Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

dem clamat coquus, totam in expectatione, longiori comoedia, coenam affatam & exustam. Creditisne iam A. P. me tantum hominum globum in partes meas modica admodum & inexercitata dicendi s cultate abrepturum E Putatisine Auditores , me his omnibus ex asse responsurum, variasque difficultates, vel a bono cive, vel a morum & pietatis cultore , contra spectaculorum theatralium usum exhibitas ,

me solidis & invictis argumentis exsoluturum Existimatisne tandem A. Nobilissimi, hominem umbrataticum, tecto, in loco a theatris & urbibus semoto, gaudentem & umbra, & simplici & agresti vita, in avi gustissimum hoc auditorium delatum, rationes imventurum , quibus vobis facile persuadeam, scenas& theatra in nac urbe extruenda, atque personatum hominum chorum in nostram civitatem advocandum esse E Cum autem Vestris, Mecoenates Spectatissimi, obtemperandum sit imperiis, meum ei Iu-dorum theatralium usum omni nisu & ratione delam dere. Facia ergo, ut Carneades injustitiam , .

Livianus . oratorum optimus, Meretricem atque Tria

hunum Marianum militi stuprum inferentem delam dit. orationem ergo habebo A. H. quali missi a pediculum, Erasmus stultitiam , ebrietatem di te tianam alii, Iaudarunt & extulerunt. Cum enim, thste Plinio juniore , oratoris ossicium sit, bene dicere in causis, quatenus rerum & personarum conditio patiatur, nemo, quantum ego quidem confido, abs me expectabit, quod in causa satis suspecta, nolentes re repugnantes obtorto collo perpetua Eloquentiae ubertate in partes meas trahere possim. Cum autem sepius per integras horas non line attentione & deis lectatione varias in theatro personas loquentes auduveritis, mihi ut jam eorum causiam agenti, eundem gratiam & voluntatem per brevissimum tempus pra

thetis, ea qua decet submissione ae observantia rogo

s atque obtestor, Prim

412쪽

Primo ergo , ne causae meae deesse videar , ne

COMOEDIARUM Fautores & Patroni aliquid, quod ad praesidium Ludorum Theatraliam afferri posset

di deberet, a me neglectum aut omissum conquerantur , fabularum scenicarum usum ex remota antiquitate vobis repetere & probare primo jam loco constitui. Nostis enim A. P. quanta apud nos sit, ut apud moratiores gentes omnes, antiquitatis existimatio : Quidquid enim ex longa seculorum & tam porum antiquissimorum perpetua serie & consuetudine ad nostram defluxit aetatem, illud communi gentium consensu, bonum, justum, aequum & laudabile censetur. Nihil autem in omni disciplinarum genere antiquius , nihil magis venerandam redolet prisci temporis memoriam, quam ludorum scenicorum imventum , Tanta illorum est vetustas, ut originem Comoediarum & Tragoediarum antiquissimi scriptores ne quidem certo evolvere possint. Natales hahet ludus scenicus in remotissimo tempore mythico,

in quo secundum Poetam

Frigida parvas Praeberet spelunca domos, ignemque laremque Et pecus is dominos communis clauderet umbra.

Cum enim homines 1 natura ad Sacrorum culturam, honorem Deorum, & laboris intermissionem animum intenderent, non in luctu & moerore, sed in hilaritate & eurarum oblivione tempus illud collo. eandum esse existimabant. Variorum hinc Deorum Gentilium cultus natus fuit & exortus , inter quos Liberum Patrem . tristia mortalium pectora curis sol. ventem, primum posuere, cui Satyros & Silenos comites adiunxerunt et In hujus praecipue honorem Vetustissimi mortales collectis frugibus conventus cogere , genio indulgere , vino se proluere , liberiora scommata effundete, alter alterum inter hilaritates

413쪽

di poeula 'dissis incessere coeperunt. Ita paulatim ab his initiis crevit, ut festorum dierum cura & Solem nitas, ita etiam, crescente hominum industria, in o dinem aliquem coacti liberiores ioci, ex quibus primo Satyrica fabulae de poemata nata sunt. Antequam enim homines in Graecia urbes colerent, & pagatim

in silvis di agris dispersi habitarent, haec dramaticae Poeaeos fundamenta jacta sunt. Originem scenica fabula id etiam describit HORATIUS: ,---- Agricola prisci, parvoque beati,

i Condita post frumenta, leoantes tempore festo Corpus es ipsum animvm pe Dis dura serensem, Cum Sociis verum, pueris es conjuge fida, Tellurem porco, Sumnum lacte piabant;

Fescennina per sine indecta licentia morem, '

Membus alternis opprobria rustica fudit.

Cum iam, modo & ratione ita descripta, artis stentacae fundamenta iacta essent, mox sequente tempore

versus in Deorum honorem Componere, eorum lau

des & beneficia carmine describere, & Deos ipsos in fabulis loquentes introducere coeperunt 3 quod Tragoedia fuit initium. Ex quo jam facile colligitis A. P. quod Satyrica Graecorum poesis omnium sit antiquisssima, quae confusa ex Comoedia & Tragoedia primitus constabat, quia antiquo illo tempore iidem poetae , qui Satyrica poemata scribebant, etiam simul Tragoediarum auctores fuere. Cum vero hoc modo paulatim hominum ingenia frequentiore exercitatione a naturali stupiditate & hebetudine, ad liberius vitae genus essent transmissa , varia insequenti tempore ludorum theatralium genera fuere exorta. Primi equidem dramaticae poeseos auctores & fabularum scenicarum architecti , inter Tragoediam ch

414쪽

Comoediam distinctionem hactenus nullam excogutaverunt, sed ab iis , qui ad majorem splendorem, ordinem & elegantiam scenam evehebant, Tragoedia novo ornatu commendari, & Comoedia, novum jam scenae genus, extolli coepit. Tum statim confusa ante ex utroque Satyrica fabula penitus sepulta & ab- . tecta. Prima haec comoediae inventio vetus dicta, quia

multa adhuc cum Satyrica poesi & prisca simplicitate

communia habebat, nec illa certis hactenus regulis Acmembris esset addicta et Mirae etiam erat haec vetus comoedia licentiae, quia ea principum , heroum vitam & mores, ne suppresso quidem nomine, Cretemto dente lacesseret. Hanc veterem excepit media, quae vitia exagitabat dissimulato nomine. Post hanc tandem caput extulit nota, a MENANDRO excubia, ex cujus scriptis modicae admodum nobis rema nent tanquam ex ingenti naufragio tabulae. Ut jam magnifica & decora a Graecis facta Tragoediae & Comoediae facies, ita etiam utramque talem excepere

Romani ; hinc Latini Comici & Tragoediae artifices ex Graecorum fabulis & inventis, aliena arte & ingenio superbientes, scripta sua locupletarunt i docent nos TERENTII fabulae, quas Philemoni & Menam dro furtim abstulit comoedias ; docet nos SE NEC Tragici exemplum, qui ex Sophocle & Euripide cothurnos suos instruxit. Hos iam natales & primordia ex

remotissima antiquitate brevibus hic exponere necessiarium videbatur, ut ante omnia sua se Setultate cum ludis theatralibus commendaret comoedia. QUIS iam est, A. H. qui receptam apud gentes, quibuS omnium artium & disciplinarum incunabula debentur, perpetuam consuetudinem apud nos antiquare fultineat 3 Quis est, qui gentibus, quibus sanctistimas legum tabulas, & doctrinae moralis perpetua exempla debemus, non laudabilem & decorum in Republica bene instituta ludotum theatralium usium amrmare

415쪽

audeat T Mos est sua antiquitate venerabilis ; hunc ergo morem, ut UTINCTILIANUS , optimus dicendi magister, de Ennio dicit, .sicut sacrum vetustate lucum conservabimus, qui non tantum habet apud nos speciem, sed ex antiquitate religionem. Si ergo Graeci Romanique, homines ad unguem facti, boni iustique perpetui Censores, ad Reipublicae dineus & ornatum commodam & salutarem judicarunt Ludorum Scenicorum operam, quare ergo nos a tam laudabili instituto animum oculosque averteremus Si autem quisquam est . A. P. qui antiquitatem contemnit, facile erit, per omnes probationum classses, quas nobis Cicero & uinctilianus praescribunt, decurrere, & Ludorum theatralium non utilitatem tam tum, sed & necessitatem demonstrare, ita ut nullus vestrum deinceps futurus sit, qui non promto animo Comicis atque Tragicis theatris locum apud nos iit concessurus. Unaquaeque rei vel consuetudo publice probata, quam Reipublicae moderatores intra moenia recipibunt , & suo quasi consensiu fovent. vel utilitatis P hlieae . vel commoditatis, civilitatis, vel jucunditatis communiter probatae nomine , commendari debet. Hoc iam a vobis, A. majorem in modum peto aecontendo, ut victas pro comoedia manus detis, si invictis per has classes rationibus causam meam the tralem vobis probavero. Suadet ergo primo utilitas, iusti prope mater & aequi, ut ait HO RATIUS, theatrales ludos in urbem advocandos 3 quid enim magis scenam dc theatrum propugnat & defendit , quam labularum scenicarum non utilitas, sed necessutas, quae vitia omnis generis quocunque modo urbest civitate ejicere, depellere, atro carbone notare , , proprium suum & perpetuum finem habet. Non Reges , non Principes, non accuratissima Legum icondendarum ratio ita presso pede vitia possunt insecta-

416쪽

ri, ut illud Comici faciunt, & feliciter exequuntur. Sola Comoedia publice audet

Detrahere di pellem , nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis.

Scopus Societatis est, ut homines, seposita vitiorum intemperie, honeste vitam agant 3 Huc leges , huc placita & responsa septentum, unice tendunt 3 his

vero amicas manus iungit comoedia, quae temulentum , quae aVarum , quae sub religionis larva omne criminis' genus committentem , quae amatorculum insanum . quae vetulas & mulieres iam edentulas, in amore & insano adhuc vestium ornatu, ad exemplum primae aetatis puellarum inepte superbientes, seque pueris adhuc probare studentes, ineptiae ac stulti. tiae arguit, Sc ad meliorem forsan mentem reducit , ut dehinc publicis hominum sibilis se exponere desinant. An non hoc grande & magnificum Comoediae emolumentum quo gelotypus maritus, quo ad lusum & aleam effusus juvenis, quo forma sua di novo vestium ornatu captus Adonis & amatorculus, quo affectati Sermonis imitator, ad insaniae suae cognitionem adducuntur. Si forsan huius rei testimonium desideratis, gravissimum dabo, auctorem enim & testem habeo elegantissimum Eloquentiae Romanae Parentem CICERONEM. Fabula, inquit, conficta sunt

a Poetis , is emos nostros mores in alienis per solus, expressamque imagimini nonram uitae eottidiana taderemus. Testem habeo Celeberrimum Gallum D. de la BRU. YERE, qui cum diu contra Comoediam disputasset, hoc fere unicum in patrocinium addite On ditique Ariequin adee un ridicule assoniment de rubans a Ditectiner tes grandes Fontanges de Paris; diae las folles d OG. vis soni des tuom de fagesse, combim si est fatal, de s abam doner a i' amour. Le Phaenis detruit la susse vertae de prudes a La Bagurate deco-re t retifice dune Femme lqui

417쪽

de la passion pour son Mari, quella Ualma Amali. Testes tandem habeo pueros omnes , qui tempus matutinum in consa concinnanda, ct corpore ad genium seculi exornando cons munt. Testes habeo viros 'plurimos splendide compositos & ornatos , qui , ut Seneca ait, magis amant Rempublicam, quam capiIIorum crispatum ordinem turbari. Testes habeo mulieres & puellas universi Orbis, quae per integras horas tot compagibus altis aedificant caput, ut decenti & magnifieo ornatu formae suae cottidianae naevos es errores e hominum aspectu subducant. Quis iam vestrum est, A. H. qui causiam meam tanto testium

veterum & modernorum exercitu munitam aeque

suffultam damnare possit 3 Quis iam est . qui ludos

theatrales, communi suffragio ita probatos, non admittendos esse censeat Sed si haec nondum movent, tanto adhuc Vos, A. P. argumentorum apparatu expugnabo, ut me, non malam vel dubiam, sed optumam , sed probatissimam causam defendere, deinceps existimetis. Nostis A. Humaniss. in quo censu HeIvetiorum natio hactenus a Gallis, ab Italis, ab ipsis tandem maiori nobis pituitae parte pressis & gravatis vicinae Ge maniae incolis habita sit 3 Nobis enim vix, ac ne vix quidem, in hominum Societate locum relinquunt, sed ad brutorum classem inique protrudunt, nosque tanquam magnarum aedium molossos habent, quihus horrendo sonitu & acerbo vultu latrandum sit, quoties vel Iatrones vel sicarii palatium spoliare tentent. Quid autem illis eventurum putatis, A. si apud exteros rumor increbresceret , Comoediae artifices, Iudorum theatralium institores, histrionum turbam, Ps altriarum chorum , apud ipses etiam obeste naris Helvetios, locum invenisse An non illico nos ad veterum Graecorum sagacitatem & ingenium , ad modernam Gallorum agilitatem transformatos dicturi essent E - Sed

418쪽

Sed quae hactenus a me dicta tant & allata argumenta, mihi quidem gravia & egregia esse videnturi Ast alia adhuc supersunt, quae tantam persuadendi

vim secum ferunt, ut nullus jam dubitem, unum quemque Vestrum , certam & destinatam argenti summulam ad ludos theatrales illico exhibiturum 3 El. cum ab initio argumentum sterile mihi habere visus sum, tanta rationum undique affuentium copia me quasi obrutum sentio , ut iis omnibus vel enarrandis

vel evolvendis & lingua di tempus deficere videatur. Nemo est in tota hac civitate, qui non mecum facile fateatur , vino, otio & alea in Republica nil esse deterius ; Nullus vestrum est , A. H. qui non

utraque manu mihi largiatur, communes hos esse clavitatis nostrae hostes, contra quos vel leges vel reis media insenienda fini : Certiora autem, & quae magis sint in promtu, inveniri nulla possunt, quam ludorum theatralium expedita institutio. Sic enim qui ad tabernas vinarias decurrunt, qui turpi otio tempus segniter absumunt, qui argentum ludo & alea perdunt & abiiciunt ; his, perditi isti homines, omnibus negleciis, ad sola Comoediae spectacula decurarent. Quid praeterea utilius, quam mentem lectione vererum & recentiorum auctorum imbui, & ita politiori literatura ad morem seculi examussitari Cum autem omnes isti, vel prisci theatri, vel recentioris temporis comoediarum scriptores , vel immoderata fere pecuniae summa comparari, vel Iongo temporis spatio legi & evolvi necesse habeant, brevi tempore

Comoediarum usu & frequentatione, quae vel A chylas, Sophocles, Euripides, Aristophanesque Graecis, vel Plautus, Terentius, Seneca Latinis exhibuere, percipi, animusque omni morum & urbanitatis cognitione im-hui potest. Quis jam non videt, A, P. brevem hane& compendiosiam ad artium & disciplinarum experientiam, ad honestam vitae eonsuetudinem instillan , dam.

419쪽

dam, ad mores recte instituendos viam , solo Iudorum Scenicorum usu dc exercitatione comparari posse Ut autem hactenus sua se utilitate commendavit lComoedia, ita certe non minore commoditate sua

se deinceps in vita civili probatura est. Quid enim

commodius a crapula dc ludo surgentibus, temporis-ge sui teredinem quaerentibus , quam tutissimum omoediae refugium, ubi vino sopitae mentes iterum suscitantur, dc nistriones sepultam quasi animam reostituunt Quid certius illis , qui alea magnam aeris copiam iacturam fecere, quam Comicorum fabulis. Pantomimorum salibus di saltationibus molestae meis moriae dc detrimenti oblivionem obducere nulla unquam Philosophorum Stoa vel Academia tam docta& opportuna fuit ad tantum dolorem tam cito dc feliciter abitetendum dc mente extirpandum. Quis unquam ex priscis dc recentioribus praeceptorum moralium Magistris dc Professoribus, ad omnes hominum motus dc passiones cognoscendas vel detegei das viam invenit, ut Comicorum deseriptionibus de reprehensionibus sagacitatem de eruditionem suam aequiparare posset E in quibus interiores cordis reces.sus aperiuntur, omnis conditionis dc aetatis vita demores describuntur, dc quae sint vitia magnatum, quid moliatur herus, quid hera, quid serVulus audax, tamquam in elegantiuima tabella nativis coloribus exhibetur. De Tragoedia idem affirmari potest quam

opportuna enim, quam apta ad animum hominum humi repentem ex limo quasi dc torpore ad augusta, ad magnifica extollendum , & ad gesta heroica, ad virtutem, ad masnanimitatem provehendum 3 In ea enim dum magni heroes loquentes in Scenam prideunt i Dum Hannibal, ingenti caliendro ad novissimum Gallorum genium comtus dc ornatus, facta sua exponit 3 Dum exempla Ajacis, Herculis, Thesei. Agamemponis, pectori litvenum calcar addunt 3 an non

420쪽

non simul ad patriam tuendam, ad amicos ex misi

ria liberandos, ad vitia punienda instigantur e vide.

eis, A. ludorum scenicorum emolumenta. Quam magnifice SE NEGA dulcissimis verbis virtutis amorem & mortis contemtum instillat E Quam candide homines ad cottidianas vitae molestias & labores ferendos suscitat, & instruit, ne imparatum aerumnis pectus gerant i Quam necessaria haec sint praecepta pueris, ad luxum , ad mollitiem educatis, ne deinceps conspecto vulnere & periculo, ne ad stridorem hostilis ensis di globi illico contremiscant, sed firma. tum praebeant periculis latus, nemo vestrum est , A. qui ignoret. Quis iam porro est, qui Comoediarum& Tragoediarum usium, ex uberrimo inde in vitam communem se se spargente fructu & commodo deis hinc ex nostra urbe & Republica proscribere sustianeati Nulla aetas est. nulla conditio, quae non aliquam inde utilitatem di boni alicujus concessionem

sentiat.

Plurima quidem hactenus, A. pro ludis theatralibus audivistis argumenta, sed multa adhuc super. sunt, egregia & gravia, quae vacillantes adhuc animos ad Comoediae favorem movere & stimulare

deinceps possunt. Cognitum vobis est & perspectum.

nil in vita humana tristi & tenebricosa vita esse calamitosius; Vitium hoc Graia voce melancholiam vocant. Gravi hoc morbo juvenes apud nos laborant, virgines atque uxores molestae pituitae questus Medicis ubique ingerunt, atque lamenta eructant 3 Sola C moedia ad hos morbos funditus delendos & curanis dos apta nata est. Quis ergo curarum unicum de dulce solamen, tot morborum pertinacium salutarem medicinam . e civitate ejicere deinceps auderet Nostis ad haec, A. P. senes plurimos apud nos, i tamque juventutis coronam, pro naturae instinctu, vel

viduarum vel puellarum amo1e teneti, quibus, qui avido

SEARCH

MENU NAVIGATION