장음표시 사용
391쪽
mulas, & solemnia verba, quae, cum virtutem suam ex usu solemni, civili , sive religioso potius , quam ex nativa vocum vi trahant, ampliorem , quam pro verborum significatione, potestatem habent, & br vi ambitu maxima rerum pondera exprimunt: Istiu modi sunt satisfaciendi , stipulandi, obtestandi, jurandi formulae, negotijs hominum, quibus maxima fides & religio in iocietate adhibetur, transigendis propriae. Constant autem plerumque formulae istae interrogatione emphatica, ad quam ipsis interrogationis verbis repetitis solet respondere interrogatus , cumque hanc Orationis formam referat sermo notas et, & omnis rei ordo, suadeat, formularum , quas dixi, contextam quasi & colligatam vim eundem in se continere verisimillimum habeo et Quae ut singinlatim pertexam adnitar. S. V.
Insunt loco nostro satis indicia, deinceps curatius evolvenda, quae suadent, Servatorem interrogantem respexisse ad tristem illum Petri lapsum, quo ipsum Dominum suum ejuraverat, quod observatum sponte nos eo ducit, ut suspicemur, Sermonem Sacrum satisfactionem a Petro, Christo praeeunte, praestitam eontinere i Istud, quod res gestae ratio verisimile reddit, ex solemni satisfactionis formula, quam
verba exhibent, porro confirmatur , ut a certitudine
parum absit. 5atisfaciendi apud Romanos hic erat plerumque legitimus modus. Laesus verbis concepistis de injuria sibi illata interrogabat reum , num eam confessus, & poenitentia ductus, sati,facere velit E ADque hac ratione satisfactionem reo deferebat, qui non nudis modo verbis, sed jurejurando in re mas ris momenti interposito, eam praestabat.
Ita Alcumena probri ab Amphitruone viro suo
392쪽
insimulata postulat apud PLAUTUM Amphitr.
-- - Satisfaciat mihi, atque aduret insuper , Nolle esse dicta, quae in me insontem protulit. Iupiter vero, alter ille Amphitruo, ita ei latisfacit:
Per dextram tuam te, Alcumena Oro, Obsecro . da mihi hane veniam, ignosce , irata ne ses.st jusjurandum subjungit. Arbitratu tuo DFDrandum dabo.me meam pudicam esse uxorem arbitrarier tia ego si fallo - - - - -
Qua satisfactione Alcmena contenta redit cum eo ingratiam dire in veni, quando vis intro et faxo haud quicquam si
viando emuram, te mihi hae dixisse per iocam. Quamquam vero ut plurimum in satisfaciendi formula expressa injuriae mentio fieret, haud tamen insolitum erat in quibusdam casibus, quando honori rei consulendum erat, obliquis verbis eam concipere , ut non de injuria, sed de emendato animo interrogaret laesus i quod in sermone sacro obtinere arbitror. Erat satisfaciendi maxima necessitas , s poterat Petrus sibimet ipsi, poterat caeteris Apostolis, poterat omnibus omnino fidelibus videri atroci crimine dignitate Legati Jesu Christi prorsus excidisse, poterat ista dubitatio turbas dare Evangelio pestiferas, Civitatique Christi anaeperniciosas , intererat itaque Petri, im tererat Ecclesiae, intererat Principis Ecclesiae Christi ipsius, ipsum quondam Apostolum postliminio pristino muneri solemniter restituis idque seria poenitentia & emendato mentis proposito a Domino conse- 'cutus erat, ut gregi electo Pastor denuo praeficere- Tom. IN. C c tur,
393쪽
tur, non tamen sine praevia satisfactione, quae offensionem aboleret, & fidem fidelibus ipsique Petro certam faceret, ad officium redeuntem, veniam eorum , quae deliquerat, amplissimam consecutum ecse. At nolebat Servator optimus injuriam condinnatam dignis coloribus pingere, nolebat ancipitem Discipuli animum commissa exprobrando prorsum de statu dejicere, quin potius , qua est facilitate & immensa gratia, blandis ex opposito traductis verbis , ita lapsum in memoriam ei revocat, ut poenituisse laudet, eoque fortius ad officium reducat 3 Satisfactio aliquis verbis per definitionem ex opposito ita
concipitur, ut reo parceret, neque tamen minus offensionem tolleret, in quo dicendi modo latet virtus bonis Auctoribus non neglecta. Ejuraverat Petrus Dominum, quem unice profiteri debuerat, peccatum ex defectu amoris erat, neque ergo congruentius de injuria satisfacere , nec certius immutatae mentis fidem facere poterat, quam Sacramento dicto, se utiaque Dominum tenerrimo amore prosequi, quem , cum prae reliquis Discipulis constantem ostentaverit,
tamen turpiter fefellerit: Huc dubio procul Jesus respicit, dum interrogationem ex comparatione exaggerat, non simpliciter quaerens, Simon, fili Jonae , num amas me E Sed, num plus quam isti me amas e plus quam caeteri Discipuli, quos amore mei vince-
Ita enim verba RAsior Toώων, quorum ambiguitatem Vuligata quoque Versio servavit, de Subjectis potius , quae
amant, quam de Objectis, quae amantur, explieanda esse, concinnitas sensus . emphalis, & omnis rei ratio persu dent, consentientibus Spro Ac eruditissimo quoque Inte pretum. vid. LAMPE comment. in h. I.
394쪽
re, fidem mihi feceras, quam cum turpiter destitueris, num veniam consecutus ita ad officium redis, ut memor arctioris vinculi, quo ob gratuitam venuam mihi obligaris, intensiori etiam, quam caeteri , amore me complectaris. Non poterant non haec penitus commovere pronum in affectus Petri animum, cogitantis, quanto se scelere obstrinxerit, abnegando Dominum Optimum , Maximum . Clementissimum quoque, qui poenitenti, nec dum prae pudore
orare auso, veniam gratuitam , dudum decretam non tam concedat quam sponte offerat, qui blattis ,
dis adeo verbis, amicitim unice spirantibus satisfa- ictionem exigat, necessariam eam quidem, dulcissimam tamen , quod conscientiam sauciam penitus sanaret 3 promte itaque satisfacit solemni professone, utique se Dominum diligere, quam ut sinceram esse doceat, ex intimo cordis affectu prolatam , ad ipsum eum emendati animi sui conscium provocat,
pudibundus tamen, iactantia pristina in modestiam
versia, non audet caeterorum amori suum praeferre,
abunde ei sufficiebat, quod hanc consecutus esset immeritam gratiam, amore Servatoris sui non excidis se s Jesus qpoque in simplici declaratione acquiescebat, ut comparationem posthac omitteret. Qilum tamen de re maximi momenti ageretur, & commio sum facinus adeo turpe esset, ut merito dubitare licuerit, num Petri promissis posthac ulla fides tuto adhiberi possit, altera atque tertia vice eandem imterrogabonem Jesus repetit, cui Apostolus uti prius satisfacit, quin tertium concepto jurejurando Dominum omniscium , consequenter Deum testatus; qua sanctissima asseveratione non veniam modo delicti tacitam, sed ejus declarationem publicam, restitutioin ne in amplissimum munus demonstratam, c btinet.
S. VI.Hujus, quam commendavi sententiae, si Lectori
395쪽
meo fidem feci, mirabitur profecto, frontem adeo de rebus periisse , ut majestatis Pontificalis Patroni ad hunc inter primos locum provocare audeant, quo D. Petro dignitatem prae fratribus eximiam, invito ipso, adstruant, eumque his ipsis verbis Ecelesiae sumamum Praesidem constitutum esse evincant: istud dum moliuntur luculento nobis exemplo sunt, homines, partium studiis praTipites, noxijs argumentis quam nullis, ad causam nullo tubicine nixam, quam tamen obtinere cre ipsorum est, ornandam uti malle. Ita solent, qui praejudicata ratione utuntur , ijs armis causam praepropere suscepmn defendere, quibus ea iugulatur certillime; quo ipso spretae veritatis poenas istunt, dum fidem suam non ex Dei oraculis hauriunt, sed doctrinae praecipitis aliunde acceptae rationes ex iis firmare, cumque id minus valent, cum iis saltem in aliquam consensius speciem redigere nituntur, ut ne cum veritate coelitus patefacta fronte adversa pugnare videatur. Nam quia, quaeso tuam fidem L
ctori Sermoni S. inest, quod ulla cum specie causam eorum juvare aptum sit e quid, quod ei non sit axversum s Constituitur S. Petrus Pastor gregis Domini, quid in eo eximii occurrit, quod ipsi cum cael rus Apostolis, fratribus suis , non fuerit commune e
Pastorum titulo omnes , cujuscunque gradus dc o
' dinis Ecelesiae Doctores atque Ministros, in divinis
literis indiscriminatim venire, apertius est, quam ut negari debeat; dum ergo Petrus Pastor constituitur, nihil inde evincitur, quod ipsium caeteroru' num ro eximat, dc in altiori gradu collocet 3 atque dum Coetui selecto generatim Pastor datur, non restricto ad gregem aliquem particularem munere. ut eo si pra ordinarios Ecclesiae Ministros evehitur, ita in nimero Apostolorum manet, quorum id commune munus erat, ut Civitatis Christianae universiae comm
dis . non partitis provinciis, invigilarent. Sed , inquiunt,
396쪽
quiunt, Petrus tamen solus hic a Domino sanctificato gregi praeficitur; in promtu causia est , debebat transscribi in ordinem fratrum , ex quo ejectus videri poterat, caeteris iterata inauguratione non indigen. tibus , nihil est quod dominium , nihil quod non Ministerium inferat; Ta π ία μου. ait Do minus , oves alienas Pasce, non proprias, meaS, non tuas. Magnifice secum actum putabat Vit ex lapsiu& poenitentia humilis, si pristinum locum tueri, &in Collegium fratrum aequo iure cooptari denuo meruisset; adeo non ex verbis Servatoris altiora reliquissentiendi materiam captabat, ut potius in memoriam revocata tristi abnegatione dejectum se sentiens, &in tristitiam prolapsius, erigi necesse habuerit. Vehho ut absolvam, qui id unum cogitaverit , orationem esse satisfactoriam, is nunquam in animum inducere poterit, ut credat, ea jus concessum esse D. Petro, prae omnibus omnino hominibus eximium,& potestatis divinae aemulum, quale Romanae fidei Vindices hic tuentur , invitis priscae Ecclesiae Doctoribus, invito ct O. L AUNO ' O fidei ipsorum So
cio, sed prae multis erudito, & quae major virtus est, ingenuo.
Non tamen Servator, dum Petri amorem explorat, ita de injuria praeterita fuit sollicitus , ut non ad negotium praesens , quod agebatur, vel primario respexerit, atque Apostolum ad fidelitatem in obeundo munere, & intensam curam concrediti gregis valide obligare intenderit 3 qua ratione interrogatio
vide eum in Episeolis. p so. 63 . o 3. seqq. edit. Cantabrig. fol. 168 v. & passim alibi. Auctores caeteros . quiveritatem in hoc loco, ultra quam in causa manifesta ne cessum fuit, vindicarunt, laudatos vide a Cel. PF AFFIO
de Originibus saris Ecclesias. p. 33. seq.
397쪽
Christi stipulandi & obsecrandi, resiponsio Petri, jurejurando firmatae adstipulationis vim habet: Est aitem Stipulatio , Derborum conceptio, ad quam quli congrue
interrogatus respondit, Delut Ipondes e spondeo ; dabis e dabo ;promittis e promitto , fidei tuae erit e fidei meae erit. Demniente PAULO Lib. II. Sententiarum Tit. s. adde Insentat. Tu. de Verbor. Obligat. di Commentatores ad eundem.
ita apud Plautum in Bacchid. M. IV. A. S.CH. Roga hune tu, tu promitte huic. N. Promitto.
. Roga. . . Ducentos Nummos aureos Philippos probos
Dabiis Z CH. Dabantur, inquam, re ponde, . N. Dabo.Idem in Captivis Act. IV. S. I.
ER. Spondec tu istud e HE. Spondeo.
Has dum formulas Romanas in exemplum excito , non sum adeo nullius iudicii, ut Jesum ex Jure Romano cum Simone egisse mihi persuadeam; hoc solum ostendere intendo, missa solemnitate rituum dc verborum , apud varias gentes varia, quae ex Jure quoque Romano Leoniana constitutione postea suo blata est, sensum & consonantem intellectum, late rogatione & responsione ab utraque parte declaratum, substantiam stipulationis absolvere ; Cumque ex iure naturali promissa obligationem constituant, Hebraeos maxime, sanctissimo & divino jure usos , hac verborum forma solemnem obligationem comtraxisse. Comparet itaque hic optimus Ser tor, phras iuris Romani, Reus stipulandi, Petrus Reus promittendi rute, sub amoris titulo stipulatur omnes, quae inde fluunt virtutes in Pastore necessarias, diligentem operam, curam, fidelitatem in gubernando grege. Est quippe amor Domini virtus in bono Pastore primaria , conditio sine qua nemo legitime gregem regere
398쪽
possit: Amantis is character est, ut ejus quem diligit commoda omni nisiu promovere studeat; cumque in salute gregis gloriam suam ponat Christus, is demum, qui ipsum diligit, scopo huic digne prose, puendo erit idoneus, is demum saluti gregis unice
udebit, nullo labore , molestia, periculis, persecutionibus nullis abstineri se patietur, quo minus eum salvum sospitemque servet, tueatur, augeat. Arduo Pastoris gregis, quem suo sanguine Dominus si
hi redemit, muneri ex propria virtute nemo sussicit, is demum . qui amicitia, amore paranda, ei jungitur, donis viribusque, quarum in obeundo munere usus
est, large instruitur, is demum gregi regendo Christo praeficitur. Hac amoris nota qui caret, ineptus aeque ae injussus sanctissimo muneri se inserit, atque in jura Dei involat, sub specioso Pastoris titulo lu- pum agit, spe mercedis adductus sibi studet, nec grcgem ultra curat, quam rationibus suis conducere sibi persuadet. Petrus itaque , dum Jesum de amore suo certum esse jubet, rogationi ipsius adstipulatur, fidem di. summam, quae quidem in hominem cadit, sancti coetus curam promittit, atque ad omnia ossicia, quae cum amore Christi conjuncta fiunt, & ex eo consequuntur, sollicite praestanda semet obligat. Sed haec , eum ab aliis, tum maxime a Cpl. LAMPE, in luculento, quo Johannis Evangelium illustravit, Commentario ad h. l. pro rei dignitate pertractata, opera mea non indigent. At quorsum is haec inquies: paucis doce-ho, ea observata maximum pondus orationi adstero. Poterat Christus de mente Petri persuasissimus, o mi csa exploratione, munus pristinum ei reddere, sed malebat ex pacto cum ipso agere 3 volebat, ut de amore suo magis ex propriae conscientiae senui, quam ex 'Domini sui testimonio certus esset; volebat, ut in se descenderet, atque amoris infirmitate deprehensa ,
399쪽
fidem ejus eo validius obstringere. Iesus gratiose agit cum Distipulo , iubere poterat, sed rogare mauu spolitaneam obedientiam imponit, stipulatur
ossicium, jam ante debitum , eo fine, ut vinculum eo fiat arctius blandiusque, quo lubentius homo eoc Ob rinxit. Hac itaque verborum solemnitate obligatio maxima imposita fuit Apostolo , Nam vim his obligatio eqntrahitur, ex interrogatione di resposiu , -mquid dari fieriis orabis stipulemur . ait Crius in L. I. F. verbis T. de Oblig. di Act. Quam non ad fidem servandam stimulare mentem Petri cogitatio debuit, se ad-ltipulatione promissi reum factum esse, & ex pacto reneri, quod praemia amplissima Pastori fido, poenas atroces infido dictet ; non poterat non continuo animmum ejus subire sententia, non deero muneri, quod deliberato consilio, sponte mea in me suscepi.f. VIII.
Non tamen ijs, quae hactenus diximus , omne rationis S. pondus absolvitur, eadem illa formula.. quam satisfactionis & stipulationis esse ostendi, obtestationem quoque adjurationemque gravissimam continet, hancque eximiam dictionis vim ab inte pretibus neglectam huic loco vindicare operae pretium duxi obtestatio degitur, quando eum adjurantei, quem rogamus, oramus per eas res, propter quas rogamus , demniente Donato in Terent. An . ALI. I. A. F. Solebant
veteres rem gravem dissicilemque a quoquam oratu, vel valide ad ossicium praestandum hortaturi, eum obtestari, & Sacramento rogare. Testabantur ea fini Deos, homines, fidem R. r. N quicquid unquam sanctum, grave, dilectum, gratum erat, quicquid movere, & ad fidem servandam homines obligare posse credebant. Exempla non dabo , dabit autem
ipso horreo Vir Litteris quam infaustis honoribus iulustrior Barnabas Brisonius in eruditissimo de formulis follemnibus Populi Romani verbis Comentario, Lib. Vt II.
400쪽
quem alias quoque ad locupletandam hujus nostrae tractationis pauperiem a B. L. adhiberi velim. S tis erit, ad rem praesentem notasse, veteres frequenter etiam amorem , quo vel ipsi complectebantur ait ruin, cum quo res erat, vel quo hunc in ipsos ferri Par erat, allegare constaevisse : ita apud TERENTIUM
in Andr. M. II. M. T. Charinus r- - Nunc te per amicitiam di per amorem obsecro.di ibid. m. IV A. a. Ancilla ad Pamphilum: orare iussit, se se ames hera, jam ut ad sese venias. apud Aristophacem-Pace v. 1 F. puella ad Trigaeum
Dic, genitor, se quid mas me. curatius apud mentium in Andr. m. I. Sc. r. O S. Quod ego te per hanc dextram oro, & ingent
per tuam fidem, perque hujus solitudinem te obtestor, ne abs te hanc segreges, nee deseras Si te in germani fratris dilexi loco i e hac te silum semper fecit maximi , seu tibi morigera fuit in rebus omnibus. Te isti virum do, amicum, tutorem, patrem. bona nostra haec tibi committo, & tuae mando fidei.& , ne in re obvia testimonia accumulem , fuisse hanc obtestandi formulam Hebraeis quoque talemnem docet locus I. Sam. xx. D. II. in quo Jona than Davidem per amorem obtestatur. lna ueri Urire u a mnae io immia 'ra m Padi qu rum verborum emphasin. ab Interpretibus fere neglectam , curate expressit A. LEVI GERSONADES. qui postquam ad praecedentia notasset: nam Ces im