socium adsciscere. Factum igitur est hac de re decretum a. d. XIV.Cal. Febr. A. I I g. idque ulustriss. Daguesbus ad Is lium mittendum ab Academia accepit, humanissimis suis Litteris ultro additis. Ita celius eundem adeptrum est locum, quem tum duo tantum obtinebant Viri toto orbe celebratissimi, Cardinalis Gaalthierius, & D muus Anselmus Bandurius Benedictinus atque Magni D cis Florentiae Bibliothecarius. sa. t In hac ille dignitate constitutus nonnullas composuit Diatribas, quae in

Academia recitarentur, quarum etiam argumentum, Commentariis illius insertum est. Sic invenies Tom. V. pag. a p. (b. Dissertationem Uelii nostri, qua anquiritur, quo modo legendae atque explicandae sint Litterae CER. PER. quae in tribus Nummis Sido

niorum occurrunt

Quum Uelius praeter istos labores litterarios publice etiam saepius concionaretur, idque nonnunquam Gallice, plerumque tamen Germanice i rogatus a

ca Isti tres erant illi, quos Galli appellant Ais ei Is

(b. Editionis Parisinae in to.

60쪽

multis edidit A. i I s. fasciculum orationum Sacrarum, quae sive rem sive elocutionem spectes, insignem atque divino Zelo inflammatam eloquentiam demonstrant. Sequenti anno cum Collegis operam dedit, ut Gymnasium nostrum rectius, quam antea fuerat, conititueretur 3 dc quoniam visum erat Seb. Caesellionis Dialogos Sacros, Librum iuventuti utilissi mum, pro ea schola edere. Delio ista cura demandata est. Is igitur Praefationem atque notas et Libro addidit, in quibus diversae editiones ab ipso Castellione curatae diligenter conferuntur. Paullo post rogatu Bibliopolae susteptum est illud opus, quod omnibus Historiarum studiosis gratissimum accidit. Nimirum celitis, cum aliis Viris eruditis istius Academiae, augere atque in plerisque partibus emendare constituit Lexicon illud Historico- Geographicum, quod jam antea vernacule apud Saxones prodierat. Quid in ea re pra, stiterit, illi sciunt, qui eo Libro frequenter utuntur, neque nesciunt, quantum eruditionis, quantum st dii, quantum vigiliarum ad istius generis institutum requiratur. Quod si qui sunt, quibus multa praetermissa videantur, quae vel emendari vel addi poterant gilli cogitent, neque Velium, neque ejus in hoc labore socios, promisisse Lexicon omnibus partibus absoluistum. Quis enim tale quid effecturum se speret tam brevi tempore, inter tot alia, quae agenda necessario erant, nisi ultro insanire velit i Qua propter legant

Praefationes illi operi ab Delio praefixas, ut quid prinmissum sit, quidque pras itum intelligant. Post hoc tempus nihil edidit Uelius, praeter D

pullionem Calumniarum in Diario Gallico, cui titatus: Bibliotheque Rassonnee die. Vol. XI. Part. I. Artic. g. sibi impactarum. A. pagg. 38. Istius libelli argumentum notum .est, ideoque non enarrabo. Postem tamen addere as quoque celii lucubrationes, quas multis eruditis

Viria misit. Diariis aut Differtationum Fasciculis in-- D s serem

SEARCH

MENU NAVIGATION