Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

671쪽

gemitus, dolores partus , servitutem, liberationem, gloriam &c. adscribit. Hinc omnino recte de hac e plicatione dicit Rev. GEORG. LUD. RHODIUS in Bissere. ad h. I. p. - . quod haec possitio peccet in hy-t Pothesi, qua nititur, & in scopo sermonis Apostoli , quod optime observatum.

S. III.

Aliam tuendam sibi sumsit sententiam TR ID LE RUS in Examine quorundam locorum N AD P. O. qui per intelligit angelos, Sed haec opinio certe talis videtur, ut prolixa refutatione opus non habeat. Ab angelis ad homines, speciatim vero gentiles . hactenus nondum conversos , intelligendos descendit

celebris LOCΚHIS, quem presso pede sequitur J ONC O URT IUS , cujus sententiam prolixius ex

posuerunt Auctores Actori laud. Lips. ad ann. IJIC. p. p. Cur autem hanc sententiam non possimus nostram facere, impedit praesertim versus is. in quo Apostolus dicit, quod ereatura anxie expectet revelationem

filiorum Dei. Quis autem mihi significabit, quomodo entilibus, revelatione omni destitutis, tribui possit sollicita observatio & desiderium adoptionis innumerum filiorum Dei. A gentibus non conversis ad conversias procedit CLERICUS , in suo ad notas Hammond. ad h. l. additam. Huic vero sententiae repugnat nexus omnis dictorum Apostoli in capite septimo & octavo, ut postea prolixius, eum ad nostram sententiam probandam ventum erit, demonstrabimus. Fortioribus autem argumentis nixam explica- tionem exhibuit LAMP IU S, in commentario ad Ps. s. p. se . qui sensu latiori haec omnia accipienda comtendit his verbis si si Quidam ad instantem Ecclesiae Minter gentes , praecipue in Imperio Romano, stabiis litionem, alii ad universalem Iudaeorum & Genti--um in fine mundi conversionem , alii ad consum

672쪽

H mationem mundi universalem post resurrectionem M mortuorum, ab Apostolo collimari putant. Ego vero censeo, Paulum haec omnia simul intendere se potuisse, & vere intendisse , & mox postea p. Sos.se Potius ideo creaturam mysticam hic intelligimus , is sub cuius universitate Ecclesia , tam militans quamis triumphans, comprehendi potest, unam panegyrinis in oeconomia N. Testam. conficiens. Impedit autem, quo minus sententiae Viri Magni accedamus, lata nimis sententiae expansio in omnis creaturas, etiam illas, quae aeterna fruuntur gloria, ct de quibus ce te dies non potest, quod adhuc sint vanitati obnoxiae 3 Notandum etiam , quod Apostolus aperte dicat, illam creaturam esse gementem, qua congemiscito parturit, una cum illa quae primitias spiritus acceperit , Hoc autem non quadrare in illos beatos coeli lincolas, quilibet facile animadvertit. Alia autem a gumenta, quae contra hanc sententiam objici possent, videbimus, cum in s abigenda nostra sententia O cupati erimus. Non tandem omittenda sententia LIGΗTFOOTI in Hor. Heis. ad h. l. qui per hanc

- Creaturam gementem omnes gentiles vel mundum omnem

ethnicum subauditi, hoc potiuimum motus argumemto, quod Evangelium fuerit praedicandum T M, Marc. Io : is. & Colosi . I: a 3. atque Iudaei o hem gentilem vocarint numn Hanc etiam sententiam latius sibi explanandam sium sit Rev. & Doctiss. RHODIUS in Misceli. Duisburg. Tom. a. p. - . Quae vero in hac assertione obveniant dissicultates, iam verbo diximus, in brevi ad sententiam Lochii Ac Geruei epicrisi. Magno quidem labore & molimine id egit supra laudatus Rhodius, ut hanc stabiliret explicationem ; sed pace Viri Diasti, rationes illae & doctaedi ingenii acumine allatae, tantae mihi hactenus esse non videntur , ut in illius castra discedere possim.

Cum hac etiam conciliari potest illustratio IO u. X X 3 Gin

673쪽

GOTHO FR. LANE MACHERI in Bibl. Brem. CIUS VII. p. VIo. statuentis , quod quidem sperni non possiit explanatio illorum, qui statuunt mundum gentilem intelligi debere ; hac addita observatione, quod . probabile sit. Paulum in his respexisse ad opinionem

Judaeorum, in adventu Messiae innovationem & re. stitutionem mundi afferentium. Ad hanc vero novam dilucidandi rationem optime respondet Rev. at

que Docti C. IVO LEIUS in Car. Philolog. ad h. l. quod non sit credibile, Paulum in veritate certa di indubitata ad falsam Judaeorum opinionem respexime, per quam gens illa variis praejudiciis imbuta, in falsia de adventu Messiae sententia fuisset corroborata. S. IV. Enarravimus jam tanta , quanta fieri potuit, brevitate, Eruditorum in hunc locum Paulinum sententias. Ad nostram iam probandam & confirmandam nos convertimus. Lectori vero certa & perspicua nostra fiet explanatio , cum Nexum uerborum Apostoli loquentis recte investigaverimus , ex hoc enim omni S nostra fluet, tanquam e scaturigine deducta , explicatio. . Antequam autem ad nexum sermonis Apostolici accedamus, pauca praemittenda videntur, ad ea confirmanda, quae m. sequentibuS CX- ponenda erunt. Cum enim in eo simus, ut probe

mus , totum Caput Septimum & Octavum in se continere orationem Pauli ad Judaeos s paucis demonstrandum est, tempore Apostoli plurimos Romae fuis se Judaeos. Hoc enim licet cerium & manifestum sit, ut plurimi id largiuntur interpretes s nihilominus tamen non sine splendidat argumenti specie objici potest, pugnare contra fidem historicam, Romae tum temporis Judaeos fuisse, cum primo sub Tiberio, testes O SEPHO, Antiq. Lib. XVIII. c. s. p. m. Fra. edit.

Havere. & mox postea sub Claudio, teste LUCA,

i Actor.

674쪽

Actor. IS : a. de SUETO N. in Claudio, cap. a r. fuerint ejecti & expulsi. Ad hanc objectionem non sucfieit respondisse cum quibusdam : aut non omnes Judaeos Roma fuisse ejectos: aut plurimos statim ex locis peregrinis iterum Romani devenisse; sed dicendum est, quod inde a tempore Caesaris ingens Judaeorum turba Romae habitaverit. Erant autem isti Judaei Romae habitantes disparis fortunae , quidam enim Jus Civitatis Romae obtinuerant, alii amem hoc beneficio non gaudebant, sed in tanto hominum confluxu quocunqu* modo, vel nefariis artibus magicis, vel mercatura , victum quaerebam. Plurimos vero Judaeos Ius Civitatis Romanae habuisse . nobis manifestum atque certissimum est ex Edictis, Senatus Consultis, & publicis monumentis, a IOSEPHO in hanc rem allatis, Antiq. Lib. XIV. cap. s. p. m. si . et seq. Extat etiam apud PERSIUM locus latis apertus, ex quo colligimus , quania solemnitate Judaei Romae habitantes natales Herodis celebraverint, Sat. F. v.IS .

Herodis Denere Hes, unctaque fenestra, 'Dispostis piliquem nebulam domuere lucem, Portantes Uiolas, rubrumque amplexa catinum Catida natat thnni, tumet alba fidelia vino, Labra moDes tacitus recutitaque Sabbata palles.

Ex his Judaeis vero Romae commorantibus illi haud dubie urbe fuere ejecti, qui non tantum Jure Civi. tatis carebant , sed etiam plebs flagitiosa, turpis &inutilis, habebantur ; In urbe ergo illis tantum locus concessus, qui & Civitatis jure , & honestioris vitae fama gaudebant. Ad hos, sedem laremque Romae habentes, Paulum potissimum respexisse, in iis locis in hac sua epistola , quae ad solos referri possunt Judaeos, certum est. Haec brevius te praemittenda videbantur, cum non sustidiat dixisse, Romae fuisse Ju-ι - X X daeos,

675쪽

daeos, nulla tamen addita latione, quomodo ibi post geminam ejectionem potuerint Commorari.

Est ergo certum, magnam fuisse Romae Judaeorum copiam, ad quos Paulus saepius in hac epistola, tanquam fratres suos, legis Moiaicae peritos provocat. Ad Nexum iam accedimus, cum in illo futurae nostrae explanationis fundamentum consistat, quo ii quide deducto & demonstrato , reliqua plana viden, tur omnia. Hunc autem petimus inde ab initio Capitis Septimi , in quo Paulus hanc suam concatenam tam orationem, quae usque ad finem Capitis Octavi perdurat, orditur , imo etiam in sequente Capite Nono plurima, ex mente quorundam Theologorum, ad solos sudaeos spectant. Primum autem & invictum argumentum, sermonem in capite septimo spectare ad Judaeos Romae habitantes, haud dubie ex eo peti debet, quod statim versu primo dicit: γοωr m Fae vo-μ ou AαAM , loquor autem legem cognoscentibus. Proposuerat

equidem Apostolus in capitibus praecedentibus quatuor argumenta , ad veritatem iustitiae fidei asserendam, sed illa non tam directe ex oeconomia legali videntur desumta, ut haec, quae iam profert capite

septimo & octavo S licet ego Cl. BR AUNIO contradicere nolim , qui asserit, quod iam capite secundo , tertio, quarto, imo quinto & sexto, plurima sint, quae ad Judaeos solos pertineant. Selest. Sacri Lib. I. c. a. Scopus vero Apostoli est statim ab exordio capitis septimi, docere fratres suos Iudaeos, quod non amplius sint sub dominio legis, sed quod per abrogationem legis facti sint alterius domini, nempe Christi, atque planissima comparatione hoc demonstrate An ignoratis fratres, inquit, legem tantisper dominari homuni quamdiu illa vixeris , nam foemina maritata viventi viro devincta es per legem, quamdiu is vixerit, se vero mortuus

676쪽

serit, liberata est a lege viri. Hominem ergo considerat cum lege in triplici statu, vel conditione triplici. Primo, ut conjugem marito amatam , in statu intogritatis , in quo Adam erat constitutus, cum lanctus prodiisset ex manu Creatoris, & in quo ab hoc marito omnem felicitatem expectare & accipere potuisset. Secundo, ut adulteram , quae nihilominus m net sub potestate mariti, cuius voluntati & imperio ita est subjecta, ut omnem poenam ct mortem ab iulo debeat exsipectare, & talis est homo post lapsium, qui legem dicentem audit, maledictus qui non fecerit veraba legis, Deut. 2 et 26. atque sub hac iam relatione populus Iudaicus proponitur a propheta Elaj. so ri. Sic fatur Sehooah, ubi est libellas divortit matris vectra, quo eam dimissi e ecce propter iniquitates vectras venditi estis , di propter transgressiones dimissa es mater vestra. Tertio tam dem, ut mulierem ab imperio dc potestate huius mariti liberam & jam alteri junctam, cum hic maritus, scit. lex. jam sit mortua, a. Cor. II: a. haec autem

mulier jam sit facta sponsa Christi illam redimentis ab execratione legis. Nemo iam est, quantum com fido, qui non videat, quod hac demonstratione Apostolus Judaeis usum legis in temporibus N. Test menti, contradistincte ad jugum V. Testamenti, v luerit depingere. His iam positis, clarissimo am mento infert Apostolus, Judaeos non amplius esse sub lege, sed sub gratia, in qua iustitia Christi se habet ad sanctificationem huius sponsiae, ut eausia iuris ad istam gratiam nobis imputandam cum dono fidei. Ab hac demonstratione pergit Paulus, comparando effectus legis sine gratia , versu p. usque ad Ia. effinctus vero legis per gratiam, a versu Ia. usque ad. quae omnia vero prolixe docet & probat Coc GEJUS in suo Commentar. ad h. I. atque MOMMA in me. an stricis ad DF. ad Rom. p. Ir. ct seq. SAL. mn Tu in opere Ana t. Tom. a. p. saJ. ad quos etiam lectorem X x s remit,

677쪽

remittimus, cum brevitatis studium prolixioribus esse jam non permittat.

Declaravit in praecedentibus , capite praesertim . septimo Apostolus, legem esse abolitam , justificationem e fide per Christum adductam, atque jus ad vitam nobis acquisitum atque donatum , & exinde iam fidelium de his certitudinem ad futurae haereditatis possessionem infert, cujus fructus & testimonium sit xAdeo poeια, bonae & tranquillae conscientiae gloriatio; Hanc autem certitudinem. ut ex praecedentibus longa rationum serie ex oppositione legis mortuae & legis spiritus deduxerat, ita nunc subsequentibus adhuc argumentis fratres suos, hujus justitiae fidei, & liberationis ab omni condemnatione legis certos reddit, ex adoptione, ex fine creaturarum ad gloriam filiorum Dei anhelantium, & ex primitiis Spiritus S. per istam gratiam se manifestantibus. Quae omnia prolixe pr hare possemus , si ulla in his remaneret difficultas.

Cum aurem ex unanimi Theologorum consensu haec omnia sibi cohaereant, atque concatenatam orationem nobis ob oculos ponant, hoc labore prolixiori supersedemus. Fecit autem id prolixe & pro sua ervi ditione HENR. HEIDEGGER US in suo Comem ear. ad Epist. ad Rom. p. II. ct seq. Nullum ergo potest remanere dubium, finem atque conclusionem totius ratiocinii de usu & relatione legis sub oeconomia Vet. Nov. Testamenti ad illos etiam spectare, ad quos

suum sermonem direxerat Paulus, nimirum ad Ju- daeos. Primum ergo argumentum, quo Paulus pra

cedentem assertionem & demonstrationem de Justutia fidei, de inde pendente futura glorificatione pri bat, desumtum est ex eo, quia adoptamur in filios Dei ; Atque satis constat, quod adoptio sit effectus rixastificationis, cum qua conjungitur libertas Christia-

678쪽

na se tanquani necessarium consequens adoptionis ,

quia qui in numelum filiorum atque haeredum est cooptatus, filiali libertate. Deo servit. Haec autem ut communis est omnibus electis & justificatis, nihilominus tamen praecipue credentibus Israeliti, primario adscribitur, di quidem in ipsa hac Epistola cap. s : . cum PauluS ad eosdem hos suos fratres scribit . quod illorum sit adoptio, di gloria , di testamenta, di legislatio, di cultus, re promissiones. Ratio haud dubie inde petenda, quia Deus Israelem volebat primo invitari ad bona foederis gratiae , cum esset filius primogenitus , Exod. raa. Inde in hac relatione Israelitae magnis prae gentibus gaudebant praerogativis. Licet autem , ut dictum, adoptio pertineat ad omnes fideles & ii,stificatos ex omnibus gentibus, inde a mundi natalibus usque ad finem ejus collectos & colligendos snihilominus tamen in hoc loco Paulus specialiter loquitur de adoptione Israelitarum, quod liquidissime ex eo videmus, quia opponit versu is . spiritum servitutis di timoris, spiritui adoptionis Erat autem hic miritus servitutis & timoris sub oeconomia Vet. Testamenti, cum Israelitae essent sub paedagogia legis, sub iugo ceremoniarum , sub potes ate elementorum mundi, in statu servorum severiori domino subjectorum Gal. : I. sub tutoribus atque curatoribus, qui Judaeos arctius cultui Levitico & observationibus lega-

Iibus adstringebant sub poena mortis. Ergo Apostolus in hoc primo argumento, ad probandam ius libam fidei & liberationis ab omni condemnatione, iterum alloquitur Judaeos, opponens, ut semper in his duobus capitibus, T. sciI. & S. statuta servilem in Vet. Testamento, & statum adoptionis & libertatis in diebus gloriosis Nov. Testamenti, & ex hac oppositione lucississime patet, sermonem esse Apostolo de adoptione Judaeorum credentium. Quod etiam roborat

vocula . respectiva ad tempora V. T. Praeceden

679쪽

tia. Ex perpetua ergo collatione oeconomiae temporis Veteris a estamenti, & libertatis Novi Testamenti, quam Paulus in hoc toto capite octavo usque ad verissum io. instituit, colligi potest, etiam sequentia ex eadem hac connexione esse intelligenda & explananis da 3 ut jam in sequentibus clarius adhuc videbimus. S. VII. Propius nunc tandem ad rem nostram accedimus. Postquam ex nexu demonstratum fuit, quam directe omnia praecedentia hactenus ad Judaeos dinheant applicari, exinde concludimus, quod etiam ea, quae de creatura gemente videnda erunt, de Judaeis debeant intelligi , si probare possimus, omnia illa ve ha PAULI inde a versu Ise. usque ad as. in Judaeos ita quadrare, ut de nulla alia re aeque commode pos sint intelligi. verba Doctoris Gentium in commate

Nam sollicita observatio creaturae expectat revelationem fili rum Dei. Vocem x Toxoeeαδοκια; interpretes omnes hactenus vertunt per sollicitam exspectationem, atque hunc

etiam significatum obtinet apud Lexicographos. Imterim non minus significat sollicitam rei alicujus Observationem. Videmus hoc est II OS EP HO de bello

Probat etiam ex Polybio RAP MELIUS in Annot.

Philolog. ad N. T. quod a Tonaere oviae denotet observati nem alicujus addentus. Componitur autem ex praepositione aeTe, ex M vel re, caput, & δoκα- vel δοκευ ,

quod observare , videre, exspectare, &c. significat, quia homines aliquid obstruantes erecto capite illud o, servant, ut haec latius DIE TERIGUS in Antiq.Bibl. p. Is r. SCII REIUS in Commentar. Ling. Graecae p. D. & alii exponunt. Germanice, secundum vim Graecae

680쪽

Graecae vocis, haec ita vertenda essent: Fbstrum et

murtet hie Ereatur mit stuleristinent tauri bie ciba balitiing bet Ainbern Botte Quid autem aliud esse pi

test haec asToxaeapoma, quam sollicita signorum adventum Messiae praecedentium, ut & Messiae promissi, iksecundum oracula prophetarum venientis Observatio. Nota erant Iudaeis signa temporis, in quo manifestandus erat in carne Messias , Indeque Iudaei inscriptis V. Test. nobis proponuntur, ut in specula advenientem diem & salutem exspectantes constituti;& hinc non fideles tantum, vera fide eum amplectem tes, ad exemplum Simeonis in remplo Luc. aras . sed communiter Judaei omnes, illum enixe observa-hant & exspectabant, quia futuram ab illo redemtio nem ex servitute sibi promittebant. Probat hoc CI. SCHOETGENIUS in Hor. Hebr. p. an. quem exinscribere nolumus, ut & VITRINGA Observat. Ser. Lib. V. cap. c. p. m. Is. Hinc beneficia, quae in adventu Messiae sibi promittebant, magistri Judaeorum vocabant , numn ridi mri redemtionem futuram, & nin nrim myri falutem futuram. Ut ergo sensius clarus & ape tus emersat, dicendum, quod per .iron eatoxiar intelis ligenda sit observatio & accurata contemplatio omnium illarum rerum memorabilium, quae eventurae ecsent proxime ante adventum Messiae, quae Judaeis cerata erant instantis nativitatis Salvatoris mundi res i. monia. Haec omnino ita explicanda, ut omnis apis . parens tolli possit obscuritas 3 nam ex hac observatione certi erant Iudaei in expectatione Messiae jamjam

. advenientis. Si vero Rome sto v vertamus per exta

spectationem, obscuritas oboritur , quis enim liquiadus sensus in hac versione, sollicita exspectatio creatura exspectat revelationem filiorum Dei e Ita haec verba ex Graeco textu transtulit verso vulgata an autem huic

versioni lucidus sensus insit, an claritas & perspicuitas spiritui sancto ubique familiaris in illo inveniatur, judiis

SEARCH

MENU NAVIGATION