Memoriale vitae sacerdotalis

발행: 1801년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

5ω Μ ΗΜ Οn I A L TModb alius pro infirmis inopinato pericIitantibus extrema salutis remedia efflagitet: Modo alter speciali gratia motus, dolorct CCatorum tactus intrinseCus , poenitentiae vinum et oleum postulet Tu autem aberis; et sic cessabit mihi lucrum Lucrum quidem animae illius quae in originali culpa proe baptismi defectu migrabit. Lucrum infirmi illius qui cum peccatis non remissis ad aliam vitam transibit. Lucrum peccatoris illius poenitentia moti qui, Cum te in gratiae momento non invenerit, brevi oblitus timoris sancti, ad te ultra non redibit; iterumque menses set annos forSanin peccatis et impoenitentia transiget. o lucrum cessansi 5 damnum emergenS.

4. Quid tibi videtur tandem, fili 3 Si quis

dominus hominem quemdam Constituerit, ut vigilet, ne fur veniat et domum suam perfodiat: Ille vero custodiam relinquat , secedat ;intereaque fur Veniat, perfodiat, Spoliet.

Sanh dicis: homo ille furti et spoliationis

Fili, iterum mutato nomine de pastore non residente sententiam dixisti. Dum abest ille, via ad domum gregis mei lata patet: venit malus, et per scandala intrat,

352쪽

VITAE SACERDOTALI s. 541 et aufert verbum de Corde fidelium, ne salvi fiant. O fortis armatel custodi ergo Constanter atrium tuum.

Te praesente, iri pace erunt omnia quae possides : te vero absente , fortis inimicus Superveniet , qui universa arma in quibus Confidis, auferet, spoliaque tua distribuet. 5. Fili, quid doces patres Z Quid matres ZHoc certo, ut filios suos tenellos nunquhm sibi ipsis permittant; verum Semper Custodiant , inspiciant, obServent: Ne forte in ignem decidant, vel in abyssum ruant : ne imbelles h feris trucidentur : ne incauti quid mali faciant. o fili, tam pater, tam mater nemo debet

esse, quam tu.

Tenct ergo filios tuos sub custodia tua, quemadmodum gallina pullos suos sub alas. Noli esse sicut mercenarius fugiens, ad quem non pertinet dis ovibus. Cura ut vix nisi necessitate coactus discedas: et tunc quidem provide ut bonus et fidus amicus vices tuas rito suppleat.

353쪽

MEMORIALE

De summo Romano Pontifices, capite misibili Ecclesii, Christi in terris Vicario. 1. Eoo Salvator mundi, postulavi Patrem meum, et dedit mihi gentes in haereditatem.

Ecce dominor k mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbiS terrarum , benedicens universas CognRtioneS terrae. Multiplicavi semen meum super stellas Coeli: repleta est terra ovibus meis, et ego Pastor bonus ovile meum, Ecclesiam meam dilectissimam ipsis paraVi. Ovile istud nunquam subvertetur , filio Ecclesia mea usque ad consummationem Saeculi inconcussa remanebit. M. Fundamentum est hujus ovilis Petrus. Super hanc enim petram aedificavi Ecclesiam

meam.

Et quemadmodum qui fundamentum domus evertit, totam domum diruit : ita et qui

Petrum vel sucCessores ejus solvit, totam Ecclesiam subvertit. Tene ergo, sili, tene Petri et Successorum ejus fidem, et unitatem indeclinabilem.

354쪽

VITAE SACNRDOTALI s. 54SQui non est Cum illiS, Contra me est: et

qui non colligit cum illis, dispergit.

Oves meae vocem illorum audiunt: et qui non audiunt, non Sunt ex ovibus meis. S. Vide , fili, vide turmas illas ovium miserandas , quae relicto Petro super aliud fundamentum voluerunt Sibi ovile exstruere.

Vide quomodo similes fuerint homini dedi

sicanti domum Suam Super arenam.

Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt Venti, et irruerunt in domos illas; et ceciderunt, et fuit ruina illarum magna. Vide Graeciam, vide Angliam, vide tot alias regiones quae se 1 Petro Segregaverunt. Vide: non unitatem tantum, sed etiam fidem ipsam sine qua impossibile est mihi placere , perdiderunt. Vide se contra populos fideles, qui in ovili super Petrum fundato remanserunt. Vide quomodo inter fracti labentis orbis ruinas impavidi et illaesi perstiterunt. Descendit pluvia errorum, Venerunt flumina persecutionum, flaverunt venti seductionum, et non Ceciderunt Ecclesiae illorum, quia fundatae Sunt Super Petram. 4. In Petri Romana Sede nullus unquam sedit haereticus: in hac fides nunquam defecit.

355쪽

544 Mnnion TALE Idcirco, fili , serpens antiquus , inimicus

ille pessimus, qui tanta malignatur in Sancto, effficacius nunqukm habuit medium, ut oves meas depraedaretur et mactaret, Dym eas APetro et SuCCessoribus ejus Separare. Diligenter adverte omnes quae Serpserunt

et serpunt Iiodiedum haereses, et videbis illas non alio modo fuisse stabilitas, qukm per hanc h Romano Pontifice discessionem. Adhuc, fili, ob oculos tuos sunt, adhuc in annalibus tibi offeruntur horrendi illi haereseon patronorum Contra Petri suCCeSSores rugitus ex imis inferni ipsius faucibus deprompti. Nec mirum, fili. Qui vult domum subverctere, fundamentum aggrediatur neCESSE ESt. Vis ergo, fili, oves in via veritatis et salutis tuto Conservare 7 cura ut, quanto plus Romanae Sedi adversatur cum suis Diabolus, tanto magis tu Cum tuis, ei maneas firmiter addiC-tuS : SCiens quod unum sit ovile meum et unus Pastor.

Vigila cauto , siti et sta immobiliter in Petri sedis fide.

5. Neque tantum Petrus et Successores ejus sunt Ecclesiae meae dilectae fundamentum; sed et agnorum et ovium Pastores, CunCtOrumque

356쪽

mm DE Pontificum Principes; totius corporis Ecclesiae meae visibile Caput. Pondera verba haec, ffili, ausculta diligenter hos Romanorum Ponti si Cum titulos. Si Pastores omnium Sunt, ipsorumque Ponti sit cum Principes; ergo et tu, quantum magnus alths in Ecclesia meli sis, illorum ovis, ipsisque inferior es. Si Caput Ecclesiae meae visibile, ergo debes illos tanquam me, CujuS ViCarii sunt, vene

rari.

6. Declina, fili, diligenter ab iis qui hos

tangunt Christos meos, et in istis prophetarum meorum ducibus non Verentur malignari. Libros qui contra eos impio deba Charitur , velut Diaboli ipsius opera odio et horrore Summo prosequere , et se Vulgi manibus quantum in te est, eripere Satage: Sciens quoniam inCentiva sunt rebellionis, non contra terrenum Principem, sed contra meipsum summum Ecclesiae totiusque orbis

Dominatorem.

. Profunda igitur erga Romanam sedem religione plenuS mBno. Exhibe ipsi sincerissimum amorμm , indivulsam fidelitatem, et debitam obedientiam.

357쪽

Do obedientia EPiscvo Proestandri. 1. O a n D i, fili, praepositis tuis, et Subjaceeis : e Ce praecepi tibi, et tu Observare spopondisti. Promisisti Episcopo tuo, et sucCessoribus ejus obedientiam : vota tua redde, et Pretio-SuS eris in Conspectu meo; melior eSi enim obedientia, quam victimae. Vide, fili, ego hostias et oblationes Patri meo non dedi: sed cum corpus aptasset milii, veni ut facerem voluntatem ejus. Quadi placita serant ei feci Semper : factus sum obediens usque ad mortem, mortem autem

p. Praelatus tuus Pastor tuus est, Episropus tuus, quem Posuit SpirituS meus Cum czotoi is regere Ecclesiam meam, CujUS ES membrum , ipso pervigilat super te, quasi rationem redditurus pro anima tua : Cura ergo ut Cum gaudio hoc faciat, et non gemenS. Subjice te ex toto corde, propter Deum, Plus adhuc ex Charitate, quum eX nBCeSSitnte.

358쪽

Multo sane tutius est, fili, stare in subjectione , quam in praelatura. In humili subjectione, sub Praelati regimine, multam invenies quietem: Si vero te subtrahas ab obedientia, te etiam subtrahes a gratia. O filii si non libenter te subdis, signum est Certe , quod multum Carnalis sis; quod non in me, sed in te vivas, et inordinate te diligas.

S. Quid magnum , fili, si tu qui pulvis es et

nihil, te homini subdis; quando ego omnipotens et altissimuS, qui cunCta creavi ex nihilo, me propter te homini humiliter subjeciῖFaCtus sum omnium humillimus, ut superbiam tuam mea humilitato vinCeres. Disce obtemperare pulvis : disce te humiliare terra et limus : disce ad omnem subjectionem te dare. 4. Murmuras forsan intra te : quare SiC ,

inqui S, quare sic corripit Τ Quare sic prolithet 2 Quare sic praecipit 3 Quare sic ordinat 7

Quid est quod loqueris, fili 3 Qui tangit

eum, tangit pupillam oculi mei. Correptio tibi videtur asperior, mandatUm durius. O homo inanisi quid habes conqueri Io sordido peccator, qui toti Θs Deum ossendisti, et infernum multoties meruistit quid Potes Contradicere t

359쪽

348 MEMORIALE Exardesce potius Contra temetipSum, et non patiaris tumorem in te Vivctre.

5. Sed ad quid hoc y Ad quid istud Z In

necossariis obediam ; in inanibus non interest. Quid siti Z Vis igitur judicare judicem tuum, regere ducEm tuum 3Inania dicis qnae tibi praecipit Praelatus: jam ergo spernis ullum. Nescis quod, qui spernit eum, me Spernit Inania dicis quae jubet: noli, fili, saperes plus quhm oportet sapere e si tibi temere

judicanti inania videntur mandata praecipientis; sane inanis non est observantia obedientis. Cura teipSuni : non de praecepto, sed de observaritia praecesini rationem reddes. obtempera igitur Praelato tuo, sine recalcitratione; obedi, sicut manus capiti : illa utiquo, sine haesitatione et murmuratione ,

Exequitur quidquid sibi a capite praecipitur. En regula tua : DC similiter. 6. Rogo te, fili; nosce eum qui praeest tibi in Domitio , et monet te: illum in charitate abundantius habo : illum honore maximo

prosequere. UnCtus enim meus eSt. Cave ergo ne inobedias , ne rebelles, ne detrahas, ne murmures , no maledicas. Alariam contra Moysem murmurantem lepra.

360쪽

punivit: Core, Dathan et Abiron contemnentes Aaron, terra dehiscens absorbuit: mi sum Ochogiae , qui Eliam irridebat, ignis Consumpsit: Superbientem et nolentem obediro Sacerdotis imperio, mors manere debuit. Quanto putas deteriora mereri suppliCia, qui legis novae PriDSules spernens, meiPSum spreverit, et ita Spiritui gratiae contumeliam

feceriti CAPUT LXXVII.

De amicis soligendis.1. F1L1, amico fideli nulla Est Comparatio. Si honum et amicabilem virum ad societatem tuam inveneris, magis amicus tibi sit quam frater. Causam tuam cum illo tracta, et bonis ejus Consiliis anima tua dulcorabitur : si mala tibi Evenerint, per illum sustinebis. Erit tibi protectio fortis , medicamentum vitae et immortalitatis : et videbis non essa dignam ponderationem auri et argenti, Contra

bonitatem fidei illius.

SEARCH

MENU NAVIGATION