장음표시 사용
331쪽
est adolescentula domi tem , velo velata , a viro non agnita, cujusque vulva a viro retecta non est, adeoque quae vere Virgo est, Vere ribaria. S. IX. Praevidit ergo Propheta in Spiritu S. Virginem parituram, & Messiam ipsum in lucem emissuram. Nonne hoc maximum signum est , vereque
S. X. Objicis. Sed agebatur hic de signo ad consolandum Achasum Hierosolymis obsessum, vel mox obsidendum. Quomodo vero nativitas Messiae post tot secula nascituri signi vice poterat esse Achaso Respondeo. i. Consultabant inter se Rex Syriae dc Israelis de extirpanda domo Davidica, regnoque ad peregrinum deferendo. Sed ne expavesce, Achase, consilium hoc irritum est; etenim ex familia Davidi ca nascetur Immanuel, DeuS nobiscum , non vero ex Peregrinis, neque ex Syris, neque ex Israelitis. Ergo illi regnum Davidicum non occupabunt, neque seisdem regni, Hierosolymam. a. Praeterea promissio Messiae venturi tanti est momenti, ut vel in antecessum salutem & liberationem conferat credentibus. Quin fide in Messiam venturum servati sunt, quotquot servati sunt. Quod si ea fides Hierosolymae , & in ipsia domo regia fidimas egisset radices , nunquam tantum passa esset excidium , quale per Chaldaeos passa est. Sed eheu lFides perierat, Jer. : ag. ejusque loco succreverat fiducia in vicinos Reges, eorumque deastros. Quare duriter castiganda erat. Quia tamen reliquiae seminis sancti ( c. I eo. inter eos erant, urbs debebat restaurari, & ad adventum usque Messiae conservari. Hinc Propheta: Antequam sciat puer aliquis reprobare malum in eligere
332쪽
eligere bonum , deseretur terra , quam tu fastidis , a duobus hisce regibus. Sed tamen adducet I bova super te, super populum tuum domumque paternam, dira, quales non Denerunt, ex quo Ephraim a suda secessit, scit. Regem Assyriae. v. I 6. I p. adde V. IS, IO,
s. XI. Objicis porro. Ex Textu Jesa jae colligere est, pudirum Immanuelem natum esse tempore ipsius Achasi,
nam v. I S. & i5. dicitur et morum di mel comedet, ut sciat reprobare malum, di eligere bonum. Nam antequam puer sciat reprobare malum, et eligere bonum, deseretur terra , quam tu fastidis, a duobus Regibus hisce. Resp. I. Debebat omnino puer Immanuel butyro & melle vesci in terra patria, Deus enim Judaeos ex Babylon a reduces, propter ipsum Messiam amplis cumulaturus erat benedictionibus. Docet hoc ipse Propheta v. 2I,aa. Eritque eo die, s quo scit. Judaei ex Babylonia reduces in terra sua agebant, Messiamque mox venturum exspectare castigati didicerant; alet quis vitulam , duasque oυiculas , di prae lactis copia commdet butyrum. uin but rum et mel comedet omnis residuus
a. Nego Vero, voce Tya indigitati PUER U MIMMANUELEM. Ea enim vox, descendens a Rad. excussi, significat puerum, jugum praeceptorum & disciplinae paternae excutientem , h. e. peccato originis infectum. Hinc ipse Deus et Figmentum, inquit, cordis humani malum est rara a pueritia. Gen. 2: a I. Neque unquam vox inde Messia praedicatur, uti quidem D filius, natus, adolescenS. Jes O: s. *ri virga, nata surculus. c. II : I. Quare v. I 6. sic reddo: Nam antequam sciat puer aliquis spernere malum , in eligere bonum , deseretur terra, cujus te jam tenet factissitim, a duobus Regibus suis.
333쪽
ss. XII. Potuisset igitur atque debuisset Achasius dulcissimis hisce eonsolationibus in sipem se & fiduciam erigere. Sed hoc ab incredulo Achata erat quam ali nissimum. Quin ab omnibus retro seculis verba Dei vivi minus fuere a Judaeis credita, atque verba hominis vel Regis alicujus. Hinc non mirum, Messiam ipsum prauentem ab iis minime agnitum sed rejectum fuisse , iuxta testimonium Plalmi II g : aE. Lapis, quem reprobarunt assicantes, factus es caput anguli. Quare oP- time se habet Syllogismus, qui sic concludit:
MESSI AS a Judaeis rejectus, est verus Messias. Atqui Jesus Christus est a Iudaeis rejectus, Ergo est verus Messias.
MESSIAS a Iudaeis agnitus est pseudo-Messias. Atqui Barcocba, Moses Cretensis, Sabbatai Sevi, fuere Messiae a Iudaeis agniti; Ergo sunt pseudo - Messiae.
Certe sic ipse Christus Dominus arguit et Ego veni in nomine Patris mei, di non recipitis me, quod se alius venerit in suo ipsius nomine, hunc recipietis. Joh. S: 3. Hinc praestantistima haec salus Dei tandem ad gentes missa est, quae crediderunt & obediverunt. Act. ag: ag. Judaei vero repudiati sunt, ceu increduli, obstinati, & im corrigibiles. s. XIII. Sed haud minus caecutiunt atque insaniunt Iu
daei, ABARBANEL, JARCHIUS, NIMCHIUS, in
exponendo cap. q. ysidae, in quo iuxta ipsos nec volanec vestigium est MESSIAE, cujus masnifica praedicata adHISTIAM detorquent. Is est lux illa ma
334쪽
ina, quae sedentibus in tenebris & umbra mortis affulsit, prostrato scit . exercitu Sanhetabi. Deus bone . quanta caecitas ad tantam lucem l sed heus boni Uiri, expedite hanc dissicultatem, quomodo & quo sensu HISΚI AS fuit lux Galilate, de qua v. ult. cap. g. Nonne potius atra horrendissimi excidii caligo Gali- Ialam occupavit, regnante HISNIA porro HIRNIA S est, de quo v. o. dicitur et Nam puer natus erinobis, Filius datus es nobis, fuitque dominatio super humeris ejus , Vocavitque ( scit. Dominus o nomen ejus caeli. HI S-ΚI AE, ) Mirabilis, Consiliarii, Dei fortis, Patris aeternit iis, (vet, juxta ipsos, Patris Spolii) Principis Pacis. Tae. det me hisce levissimis paleis atque quisquiliis eve rendis tempus terere. Quis enim non videt o haec magnifica esse MESSIAE nomina sive praedicata. Hinc &ABARBANEL, ceu eques desultorius, ea modo ad HISNIAM refert, argumentiS Vero contrariis pressus, ad ipsum Deum , sed perperam, cum Deus ipse sit, qui hisce magnificis titulis alium quendam ornat, non seipsum. Nam post mo sequente
Dir semper sequitur nomen nominati, non nominanis
Sed heus tu Hispane i ego latus tuum sic fodico : Magnifica haec praedicata , si in ipsum IEHO.VAM quadrant, certe non quadrabunt in Hiskiam. Et si in HIS NIAM quadrant, quomodo in Deum optimum maximum quadrabunt E Nisi susti.
trum quadrant, sed in Regem MESSIAM, Imma.
nuelem nostrum, Jehovam justitiam nostram Is est ea lux mundi, quae primum Galilaeae affulsit, deinceps vero splendore suo Judaeam, Samariam, Syriam, tintumque Gentilismum collustravit. Matth. g: IS, I 6 cons Jes 2: o. c. Act. 13: T,
335쪽
Io hunc magnifica haecce praedicata plenissime atque eminentissime quadrant, quibus ipsum os Jellovae ipsum compellavit, insignivit, designavit, obsignavit, atque hisce sacratissimis nominibus a fidelibus est agnoscendus, amplectendus, veneranduS, adoranduS 3
scit. ceu DEUS NOBIS CUM , Deus & Frater,
Deus noster & caro nostra, Deus Goel atque mediator noster, Deus pro nobis, eum nobis, in nobis ; Deus cujus est terra sancta. Jes. 8 : S. Hoc y: g. Lev. 23:23. ceu lux magna, lux vivifica, salutifera, gaudii atque consolationis plenissima, Iux omnes illuminans, fideles suos filios lucis reddens. Gaudium nostrum , ex V. a. gaudium maximum, non ob prolem
vel opes auctas, sed ob bona Novi Foederis ab ipso parta, gaudium de expleto legis turam. c., exstinctis que ejus fulminibus, de prostrata diaboli potentia, Exarmatoque orco, de pretiosissima libertate atque vindicatione a jugo legis, peccati, diaboli, Antichristi, de acquisita nobis salutifera gratia, redditaque
pace, de reclusia in intimum Dei adytum via, reseratisque coeli portis. Ceu puer nobis natus, ceu Filius Dei nobis datus, ut viveret in nobis, nosque in ipso. Ceu admirabilis, ex quacunque eum spectes parte. Admirabilis ceu Immanuel noster ceu summus dominus , pro imis vilissimisque servis tantopere humiliatus, ceu infimus servus ad tantum gloriae fastigium evectus. Admirabilis denique gratia & umritate. Ceu Consiliarius doctorque noster sapientissimus, qui nobis consilium patris recludit, arcanamque ejus voluntatem palam exponit, quique nobis optima suggerit consilia, de spernendis mundi deliciis, voluptatumque illecebris , de coemendo auro fidei di charitatis, vestibus candidis iustitiae atque sanctu monite eius , collyrioque coelesti inungendis oculis ad pervidenda mysteria regni coelorum. Quin ceu Deus sortis, Deus heros, Deus in carne manifestatus,
336쪽
Deus in praesepi iacens, in cunis vagiens, cuius dextra tanta patrat miracula, tantam edit hostium infernalium itragem, cujus potentia tuto nitimur. Ceu P ter aeternitatis, in quo sunt omnes aeones, & per quem panduntur, qui fuit ante mundum conditum Pater aeternitatis, & simul filius hominis in tempore natus, qui & nobis vitam dat aeternam , quin & Pater sp lii, qui opima ab hostibus reportat nobisque distribuit spolia. Denique ceu princeps pacis, ceu princeps summus, coeli terraeque molem humeris sivis ferens, princeps regni coelorum , sed princeps pacis, qui non bellum sed pacem conciliat, pacem cum Decy, cum conscientia, cum creaturis quotquot sunt omnibus.
S. XV. Audite igitur Judaei, audite filiae Ierusalem et Talis est dilectus meus, talis amicus & sponsus meuS,
hie ipse JESUS NAZARENUS, a vobis reiectus& crucifixus , talis est 3 estque is ipsissimus, de quo sacer vates J ES AI AS tam magnifica fudit oracula.
Is ipsissimus est via ad patrem coelestem, Oeritas ct medulla sacrarum scripturarum , vita denique ipsa , vita sanctissima , beatitIima, & vere aeterna. Qui gloriatur , in domino nostro Iesu Christo glorietur. Is est Rex gloriae, pater aeternitatis, fons omnis salutis. Vos miseri eum dedignamini, despuitis , milleque convitiis confoditis, nobis vero in Evangelio revelatus, est potentia atque sapientia Dei, quam fidei amorisque ulnis excipimus , amplectimur, veneramur. Sentimus vero, o miseri, quae dicimus, noVimusque nos verissima loqui. Novimus, nos ex morte in vi- . tam transiisse, quia Christo credimus, fidem tenemus, spem fovemus, fratresque amamus. QuiSquis ver hunc non novit, caecus est i qui hunc non habet .
pauper & miser est s qui in hunc non credit, in justus
atque condemnatus cst. Utinam ergo tandem aliqudin
337쪽
quando saperetis reclusisque fidei oculis adspicere. ti,, quem tamdiu confodistis i Zach. Ia: Io. S. XVI. Sed ut ad secundum Evangelistae Matthaei caput petagam, citatur versu ejus sexto illustris locus MICHAEC. S r i. di quidem ex ore totius Synedrii Iudaici. Et bene habet, etiam hodiernos Judaeos dictum hoc ad MESSIAM referre. Sed ad duo non satis attendunt Judaei hodierni, OZarchius, Umchius, Abarbanel: 1. Messiam nasci debere Bethlehemi, vel Ephratae; Non sufficit dicere, Messiam ex familia Davidica oriturum , sed eum Bethlehemi sive Ephratae,. parvo ibio oppido, quale tunc fuit, nasciturum Sed jam periit Hierosolyma, periit Bethlehem, eorumque nec vola nec vestigium superest. Ergo Messias iam natus est, naturum est inquam Bethlehemi, quod historia nostra Evangelica adeo docet, ut fidem nobis faciat m,
ximam atque certissimam. a. Messiam in tempore exeuntem , h. e. nasten. tem, (nam m) exire est nasci ;) habere suos exitus a te dies seculares, sive ante dies mundi, esse aeternum Dei Filium a patre ante secula genitum, sinuque amoris fotum. Vos vero caecissimae talpae , negatis Dco talem Filium esse , contra h. l. &Psal. a: Z. pari . &Prov. 3O: q.
Sed & notabilis est versus secundus: propterea re det eos, ( populum incredulum tradet in manus hostiisum ) usque quo pariens peperit, tunc igitur reliquiae fratrum ejus (Judaeorum revertentur una cum filiis Israel. Conferatur hic egregius locus cum HOL. 3 et s. Audiaturis
338쪽
Ecclesia gentium, filios Christo gignens quam plurimos 3 pedetentim vero effoeta haec mater filios gignere cessat, Vel, quos enititur, sunt spurii, Ismaeles, Elavi, verorum Christi filiorum, ex spiritu ejus genitorum hostes atque illusores. Jes. 66: s. Hoc ubi apparet, characteris vice est, haud procul abec se tempora reassumendi Israelis. Discamus interim m. γ , triplici Christum gaudere nativitate. I. Quidem aeterna, & in comprehensibili ex patre mesy Iam mpia vi MTu, Vi ejus
lehemitica, qua fit filius Davidis, qui est Filius Dei, verbumque Patris aeternum, e eE caro fit. g. Nativi.tate mystica & spirituali in cordibus fidelium , tam ex Judaeis quam gentibus, de qua Joh. 3: , . Gal.
s. XVIII, Ad vos igitur , Christiani, Fratres, mea se iam
convertit oratio. Neque enim amplius cum Judaeis rem mihi ese volo. Vos, inquam, amice compel- Io, Christiani, Fratres, vobis jam divina serit bonitas, vobis offertur salus, utinam eo, quo oportet, ardoreta candore eam amplecteremini, & Christum ejusque *eονημα in cordibus vestris eniteremini. Concipitis, paritis, sed quid E plerumque verba sine spiritu, sine vita Christi. Videri vultis amare Christum , sed veros ejus filios acerbo prosequimini odio, ab affectibus atque passionibus vestris, cum Christo in crucem agendis, estis alieni. Lingua profitellaim Christum , sed operibus negatis, mundi quippe avidi, favoreque magnatum adjuti bona atque honores hujus seculi ambitis. Concipitis, inquam , atque paritis. Sed quid E Audite ex Jesaiae concipitis quisquilias, paristis clipulam, ignis vis spiritumque vestrum absumet. Jec
339쪽
a ginii. Concipitis aerumnam paritis ue iniquiratcm. c. Sy egCerte Ecclesiam Christianam mors ct defectio manet, a genuina veritate, a pristirio Zelo, ab ardore Re num Dei rapiendi, ut tandem in subtepidam verasa Laodiceam , ex ore Christi eVomatur , Israel que
reassumatur. CaveamuS nobis, Personarum acceptor Deus non est, sed scrutator cordium & renum. Dil,
git diligentes nomen suum, congaudetque nobis de salute Christi laetantibus. Videri vultis, invenire veram foederis Dei arcamla Ephrata, agroque Bethlehemitico. Sed num intra tis tabernacula ejus, ct adoratis ad scabellum pedum eius , an ei sedem firmam & quietam in scri mo pe- otis vestri paratis E Psal. Iga : 1 - I. Templa quidem intratis manu facta, ubi Christus non est : Matth. a t
Utinam vero vos ipsi Vera vivaque Dei Chrittique temota essetis, Christumque per fidem in corde habitantem nossetis, possideretis, verumque Deum in spiritu & veritate adoraretis Vereor enim , ne divina bonitas atque patientia hypocrisi tam diuturna tangata varietes illos levi tectorio inductos, tempestate &grandine dejiciat atque deturbet. Quod ut ne fiat adorandus nobis erit Deus in spiritu & veritate Christi. Rogandusque est Christus, ut spiritualem mansionem vel αἰν in nobis erigat. Venit enim Christus, ut nos a litera ad spiritum , ab externo manuum opere ad cultum spiritualem & verum provehat & promovear. ouod ubi factum fuerit, tum demum sentiemus ,
quantum sit illud donum Patris, quod nobis infesto
natalitiorum Christi coelitus mittitur. Venit Christus , ut ablato peccato & maledictione , iustitiam nobis reddat aeternam , & benedictione Abrahamo promissa nos locupletet. Factus est quod nos sumus, miser, mortalis, ut fieremus quod i pie est, iusti, stamcti haeredes vitae &i gloriae aeternae. Fides , nuce
340쪽
mysteriis imorando , ad fiduciam & gloriationem in Deo se erigit. Sed increduli, quales Ahasius & Herodes erant, laetissimo hoc nuntio non assiciuntur, sed terrentur. Quare o Domine i auge nobis omnibus fidem, spirituque tuo sancto pectora nothra imbue atque communi, propter sacro- sanctum nomen tuum, cui laus sit atque gloria in sempiterna secula, Amen l
Christi in terra degentis, erga Ecclesiam
iudaicam , incredulam , ipsi inimicam ,
interitvi autem proximam, Longanimitate
Continet Dissertatio , I. PROPOSITIONEM materiae tractandae, & quidem a. Negatise , indicando, quod non agatur in hoc dicto de suscipiundis infirmis fide, sed Tom. III. . v β. A m