장음표시 사용
491쪽
dita manent, & ex illorum praecordiis , qui illa vehementius propalata cupiunt, vix invenit exitum , do. nec fortuna praebeat, qua illis exitus impune, recluso quasi carcere, pateat. Hoc opus erat gemellis, &,
quo fuit opus, fortuna suggerebat. . XII. Nam Lupercali deditis Ludo , Pani sacro , cum nudi circumcursitarent, (c inopinato Remus, (Romulo se vi defendente ) capitur ab insidiantibus , &Amulio traditur. (Liv. di alii.) Crimini dabatur maxume, in Numitoris agros ab his impetum fieri, &inde praedas agier. AmuliuS causia cognita, captum Numitori ad lupplicium tradit. Hic specie juvenis, cum iis quae de illo audiverat, comparata, de origine ejus interrogat, & juvenis de incerta sua nativitate disserentis responso, cum aetate ejus & expositionis
tempore conlato, nepotem suum agnoscit , dum inisterea Faustulus , suspicatus aliquid , Romulo Historiam non solum detegit , sed & adit Numitorem , &alveo, in quibus expositi erant gemini, illi ostenso , meretur fidem. Dionys Hai. Interea & Romulus avum Numitorem adit, & ab illo agnitus, juncto celeriter dolo, cum globo juvenum, jussis aliis alio itinere ad legiam confluere, in regem impetum facit,
obtruncat, fratrem liberat, avoque regnum paternum
conciliat s Avus vero restitutis rebus, de paranda prinpria ditione cogitat, locum & Coloniae deducendae necessaria subministrat , ipsi vero Romam condere occipiunt. ( Euseb. Oron. oec. cc) Variant quidem scripti. quoad Circumstantias, sed Reconveniunt. Quare & inutile & vix possibile ducerem,
exactam omnium circumstantiarum veritatem noscere.
Nosse miniat, faelum decisivum intervenisse, quo dide Gemellorum origine constaret, & Amulius dejicere retur regno, & Numitore restituto, & ipse & Juvenes, conjunetis viribus Romam condere possent.
492쪽
Ut autem urbs non solum conderetur , sed ut cito conderetur, Fatum alterum fratrum occidi voluit (d vix enim erat, novam civitatem a duobus capitibus recte constitutum iri, nedum fratribus, nindum Gemellis. Nimirum sicut in unaquaque republica, unica tantum summa potestas esse debet, ita di hic unicam esse opus erat. Ubi duo regnant, sic quod humaniter impossibile,) non in omnibus consentiant, vel nil agitur, vel id agitur, ut discordia, rixae, caedes , imo bella intestina, inde oriantur,
Nec enim regna socium ferre nec tae .possunt.
Occisos, litem meam non facio, nec huc spectat. Vide Auth. supra cit. - - Si propterea oecubuit, quia fossas urbis transiluit, statim ac aratro ductae essent, transiluit; absurdum enim esset credere, illum jam perfectas transiluisse. Utrumvis tamen crimen capitale fuisset. - - Si in pugna inter partes Romuli & Remi commissa caesus fuit, etsi multi ex utraque parte occubuerint, & plures ex Remi parte discesserint, & ideo magnus antea n Umerus colonorum ad parvum redaelus fuerit , reliqua t n. vis unita fortior fuit, quam fuisset major numerus,
duobus subjeelus, discordia certissime brevi dilapsurus. - - Quare & Tatium post foedus cum Sabinis faelum, in contortium quoddam regni receptum, sed a Laviniis occisum , haud aegre tulit Romulus, sine dubio ob mi- nus securam , & nec utilem populo, nec imperanti gratam regni societatem. c Lis. l. I. c. I - - EX eadem ratione Palamedes Graecis gratillimus . & proinde reliquorum gloriam ducum sua gloria obfuscaturus, in digne ab Ulisse & Diomede . insidioso modo lapidibus in puteo obrutus, e medio sublatus ante Trojam. (Dictys Cretensis. L. II.
493쪽
Plurimum ergo ad urbis incrementum Remi interbius fecit. S. XIV.
Verum est itaque, originem civitatis Romanae extraordinariis deberi circumstantiis. quae illi, fato sic volente , dedere initium, di quibus Remus, di prete. sertim Romulus feliciter usii, Viri magni nominis eva. sere. Nec opus est , ut recurramus ad fabulosa, meis moriae passim a Scriptoribus tradita se , quae antiqui ce) Ad fabulosa refero, Martis cum Rhea concubitUm,
- - LUpam gemellis mammas praebentem, - - Picos Marti iacros minutis cibariis enutrientes expositos infantes. - - Classem, quae ex Graecia veniens, per meminam Romam combusta dicitur. - - Coitum Ancillae
cum Genitali masculo . quod per miraculum in foco Tarchetii apparuerat, ex quo ( filiae regiae , sed illum
spernenti, praeparato Romulus & Remus nati produntur. cauctores passim j - - De alio spectro , quod fani Numen erat, colus vestalis erat Rhea . ex quo gravida illa faela gemellos peperit. (Phu. Rom.) - - De sole eo tempore obscurato, &c. Quod tamen absolute falsum non dixerim. Sed nos eandem fallaciam cause non cau D commissuros existumo, si illum prop er Romulum obscuratum fuisse contendamus, qualem commisere umteres, quibus defectos lunae & solis omini fuere ; cuiusmodi exempla multa sunt apud scriptores. s Caart. L. IV. Plat Pelop Eceb. Chron.) Nec ergo vereor halluci nationem ad dure, Romuli tempore aliquid extraordinarii circa solem contigisse. Fχechias enim Rex illi fuit coaetaneus. De hoc SS. asserit. dum aegrotaret, solemio, lineis retrogress i m. t a. Reg. m. ctos b. ant. L. Io. Et cum Judaea respeelu Italiae 3 o. Gradibus sit Orientam Iior . sol vero singulis horis I s. gradus dimetiatur, s lem Italiae duabus horis tardius oriri, quam Palaestinis, eertum est , Crassa tn. Minerva, non Astronomica exam
494쪽
quitati & magnitudini Urbis condonanda sunt 3 Quia tale miraculum orbis , modo ordinario oriri haud potuisse videbatur. & divino hinc semine, divinis viribus, ad eam producendam, & primos ejus moderatores procreandos, opus fuisse, haud ita absurde,
ctitudine, facta computatione. Quydisi ergo istud miraculum EZechiae, hora matutina solis in horigonte Judaeorum apparentis, 3. & dimidia vel vi contigit, in Italia fuit i. & dimidia vel secunda diei hora. Pone jam solem vel paulum retrogressum, facile infra horiZontem Latii visibilem post juga Pennini absconsus delitescere.& Chlamyde sol operiri potuit. Miraculum vero istud tempore matutino factum esse, apodie ice ut probem, non habeo ; sed eadem est probabilitas pro matutino , quam pro alio tempore; Cui accidit, de quo loquimur, extraneorum testimonium c Plat. Perie. de sole illo Tempore eclipsin passo. Et ESA JAM inspicientibus,
in Lamentatione HeZechiae aegrotantis, illum Regem inistroducere anxium per totam diem usque ad noctem. Optantem ut ad minimum crastinum diem videret: Ecdum ita per totam noctem angitur, Esajas in paroxysmi apice advenit, emplastrum ficulneum applicat s sed de ejus effectu dubitat rex, petit signum , & impetrat.(Vti. IX. Ia. II. a I. Et si multorum Criticorum more, sententiam meam enixe defendere animus esset, haherem adhuc HERODOTUM pro me milietantem, qui Cyaxare Lydiam debellante ait, ii iiμlevi εγενετο. c Herod. Clio. Pol mn. Nam tempus non omnino abhorret. Sed scio, illum Xerxis tempore Eclipsin descripturum, solem omnino e coelo discessisse scribera, quare allegatam ejus phrasin (veritatis magis quam sententiae meae amans non captabo.( Obiter occasione Miraculi, quod EZechiae contigit,
495쪽
g. XU. Illi ergo, qui novis rebus student, probe attendant, an te licem circumstansiarum concursum praevideant : Et caveant sibi rebelleS animi, ne nimis confidant Fortunae, alioquin rempublicam turbaturi, sibique suisque exitio futuri. Fortes Fortuna , sed non semper, jusat: & audacissimi Vix fortes dici merentur i nam tantum fortis ab audace differt, quantum providus a meticulos .re, Regem praeeipue anxium fuisse de haerede, antequam moreretur impetrando; quam circumstantiam in S. literis non reperi, etsi in se vera esse possit. Nam tribus post morbum eius annis Manassem ei demum natum esse patet, quia I s. annis postquam convaluisset vixit E-χechias, & relicto Manasse filio duodecenni de fune lasest. (WReg. XXI. r. a. Chron. XXXIII. I. Sof L. X. C. V. Sed quomodo in Josepho dicitur, hunc vixisse annos cum hoc posito juxta Josephi verba antec dentia, qui illum regnasse annos asserit, Manasses
mortuo patre juvenis fuisset anno r. 22. adeoque natus, T. annis ante patris morbUm, qUo in. tempore juxta
eundem Josephum EZechiae nulli hucdum erant filii. Impossibile est , Historicum doelissimum exactissimumque talem errorem commisisse, quare cum indubius eraror in MSe. lateat, loco I . ponenda absque scrupulo 6 . Quod nondum factum miror hoc enim modo Josephus & secum & cum SS. facile eonciliabitur. His affine est, quod tradunt, ipsum Amulium eum Rhea colvisse, septum armis, quo magis pUellae metUmincuteret, &, ne facile agnosceretur, ob insolitam culi is speciem. Unde potuisset esse orta fabula de Martis cUm puella concubitu, & quod ajunt quidam, remissio supplicii capitalis Rheae juxta LL. infligendi. Amulli precibus fae a. &c.
Id Dctum jam in nupera ct O SEP HI Editione Germ. OLO. B. OTTII. l. c. H.
496쪽
Praelectionum S 'Di putationum,
Speciminis Publici edendi gratia
praescripta. v Qua occasione & qua lege haec Themata Philosophica poblici juris fuerint facta , ex Praefatione adjeeia quiliis bet videbit. Post edita vero Specimina Cathedra haec Cl. PETRO de CROUSAZ, Philosophiae antehac jam Professori, illo eam flagitanti, fuit commissa, cum ex aliquo jam tempore ex Aula Hassiaca domum redierat ; Sed ipsi simul Collega datus vir Rev. & Cl. RANC. G MOUL N de MONTAGNI, cuti praesertim Theol. Nat. O Metaphsica Pensum a Suprq mo Magistratu fuit demandatum.
497쪽
Ling. Graec. iv Ethices Professor Publ.
S. P. D. PLacuit summo rerum humanarum Moderatori& Arbitro, jam ante quosdam menses ex dolorum & aerumnarum ergastulo ad coelestem evocare sapientiae fruitionem virum Clarissimum
atque Celeberrimum FRANCISCUM FR LDERICUM A TRAITORRENS, dum viveret , V. D. M. Philosophia atque Matheseos in . Academia L A US ANNE HI Professorem P. O.
qui per annos undecim spartam suam ita exornatavit, ut bonis & eruditis omnibus obitus ejus in florente adhuc aetate flebilis acciderit atque luctuosus. Cum itaque ex morte Viri desideratissimi suo rectore & doctore sit orbata Cathedra, Illustrissimae Reipublicae BER MENSIS Proceres, Academiae Patres Benevolentissimi, pro perpetua & provida in bonas literas cura, de successore in locum bea. te defuncti surrogando animum adverterunt, ex cuinius ore sapientiae, Veritatis, adique co nitionis solidae regulae atque praecepta avidi auditores excipe
498쪽
SIrent. Ut ideo ad vacuam Sedem Philosophicam talis surrogari posset, qui non tantum Philosophiae sit Professor, sed & PHILOSOPHUS, pro more recepto atque legibus illustris Reipublicae, Claris simi atque Doctissimi Viri, ad Specimina publica
in materias praescriptas priuegendo atque dispo, tando, jubente summo Magistratu, ab Amplissimo Senatu Academico fuere evocati, qui suam in scientiis Philosophicis sagacitatem & eruditionem publice exponerent, atque diebus sorte praescriptis probarent, se esse Philosophos veri nominis.- Per Philosophum autem nos intelligimus talem virum, qui perpetua claritate, & tanta, quanta fieri potest, simplicitate causas rerum evolvat s rationes solidas atque suffcientes de iis, quae tanquam Veritates agnoscit, vel tanquam falsa & inania rejicit, producat s quae sint initia, progressus, causae & ra. riones rerum lucidis & certis argumentis evincat lveritatemque in omnibus meditationis & laboris
scopum praefigat, sive illa ab ARISTOTELES PLATONE . sive a C ARTE SIO &NEWTONO , vel etiam a LEIBNIXIO vel
li OLFIO fuerint tradita ; quique ab omnibus praeconceptis opinionibus sit immunis & liber, ne
amore vel odio ductus veritati & cognitioni ob cem ponat. Cum ergo sanctissimi Senatus Patres constituerint, spartam vero Philosopho decernere, themata haec praescii pia typis mandari, atque ad eruditissima certamina omnes bonarum literarum Fautores, Cultores, atque Amicos volunt invitari. Veniam tandem deposco, si praescripta Praelectionem l
499쪽
etionum &. disputationum themata non omnibus arrideant. Me equidem facile defendo, si quidam putent, me ex proprio vortice a vicino fuisse abre pium, cum RECTORIS munus mihi collectionem & dispositionem harum quaestionum imposuerit ; meam vero , quam potui, dedi operam , ut illa argumenta seligerem , quae apud Philosophos nostri temporis sunt & celeberrima, atque productis ex utraque parte rationibus agitata. Haec adjicienda putabam, ne quis mihi forsan occinat, non tibi rerum cavsas Q origines , corporum coeles,vm motus, naturae is mentis humanis abdita, rimari sorte datum, - - Tua te jactes in aula.
& Pastori in loco dicto se Lim,
Ad diem Is. Sanuarii, M DCC XXXVIII. I. Materiam Praelectionis matutinae dabit Responsio ad Quaestionem et Ouomodo origo mali contra om
nes dissicultates stificienter possit explicari is drasendi '
Il. Materiam disputationis pomeridianae dabunt sequentes Quaestiones et i
SCientia, fides & opinio, de eadem re, an in uno eodemque subjecto di tempore consistere eossint
500쪽
a. Logica naturalis suffciatne ad cognoscendam veritatem ac vitandum errorem
s. Verumne sit illud LEIBAITI ANU M. praesens gravidum esse futuro E c . Deturne status perfecti aequilibrii s. Verene dicatur, quod CART ESIUS, si hucusaque provixisset, systema harmoniae amplexurus fuisset
G. Mundus potueritne creari a Deo ab aeterno E . An Essentiae rerum sitnt aeternae Es. Num Cl. WO LFIVS in sua Theol. naturali intelle ctum divinum ex plurium mundorum possibilitate demonstrative deduxerit 3 p. An systema influxus Physici repugnet veritatibus aliunde cognitis et uod nihil sit sine causa sui, O qtio iis essectibus determinatis debeat esse ratio determinationis eio. An omnia quae sunt, sint aeterna & infinita , ut asserit SPINOSA e , 11. Num definitio amoris MOL FIA N I sit genuina, & nemo ante illum amorem ita definiverit Ella. Num ex corruptione & putrefactione aliquid possit generari, an vero conjunctio utriuSque sexus reis' quiratur I3. Undenam maris salsedo sit arcessenda : 1 . Cujus naturae sit Vis Electrica, & an omnia coropora hac virtute sint praedita Eis. Quaenam sit ratio, quare magnes ferrum attra
li inde sit, quod non omnis materia potuerit in ordinem convenientem redigi e
I . Fatum Platonicum & Stoicum quomodo inter se disserant EIS. Num Cometa una cum omnibus Planetis primariis revolvantur circa Solem in umbilico Ellipseos constitutum . secundarii autem circa suos primarios,