장음표시 사용
421쪽
avido & suspenso amore capiuntur, conditos cordis motus aperire & declarare nunquam sustinent Sed Comoedia sola cos audaces facit, dum enim personae comicae vim amor S, sollicitos pectoris ignes perapetuo Eloquentiae stumine exprimunt , inde saepius linguae repagula lolvuntur, dum voces & sententias arripiunt, quibus tandem vulneratum amore pectus
aperire & significare possint. Quot iam torrida &amoris ignibus & flammis languentia pectora in O
chestra suo onere fuere liberata E Sed non minus emolumentum ex ludis theatralibus viduae & puellari quam masculi, colligunt atque percipiunt, cum enim innata memineo generi modes ia, vel formae suae venustatem, vel ad conjugale vinculum propensionem exponere prohibear, sola Comoedia sine dedecore dc famae detrimento illas omnium oculis tanquam eximia amoris pignora proponere potest , dum enim
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipse.
Verum non formam tantum, non modo roseam ce
vicem, vultusque sui decus & elegantiam, sed & nivarum vestium ornatum & fulgorem publice ita ex hibere & exponere possunt. Quis theatro locus commodior, ad novissime effictas Gallorum, vel inornatu capitis, vel alio vestimentorum genere, o nandi & cincinnandi formulas in apricum explanam das i Quot non mulieres, tenui admodum, vel casibrate, vel fortuna gaudentes, hac via ad altiorem , vel honorum , vel divitiarum gradum ascenderunt tQuot non jam matronas atque puellas theatrum, coelibis vitae taedio feliciter liberatas , maritali thalamo iunxit Sed iam ad finem mea paulatim A. H. proe dit oratio. Dum vero in evolvendis pro ludis theatralibus argumentis hactenus desudavi, non plane n
gligendae runt Objectiones aliquot, quas mihi formari.
422쪽
ri posse sentio. Et ante omnia primaevae Ecclesiae ab
ejusmodi spectaculis horrorem non absque gravi ratione obiicietis : Nullus fere primorum Ecclesiae staculorum scriptor est, qui non doctrinae evangelicae discipulos, a Comoedia praesertim, tanquam rerum turpissimarum spectaculo , omni ratione & labore avertere conetur. Quid autem ad hanc sanctissimae.& in primaeva integritate Viventis Ecclesiae legem pro causa ludorum theatralium respo eri cum aliqua argumentorum firmitate possit, mihi equidem , ut verum fatear , parum constat. Memini autem , a Comoediae Fautoribus ad piam hanc Christianorum veterum consuetudinem responsionem aliquam par ri : in eo autem pro ludis theatralibus nostri temporis patrocinium se invenisse existimant, quod scit. inprimis na scentis Ecclesiae natalibus, geutilium C moedia non nisi sarcasmis, scommatibus atque dicteriis , adversus Christianae Religionis cultores fuerit referta, quaa vel videre vel audire, in sianctissimae doctrinae discipulis non incongruum modo, sed & sc Iestum & impium futurum fuisset. Satis enim cognitum est, atque variorum auctorum probatum testimoniis, quod temporibus Heliogabali & sequentibus, cum ipsi Caesares ad perditam ingluviem dc omne propudium deflexissimi, theatra publica impunitatis & nefandi sceletis templa facta sint, in quibus
omni plane honestate abjecta nudae meretrices instena chorum agebant: quae effrenis libido & lic*ntia postea correlia di repressa. Hoc equidem certum est, ludorum theatralium usum, regnante Theodosio, ad majorem iterum emendatum & correctum
fuisse modestiam, atque passim tum iterum ludi ae nici ipsis etiam Christianis videre & frequentare peris missis sed nihilominus tamen salutari lege cautum erat, ne dies dominica. Deo & rebus lacris destinata, Comi corqm fabrumlis conturbaretun Aliud tamdem Iudorum praesidium quidam se invendi putant
423쪽
in exemplo GHRr SO STOMI, qui ex Comoediis Ariclophanis stilum suum castigasse, & plurima exinde ad rem suam hausisse, a plurimis insimulatur. Omnia vero, quae vel ex Scriptis Patrum, vel ex rationiis hus vel Theologicis vel Politicis, contra Comoediam obiici possunt argumenta , lolidis & invictis rationibus Ecclesilae Romanae Theologia casuistica ita solvit di dilucidavit,s vobis dehinc nec dubium , nec in mente icrupulus ullus remanere pollit. Licet enim prisci temporis scriptores, qui Patrum nomine cir- cumferuntur, unanimi quasi consensu adversus theatra omni spiritualium armorum apparatu depugnaverint , nihilominus tamen posterioris Ecclesiae Proceres atque doctores, qui feliciter, quod in Ecclesiae aedificio addendum . vel labefactatum & adhuc dinforme emendandum erat, perfecerunt, Comoediam absque scandalo non tantum e civitate Christiana, ut illam vocant, non ejiciendam, sed potius admittendam di fovendam esses existimarunt. Testem dabo gravissimum Ecclesiae Seraphicum & Angelicum Doctorem THOMAM A RUINATEM, virum unanimi Ecclesiae consensu in Patrum numerum recepistum , Hic, cum rem maturius examinasset, publicam ludorum theatralium institutionem ad Eutrapta Iiam, hoc est, ad decentem morum urbanitatem . pertinere invictis rationibus probavit; Cum enim homo animi relaxatione, ad pia & bona opera eo alacrius peragenda, opus habeat, comoediarum usium necessarium esse censuit, cum nec preces fundi, nec
mentes rebus sacris addictae esse possint, nisi pectus laetitia perfusium ad sanctum fervorem prius stimul tur. Habetis A. novam ct in hoc auditorio forsan vobis inexpectatam, sed solidam, sed rebus convinnientem ad quorundam Theologorum objectiones responsionem. Videtis, Studiosi praestantissimi. quam facilis, quam tuta haec sit, ad omnes nodos
424쪽
theologicos exsolvendos, ad omnes turbatas consciisentias illico sedandas, via & remedium. Ne autem adhuc aliquis Vestrum . vel Alcibiadis , Comicum tanquam hominem impune in publico civitatis conis spectu mentientem , indeque eum in mare abiicientis exemplum i vel Justiniani Caesaris legem, qua Comoedos tanquam probrosum hominum genus publi-e1 notavit infamia 3 vel sanctissimos Patres, theatra les personas communione Ecclesiae & Sacramentorum usu prohibentes . mihi eorum causiam omni industria agenti obiiciat. vobis omnia haec occupare& diluere me poste promitto. Cum enim Thomas Aquinas, Bonaventura, & alii, ex vita Patrum probent . quod Paphnutius , vir in Ecclesia probatae fidei& authoritatis, tranquille dormiens visionem habu rit, in qua Vir hic Venerabilis inter alia Comoedum aliquem summum in Coelo honoris & beatitudinis
iocum occupantem vidit, nihil deinceps contra hanc vitae conditionem obiiciendum erit. Quis iam A. hos homines dehine vel inhonestum vitae genus profiteri, vel iocularem tantuin & inutilem artcm exercere affirmare sui inebit Cum tandem videmus, A. P. sedis Sanctissimae Romanae Purpuratos Senatores& Antist ites, venerandos Ecclesiae Episcopos, perpetuae castitatis & integrae obedientiae legibus devotos Presbyteros, Comoediis assistentes, quare ergo nobis' vel dubium ullum oriretur. haec spectacula non salva conicientia a toto Christianorum coetu posse frequentari l ubi gregis antisignani primi Scenicorum portam ingrediuntur, Orcheitram occupant, & peris sonarum sermonibus & fabulis aurem mentemque deliniunt. Qilis tandem unquam audivit, teneras, molles, & in rebus levissimis suspensas hominum re ligiosorum mentes comoediarum usu fuisse vel leviter vulneratas Quis unquam audivit in venerando peccata confitentium tribunali, vel cottidianam spe-
425쪽
viculorum theatralium frequentationem, hominibus suspiria & aerumnam extorquere , vel de cohibenda, Comicorum colloquia audiendi consuetudine dubia um suscitare potuisse EUt nunc tandem, A. N. e pictoris pergula , ubi ficta erant omnia, ( quo enim alio dicendi genere ad causiam Comicorum defendendam, quam comi- eo , convenientius uti potuissem E ad Vos redeam 3 Non iam vel satyrice vel ironice, sed ut mihi res ipsa videtur, sententiam meam deinceps declarabo.Theatrales ludi, ut res fere omnes, lapsu temporis, quales eos a Graecis & Romanis accepimus, a Christianis mihi videntur deteriores facti ; sive Anglorum spectem. quae auctore Johninnio caput extulit, comoediam , sive Gallorum , quae Mosterio famam suam & patrocinium debet. Habent equidem
omnes plurima virtutis praecepta, vitia atro carbone pingunt 3 interim tamen interlocutiones tantum mali
habent, quantum Virtutis & morum praecepta in illis contenta utilitatis. Ego equidem nullus dubito, quin brevi tempore, ut luxus crevit & effusia licentia , theatrum apud nos locum & commodum domicilium inventurum sit s dudum haud dubie id factum
esset, nisi ambitiosa paupertas retinuisset s ad tabe nariam ergo , qualem quaedam Italicae urbes quondam habebant, nobis recurrendum erit. Ludum rhmen aliquem theatralem, & ad regulas veterum C
micorum adornatum, & ego ferre possem ; sed a lascivo histrionum & saltatorum gestu & sermone reis motum. Comoedias vel Tragoedias in Reipubl.Christiana facile admitterem, quales vel Gualtherus, veIAretius & meis, vel alii probatae virtutis viri quondam composuere. Optime & elegantissime de Comoedia iudicarunt elegantissimi scriptores epistolarum, sur Iesanglias , fur las Fransois di siriles Hyages, dicentes : Sila tameae euit rectiste di purve de re qui nesi que farce, selle
426쪽
le eloit Douee a Ia correction, autant quella I est a Z am mment, si se pourrest ensin qu esse eat son usage, di que re futun jeu a sinuer au pe te. Ego quidem , nec Comoe diam nec Tragoediam virum Sapientem apud nos ad hodiernum , vel Gallorum vel Italorum, genium examussitatam optare, certissimis argumentis mihi facile persuadere possum : Dum enim ipsa vita ludus est , dum ego tumidos Ajaces & Hannibales in plateis decurrentes video ; Dum ego juvenes tales, quales Terentius depingit, in amore perditos, animadverto ; dum Psaltrias amoris retinacula ubique spargentes deprehendo S dum Senes vel avaros Doctu in angiportis stantes consipicio ; dum homines pietatis & religionis praetextu aures demittenteS , vixque humi repentes video, Comoediam nullam peto. Unusquisque nostrum scenam suam in misero aerumnosae vitae Stadio exhibet ; ubi certe nulla Scenicarum personarum larva est, quae se attendenti non facile conspiciendam exhibeat, dc certe verissimum est
Humani generis mores tibi nosse volenti Sincit una domus.
Vos autem , A. P. veniam dabitis, si, pro argumenti praescripti ratione, liberiori stilo pro Comoedia vobis locutus fui. Si grave contigisset argumentum, si pro bona causa dicendum fuisset, a tali equidem dicendi genere abstinuissem. Si contra ludorum theatralium usium mihi depugnandum fuisset, talia mihi forsan dicenda obvenissent, quae eruditioni, quae pietati, quae auctoritati vestrae accomodata magis fuissent et Nunc autem, ut communi more Comoediarum personae qScena discedentes exclamant: Valete di plaudite ; hae ego rogatione a vobis discedo : ignoscite, & quae Vobis minus grata & accepta dicta sunt, aequi bonique consulite.
427쪽
Dissertatio Philologico- Critica
A rgumentum. I. Seculi nostri prae praecedentibus eruditio; Quae ex studio Philologiae provenit ; Cujus studium defenditur. f. II. Ad Epistolas Pauli intelligem das Philologia est necessaria. Pauli eruditio indicatur, quae in loco illustrato quoque elucet. A .im ex Antiquitate illustrabitur in nac Disiemtatione. S. III. Varians Lectio , quam is illius annotat, nullius est ponderis. Profecta est illa a Iacobo Eabo, qui male Lui ab pro Eusaiam descripsit; qui error probabiliter inde venit, quod S culo IX. B. & Κ. iisdem figuris signarint. S. I
Salmam sententia proponitur. Vocis Ru bc & Κυ- .uis sensus indicatur. Sententia allata Salmam refutatur. S. V. Clerici profertur conjectura , atque refellitur. Male ex etymologia vocis adsensum ejus concluditur. I. vI. Beetae , simp-sen et Miandri opinio indicatur. I. vII. Sen
428쪽
tentia Authoris proponitur. S. VIII. Fra des in ipse aleatorio olim obtinuisse probatur. s. IX. Sensus voci affixus confirmatur testimoniis Graecorum. s. X. Ulterius ex Scriptoribus Ecclesiasticis probatur. g. XI. Consensu Talmudicorum & versionum, praecipue Syriacae , pondus sententiae affertur. S. XII. Sensus loci explicati
CVm ea seculi nostri felieitas sit, ut literae iner
menta subinde capiant, & Viri doctrinae copia, ingeniique viribus excellentes, ad summam disciplinas amplitudinem ac dignitatem deducant, tum imprimis illis divinior coetus non destituitur , qui in peroranda divinioris Codicis causa non candide minus quam diligenter versiati siunt. Unde adeo contigit, ut veritates illae divinorum scriptorum, germanaque spiritus sancti sententia nobis multo melius pateant, quam veteribus, ab illis, quibus recentior aetas abundat, praesidiis, maxima ex parte destitutis. Neque vero falli mihi videntur, qui neglectum literarum , quas ab humanitate appellare consuevimus, ad causas referunt, quo minus ad interiorem sacri
Codicis notitiam bona Interpretum pars adspirare otuerint, sed partim nodos finxerint, nullo consito solvendos, partim expedita quaedam judicarint, quae insigni adhuc difficultate laborant, saepius autem mente Spiritus S. exciderint. Quae cum ita se haberent, aliam ingressi sunt viam Viri Eruditi, atque unanimi consensu decreverunt, Grammatices, lanaeque et AoAovias studium,& cum Theologiae cultura, ct cum Scripturarum explanatione, nexu quodam singulari esse copulandum. Comparentur ornamenta Eccle
429쪽
Loc. mol. p. a g. & GLASSIUS, in praes ad Gram. Sacr. Para. II. edit. recenti . ut & O UT E RIVS de Polymath. G. - ITA UTITSIUS in pras. ad opera Ga- talari Crit. & qui instar multorum esse poterit, illustris SPANI EMIUS in Epicl. Hes. Crit. V. T. R. Simonii annexa p. o. qui nostram de hoc argumento sententiam luculenter & copiose explicarunt. Laudandum itaque eorum institutum , qui ad profanos profecti Authores, nativam vocum significationem ex illis depromunt, & verecundo modestoque Critices studio telam , quam alii haud infeliciter exorsi sunt, pertexunt. Neque lane illis fraudi esse poterunt Cev ieremiaei quorundam , quas ex intempestiva scriptotum profanorum collatione dimanasse, graviter B. G ALO U IUS, . aroem, in Prael. Gener. ad Bibl. ira lustr. p. I . monuit. Cum enim hi, profanae septen tiae fastu inflati, mediam non institerint viam, sed ipsa adoranda mysteria, ab intelligentia hominum multum remota, ex imbecillitate ingenii humani metiri, ac proprias Theologiae locutiones ad stilum vispexigere voluerint, bonorum merito indignationi sese propinarunt. Melius vicissim illi rebus suis comsulunt, qui de vocibus, quas lacri cum profanis scriptoribus communes habent, solliciti , Graecorum Magistros adeunt, indeque locis difficilioribus lucem foenerantur. Non attinet hic dignis laudibus extulissse Dietericos, Gaiahgros , Schmidios, Stolbergios, caseubonos. Olearios et aliosque qui magna cum nominis sui celebritate in hoc negotio versati sunt , ut proinde merito acquiescamus in D. HATNII, hominis Angli, in pras dissert. de linguis , quam vide in Anal. Phil.
u. TI . Crenii, p. I . effato : Profanos auctores, in usu quarundam vocum explicando , subvehiare, par eri. Confi
430쪽
S. II. Nominatim autem ea, quae D. PA U L U S in literas retulit, dissicilius intelligentur, nisi ab illis, quae nominavimus, studiis tempestive interpres praemunitus sit. Qui enim secum perpendit, quanto Paulus
sapientiae & cognitionis apparatu res divinas exponere consueverit, nunquam. credo, ei denegabit elo
pantes, in illum contulerunt. Ipsia illa, quam ad Ephesios exaravit, epistola, ad reprimendum, relablendumque haereticorum furorem composita , exquisitaque eruditione referta, luculenter illam sua.dendi vim, dicendique gravitatem comprobat, quam jam olim admirationi habuisse cives Lystrenses, tradit Lucas M. XIV. Ia. Cui quidem afferto abunde viri eruditi adstipulantur , nec exiguam fidem facit idonea illa, egregiaque loquendi ratio, qua mores hominum callidos , versutosque recondita sententia appellat Apostolus. Cujus adeo vocis dulcedine deliniti, praesens molimur institutum 3 operae pretium facturos nos esse existimantes, si genuinam hujus vocis significationem, a plerisque male intel- Ieaam explicatamve , ex ipsis antiquitatis fontibus
eruamus, valoremque illius commonstremus, tantus
iudicio nostro qui est , ut nihil ec ad argumentum sermonis. & ad personas accommodatius dici potuetit 3 quod ex tractatione, credo, elucescet.
S. III. Ante vero, quam id expediamus, iuvat varias hujus loci lectiones, si quae sunt, exponere , & quo loco habendae sint, brevibus dispicere 3 ubi equidem Le non