장음표시 사용
681쪽
iudicabunt omnes, quibus vel mica sanae mentis concessa est. Notat etiam ad lo c. citatum ex Luca LICHTFOOTUS in Hor. Hebr. p. m. sta. quod Judaei omnes Messiam expectaverint, atque inde etiam nihil frequentius fuerit, quam jurare per desiderium suum videndi hanc consolationem. Sed haec ita no ta & apud Philologos obvia , ut probatione longa neutiquam opus habere mihi videantur. Ex his autem bonus lector jam facile colliget, quod haec expectatio, sive sedula observario, in nullam rem aeque commode suadret, ac in Judaeos. Sententiam illam communissimam, atque Viri s Doctis etiam receptam,
de expectatione in res omnes tranSferenda, nolo attingere, illa enim , mihi certe. refutatione neutiquam
opus habet. Qui autem immanem, stupendam &horrendam illam prosopoeiam statuere volunt, atque rebus inanimatis suspiria tribuere rum faciant, non impedio. Facile equidem sentio , Viros Doctos mihi obiecturos et, tales fere prosopoeiaci in scriptis V Te.
stant prosopopoeiarum in sacris literis exempla. Sed ad haec facile respondemus, quod illa loca ex sensu seripturae propheticae sint explicanda, & in quibus sub
nomine, coeli, terrae, pecudis agri, fluviorum, monistium aliud quid, quam inanima haec elementa intelligenda ; ut haec ex regulis Theologiae Typicae dc Emblematicae satis sunt nota di cognita. De noc vero certi sumus, quod in his Pauli verbis talis statuenda foret prosopopoeia , quae admitti plane nequit ;cum non tantum suspiria & desiderium huic creaturae gementi tribuatur, sed & observatio revelationis
filiorum Dei, imo, quod plus est, spes libertatis filiorum Dei. Quis autem dixerit, quod haec ad aliam creaturam, quam rationalem , simulque in mysteriis salutis
682쪽
salutis eruditam, reserri possint Sed liceat mihi ui ros Doctos , hanc expectationem ad sentiles etiam transferentes, rogare, undenam illa Durivia observatio gentilium, & unde illis spes & observatio adveniat liberationis filiorum Dei, qui de Deo, foedere gratiae, de Messia venturo, ignominiosam mortem subituro, Ecclesiam per omnes terrae partes erecturo, nihil exaudiverant Cujus erat expectare, quam illorum, quibus di facta & cognita erat promissio e qui sentiebant iugum humeris suis impositum, & anhelabant illam a magistris suis jactatam salutem & redemtionem. Tribuitur vero haec sollicita observatio, Inres , crevitarae. Vox haec diverso admodum sensu occurrit tum apud LXX. tum etiam in scriptis Novi Testamenti;& hinc recipere debet hic illam explicationem, quae huic loco aptissime convenit 3 significat enim S res creatas omnes, siaepius mundum, hominem, naturam animi, & mentis affectiones, magistratus civiles, &c. Cum autem ni iras significet tapissime homines nondum ad statum fidelium & gratiae translatos, Marc. Io: IS. COl. I: 23. non video, quid impediat, quominus etiam Judaei nondum hactenus ad Christum conversi hoc nomine veniant. Sed longo verborum apparatu opus non est ; Probatshanc nostram assertionem verbis clarissimis & lucidissimis Apostolus Jacobus, ad Judaeos in scribens, cap.
nos sermone veritatis, ut essemus primitiae ejus creaturarum.
Quilibet vel leviter attendens, videt, quod hic locus ita pro nobis militet, ut nulla plane objectioni latici sit relicta , Judaeos vocat Jacobus & Q vel x Drar, quod idem est & ab eodem themate descendit, atque primitias, ut Paulus in loco quem prae manibus habemus versu a 3. Hinc rectissime BL AC NALLUS Anglus, qui quantum novi solus est, qui eam dem
683쪽
dem mecum fovet sententiam, in Critica Sacra p. 3I .m dua Ceaeuis, habere ar--Ioc, in esse Toα - Tae Stu Rumodis , meo quidem judicio, ejusdem sunt potestatis 3 hominem vero nondum salutariter emendatum, stave Adaeus Me Graecus sit, unu ceterum; voce designaaei, hinc imprimis concludo, quod Rami lime, emendatus dicitur homo,
Gal. o: Is. Et haec quidem lassicere possunt ad probandum . quod haec sollicita obiervatio creaturae nemini tribui possit, quam Judaeis.... s. VIII. Cuinam tribuendus sit sollicitus prospectus, iam
vidimus. Ad sequentia nunc recto pede Dergendum, in quibus rationem declarat Paulus, qui it scopus iuratio observationis hujus , est autem revelatio Filiorum Dei. Haec vero observatio & desiderium secundum illam, quam dedimus, explicationem, includit omnia illa magnifica Dei, Patribus V. Testamenti facta promissa, quae felicem statum temporum N. Testamenti spectant . contra distincte ad servitutem vet. oeconomiae. Noverant Iudaei. se esse filios Abrah mi secundum carnem, jactabant se, sibi factas cum exclusione gentium promissiones, se solos habere jus accedendi ad Dcum, nihilominus tamen non omnem hactenus tanti beneficii senium habebant , imo pintius aperte dicit Deus apud Prophetam Jeremiam , quod eor neglexerit, quae verba repetit Paulus Hebr. 8 et s. Robis n-Aη - ά--γ 3 Factum hoc quidem in tota oeconomia Vet. Testamenti, cum Deus Judaeos duriori dominio subjecit, specialius vero eos puniendo per gentes vicinas, vel alias poenas iis imponendo. Atque inde Judaei omnes liberationem expectabant. Hinc etiam praedicabant de Messia, eum futurum summum Sacerdotem, imo Filium Dei, qui nos gratos possit facere Deo. ut haec prolixe enarrat PHILO UDAEUS, A vita Moss. Lib. i. di ex aliis inlaper Iudae
684쪽
Jud aeorum scriptis id exponit BRAUNIUS in Commemtar. ad Hebr. p. Ma. Qui erant fideles Judaei, quoarum cor Spiritus Sanctus illuminavit. illi anhelabant ardenti desiderio videndi hunc Messiam , qui gloriam
eorum universo mundo declararet, atque hoc modo di suam gloriam & majestatem , & filiorum suorum splendorem & felicitatem in altissimam lucem colis locaret. Quoties autem Deus in scriptis V. T. Israelitas filios suos vocarit, hoc loco repetere neutiquam necessarium duco . vide Exod. et aa. Deut. Id et L. Elaj. ol: Io,
S. IX. Pergendum nunc ad versium as. qui ita se habeti
tiaraia, ra. Quam apte iterum haec Pauli verba cum systemate nostro conveniant, etiam videbimus. Quae est illa cui creatura, de qua est quaestio, Judaei scit . est subjecta Mihi haec doeiovile est totum jugum Ceremoniale, quod Judaeis fuit impositum , propter eum qui subjecit , hoc est propter Filium Dei , quem adumbrabat. exhibebat, praefigurabat s Ideo certe lex erat Paedagosus ad Christum, ut eodem hoc jugo ad fidem in Messiam deducerentur. Quod si via dissent Iudaei, etiam hoc oncre per fidem suam maxima parte fuissent sublevati. Ne autem temerarius videar, legem ceremonialem - - T vocando, fa- .cile, quantum consido, poterimus probare, sub hoc nomine choragium illud rituum Leviticorum esse in telligendum. M αταuir Graeci vocant, non rem tantummodo vanam atque inanem, sed communiterrem, quae magnam utilitatem non praestat 3 probavit hoc ad hunc locum CLE RIC US in additam. ad Hammondum ex LMeiano, quae jam describere nolumu', videatur ipse. Hunc etiam sensum haec vox obtinet
apud SEXT. EMPIRIC PYRRHON. mpo pos.
Lib. a. c. Io. p. m. IIJ. edit. Fabris. Eap M varo'νησα
685쪽
Mie Haemoetrovιαν. Si igitur docuerimus, ad neutrum horum Atilis es', evertemus , meo quidem iuditio, omnem circa has vanum Dogmaticorum laborem. Plura testimonia noa Io adponere, nec certe opus. Ita secundum nostram datam interpretationem , haec ceremoniarum FGTaciota
xxit eadem plane est cum illa inutilitate, de qua Paulus Hebr. : is. de cultu Levitico loquens dicit: 'As a
sae si is peAec , Abolitio enim facta eri prioris mandati, propter ejus infirmitatem di inutilitatem. Quam legem ergo Paulus ad Hebraeos scribens vocat inutilem, hanc eandem ad Judaeos Romanos scribens vocat vanam ;, quia hominem justificare non potest, & per quam nec Iudaeus, nec Graecus, licet eam rigide observaret, vitam consequi posset , ut inde a Propheta EE ehiele haec lex dicitur Barata non bona, cap. 2o: as. α, ab Apostolo D elementa mundi. Gal. :3.
Col. a: s. Quid iam maiorem secum fert claritatem di probationis vim i Quod Paulus vocat in hoc lico, quem prae manibus habemus, vanum, illud appel. Iat in alio loco infirmam di inutile. Huic legi cereis' moniali Israelitae erat subiecti, nec tamen per illam salus illis ulla erat expectanda , quid ergo iustius , , quam hanc legem cum vanitate comparari e Reliqua hujus versus manum tendunt iis quae diximus. Legidi iugo ceremoniarum creatura omnis Iudaica fuit subjecta, sed non sponte, sed coacti fuere ad hoc lingum maximum portandum , Deus enim illis hoc imis posuit, ut hoc satis constat, nec explicatione vel prindatione indiget. Quis scopus fuerit Dei hanc cereis moniarum innumeram copiam imponendi, iam attugimus- Finis Dei erat ex una parte, ut populum ad idololatriam proclivem puniret, ex altera, ut cotibdie Judaeos per has umbras figurasque ad futurum Messiam
686쪽
Messiam deduceret. Si vero per hanc vanitatem vet. lemus intelligere illam stagilem, pereuntem atque vanidam , non legis ceremonialis, sed rerum humanarum , formam & aspectum, quorsum quaeso dela-bcremur An de Deo potest dici, quod ipse creaturas vanitati subjecerit e An non ipse homo per lapsum ad vanitatem se praecipitem dedit Quis dixerit,
quod creatura non sua sponte, taura, non voluntarie, sed propter eum, qui subjecit illam, vanitati, hoc est conditioni fluxae atque fugaci, fuerit subjecta. S. X. Pergimus ad consideranda verba commatis a I.
Sau. In spe, quod di ipse creatura liberanda sit a sertatute corruptionis ad libertatem gloria filiorum Dei. In hoc verisse huic creaturae adscribitur sertistus corruptionis , quae opponitur libertati gloriae filiorum Dei. Docet vero in his Paulus, quoa illa Faeta ovxie, de qua in versu praecedenti, non sit vel perpetuae vel longioris durationis, sed quod vanum hoc Leviticum iugum datum fuerit cum spe liberationis a servitute corruptionis. In his pi Mia et e * oeae, idem est, quod in versiu praec denti ματαιοτηψ . ut mox videbimus. Subjecti fuerunt Istaelitae Uet. Testamenti jugo ceremoniarum, non ut perpetuo haec durarent, sed ut ab his mundi elementis liberarentur. Atque omnis ille ceremonia. rum apparatus docebat Judaeos, haec diutius durare non posse, quam usque ad adventum Messiae, in quo haec omnia iuum habitura forent implementum. Hinc patres dicuntur 'ρηATi oves , antesperantes, Ephesi i: Ia. ut hoc etiam de Judaeis explicat Celeberr. ROELLIUS in Commentar. Epist. ad Ephes p. DF. cum dicit et Ja- diu speraverunt ante Chrsi adventum in mundum , quandorentes in hospites tectamentorum promissonis spem nondum
687쪽
habebant, Ephesi et: ia. Christus erat spes Israelis, eius adventum di redemtionem per ipsum secundum promissiones patribus factas duodecim tribus enixe sperabant, , expectabant, Actor. ag: ao. & ao: o. . ct ideo Batus illorum t merito dicitur natus spei. Atque iterum notandum ,
quod hanc spem soli Judaei habuerint, cum soli sub
veteri oeconomia essent m p )U gens sancta, peculium, Exod. is et S. Deut. : o. soli erant filii Dei, Exod, raa. Devi. I : I. Esej. 63: Io. Ratio est, quod Deu, his Israelis filiis solis dederit mandata di statuta, non a tem reliquis gentibus. Psal. I rao. Habebat autem pro objecto suo haec Israelitarum spes Libertatem a servitutate corruptionis. Fideles sub V. Testamento liberi non erant, sed erant sub servitute , Hinc in hoc versia utriusque oeconomiae status ci describitur & opponiatur, libertas scit. servituti. Haec autem haud dubie consistebat in cottidiana coactione scribendi chir graphum per sacrificia contra se ipsos, in subjectione servili, qua parebant patribus carnis di innumeris praeceptis ceremonialibus, ita ut non servi tantum, sed dioincti di captivi fuerint, Elaj. 6i: I. constituti in fovea , in qua non es aqua, Zach. s: II. Dicitur vero haec se vitus 3vAtia The m opae servitus adriricta rebus infirmis. Ita certe adscribitur praeceptis ceremonialibus, plane ut hic Col. a: aa. Pol quam enim ibi Apostolus locutus fuisset de elementis mundi atque dogmatibus
ceremonialibus, addit: 'A te παν- ite o oear, ouae omnia sunt infirma, nullam consolationem vel pacem conscientiae adferentia. Ergo m Q aeac est sh tus servilis occupatus circa res, non magnum com dum, nec perennem felicitatem nobis adferentes. Talis erat conditio Iudaeorum , in cultu Levitico externo occupatorum, quique corruptioni di infirmistati, post Christum abolendus, erat subiectus. OPpositum servitutis, infirmitatis, sive corruptionis , est libertas gloria, de qua jam prolixius nolumus disse
688쪽
rere. Nemo est qui nesciat, libertatem esse palma. rium bonum Novi Testamenti et hinc etiam in omnibus systematibus prolixius haec solent tractari, ad quae etiam lectorem remittimus. LAMPIUS per hanc libertatem gloriae intelligit maximum gradum perfectionis fidelium, hanc subjungens rationem , quia fideles non possint gaudere maxima libertate, quamdiu aliquid adest, quo detinentur ad omnia ea exequenda quae ad summum Deo honorem reddendum pertinent. Exercit. in Psal. f. p. III. S. XI. Devenimus nunc ad ea verba, quae hactenus tantum noctis & caliginis plurimis interpretibus habuisse videntur, cum Apostolus versu aa. ita scribit: o D-
Novimus , quod tota creatura congemiscat, ct una parturiatusque num. Ex iis, quae jam dicta sunt, quilibet haec verba facile intelligit. Diximus jam supra, nos per
ereaturam, cujus frequens in hac pericopa mentio, imtelligere Iudaeos talos. Huic creaturae tribuitur primum sollicita Messiae & felicioris oeconomiae expectatio versu Iy. huic creaturae etiam tribuitur vanitatis sub ctio, versu ao. Ipsi adscribitur spes liberationis versu a I. st nunc tandem gemitus di dolores parturientium; Ergo eadem est erectura, cui haec adscribuntur, nec contra se invicem ullatenus pugnant, sed haec omnia sunt justissimo ordine subordinata. Congemiscit haec creat
ra, ex ratione versu vigesimo & vigesimo primo jam allata, quia est vanitati, iugo duro acerbo, servituti ad nihil proficienti, iubiecta. Quae jam variae &fere infinitae sint de hac creatura sententiae, jam ab initio Dissertationis diximus. Ego vero iam honum lectorem testem compello, & assertionis nostrae albi. trum , an non ex iis, quae iam occupata sunt, lucidicrimis argumentis & rationibus fluat, Paulum in hoc
689쪽
Ioco intellexisse fratres suos Judaeos, tanto desiderio Messiam petentes, flagitantes, exorantes & expectam tes. Neminem autem, quantum novi, hactenus Iegi, qui solos Judaeos ad hanc creaturam siuspirantem di anhelantem referat , quam solum A NTONBLACRIUALLUM in Crit. Sacr. N. T. pag. M . Anglum, quem nuper Latina civitate donavit Christoph. mollius. Itaque, inquit, vi άντί-s essens Judaica, eaque fide Sematori nondum de ta di consem crata. Quaedam etiam, licet pauca, argumenta attinlit Vir Doctus, quibus hanc suam firmaret sententiam, plura haud dubie & fortiora additurus, si rem totam , qualem haud dubie concepit, longis rationibus voluisset fulcire. Sed hoc loco respondendum ad argumentum fortissimum, & quod plurimis vere Achillaeum videbatur, & illis praesertim, qui To RGR:
rerum universitatem, nobis pro creatura gemebunda obtrudunt, dicentes, quod omnis creatura ingemiscat.
Ergo, si omnis ingemiscit, dicunt, non soli Judaei.
Facile reponimus , quod haec eadem illa sit creatura, de qua jam saepius Paulus fuerat loquutus. Tota ergo Iudaeorum natio collective sumta vocatur Tσσα Qiari , scit. omnis Judaeorum populus i facile enim fine mora videmus, quod Apostolus non omneS creaturas, nec omnes gentes intelligit, quia statim inversu sequenti hanc universitatem restringit, dicens, non solum autem illa, sed di ipsi, qui primitias spiritus habemus, ingemisiimus. Ergo Paulus sub nomine creatuTagementis non intelligit creaturas novas, qui primitias Spiritus Sancti jam acceperant, Sc ideo etiam sub nomine, ciret nulla quaerenda creaturarum rationalium universalitas. Haec mihi adeo clara videntur, ut nulla difficultas locum admittere possit. Norunt etiam interpretes omnes, quod vocula R non semper in scriptis N. Foederis ita universiditer sit accis
Pienda , ut non saepius potius me um hominum
690쪽
numerum, quam omnes indiscriminatim homines significet, cuius rei exempla Theologi plurima producunt. Cum ergo dicitur, quod omnis crearara ingemiscat o parturiat, de toto Judaeorum, Messiam cum promissa liberatione expectantium, populo intelligendum est. Aperte qnim distinguitur a Tardi. illa quae jam primitias Spiritus Sancti acceperat. Ergo voera est natio Iudaica, nondum illuminata. Nec certe gentes , minus adhuc creaturae retia
quae, sive animatae sive inanimatae, promissiones defuturo hoc Liberatore & Servatore ignorantes, inse- miscere possunt; nam verum illud tritissimum, ignoti valla cupido tribuitur vero non gemitus tantum, sed &
. f. XII. De hac vero creatura, quam supra descripsimus, dicit primo Paulus, Omahi, una congemiscit, tantum ergo valet quod En quam apte & egregie hoe iterum universae genti conveniat Judaicae, quae non quasi ore & pectore suspirat, omnis Nel tota illa gens gemit . pressa jugo legis, pressa illo tempore, quo Apostolus haec scribebat, Sceptro Romano, gens luhera in alienam & peregrinam redacta potestatem, gentilium & idololatrarum horrens capistrum s Una
ergo tota illa natio gemebat, optans, anhelans , calidis precibus expetens, illum Goelem promissum , a quo sibi terrestria potius di mundana comoda, quam spiritualia promittebat. Noverant Iudaei, tempus adventus Messiae per signa a prophetis descripta advenisse, inde quid optatius , quid gratius, evenire potuisset, quam magni liberatoris adventus e Merito ideo illum gemitu, suspiriis , precibus, imo & lacrymis provocabant & accersebant. Pergimus ad dolores partus, in quibus exponendis hactenus interpretes artem suam & industriam frustra collocasse videntur ;