Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

- bus suis triumphando. Proximum autem conseo, quens reiectionis hujus Judaeorum erit, quod Insu- , , lae sive Gentes sperabunt in nomine ejus, hoc est, , , loco Judaeorum rejectaneorum Doctrinam de Chri-H sto spernentium , Gentes vocabuntur ad Regnum H Chriihi, in eoque omnem spem atque fiduciam col. H locabunt.

S. V. iExposito iam nexu & brevi Paraphrasi inde deducta, nunc restat, ut hanc quam protuli sententiam, ex verbis textus porro explicem atque confirmem . Propositi vero mei non est, harmoniam sive concerutum inter Prophetae atque Evangelistae verba ostendere; id enim ab mnibus, quotquot Vaticinium hoc interpretati sunt, jam factum abunde constat , sed hoc mihi incumbit, ut ostendam, haec Verba, neutiquam de suscipiendis infirmis fide , sed de tolerandis Ecclesia Doctoribusque Judaicis usque ad tempus exutio ipsorum definitum, intelligenda esse: in hoc autem ita versabor. ut unam sententiam rationibus satis probabilibus, ex significatione Phrasium desumtis , adstruam, alteram deinde variis argumentis destruam. s. VI. Duo EMBLEMATA sive locutiones allegoricae sunt, quibus subjectum orationis describitur, alterum a Calamo quassato, alterum vero a lino fumigante destinatum s inter ambo tamen uti aliqua & discrepantia, ut res diversas significent, ita etiam aliqua relatio esse mihi videtur. Et procul dubio veritati proxime a cedunt, qui hic ad CANDELABRUM illud aureum in templo alludi contendunt; ut per Calamum quassallum intelligatur Ramus candelabri illius in sanctuario constituti ; et acteia enim allegoricae hujus locutionis huic interpretationi quam maxime faVet, quoniam Lilychnium fumisans clarissime ad lucernam re

352쪽

lationem habet, & nap est eadem vox, quae de Candelabro Exod. XXV. adhibetur ; cumque his duobus Similibus inter se diversis, in eadem autem re Iudaeis

maxime nota occurrentibus, Propheta uratur, comvenientia rei nos dubitare non sinit, quin ad Candelabrum illud alludatur, in quo utrumque occurrit. Huic sententiae favent duo maximi nominis viri LAMPIUS & MAJUS : quamvis, uti deinceps videbimus , in applicatione rei errasse videntur. Prior sententiam suam exponit in commentario de Foedere Gratiae Tom. IV. cap. XXVI. I. XVII. pag. igoi. Es m eiu

JUS F. Obsem. Saer. Lib. II. pag. a . in hunc Esseja: locum ita fatur: Crediderim narum Ramum hic Candelabri inferre, quo sensu legitur in Exod. XXV. 3I- se ubi Lxx. conclanter habent Raho Murnou, uti in hoc ratiae viticini MAm Apr. Oam rinios sis Eli chnium, id quod in Candelabro potissmum es, sic ut sine eo nullus hujus sit usus, declarat ut adeo integrum hic habeamus candelabrum. Totum hoc respiacit illud, quod in fancto ad dextram Dei ct ingredientis sin stram fuerat in Tabernaculo Mosaico collocatum. Supra laudatus LAMPIUS deinde hanc Clar. M AII sente tiam in Commentario in Ooh. Cap. V. 21. TOm. II. pag. PO. in notis Lit. R. ut elegantissimam & plusquam probabilem laudat. Accedit insuper, quod & Rabbini, rein specie MAIMONIDES , dicit in Tamid. Cap. 3. S. Ia, II. &c. quod si in Candelabri sacri Lampade aliqua Ellychnium adhuc fumigaret, eo tempore quo accendendae omnes erant, idem illud non extinguen, dum fuisse, sicut vicissim, si semel esset extinctum , etiam oleo adhuc suppeditante, totum Ellychnium i Iemovebatur & abjiciebatur. S. VIL

353쪽

S. VII.

His lationibus adductus, veritati maxime consentaneum esse videtur, cumque scopo Prophetiae convenientissimum, quod ad tandelabrum aureum fiat allusio. Duae autem allegoriae in vaticinio nostro inde desiumuntur, alterum a Calamo candelabri, alterum a lucerna 3 unum ergo post alterum erit explicandum.

CAND ELABRUM autem hoc ( cujus calamus pars) una cum calamis, scapo & quicquid eo perti. net, non particulare aliquod Ecclesiae membrum, vel aliquem fide infirmum, significare, ex toto ejuS mysterio satis apparet: Illud enim figuram ECCLESIAE UNIVERSALIS esse , scriptura lacra non uno tantum in loco, & ipse Dominus in sancta Johannis Patefactione, declarat: & SCAPUS ejus in specie, sub septem calamis, ex Abrahamo ortam Ecclesiam Uraeliticam significat, stirpem nempe oleae, cui Ecclesia N. T. ansita est, Rom. XI. I . Rami vero sive Cala

mi ECCLESIAS PARTI CURARES notant,

tanqueam tot Ecclesiae Universalis membra. Calamus autem quassatus dicit tristem sive DEBILEM ali quem Ecclesiae alicujus particularis statum, interitui proximum. Cumque hic sermo fiat ad Judaeos, & de modo, quo Christus cum Ecclesia sudaica ejusque Doctoribus egit, per Calamum quassatum statum Ecclesiae hujus particularis Iudaicae depingi, clarissimum est. q. VIII. Attributum ergo hujus calami est, quod sit quas

i. Verbum m significat frangere, & etiam impingere, citante enim Doct. MAIO Author D Aruch. fol. I s. Col. g. scribit, radicem hanc de allisione ad parietem capi. Candelabrum nimirum in sanctuario alio impingere non potuit quam ad parietem, nisi fatali casu penitus dejiciendum fuisset i prosternere au

354쪽

tem vel loco movere Candelabrum, est poena gravissima, per os divi Johannis Angelo Ecclosiae Ephesinae intentata. Apoc. II S. & secundum GROTIUM idem est ac sii diceretur : Miciam ut plebs tua alio dissugiat, nempe ad ea loca, ubi major habetur cura Pauperum. Majori autem cum Emphasi beatus COCC EJUS rem exponit, quando dicit : Motionem Candelabri e loco suo significare sublationem Ecclesiis ex eo Populo vel ex eo loco, in quo antea fuerat. Celeb. VITRINGA explicat per ablationem di translationem Regni Dei, ut eadem sit poena quae Judaeis a Christo intentatur Matth. XXI. s.

bis. Regnum Dei auferetur a vobis, di dabitur populo, qui fructum suum seret. Si igitur Ecclesia aliqua particularis loco movetur aut debilitatur, dici potest, quod Candelabrum e loco moveatur, aut calamus ejus. Ecclesiiam particularem significans, conquassetur. Et revera , si conditionem illius Coetus de quo hic sermo est spectemus, tunc temporis Ecclesia Judaeorum, siue status eorum EcclesiasticuS, eo sensis quo calamum quassatum explicavimus, tali calamo fuit simillimus : Eadem enim poena, idem malum, quod percalamum quassatum intelligitur, ipsiMon tantum immminebat, sed jam inchoaverat. Cult enim ipsorum caeremonialis, in quo tantopere confidebant, & cuius candelabrum insignis pars erat, jam incipiebat la- hascere 3 omnis hic typicus apparatus debebat cessa

re ; REGNUM C LORUM iam AUFERRI

coepit ab ipsis 3 omnia quae ad Regimen Ecclesiasticum pertinebant, ad perniciem jam maxime vergebant : Ecclesia eorum in varias Sectas erat discissat Pontifices ad arbitrium praesidum Romanorum constituebantur & removebantur, absque ulla successionis legalis habita ratione et Sacra ipsorum multo contem tui erant exposita, ut amictissima fuerit Ecclesiae hujus facies. Sed multo adhuc tristior & foedior

erat

355쪽

erat status Ecclesiae Judaicae internus, qui Doctrina remoribus corruptionis fastigium attigit, uti ex Histo-storia Evangelica patet, crescebant in immensum obstinatae Gentis peccata, ut justis Dei Judiciis impliciti paulatim ad plenarium interitum suum appropin

quarent.

S. IX. Ingens est poena, quae per concussonem Candelabri

vel ejus locomotionem exprimitur , qualis Ecclesii ae Ephesinae fuit intenta, & qua Ecclesia illa particularis , in qua optimus Salvator versabatur, jam afficta erat; Sed majus adhuc eam manebat supplicium,q rocalamus hic non tantum debuit prosterni vel a loco suo moveri, sed suo tempore plane confringi, id est , hic calamus, Ecclesia haec particularis, a candelabro integro debuit auferri, & Ramus amputari, ut alius

ejus loco posset inseri. Quod justum Dei Judiciisum tantum erat, ut homo quidam rusticus, nomine

Jesus Anani filius, multiplex illud Vae in Populum J

daicum , ad obsidionis Hierosolymitanae tempora uS-que, per septem & quod excurrit annos detonuerit. Totius enim Populi vires debebant frangi ; totus ille cultuS typicuS, totum templum , tota Hierosolyma erant vastanda Miue deruenda ; bello cum alio Populo debebant implicari non finiendo, nisi cum Reu publicae suae plenario excidio ; Discordiis internis, quibus se invicem conficiebant Iudaei, omnia caedibus& rapinis implentes, advocata Caesiaris Romani arma, quibus partim fame partim vi urbs expugnata, templum incensum, Sacerdotes necati, ex ipsis fundamentis ingrata civitas diruta, undecies centena hominum millia variis mortis generibus durante obsidione enecata, reliqui captivi ducti, plurimam patatem in publicis Spectaculis aut ferro aut bestiis conis sumti, omnia cultus atque Templi instrumenta in triumpho Romam fuerunt portata. Et ita luculen-

. tissimum

356쪽

l tissimum irae divinae in excidione populi hujus exstat exemplum, quam suis perditissima haec natio in se concitavit sceleribus ; unde TITUS vicinis Genti- hus , ipsi ex more ob victoriam coronas offerentibus,

teste PHILOSTRATO in Apollonii Thyanaei vita,

Lib. V. cap. XIV. eo se honore indignum dicebat et neque se hoc patravisse, sed Deo iram demonstranti suas commodasei manus. Hoc igitur modo calamus hic quassatus planes confractus fuit atque contritus, ejusque restauratio deinceps frustra tentata.

Noluit tamen optimus Salvator, pro Longanimitate sua, tremendum hoc quidem sed justissimum Dei Iudicium, eo quo inter hunc Populum degebat tempore, exequi : calamum enim quassatam NON eo fringet, US UE DUM protulerit ad victoriam Sudiciaum. Pertulit enim hosce inimicos mos, superstitioni obnoxios, verae Relisioni adVerius, verum salutis Authorem, tot se prodigiosis operibus divinaeque micssionis certissimis Argumentis comprobantem ase nantes, oblatam sibi salutem respuentes, ipsumque Jesum Christum non modo proterve spernentes sediceleratis manibus cruci affxum interimentes s Imo non tantum pertulit hos, sed piis adhuc lachrymis miserum hunc Populum futurumque ejus casum missertus, laniorem mentem ac meliora fata ardentibus votis deprecatus est. S. XI. iALTER A locutio allegorica ab alia candelabri parte desumta esse videtur, a lucerna scilicet: nnm

rum rami una cum stipite , ex quo reliqui sex calami prodibant, suis lampadibu erant instructi, medius a tem ex his septem lychnus, ad quem, ex mente Judaeo-

357쪽

rum , sex reliqua ellychnia fuerunt conversia, vulgo veram N Lychnus occidentalis sive Lucerna vespertina appellatur, ejusque et lychnium ad sianctum sanctorum conversum fuisse dicitur & hoc solum ex septem interdiu arsit, e quo reliqui lychni tempore vespertino accendi silebant f templo secundo I ante etiam interdiu praeter hunc occidentalem sive vespertinum alios aliquos Judaei lucere Voluerunt. Lampades autem hae ardebant oleo olivae purissimo, linis ex detritis Sacerdotum vestibus confectis , deficiente autem oleo, aut lino non recte praeparato, lychni subinde ante diei adventum erant extincti, & lucere paulatim cessantes ante plenariam extinctionem adhuc famigabant.

s. XII. Uti autem GANDELABRUM figura Ecclesiae

universialis est, quae, ita nonnullis interpretantibus, dicitur columna di stabilimentum veritatis, T. Am. III. IF.

ita LAMPADES et impositae nihil aliud significare

possunt, nisi Doctrinam veritatis & verae cognitionis lumen. Oleum autem est Spiritus Sanctus, I. Joh. II. 2 . qui solus verae scientiae atque sapientiae omnisque illuminationis Author existit. Linum autem ex vestibus Sacerdotum confectum Doctorum Ecclesiae Symbolum est, mediantibus quibus Spiritus Sanctus verbum divinum Ecclesiae lucere facit, quique vi olei illius almeritatis impleti, ignique ex Altari, qui Amor Christi est, accensi, ita ardent ut totam Ecclesiae domum iu lustrent, aliis vero inserviendo, uti linum, ipsi consumuntur. Duae autem potuerunt exsistere causae, ut paragrapho praecedente monui, cur lychni subinde tuerunt extincti, vel olei defectus, vel linum non satis urendo idoneum s & res eodem plane modo se

habet in significatione Minica. Quando lux verae cognitionis in Populo aliquo extinguitur, inde est , quod

358쪽

quod Deus ab una parte justissimas sapientissimasque

ob causias salutaria Spiritus Sancti dona subtrahit, ab altera autem parte tales Ecclesiae illi dat Doctores, tui operationibus atque influxui Spiritus Sancti resi

entes lucendo quam maxime inepti fiunt. Uti autem lux Lampadis non unico momento extinguitur,

si desit unum aut alterum requisitum, sed paulatim decrescit, & tandem fumigans plus foetoris quam lucis edit S ita etiam cum Doctrina veritatis in hoc vel illo

populo se habet, quem Deus justissimo judicio luce

Evangelicae Doctrinae privare vult, subtrahente nimirum Deo dona Spiritus Sancti, aut mittente Doctores mendacii, lux verae cognitionis per gradus extinguitur, subinde per multum temporis sipatium adhuc parisuo splendore fumigans, ut in Doctrina adhuc veritatis aliquid supersit, quae tamen nebulis sive fumo eratorum, ingenio & cupiditatibus hominum accommota datorum, ita obfuscata est, ut nihil fere lucis amplius adsit, sed ingratum Domino excitet odorem, ipsi animarum sanitati ossiciat, lucendoque hominibus minime apta sit.

s. XIII. Explicato nunc Lampadum Candelabri mysterio,

expediendum nobis erit, quid per Myoν τυ*e' syarum

versu nostro intelligendum sit. rim rinera significat linum hebescens, HES FGHmS vocem Graecam expli

ere, pine flamma fumum esse, ut sit linum extinctioni proximum, sine flamma fumigans, quod propter defectum olei hebescit, flamma imminuta lumen obscurius & plus fumi quam luminis spargens. Sensum autem iterum esse allegoricum, quisque facile videt. Assentire autem hic non possum Erudit: MAJo, qui a vulgo Interpretum , per linum hoc infirmam fidem intelligentium, abit; ita nempe Doct Vir: Z a Deum

359쪽

Deum - - neque linum fumigans deleturum, hoc est, nec vim hum propheticum, etiamsi sit D mris. . Pet. Io. nec cetera V. T. Oracula aboliturum . quae lucis in lucernae adpellatione veniunt in Hymno CX x. Ios. Si

enim simpliciter diceretur, Lampadem sive lucernam non extinguet, adhuc de verbo divino Prophetarum oraculis contento explicari posset: Cum autem verbum

divinum illumet oculos, Psalmo XIX. & sit lux pedibatniaris, Psalmo CXIX. Ios. adeoque purissima , hic vero mentio fiat de lino fuliginoso, qui fumo oculis& foetore naribus incommodat, quae de Prophetico verbo dici nequeunt, & eo ipso , quo est χνοι ιναυχμηeis Torris, illuminat, & linum fumigaRs vocari non potest.. S. XIV. Potius ergo hic eorruptam Doctoram ct Pharistorum Doctrinam intelligendam putamus 3 nexus enim indicat, Christo rem fuisse cum Legis Doctoribus a que Pharisaeis, qui Populo Doctrina pura atque sancta vita praelucere debebant, atque Lampadis elare lucentis vice fungi, sed potius erant ridI rimu linum

caliginosum, obscurius ardens, multum fumi, parum lucis exhalans, prope ut extinguatur; erant Gera du ctores caecorum. Oleum Sacrum, Emblema Spiritus

Sancti, ipsis defuit, Dona ejus a iustissimo rerum Moderatore ipsis, ea non petentibuS, fuere inbir cta. i nis coelestis non amplius ardebat in ipsorum animi , Lace & Veritare, URIM & THUMMIM, fuere privati; & licet adhuc scintilla aliqua veritatis

distinae in ipsis remanserat, tamen non tantum fuit erparva, sed infinitis erroribus, praeceptis humanis,

traditionibus, fumo propriae. stetiae, fra nis cae

remonialis interpretatione, falso de MESSIA, vera alcue sola Ecclesiae luce, conceptu, adeo erat obis fuscata, ut nihil Iuminis Iemanserit, quo errantes in

360쪽

tenebris potuissent illustrari atque per viam duci. Et foetor hujus lini prope extincti in coelum ascendens, tremendam in ipios irae divinae tempestatem excitabat s & licet magnus ille Israelis Doctor atque Propheta, vera atque unica lux mundi, qui ambulat inter septem Candelabra . summus ille Pontifex, eomtinuo luminis influxu in suos radians, has Lampades adhuc fumigantes nondum abjicere, sed potius it

rum MVere, excitare atque accendere volebat, omneque illud quod splendorem offuscat removere stindebat, ipsis veram viam monstrabat, Doctrinae sacrae perspicuitate atque Vitae exemplari sanctitate lucem eorum Promovere quaerebat, mendaces tamen hi Judaicae Ecelesiae Doctores atque prope extinctae Lamispades lumen hoc recipere nolebant, sed fortiter ei

resistebant & verae Religioni sese opponebant. Quam bene haec omnia cum lino fumigante quadrantis. XV.

Idem etiam, quod hucusque diximus, memorabili aliquo facto fuit figuratum, si Iudaeis hac in re fit habenda fides , qui memorant in G EMARA OOM A, apud G ALATINUM de Arcan. Cathol. Verit. Lib. IV. Cap. X. LIGHTFOOTUM Horis Hebr. ad

Matth. XXVI. BOGHARTUM Hieroe Part. Cap. LIV. aliosque et Durante Tabernaculo & Templis ambobus , quando Lampades vespera accensiae fuerint, saepe omnes septem tota nocte ad tempus usque matutinum arsisse , interdum quasdam durante nocte fuisse extinctas, Lampadem autem Vespertinam sive ociscidentalem , quae media fuit versus Sanctum Sanctorum versia, nunquam extinctam fuisse ; praeter propter autem quadraginta ante ultimam Urbis Hierosolymorum de lationem annis, etiam hanc Lampadem fuisse extinctam. Ita enim BOCH A RT U S, Z s Ioco

SEARCH

MENU NAVIGATION