In epistolam encyclicam, a sanctissimo domino nostro Benedicto papa 14. datam ad omnes episcopos ditionis ecclesiasticae 19. Februarii anni 1749, Petri Pompilii Rodotà commentarius ..

발행: 1749년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

ad IN EPISTOLAM BENEDICTI XIV.

dierant Patres apud Theodonis Villam (a anno Sos. Hoc verbo . Fixtae satis significatur , Psalmorum recitationem non synco- pando, non mutilando, non cursim & festinanter, nec verba ico inmiscendo, instituendam, sed integre distinis eque pronunciandam .

Detiole. Videlicet, intimo cordis affectu . Dum divina Eloquia psallimus, id versetur in corde, quod lingua extrinsecus profert. Alioquin faucibus canentium dulcia non sunt Eloquia Dei. Inde quippe Regi David dulcia divina Eloquia evadebant quia voci mem concordabat ;=quo onabat in faucibus , hcc cum metua Poluptate ruminabat. Sic illum Psa imi locum exponit (1 Radulphus Flaviacensis. Ut Deo jucunda & grata , contingat laudatio nostra , opus esse ait Ioannes Chrysostomus.(3 ακυβgaue m Gestir sis: accurata canentis attentione . Qui enim , pietatis studio intimaque animi devotione vacuus psalmos recitat, non Deo canin , sed aeri , quia vox tem re distunditur; ut apposite animadvertit auctor argumenti Psalmorum( ), quem nonnulli laudatum semctum Joannem Chrysostomum esse putant. Concinit assertio Petri Blesensis (s ,

cujus verba ad propositum argumentum mirifice conducunt r

cal resine devotione, es quin aes sonans, cymbalam tinniens:

Avium est, solo labiorum motu garrire, inanique voce cantare: hominum vero, devoti animi sensu & compunctione, piae voluntatis motu & assectu , rei divinae operam dare. Qui assiduis ac voluntariis mentis prolapsilonibus obnoxii sunt, impietatis nota Deum per jocum illudere videntur , hominesque bene de illis sentientes in fra udem inducere . Concilium Trevirense II. anni i s v. 6 Canonicis debitum pensum absolvetitibus, reides imitatem ab oculos ponit, sit voce psallentes, quidvis potius quam Deum animo versent: Gid autem est in socequidem psallere, ineute aut is domum aut fruta circumire, nisi

52쪽

bistaei fauere, Deum irridere Ex quo constat, eos, qui

sola vocali lectione seu cantu putant adimpleri Legis Ecclasiasticae praeceptum , longissime a veritate aberrare. Recitantibus divinum Ossicium , oratio vera, quae est actus Religionis, gratus que Deo, praecipitur. At sine attentione interna, oratio, quae in ascensit mentis ad Deum sita est, nec veri cultus, nec verae orationis rationem habet; quin imo est quaedam species hypocrisis, & simulatio orationis. Attentionem mentis ad orationem necessariam, jure divino imperatam , probat Natalis Alexander (i . Itaque ad divini ossicii recitationem ita necessaria est mentis attentio , ut praecepto non satisfaciat, qui per Officii partem notabilem syonte mentem ad alia distrahit. Quibus omnibus hactenus recensitis, multum lucis accedi ex litteris Apostolicis 1 Baninicaeo XIV. datis ad omnes Episcopos cet) .

Dum enim ad orationem mentalem,caelestium munerum Theseu,ris omnes allicere studet, ejus naturam explicat , vim perpendit , & utilitatem commendat. Est & aliud grave damnum, quod peregrinationes mentis iis inferunt, qui devotione vacui divina recitant Ossicia. Illae enim potissima causa sint, teste S. Hieronymo (s , cur cael stes gratias plerumque non assequamur . Si enim aridum habemus animum, pietatis expertem , dissipatum , & peregrinantem ad alia, non corde, sed inani voce psallimus. Appositam rationem tradit S. Cyprianus ( ) his aureis verbis: aeuomodo te

oadiri a Deo postulas , eum te ipse non audias e Vis esse Deum

Memorem tui , cum rogat, quando tu ipse tui memor non sis e Eamdem sententiam semel iterum que S. Joannes Chrysost mus (s expressit, cum Antiocheno Populo recte orandi praec pia tradebat: Cum inter orandum non audieris Perba Dei , mado Deus exaudiet vocem tuam e Nihil mirum proinde nobis videri debet, ut stite monet Remigius Altissi orensis

53쪽

G, si Deus, Davidis precibus motus, ejus votis annuit, quia ita Camue e concordabat intemetio mentis: cantus autem illorum, , quorum cor longissime a Deo distat, rebusque terrenis detaxum haeret, nihli est in conspectu illius insegrunaitai sis, amrugum asinorum . Late profecto excurrere posset hoc arguis mentum , si omnia Conciliorum testimonia congerere vellem, quibus religiosissimi Antistites in Canonicos animadvertendum esse censierunt, qui non devotione cordit, sed vocit tantum ea-nora modulatione , debitum suae servitutis pensum absolvunt . Inister plures Canones ad ejusmodi absurda tollenda procuses, vi- de , quos Moguntinum, d Trevirense II. (a anno Is p. cel hrata , ediderunt.. ce E lopra la parota detote, cosi pure soggiugne .sum ad esseium tardis Officium cordis , quod attinet ad eos, qui in Ecclesia psellunt, praeclare explicat S.Joannes Chrysostomus est, interrogat, in cordibus e Respo det , eum inteustentia et i a μὴ - στι----s

vim , Ac M : D: no n os quidein verba laetiatur , mens autem extra vestur undique vagares ; sed in ungua ab anima audiatur. Ejus, qui corde canit, partes sunt, mentem ad Deum erigere, in ejus que contemplatione defixam tenere; ne, dumi vox Deo canit,

sensus alio duinis, fluctuans aberret, ac inepte huc illucque cursitando vagetur. Radulphus Tungrensis ( egregie perpendit testimonium illud Psalmistae r Deo pecta Angelorum actam tibi. Canonicis cavendum esse ait, ne Angelos Dei, qui rite eanentibus praestolaut, sita desidia a se avertant, subireque regantur dira ejusdem Prophetae, inaledicta jacientis in eos, qui opus Dei faciunt negligenter . Ut autem iidem Canonici ci Beneficiarii, quid sibi expediat, intelligant , ea noscant, ac

Disiti sed by Coos i

54쪽

prae oculis habeant, opportet, quae laudatus Austre in opus deis ducenda proponit : Meni nostra c. inquit coarcor et ram Boce,

uando ad inimis O pium ast Imm eum di dentia a prae sentibus uniuerss quinque se retrahat, O divinis inhaereat, ut cri

Iestia ei dura revelentur. Eanidem sententiam iisdein sere ver- his confirmat Martene ca). Fieri non potest, ut Angeli intersint Psalmodiae illius, cujus lingua dum loquitur, anima ad inepta avolat, & ad terrena se deprimit. Qui animum a divino cultu abstrahunt, di ad profana cogitationes suas convertunt

audiant Petrum Blesensem (α , qui gravissimis verbis eorum oscitantiam objurgat et S murmoratis in Oreo, si serpentina consiliasibilatis ad invicem, spatinae alimum a de time subtra. huis ta forantur, si obrepunt rogitationes immundae Asuendo , von es hie PDImus jucunda decoraque laudatio . Huic Psalmodia ungelus inimicus a Ru ; elongatur autem Amicas proximus. Ne proinde Clericorum in choro agentium lingua, muto corde, inaniter perstrepat, intelligant, oportet, satis non esse, A preces ore dumtaxat murmurant, nisi etiam corde, intim

que pietatis assectu persolvant. nee enim Deo eccepta es Or rio , ut scite Cassiodorus (s scribit, si pura mens idem gerat, quod explicat vox Camici. Eodem pertinent haec S. Isidori ( verba; AAM My eius t , -- p-r PFac re eum prudenta , b attento vigilamique animo strucri.(D tae it tanto norem precipito o. Irreligiosa praecipitis

animi festinatio summae levitatis argumentum praetret . praecipiti rotatione psalmos volvunt, impetuque cantus cursim teruntur, Cursorum potius quam Cantorum appellatione comis prehenduntur. Venatoriam hi docti artem , stimulis agitari via dentur , quo sestinanter ad extremam Officii recitationem properent.Religiosi viri nonnumquam immodestissimam hanc Cantorum temeritatem in dies spectant, dolent, ac detestantur .

55쪽

Experientia cognovit Cresso lim ci , quae memoriae prodidit de Iceleritate Cantorum , in magnifico quodam Templo divini officii pensem persolventium: Mentior , nisi iiderim in perantiquo in nobilissimo Templa, ubi olim O eia divina constat imeredibili omnium pietate celebrata , ita indistis, minat De lituragor in caneudoproperantes,ut cam essent dispartiti hine inde Oaria

D viduae Horae caneremur , non prius ad medium dersiculam pari una seniret, quin sequentem versiculum alte ra praeciperet. . Praeteritis temporibus commune ac pervulgatum fuit, in ter minutos saltem Cantores Ecclesiasticos hoc vitium. Antistia, res, quibus Canonicorum disciplina concredita est, bene & ordine facturos censiaerunt, si diligentia & auctoritate sua huic malo remedia praescriberent; &qua humilitate, animique an sectu Clerus Rei divinae operam dare deberet, edocerent. Summa cum laude hoc munere perfunctus est Crodogangus Metensis Episcopus, qui in sua ad Canonicos Regula de Cantu & stantoribus divinorum Osficiorum , quamplurima praeclarissime Praecepit, atque in primis: PNisi in Ecclesia non cursim, aut in excelsis, atque inordinatis , seu intemperatis socibus , sed plane ,retaeide cum compunctione cordis recitandi ; ut in recitantium mens tuorum dulcedine pascatur; ta audientiam aurei illorum pronunciatione demulceantur. . Luculentissimas has praeceptiones a Crodogango mutuo a ceperunt, atque evulgarunt cap. Is . Patres Concilii Aquilaranensis anno Sir. (1 Inde recentiores Antistites, sepius in eum- idem abusum suos Clericos labi animadvertentes, illosa praeci- ipiti festinatione ad distinctam devotamque Psalmodiam avocare studuerunt; ne dedecus Ecclesiis , aut Ecclesiasticae disciplinae stam grave vulnus inferretur. Synodus Senonensis anni I 8s.(s habet et Laudes divinae per singulas horas non cursim ac sta uetanter, sed tractim eum pausa decenti. . . . reserenter ab sinis . bui persolvantur. Senonense Concilium transeripsit hanc sem sten- j

56쪽

tentiam ex Sest xl. Concilii Basileensis. Id ipsum statuit Syn dus Coloniensis I. sub Hermanno, anno is 36. (i Laudes aera vinae non cursim ac festinanter, sed tramim; non truecate, sed

integre , dipium , de te, reverenter decantentur. Profecto dedecet Clericorum gravitatem injucunda & praecipitoli Psalmodia . Nam si habitum spectes, totus compositus est , comcinnus, & gravis; si voces audias, incompositae, fugaces, &ineptae. Quare recte constitutum esse notat Binnius (x , ut Clerici tunica talari, & superpelliceis mundis Choro intersint, quo suas partes esse agnoscant, tramis, & cum debita gravitate divina celebrare officia. Ideo autem tractim, S eumpausa decenti divina ossicia perse luenda esse sanxerunt Patres, ut meditandis, animoque volvendis Lloquiis Dei animum intendant Clerici. Caesariensi populo hanc laqdem tribuit S. Basilius (s , quod media nocte sura gens diuturnae Psalmodiae operam daret in Ecclesia, meditant ScripturaF, G animum attentum, in eor evagationis experi sibi ipsi comparabat. S. Anselmus Episcopus Lucensis( , cui E clesiasticarum rerum, cultusque divini sollicita fuit cura, ita Canonicis suae Ecclesiae psallendum esse praecepit, ut mente contemplarentur, animoque serio agitarent verba, quae psallendo pronunciabant: quod eius vitae Auctor ita commemorat: almos quidem, ut eaute ta meditatim cantaremus, praecepit; alioquin, asipere increpavit. Sanctus Thomas Aquinas (s , qui Cantus Ecclesiastici discipli nam a censuris haereticorum egregie vindicat, ad suam sententiam comprobandam, rationem unam ducit ab utilitate, quam percipiunt Canentes, dum divinis verbis contemplandis diutius immorantur. At sibi enim opponit,

mentem per cantum abstrahi a consideratione eorum, quae canis tantur , dum circa cantum studet . Respondet , animum abstrahi a consideratione eorum, quae cantantur, si quia sudiosa

57쪽

eantu desereatur. Sed si quiet cantat propter demtioncm , attenutilis eo derat, quae dicuntur, in diutius immoratursuper eoactis. At qui fieri potest, ut animum Psalmis intendant, qui eoiarum sensum non assequuntur, vel ad minimum, qui nec verisba quidem intelligunte Audi acerbas Guillelmi Parisiensis ci

querimonias in Clericos saerarum Litterarum nimium rudes quos sua aetas serebat. Hea , inquit, quou o ut s

vos insensibiles habet hodie sanum David, immo Piritus Sasis reus, qui nihil prorsus piritualis armoniae ibi se uvit nihiI de iis, quae per Psalmoi yiritui Sanctus omnibus loquitur, intec

eunt, ve etiam cogitant. Quibus postremis verbis eorum oscistantiam redarguere videtur, qui divinas recitantes aut audientes Laudes, ne mentem quidem pio affectu excitant in Deum quod ad devotionem habendam sitis esse , Saoctus Thisas ac firmat : Lept ea, quae caretamur, quis aliquaudo non intelligat.

Irreligiosi praecipitisque cantus culpam a se amoliri quam doque solent Clerici, quod nimis prolixa Psalmodia in Choro

graventur. An haec excusatio pondus habeat; de an sit accipienda, alii viderint. Ad lectoris ipse mentem hoc tantum m do revocabo, veterem fuisse quaestionem , inter gravissimosae religiosissimos Patres agitatam et quid magis expediret, longa ne , an brevis Divinorum recitatio e Petrua Blesensis(x prolixitatem improbat; ut enim Cariusianiam quemdam Monachum , ad Cluniacenses transire meditantem , a proposito reis vocaret, ei ob oculos ponit urique ad nauseam, comfusamque Psa morum iterationem, atque farsuram . Haec senistentia neutiquam probatur sancto Petro Damiano(g , qui seriabens ad Cluniacenses Monachos , longam Offciorum seriem commendat, eo potissimum nomine, quod infirmorum Fra trum fragilitatem reprimat, & delinquendi propemodum occasionem tollat; quatenus, etiamsi velint peccare , vix possint, praeterquam si sola voluntate peccent.

58쪽

Utraque opinio facili negotio conciliatur, si mentem ad recitandi modum adjicias; sit nempe ex animo irreligiose, an ex animo pie in Deum atacto. Si enim Psalmorum recitatio studio pietatis sit vacua, longiores aeque ac breviores preces inutiales sunt .. Si vero recitantium animi sint ad Christianos affectus compositi, saluberrima est Psalmodia . Nec enim multiplex orantis sermo, sed sincera orationis intentio Deum nobis conis

et cis Asuere siue cordis devota intentione. Huc Petri Blesensis vota contendere videntur, cum laudato loco haec verba addat:

di psissentibus nore asest Asotio, uept eumdempsalmum mulier repetant , metues hie masenus jucunda decoraque laudatio . . ita ejusdem Blesiuisis Epistolam ad Abbatem de Gessam, in qua eteli sui fervorem non modice temperavit. Legenda etiam Epia stola Guillelmi Abbatis S. Theodorici ad Fratres de Monte

Deia.

gus (χ) in sua Regula monet, ut Canonici in ipso Cantilenae intervallo quietant Q Basileesse Concilium Sess. . it., & ex eoaynodus Senonensis anno a B - Clericos in Choro degentes omni ope hortatur, ut divina persolvant officia cum pausa decenti, praesertim in medio cujuslibet te euli. Satis nimia diligentia Rhemensis Sunodus anni 1 6 . ( Regulas tradit de prolixiore prolongatione cantus in ultimis syllabis; quin etiam, quae quantitatis, pronunciationis, di notarum ratio habendae sit, accuratissime docet.(b Obe i canto Aretolato consoci unifove. Sanctus Cyprianus ( inconditas orantium voces cobibuit; quod non tuo multuosa loquacitate preces jactandae, sed modeste oratio nostra Deo sit commendanda: quia Deus non vocis, sed cord i auditor est . Plurimum Conciliorum Canonibus cautum est , ut Clerus consona voce in Ecclesiis canat . Inordinatas estusasque

59쪽

. IN EPISTOLAM BENEDICTI XIV.

vociferationes amandant a Choro Patres Concilii Trullam. Secunda Trevirensis Synodus (i anno is o. Ecclesiasticae mel diae sua messe energiam probat, modo convenienti modulatio ne, ct consona voce devotus di religiosus Cultus Deo exhibe tur. Sed & Innocentius III. ca) cui in restauranda Ecclesiastica diasciplina, singula fere capita percurrenti, optata omnia contig runt , cantui modum posuit et utque Cantores consenis praeciis Uine vocibus concinerem , expressis verbis mandavit. Cum reipsa perspicuum sit, quid Clericis ad consenam omnique ex parte res indentem Psalmodiam instituendam praeliandum sit , nihilo tamen minus grave Sancti Nicetii cs testimoninm, regulas ad hoc opus accurate tradentis, proser-re juvat. Seso vox omnium vestrum, (inquit non Asona de bet esse, sed consona: non uetui insipieuter protrahat, di altercsntrabat aut unus humiliter , alter socem extollat ; sed innit tur ue quisque humi iter vocem suam intra suum Chori concimnentis ineludere , Non extrisecus extollentei aut protrahenter , quasi ad Italiam UZentationem Miscenter Gerre, neque hominibus placere seue . . Eui autem aequare se non potes Oeterii,

melios est ei, tacere aut Iema voce pseuere . Cantorum autem voces clijus nodi esse debeant, ut unisonum cantum edant, e

quisita diligentia tradit Rabanus Maurus ( . (i tae si Coros retra da Persone perite NI tanto fermo.Moderatoris Cappellae munus accurate describit Concilium Me-xicanum ( anni is 8s. Quid ex officii sui instituto servandrea illi est, peculiari titulo Concilii ejusdem Patres recensueta

runt.

S. Gregorio u Grande. Quam divinorum officiorum , sacrorum Rituum, Cantusque dignitatem in Romana Ecclesia quitidie intuemur atque admiramur, eam Romani Pontifices in

60쪽

duxerunt. Sanctus Gregorius Magnus, qui cum praecipuis totius antiquitatis , ut pietate, ita & litterarum gloria certare potuit, lueulentus ac praecipuus rectae Psalmodiae auctor habetur . Ante eivi tempora quaenam esse canentium disciplina, quae modulationis ratio , incompertum est Cardinali Bona . Constantinus Cajetanus ci) primordia Cantus Romanae Ecclesiae a Monachis Benedictinis repetit. Scribit, quod tribus prioribus saeculis Romanae Ecclesiae Antistites continuis exagitati persec Conibus, ob difficillima tempora, ea, qua par erat, majestate& splendore publice, suoque ordine divina officia peragere prohibebantur; proximioribus a Silvestro in Hormisdam Pomtificibus , qui pace fruebantur, haud parum dimicandum fuit contra immanem Barbarorum Tyrannidem, contra circenses, Lupercales, Theatrales , aliosque profanos Ririis , ut m gnum fuerit difficilisque aleae negotium rectam Ecclesiae fidem tue ri; non autem vacarit Rei divinae Ma jestatem amplificare, di cantui recte instituendo navare operam. Statuit deinde, Samctum Benedictum fuisse auctorem Hormisdae , ut CDrum componeret, tapsalmis erudiret: Monachos ad id opus adscitos esse a Pontifice, qui Clericis sacras etiam Litteras traderent , &Theologica Arcana declararent : Institutas paulo post ab Hia Ia rio Scholas Cantorum, in quibus Clericos Basilicarios Monachi erudiebant ad Cantus instituta, ut satis in Ecclesia diebus sestis, per annum recurrentibus, divinas Laudes rite persolverent. Haec Cajetanus , cui assentitur Angelus a Nuce (E , uterque Benedicti ni ordinis Alumnus . Quae quidem, & si veri

speciem ostendant, an veritati etiam censenda sint consentanea, in disputationem nunc non cadit. Id certum, Sanctum Gregorium Magnum eximiam laudem consecutum esse, quod, de si Cantorum scholas primus non aperuerit, novum certe canem

di institutum introduxit. Ad ejus namque aetatem varius disi, nusque per varias gentes fuit Cantus . In sola enim Africa v

SEARCH

MENU NAVIGATION