장음표시 사용
341쪽
β. Alfirmative, de Patientia Salvatoris erga hostes Judaeos, suo tempore exstirpandos. S. I. II. FUNDAMENTUM sententiae allatae, quod est tum a. NEXUS, aequere Matthaei. S. II. ac I. Esau, S. III. tum B. VERBO RUM sive loquutionis allegoricae SEMSUS, quem sententiae huic optime favere indicatur . metit Exeges, ex nexu deducta. s. IV. 2. Ipsa verborum explicatione. S. V. - - X. quae ita se habet ut pi. Ex PRIORI versius partea. Haec sententia adstruatur. S. VI. - - - e XVIII. ita vero verba explicantur ut . Probetur Variis argumentis, hic alludi ad Candelabrum Sanctuarii. S. VI.β. Convenientia indicetur inter allegorias& statum Judaeorum. S. VII. - - - XVI. allegoria autem duplex est, altera desumituraa. A calamis Candelabri. S. VII. - - X. ubi
verborum significatio explicatur, tum literatis tum mystica, o. calami, S. VII. co. Vocis Dra significantis impingere , Ioco movere, estque poena gravissima, jam tum temporis Judaeis inflicta. S. VIII. o. Vocis confringere, quae extremum Judaeorum supplicium notat. s. IX. Ohoo. Dilatio hujus judicii indicata vincula v. b. X. bb. ALy-
342쪽
bb. A Lychnis sive Lampadibus. S. XI. - -
XVI. ubi ostendituri In Genere earum Mysterium. S. XI. &XII. & quidem Quando lucent, Quando extinctae fumigant.ti In Specie, quid linum fumigans hic significet G. κατ' αpetra, non Verbum Propheticum.
S. XIII. d. x a h γ, Doctores . Doctrinam Iudaeorum vario modo corruptam, defectum veraeCognitionis. S. XIV. quae P. Extinctione Lampadis vespertinae XL. ante desolationem annis fuere significata. S. XV.tit. Patientia optimi Salvatoris erga Iinum hoc fumigans. S. XVI. b. Altera Sententia defruatur variis Ar umenistis. S. XVII. c. Objectio contra hanc Sententiam, de inceristitudine allusionis ad Candelabrum lacrum desumta, removeatur. S. XVlII. a. In SECUND A versus parte definiatur tempus, quamdiu Salvator hostes suos perlat rus sit. S. XIX. XX. donec protulerit ad Victoriam Oudicium et proferre Iudicium autem significat Anuntiare Doctrinam Evangelii. S. XIX., M. Iudicium Patris demonstrare per passiones & mortem. S. XX. Sedere ad Dextram Dei, & effundere Spiritum Sanini m. f. XX.s Punire Hostes refractarios. S. XX.
III. EPILOGUM Dissertationis. S. XXI. XXII. Y S. I. Tam
343쪽
TAm se quens est apud Theologos hujus dicti citatio, ut nullus fere sit liber, sive dogmaticus, sive practicus in quo, quando aut de fide infirma aut de affictorum consolatione res est , , non ejus fiat mentio : Ut communis verbi divini Interpretum sit sententia, per calamum quassatum linumque fumigans, fidem i, firmam a Domino non repudiandam, hic intelligendam esse. Ipsi etiam Viri Celeberrimi, magnus ULTRINGA & Doctus HUYSlNGA, in eruditisssmis suis in hunc locum commentariis, rem sic explicandam esse arbitrantur: Licet autem tot virorum illustrium in hac re consensum facile rejiciendum esse non putem, & absit ut ipsis aliquid derogare velim . cum ieripta eorum, quibus de Ecclesia optime meriti sunt, aeternitatem latura esse non dubitem, nec contra ipsos lites movere animus mihi sit ; tamen subinde Nano in Gigantis humeris constituto, aut aviculae alis Aquilae insidenti, paulo longius prospicere licet. Ignoscant ergo Lectores benevoli, si a recepta hujus loci explicatione recedam, aliamque, quae cum scopo aeque Esaia ac Matthaei, Cum nexu antecedentium &sequentium, cumque ipsis textus verbis, post diuturnam considerationem, melius convenire mihi visa est, afferam. Celeb. GURT LERUS a reliquorum Interpretum turba abit, mentem vero suam verbis exponit brevissimis, Theologiae Prositicae Cap. XXII. Artis. XII. S. LXX. pag. 3gs. Qui mihi hac in re aliquo mido praeluxit, quamvis, cur non in omnibus cum ipso consentiam, rationes mihi sint praegnantes. Ostendere autem mihi fert animus, illustre hoc vaticinium non de toleratione Christi erga infirmos fide agere, ut in libris Theologicis concionibusque
passim explicari & citari frequentissime solet: Sed poe
344쪽
eti impetratamqtie a Chrim Victoriam, destinatam, ergaque eorum DOCTR IN A M lino fumiganti simillimam, deque Gentium, post plenariam Ecclesae Iudaicae rejectionem, vocatione. Hoc autenisut ostendam, necesse erit, ut PRIMO nexum ex Matthaeo aeque ac ex Esaja adstruam, ut inde horum verborum scopus patefiat atque probetur.
ALTERUM quod mihi trahandum sumsi, est brevis horum verborum ex ipso Nexu deducta Exegesis. TERTIUM, vero est , ut, haec ita sei habere, ex Phiasibus & versus vigesimi primi immediate sequentis summa, probem. N n autem ita praeclare dc me sentio, ut omnium in omnibus mihi promittam assem sum s nec omnia etiam a me allata pro certis vendito : sed , uti in hujusmodi rebus fieri plerumque solet, probabilia certis miscebo, quae tamen, nisi multum fallor, saltem occasionem aliquam altiori inda- 'gationi, ut & melioribus perspicatioribusque medita.tionibus praebebunt. s. II. NEXUM nunc ut elare demonstrem, ex ipso Sacri Scriptoris icopo ratiocinandum erit. Ita nimirum scripta est secunda Evangelii MATTHAEI pars, ut Muneris Christi prophetici ab ipso suscepti & executioni mandati tradat vindicias , c ap. III. - - XXU. Unde sacer hujus libri Scriptor ad Judaeorum calum-s DiaS, contra optimi Salvatoris Ministerii cum Fundi,
mentam tum Exercitium motas , oculos semper intendit. Inde est, quod I. eorum cavillationibus occuri rat tum contra ejus inaugurationem ad hoc munus, quod
privata authoritate & absque Synedrii consensu facta sit, tum contra ejus ad hoc munus praeparationem, Ca P
345쪽
III. dc IU. v. II. a. Exercitiam autem muneris ipsius vindicat et. Tatione Loci, ubi Evangelium primo praedicavit, Cap. IV. II-as. β. ratione Doctrina, CaP- . V. VI. VII. γ. ratione Miraculorum, qUae arteS magicas nequaquam fuisse ex ipsis circumstantiis pater , Cap. VIII. IX. ratione Evangelii succcssus, Cap. X. XI. e Nunc Capite XII. Scriptor sacer Objectiones quasdam peculiares Pharistaeorum contra methodum Doctrinae Christi ita proponit, ut eas Christus ipse simul ordine rcfutet. Ut ergo totum hoc CAPUT contineat Christi adversus caυillaiiones Iudaeorum desens nemr s quarum objurgationum prima fuit, quod Sab-hathum duplici modo solveret : Permittendo discipulis, ut vellant spicas, ri. Sanando aegrotum; uN- de divinis responsis Cavillatores ad silentium redegit, versu I - Is. Cum vero ipsius Muneris & Personae ratio Consiliique divini immutabile institutum ira comparatum fuit, ut acriter ipsos objurgare ipsisque divinam suam in Adversarios Potentiam Personaeque Maiestatem demonstrare neque voluerit neque debuerit, inde est quod ipsis miracula sua contemnentibuS non magno cum tumultu & clamore sese opposivit, sed musto magis ab ipsis recessit, ipsisque absentibus aegrotos sanavit, Dersibus I , I r. atque etiam Populo interdixit, ne miracula sua propalando caulae suae justitiam contra Judaeos defenderent, Gersu IC Idque eo praecipue fine, ut impleretur divinum apud ESA JAM vaticinium, qui hancce Christi erga Hostes suos Longanimitatem a que Patientiam jamdudum praedixerat. ut ergo, rationibus bene subductis, quod in transitu moneo, NON de suscipiendis & consolandis in F mis fide, quod extra nexum & scopum esse videtur , hic se imo sit, SED de tolerandis potius ab Optimo Salvatore Hostibus IIudius usque ad tempus exitio Corum ineluctabili Consilii divini fato praestitutum ) υν-su I . sed quid divinus Propheta de Electo Dei Servo
346쪽
, ejusque Patientia erga inimicos suos ait E Nempe hoc, Gentibus JUDICIUM, hoc est, Doctrinam Evangelicam, satisfactionem Christi, severum suum erga
rejectaneos Iudaeos Judicium &c. ahnuntiabit, Dersu IX. cum hostibus autem Judaeis ita aget, ut non publice & magno cum Clamore atque tumultu calumniis eorum sese oppositurus sit, versu Is. sed potius Ecclesam sudiscam exitio proximam, calamo quam to similem, non destruet, nec etiam falsam eorum Doctrinam, lino fumiganti parem, extinguet; donec tempus aderit quo, Christus Sudicium protulerit, deque hostibus suis triumphaverit; tunc demum exterminabit Judaeos, & loco eorum Vocabit Gentes, quae sperabunt
s. III. Salvo nunc Doctiorum judicio expendimus occasionem & nexum , quo vaticinium hoc ESActae ab Evangelista citatum fuit; ex quo etsi verborum
scopus satis appareat haecque Verborum connexio cum sententia nostra optime conVenire Videatur, nihilominus tamen etiam ad ipsum eius fontem , unde desumtum , ascendendum putamuS, Videndumque,
quis divini Vatis fuerit scopus , quisque hujus dicticum reliquis ordo. Illud in divini illius Libri CAP. XLII. exstat com. s. . & est pars Visionis secundae partis quartae ; Cujus visionis sive Concionis ARGUMENTUM est , Repraesentatio Jestu Christi in gloriosa muneris sui prophetici administratione, solenniter ad id sanctificati & praedicare jussi s quam Evangelii blandam annuntiationem cum Populus Isiaeliticus ad stuporem damnatus assumere nollet, exinde Gentibus, in locum Judaeorum ad Regnum Christi vocandis, maximum laetitiae fuit argumentum : Severissimum e contra in Populum illum rebellem judi.cium pronuntiatur 3 quod tum potissimum ipsis in-Y cubuit,
347쪽
cubuit, quando Regnum Messiae in medio ipsorum manifestabatur, donec nefandam istam pertinaciam Reipublicae suae excidio luit. OCCASIO vero Uaticinii hujus haec est, quod Propheta fortiter contra Idololatras disputans, ipsosque crassissimorum in Religione Errorum convincens, nunc etiam hujus Disputationis fundamentum subjungit, ipsisque apperit Mysterium de Iudaeorum propter incredulitatem siuam obdurationemque resectionem, Gentiumque loco eorum substitutionem , ostendendo, quod Deo consilium sit, Gentiles , nunc quidem in crassissimis versiantes tenebris p aliquando per blandam Evangelii Doctrinam ad communionem Regni sui vocare, JudaeoS autem propter impoenitentiam suam, & quod excaecati ossicium & munus Christi non rite intelligentes pertinaciter ei sese opponerent, gravissime punire eoSque reiicere et Hoc autem propositum Deus C. M. ut exsequeretur, aliquando missurum esse Filium suum, Doctorem aeque Gentium aE Judaeorum.
SCOPUS igitur hujus concionis est , ostendere, quod Deus olim destructa Idololatria per Filium sinum, Doctorem mansuetum , Gentes ad communionem Regni sui vocaturus sit 3 cujus Vocationis occasio haec sit, dum exsisterent, qui rectam sententiam non retinentes, Christum ex praejudiciis non admitterent docentem , proptereaque in Judicium reprobationis inciderent, eoque adductioni Gentium ad Regnum Messiae viam sternerent. Haec autem eo praecipue tendere debebant, ut Iudaei exemplo Gentilium, Doctrinam Evangelii maximo studio suscipientium , provocarentur ad aemulationem, atque stuporis sui convincerentur, ne salutarem Messiae Doctrinam reiicerent, ei sese opponerent, & justum propterea in se
provocarent Dei iudicium. S C E N A autem hujus
visionis ita comparata est, ut repraesentet plus quam
unum actum : in priori actu Deus Pater Filio testim nium
348쪽
l nium praebet missionis suae, Eum Judaeis respiciendum
proponit 3 eodem eum, quo ad Jordanem, testimonio ornat; eumque ita describit, ut omnem ejus aptitudinem ad Munus mediatorium ostendat. In altero
autem actu Pater, postquam Christum pervicacia sua rejecerant Judaei monitumque versu primo contentum de resipiciendo hoc Dei Servo spreverant, sermonem ad Filium suum dirigit, ipsique suum de vocandis Gentibus Consilium apperit versu s. seqq.Describitur ergo in actu primo hujus SCENAE, quomodo Deus Pater Christum Servum suum Judaeis respiciendum proposuerit, eumque ipsis ut omni acceptione dignum commendaverit, & quidem :a. Ab illustribus attributis, quod Patrem habeat in munere suo Auxiliatorem & Adprobatorem, Spiritum Sanctum supra ipsum effundentem , ut adeo aptus sit ad proferendum Iudicium etiam ipsis Gentibus. Quo incitari debebant Iudaei, ut Gentibus, salutarem ejus Doctrinam cupide haurientibus, aemuli essent, ad praestantiam Doctrinae eius agnoscendam. Dersu I. . Ab insitutionis modo ; ubi describitur
1. A mansireto ejus animo , Non clamabit nec atto let vocem suam , nec foris Docem suam audiri faciet; hoc est, non versaturus est in genere Doctrinae contentiosiae & Disputatoriae 3 compariturus est
inter Judaeos absque Pompa & fastu ; traditurus est Doctrinam pacificam, idque modeste & placide ; & quidem in locis institutioni publicae dicatis, in Templo & Synagogis , ct in locis a
conventu hominum civili remotioribus, versi a. Hunc enim versum de commoratione Christi inter Judaeos agere, ejusque docendi modo, exeitatione M ATTH ASI satis clare patet, & nulla ideo evidens ratio mihi apparet, quare non . etiam versus sequens de Iudaeis explicandus esset.
349쪽
DI STUDIO, Calamum quassatum non confringet, o linum fumigans non extinguet , in Deritate pros ret jus. versu 3.
γ. Ab effectu & successu institutionis ejus vimus
A praedicatione Doctrinae salutaris, post reiectionem Judaeorum, inter Gentiles eam cum desiderio
Versus ergo, quem illustrare in hac Dissertatione nobis proposuimus , exhibet mansuetum Messiae veri Doctoris erga Judaeos animum, quo ea qua est Patientia Judaeos propter incredulitatem suam non statim cum integra eorumspolitia atque cultu destrinxit, sed blande ipsos veritatis convincere studuit, ipsis tempus poenitentiae concessit, usque ad terminum illum qui plenario ipsorum exitio destinatus erat, qui
fuit post prolatum a Christo judicium inque hostes
suos triumphum. . IV. Si igitur , nexu ex ambobus Scriptoribus sacris ostenso, ante verborum explicationem , brevem P RAPHRASIM, ex scopo Vaticinii hujus ejusque apud Matthaeum allegationis, adornare velim, Evangelistam ex Propheta ita loquentem Concipio. M Fi si mum Deo stat Consilium, tempore definito, ve-M ram ac salutarem Evangelii Doctrinam Judaeis aeque M ac Gentibus annuntiare, eosque ad Regni sui comis, , munionem vocare. Eum in finem mittet magnum H illum Prophetam , in abjecta quidem servi forma, ,, talibus vero instructum Donis, ut obeundo huic ,, muneri aptissimus sit 3 ipse dilectus Dei Filius , in D quo & executione muneris ejus est omne Dei bene-M placitum, ab ipso Spiritu Sancto ad haec unctus ;,, Hunc, qui Doctor simul Gentium erit, Deus Patet M Ju-
350쪽
ri Judaeis prospiciendum proponit, idque eo fine, ut si ad ipsius Doctrinam attendant atque cum vera fidei H obedientia eam amplectantur. Tali vero ipsi erga
D eum erunt animo, tantuSque erit eorum stupor, tantaque excadicatio, ut non tantum instuutionem
se ejus negligant, sed & ubique pertinaciter se ei op- , , ponant, Ille quidem , per Demonstrationem Veri- tatis ad conscientiam, Doctrinam suam ipsis proba- , , bit S ea vero qua est bonitate atqtae mansuetudine, cum Adversiariis suis, ad sui ostentationem, non cla-,, mosia in locis publicis inibit iurgia, sed blanda glo- , citatione potius ipsos ad se allicere studebit ; neque , , pro Longanimitate sua illoS propter incredulitatem, , , per Vicaciam & perpetuas cavillationes, statim de- struet punietoue, quanquam statis ipsorum ad per- niciem plenariam jam maxime vergat, sed summo, , consterVntionem eorum quaeret studio. Nec etiam , , Doctor hic infallibilis , clarissimam afferens Doctri H nae Evangelii lucem, Iuci illi fuliginosiae Dogmatum, , Judaicorum e diametro oppositam, statim abrogabit , Legem illam Caeremonialem umbratilem, nec Do- , , ctrinam illam Ecclesiae Iudaicae adhuc veritatis alio,, quam speciem habentem 3 etsi praeterea praeiudiciis,, praeconceptis, TraditionibuS atque praeceptis huma-M nis, cupiditatibuSque carnis obfuscata, Deoque pro-M pterea maxime ingrata, lino fumiganti, parum lu- cis sed multum foetoris edenti, simillima, plena- riaeque extinctioni propter deficientia Spiritus San- cti dona atque oleum proxima sit ; plenarie extin- guet, sed patienter haec omnia perferet; usquedum M veniet tempus, quo proferet ad victoriam judici-,,um, exequendo omnia ea quae ad judicium sive D munus judiciale ejus pertinent; annuntiando Evan-
gelium, passionibus & morte Judicium sive justitia D am Patris ostendendo , effundendo Spiritum San-,, ctum, adversarios suos puniendo, atque de Hostiri bus