Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

NUS , cum ait : Pars Galliarum propinqua Rheno, quam Franci possidendam ore aderant, Aetii Comitis armis recep-xa ; aliter est accipiendus. Nam foedere iunctis Franeis, qui antea hostes fuerant, dici potest, eam Provinciam , quam sibi subjecerant, ab Romanis receptam, licet illi eam retinerent. GREGOR IUS TU RO A ENSIS unica mutata littera Gogionem istum Regem appellat , quem scribit misis exploratoribus ad urbem Camaracum, perluserata omnia secutum, Romanos prO- trivisse , citataetem apprehendisse : in qua, inquit, paucum tempus residens usque taminam ( al. Summam, la Somme, fluvium occupavit. Ceterum de eo rursus expulso ve

hum nullum addit, quod indicio haud obscuro est , GREGORIUM existimasse idem, quod nos asseruimus , ab eo scilicet tempore in Gallia substitisse Francos. Et sane non contemnenda est ea pars Galliae a Rheno ad Somonam , cui F umini Ambianum adjacet. Sed sub Meroueo demum Francorum res ita invaluit, ut paullatim Galliam omnem pervaderet, di ex tempore illo ad Pipinum perpetuos ex hac stirpe Redies haberet. Ab hoc enim Carolingorum progenies, quae in Ludovico V. desiit, exorta est.

In vetustiorum temporum Historia valde memorabilis haberi debet COLONIARUM deductio. Haec enim non modo primas singularum gentium Origines docet , verum & confirmat id, quod sacri Scriptores tradunt : Omnes nimirum, qui nunc per terrarum Orbem sunt, populos ab una stirpe deductos esse s seu, ut Apostoli verbis utar et (n. J Deum

esseelse, ut ex uno sanguine orta hominum natio omnes terrat occuparet, praefinitis temporibus di habitationum finibus. observamus non obscure, genus humanum in Oriente

322쪽

te prius viguisse , inde nonnullas eius partes vel nimia sua multitudine, quam nec habitationum angus hia caperet, nec terra aleret, Vel calamitate aliqua compullas , sedes alias quaesivisse. Occuparunt autem hi coloni primum eas terrarum regiones, quae non modo propinquiores suae patriae erant, verum rein quas ex nac pedestri itinere potegant transire. Ita

AEgyptum, ita Asiam Superiorem, ita Asiae Minoris

mediterranea , vetustissima aetate habitata scimus. Tum deinde navibus etiam maria transire coeperunt.

Ita Occidentis hujus nostri pleraeque partes accepere suos inculas. Quod ad Americam attinet, non puto, certi quid de earum gentium origine tradi posse. Idque mirum non est , cum in iis non exstiterint, qui res vetustis temporibus gestas tradiderint. Potuere

tamen variis modis eas regiones occupare, transitu

ex Asia sive terra, sive glacie, quae iis locis mare tegit, sive denique navibus facto. Caeterum, quae regiones interventu navigationis colonos accepere , eae primum in maritimis cultae sunt : tum deinde paulatim interiora adiri coepta. Qua in re etiam istud memoratu dignissimum est , hanc Orbis amplitudianem brevissimo temporis spatio , in omnibus prope- modum loeis, hominibus completam. Quod singulari Dei providentia factum est. Nam is cum propter alias causas, tum propter hanc inprimis, tam longum concessit priscis hominibus vigorem, ut genus eo magis propagaretur. Et observainus, veteres prolis longe fuisse cupidiores, etiamque plerumque numerosiorem generasse, quam hodie fieri solet. Unde iis temporibus toties migratione opus erat 3 cum nunc a compluribus saeculis aequalis propemodum nascentium morientiumque numerus sit, qui si maxime uno alterove anno in hanc vel illam partem augeatur, sequentibus tamen temporibus ad aequalitatem, redit. Haec cum ita sint, haud dubito asserere: quem-

323쪽

admodum recentior Historia ad prudentiam civilem multum confert, ita vetustiorem praecipue ad confirmationem Religionis verae, cognoscendamque Dei O. M. Providentiam, singula sapientissime temporibus dividentem , multo plus prodesse. os. XI. RELIGIO a ut & hoc addam, quod obserUarunt multi , sed non eo modo acceperunt, quo jus fasque erat, Religio, inquam, multis mortalium eum in finem adhibita est, ut populum ferocem in ossicio contineret. Sic notum est , quod de Numa cum Ageria Nympha congressibus & institutis religiosis traditur. Hic omnium primum rem ad multimis dixem imperitam , di illis Aculis radcm, e cacissimam, Deorum metum injiciendum ratus es e ut LIVIUS Lib. I. Hia. docet. institutis deinde suis auctoritatem facta AEgeriae religione conciliavit. Idem fecisse constat aliarum gentium Legislatores. Quid non deinde Romae auspiciorum alia Iumque caeremonia tum praetextu tactvm est Sed numquid ideo pro Invento Politia eorum habenda est Religio E id est, numquid credendum , a Principibus gentium excogitatam cssie; quemadmodum & alia excogitarunt, quibus sibi subje- .ctorum animos compescerent, ejusmodi sunt omnia illa, quae ad reverentiam atque metum imperantium injiciendum valent E Non puto certe. Nam qui potuissent illi mortalium animis Deorum injicere metum , nisi jam ante persuasi fuissent isti ipsi mortales. DEOS esse , eosque rerum humanarum consciOS,& praemiis affecturos, quae bene , poeniS, quae male esta esstant E Oportet primo alte mentibus infixam fuime hanc veritatem , de Ente summo, quod rebus omnibus praeessiet. Ita hi homines nihil aliud egerunt, quam ut hanc de Deo opinionem eo converterent , quo ipsorum commodum atque Reipublicae

salus

324쪽

salus postulabat. Huc pertinet, quod apud Norvve-gos olim, quibus belli gloria in pretio erat, haec invaluit opinio, ut crederent, eos qui in praelio caderent, post mortem in Odini, qui pro Deo apud ipsos habebatur, & bello, ut apud alias gentes Mars, praeerat, transituros G pabatium, ibique ex craniis hostium suorum potaturoS esse Vinum i cum e contra, qui domi otiosi desidentes vel morbo vel senio consumerentur, detrudantur in nescio quae baratra, vel loca sub terram depressa, ubi anguium aliorumve insectorum vi misere divexentur. Possent & alia, eamque recentiora etiam, exempla afferri, quae doceant, persuasionem istam, quae de Numine aliquo mentibus inhaesit, adhibitam saepe esse ad homines in ossicio continendos, aut ad bellicam fortitudinem excitam dos. Sed ea nota sunt.(s.) Vid. e. Temple Misc. para. II. p. asa.

325쪽

SAMUELIS NOENIGII,

Profi P. Extraord. Bernensis,

MEDITATIONES

DEMysterio Vaticiniorum

Citatorum Matthaei Cap. I. st II. De

Nativitate D. N. J. Christi.

A rgumentum.

S. I. Citatio Matthaei I. aa, as . ex Sesai. VII. I . S. II. Vindiciae ejus adversus Abarbanelem. S. III. Spe- . ciatim ex occasione Vaticinii Jesaiae. S. IV. Per Signum Ahala promissum intelligendum miraculum stinpendum. F.V. VI. Per nuby necessario intelligenda virgo intacta. S. VII. Sensius loci Proυ. xxx. Ist, a . S. VIII. Elymon vocis. b. IX. Conclusio. S. X. Rhsponsio ad Objectiones. Xl. Collatio versuum seqq.S. XII. Reiectio Jesu Christi a Judaeis, probat, eum esse Messiam. S. XIII. XIV. Vindiciae vaticinii sems.. H. V, p. a Judaeorum detorsione. S. XU. Allocutio ad Iudaeos. S. XVI. Altera citatio Matthaei II. 3, 5. ex Mich. V. I. ejusque vindiciae. S. XVII. Sen sus versus sequentis Mich. V. a. s. XVIII Medita tiones praeticae. S.I. Postu

326쪽

Postquam S. Matthaeus nobis exposuisset nun

cium Angelicum de Maria Spiritu Sancto ima praegnata, & paritura filium , vocandum nomi.ne JESU ; addita ratione : Ipse enim serueabit populumisium a peccatis suis. Continuo subjungit e Totam vero hoc factum eri, ut impleretur, quod dictum es ab ipso Domiano per prophetam , dicentem : Ecce Virgo utero concipiet, parietque filium, vocabuntque nomen ejus EMMANUEL quod est interpretatione redditam, Nobiscum est Deus. Sive ham sint verba Angeli Josepho loquentis , sive insu Evangelistae, perinde est. Certum saltem est, resipici ad vaticinium Jhra. JAE c. Z : I . Propterea dabit Dominus ipse vobis signum : Ecce Virgo gravida est, paritque sitium, vocabitque nomen ejus IMMANUEL. Adsis mi.

hi, Domine Iesu, ad hoc tam illustre dictum nonnul

Ia commentaturo l

pudentia o Evangelistam nostrum, quod hoc illustre dictum ad conceptionem MARIAE Virginis. & nnativitatem JESU Christi ex ea, retulerit, vultque in Vedi Fui' de alia Virgine vel juvencula de domo Ahali Regis, quae tunc filium quendam, Immanuel diactum, modo naturae siueto in lucem ediderit. Ad quodi respondeo : si historia de Maria Virgine, ex Spiritu S. fravida, filiumque Jesium enixa, vera est, procul du-io de ea exaudiendum est dictum Jesa jae. Atqui nos his plena fides facta est , hanc historiam verissimami esse s Ergo de ea hoc dictum exaudiendum. Quod

vero Abarbanel cum ceteris verpulis, scotomatei Sodomitarum percustis, historiae Matthali fidem dea rogat, id fidem Dei non tollit. T; γ-5-hπ σητάν T c si X a Mn

327쪽

Nam neque rex Achas Verbis Iesaiae fidem praebuit. Hinc Propheta ad eum : UDNn hi, sia DNn M, e iam non credideritis, ideo firmi non eritis. v. o. Ea scit . est durities cordis Judaeorum. c. 6 r Io. Mendaciis futiliIsmis, qualia plurima sunt in infami libro Didos Sesu, fidem adhibet Judaeus, quia contra Christum estut untur ; sed veritati coelesti fidem denegat cor ejus m- circumcisum. Tanta scit. est eorum a vero Deo ,

h. e. a JEHOVA JUSTITIA NOSTRA, averis

sio. Veniet vero tempus, quo reDertentur ad eum, re

auirentque IIctovam Deum suum, o Davidem regem suum .pavebuntque ad Oehovam ct ad bonitatem ejus, ultimis dimbus. HOS. 3: S. Quam felicitatem ipsis minime invidemus , potius Vovemus, atque exoptamuS. S. III. Sed ne eminus tantum, & non Osu , cum Judaeo pugnasse videamur, euge, propius ad verba J E. SAJae accedamus. Hierosolyma dura obsidione pressa a Rege Syriae & Isiraelis, qui de extirpanda familia Davidica & constituendo alio rege stolida agutaverant consilia, trepidavit Achasius cum civibus suis. Animum vero ei addit sacer vates Iesiajas , edicens , consilium horum regum irritum fore , ipsis potius imminere excidium. Impius Vero Achasus tantum abfuit ut hisce verbis fidem adhiberet, fiduciamque in Deo Israelis collocaret, ut potiuS Iegatos Cum muneribus ad Regem Assyriae miserit, opem ab eo comtra hostes suos poscens. Vide a. Reg. Io: T, g. Quare, quae est divina bonitas, novo eum oraculo Deus per Jesajam dignatur, dicentem et Pete tibi signum a Ah a Deo tuo , sive descendendo in profundum, sive ascendendo in sublime. h. c. v. II. Recusante vero & hoc impio Ahaso, dixit ei Propheta nomine Domini: uare dabit Sehotia ipse vobis signum &c. S. IV. Lb

328쪽

. IV. Liquet hinc , per SIGNUM rnae hic intelligendum esse miraculum, sive portentum, Vel prodigium aliquod stupendum, viresque naturae quam maxime excedens, non vero signum aliquod naturale vel artificiale. Ob hasce rationes, I. quia ad confirmandam

promissi divini fidem edendum erat, qualia & sunt signa & prodigia per Mosen edita, assi confirmandam fidem missionis suae divinae. a. Quia optio data fuit Achaso poscendi signum vel coeleste , vel subterrestre, quare hic de signo vulgari cogitandum non est. 3. Quia in textu dicitur : Ipse SEHOVA daturus est vobis lignum. Quando vero potentissimum Dei brachium te exerit ad signa edenda, certe nil humile neque vulgare edit, sed prodigia & miracula maxima, qualia sunt, quae per Mosen & Christum edidit. Quae cum occaecati Judae, negare non possent, maluerunt ea, per blasphemiam abominandam , principi diabolorum adscribere. Quare prolixus ille discursus A- BARBANE LIS frustraneus est, quo vult, signum etiam vulgare & naturale hic intelligi posse, de adolescentula quadam a viro impraegnata, & Immanuelem enitente. Quare tu Abarbanel HII 'vs naean boni bra rim ex Jobi c. 33 - 16. Et verba tua sunt

m pDyn merae fallaciae atque erroreS, non Vero

explicatio Christianorum, uti tu cavillaris. S. V. Pergit vero ineptire noster A BARBANEL, textuique vim inferre , asserens, Per Iby non necessario inrelligendam esse VIRGINEM innuptam,

a obo non tactam, sed adolescentulam, etiam viro nuptam. At vero , mi homuncio , qualis adolescentula erat Rebecca, antequam Isaaco nupsisset, quae tamen rubrum dicitur, Gen. ag: 3. ut & nnya puella, nec non nym it, vim riviret Virgo Pirum nunquam passa. v. Iti.

329쪽

Porro qualis erat Miriam, matrem Mosis ad filiam Pharaonis vocans E Exod. a: S. Eratne a viro tacta, necne j mma enim ibi dicitur. S. VI. Sed dicis et dantur forte alia loca, ubi vox 'ob significat adolescentu am nuptam, a viro tactam. RC- spondeo : i. Posito , sed minime eoncesso, dari ta . Iem aliquem locum, (praeter unum enim non habes , tamen in hoc dicto prophetico, ubi ipse SEHOVA signum se editurum promittit fulciendae fidei nostrae, non potest non intelligi virgo casta, innupta, intacta, quae proinde si concipit & parit, extraordinaria virtute Spiritus sancti concepisse atque peperisse dicenda est. Atque hoc ipsum es magnum illud SIGNUM, quod hic Jehova a se edendum promittit. Quid, mi homo E απυφον κeίν m-νοι , MESSIAM ex Virgine caria nasci, Messiam peccata nostrZ delentem atque auferentcna Num impurus tollet peccata impurorum, quales sunt omnes, quotquot ex muliere via Ordina-xia nati sunt. Job. I : I, . Sed vos miseri antiquam

Patrum fidem plane dedidicistis, ct tam exiliter atque tenuiter de M ES SI A sapitis, ut nil nisi liberationem a iugo gentium & reductionem in Cananitidem ab

eo speretis. Cetera Messiae beneficia negatis, vel adeo atteritis, ut vix Mosi par esse, nedum ultra Mosen eminere queat. Maxime vero justitiam illam aeternam a Messia afferendam, quam cum vix ac ne vix quidem paucissimi inter vos admittant, mirum non est, vos eum in ordinem peccatorem, di impu.rorum, ex impuris genitorum, detrudere.

Si VII. Sed a. Quisnam est ille locus, ubi nubdi figni

ficat puellam nuptam, virum passam e provocas ad locum

330쪽

gnitionem superantia, recensetur Ua mn inaobi in ADOLESCENTULA. Sed quid magis adolescentibus cognitum, quam Via siVc ratio puellas ad amores, quin ad coitum pelliciendi, & cum iis coeundi Quis adolescentum haec ignorat E Sed via iuratio, qua VIRGO Casta, innupta, a Viro non tacta, tamen VIRUM, maximum Virum, ipsum Dei Filium, de quo Agur h. c. v. g. enititur, ea, inquam, menteS, naturaeque Vires superat omnes. Atque hoc volabat Agur. Vides igitur, quam misere te tuosque decipias. Sed quid sunt reliqua tria adeo sublimia, ut Aguris scientiam superent E Via aquila in Coelo, est Via Christi & sanctorum, quorum 'o Duma in coelis est, , non nisi coelestia sapiunt. Phil. 3: ao. Col. 3 : I. Via serpentis rupem scandentis, sunt viae diaboli, Christum & siancta ejus membra tentantis. Via denique navis mare sulcantis, est patientia Ecclesiae, in maximis afflictionibus Christo tuo adhaerescentis, & sic feliciter ex miseriarum pelago ad vitam aeternam emergentis. Haec tria nemo satis novit, nisii Spiritus Christi ; ex . Periuntur autem ex parte, qui a Spiritu Christi edocti sunt. Tu vero, qui non nisi de rebus naturalibus hic agi cogitas, quae dixi, dissiculter digeres, licet sint certissima ; Via vero aquilae in Coelo, serpentis in ru-Pe, naVisque in mari, cognitionem humanam mini me excedit. Sed oggannis: v. a O. additur, de Via adulterae &c. Ergo non est virgo casta & innupta. Resp. Nihil dicis. Adultera illa, sive per eam adulteram sensu communi, sive sensu mystico intelligas, vult videri nubrum virgo casia, additur enim : Illa edit, abstergitque os Dum , dicitque nit iniqui feci. Sed nota v. I p. & in textu Jesajae, vere Virgo est.

S. VIII

Confirmat hoc ipsum Elymon vocis nubrum descendit enim a Rad. mby texit, occultavit. Ergo nou

SEARCH

MENU NAVIGATION