Ioh. Henrici Othonis ... Lexicon rabbinicophilologicum, in quo ordine alphabetico notantur et referuntur præcipua, quæ circa veterum hebræorum dogmata , ritus & statuta, in utroque Talmude Maymonidis & aliorum scriptis occurrunt. Ad utilitatem operis

발행: 1675년

분량: 833페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

341쪽

2 a Ique Prophetas. Israelita qui idololatra est , aut Epicureus nequaquam pro Israelita habendus est. Vt quis idololatriae reus fiat, sufficit confiteri idolorum cultum verum esse, etiamsi ipse idolis non serviat. S. Idololatra lapidatur & suspenditur, si

sciens volensque idola coluerit, alias si errore id fecerit, sacrificium expiationis determin tum offert. Senatus,omnes idololatrici cultus modos, scire debuit, ne lapidibus aliquem obruant idololatriae causa , antequam iiS constiterit hunc esse eius cultum. Simul ac aliquis diversi quid a vero numine dixerit Deum suum esse, etsi laterculus esset, capitis reus fit. Si quis habeat spinam infixam pedi suo , aut Videat dispersos nummos ante idolum , ne se incur-Vet ad eam evellendam, aut eoS tollendos noe Videatur se idolo incurvare. Prohibitum est, imagines facere na, ad ornatum, etiamsi non fiant ad euitum, ne per eas seducantur simplices myruri : restringitur autem hoc solum ad figuras & imagines nita ra protuberantes , in palatiis aut tricliniis, nam imagines mypauci depressis & coloribus expressas facere licet. Momon Hal Avoda Zarah. c. I. & 2. & 3. S. De variis Idolis, qualia sunt Moloch, Asima, Adramelech, Nergat Nisroch, Succot Be-noi, Kephan, Thammus, Theraphin, Baal Zephon, Baal Peor cuius cultus erat, ut se coram

S. Apud

342쪽

facto fere habitum fuit, Idolis atque Idololatriae convitiari. Hieros. Avoda Zarah fol. 3.3. Polluit Idololatria, sicut polluit foemina mei struosia: sicut dicitur , Abiicies sido una sicut quid menstruatum, dicesque ei apage. Esei.XXX. 22. R. Lazar dicit, Dices ei, apage; illud quod vocant faciem Dei, vocent faciem canis. Illud quod vocant vla ry fontem calicis, Vocent Pyyap Fontem radii. Illud quod vocant foserunam, Vocent do'a 'torem. Illud oppidum quod aliquando dictum est Bethel, postea dictum est Beth-Aven. Bab. Sanhed. sol. 93. 2. νη Νma bd Im Nunti tinata', 'I Omnis ire so prohibetur,prater irrisionem idololatriae, Repetitur hoc etiam in Megiliab fol. 23. 2. Vbi hoc additur. Licet Iudaeo dicere Cuthaeo ies, n)'pυν ni Ua impure Accipe idolum tuum, ct repone sub elunibus. S. Inter nomina probro a Idolis indita com

raris sidoleo esstes, ut iterum in Ecclesiam roducantur. Et paulo post , qui videt eos Pha7Ω stercorant id est seri antes idolo dec. S. Haec sunt tempora Idololatrarum, i. e. his temporibus cultum idolis praecipue praest re gestiunt idololatrat) ma,p Calenda rem

celebrant memoriam illius diei; quo ad reg-

343쪽

num perVenerunt, & quo hanc lucem aspexe

S. Idololatriam fovebant tempore regni Graecorum, litii, qui solebant adferre

tica idolis suis,inscribere fronti bovis & fronti Asini, nullam Dominis ipsorum esse partem in Deo Israelis; sed tandem illi ab Hasmoi is eiecti fuerunt, die 17Mensis νου, qui dies quoque deinde festive celebratus fuit. Megistah anis

cap. 2.

S. In universam apostasiam alicuius urbis lad idola, nemo animadvertere potuit praetcrSenatum LXXI. Virorum. Si urbs illa in limiti bus sita sit ob apostasiam non plectitur, net C licet ablato munimento in funibus , hostes lcommodius terram invadere possint. Si plares urbes in hoc malum inciderunt, nunquam ternae eodem tempore, sed una, vel ad summum binae plectuntur. Sanbed. c. I. . De Seductore ad Idololatriam vid. Sedunor.

IEHoVA : nomen sanctum nam nullibi nisi in Sanctuario, pronuntiabant sicuti scribitur, alibi vero semper per aut aliud cognomen efferebant, ne si ubique absque locorum discrimine protulissent, promiscuo tali usu, 3b lesceret cius sanctitas, in qua religiose obse vanda , Omni tempore ad nauseam usque i perstitiosi secre. Interim tamen nobis cave dum ne in desectu peccemus , est enim illud nomen augustissimum ; audiatur antiquum Targum yteros. Deut. 3a. Ait Moses , va iis

344쪽

qui in execrationibus proferunt nomensanctum, si quidem nulta odietis qui superne sunt id licet enuntiare, nisi μηκιμα, ω praemiso; . b istis diadicit Moses , ut non uyurparet nomen Dei expressum Ova punia Tano NI ny antequam XXI.vociam GT 9s. licertis os suum consecraset. Quae deinde de hoc nomine communiter Vcntilantur , hodie omnibus ita trita sunt, ut nemo non nasum Rhinocerotis sibi in illis habere videatur. Quare nos iis hic supersedemus. IEHuDA SanctuS It piri r 'ν Natus est eo die quo Ahiba occubuit, inde orta illa Iudaeorum sententia, Eo die occidit lux Isiaeli, ct is erum orta est. Postquam rebus administrandis ad motus fuit, prima eiuS cura crat, Synedrium &Academiam in Tiberiada transferre. Quod

etiam feliciter ipsi successit. Deinde operam

contulit, ut omnia Misichnaior in unum volu

men compingeret; videbat enim inquit Z mach David9 prolongationem captivitatis, &discipulos pusillanimos redditos esse. Vim sapientiae vero & legem oralem attenuatam.

Corrasit itaque omnia decreta, statuta, & dicta virorum doctorum, qui ante ipsum floruerunt, atque ea in hunc ordinem disposuit,quo illa hodierno die conspiciuntur. S. Hic Doctor κατ-vocatur Rabbi; aliquas de eo historiolas habes in Hieros. San-hed. sol. 18.3. ubi intercalatio male cessit suis discipulis. Hieros Erubhin fol.23. q. Vbi Magdalenses non exiguum beneficium ab ipso reci piunt. Hieros Horatot fol. I. I. Vbi Simeon

Ben Lachisch ipsum quoque ccasurae subiectum

345쪽

236 I

miliares eius Ur,pra Diocletianum porcarium male excipiunt.

S. Mortuus est Rabbi Zippore quo se ante

obitum II. anniS contulerat , at sepultus fuit in Beth Schaarim, moriens p aeccpit ne ploraretur in civitatibus parVis, ed in magniS. GSanhed. l. 7.I. Miracula facia iunt illo die

quo civitateS congregatae erant ad ipium plangendum. Hieros Lilaim fol.32.1. Filium reliquit R. Gamalielem ultimum Synedrii Praesidem, cum illo enim Synedrialis potestas expiravit. Vid. Iucham. IEIuNi A varia habuerunt Iudaei I Ieiunabat totus coetus & priVati propter pluvias scinenti necessarias. Ganit c.I. Praesente die octobris de

cimo septimo si adhuc nullae pluviae descenderint, incipiunt privati ieiunare tria ieiunia; si iam adsit initium Novembris, nec ullae pluvia segetes irrigaverint, Synedrium tria ieiunia Ecclesiae decernit; Si illa ieiunia praeterierint, nec tamen Deus ipsos exaudiverit, Synedrium tria alia ieiunia prioribus rigidiora decornit: Si nec tunc pluviam habuerint , a Synedrio septem alia ieiunia indicantur ; privati vero ieiunare pergunt usque ad finem Martii: qui si ad exitum pervenerit absque pluvia, signum est maledictionis. f. a. Indixerunt sibi ipsis non raro ieiunia eo fine ut felicia adipiscerentur insomnia , veIut insomnii malum Omon averterent. Hinc

Phraseologia usitatissima 'ri mayn Ieiunium pro insomnio, cuius causa licet ieiunare in Sabbatho.

346쪽

i is

batho. Bab. Schabbat folii. t. cum propter alia ieiunia id fuerit prohibitum.

S. 3. Ieiunarmit trepe co fine , ut desideria sua assequerentur Hieros Liui=n fol. 32. 2. R. Iose ieiunavit octoginta ieiunia , ct R. Sιmeon BenLachisch trecenta, eo me ut viderent R. chaia Rubha. f. q. Ieiunarunt etiam, ut mala imminentia

propcllerent; sic ieiunavit R. Zadoli per quadraginta annos, a tempore quo sponte templi portae apertae fu runt , ut exciti:um urbis &templi avertere posset; Sic Seniores Hieroso lymitani descenderunt in urbes suas, & indixerunt universale ieiunium, Quia Asea one vissi fuerat uredo isar magnitudiλω ori si ii furni. Ita cum cis 1ordanem lupi duos pueros devor verant,exequ.as illorum infantum inter fletum& ieiunium fecerunt. Licet viro r ligmso Ob spiritum malum se ipsum ieiuniis affligere Rab.

g. s. Si urbem aliquam Cuthaei obsed

runt, aut si navis quaedam in mari conquassata fuerit, imo etiam si unicus persecutionem patiatur a larronibus L uthariS aut a piritu malo, propter haec ieiunarunt atque DiVinam imia plorarunt misericordiam Mastmon. de Ieiuniis cap. I.

6 Phari cet ut ex Luca xvm Ia. patet, sol, ii sunt ieiunare bis ita unaquaque septimana, die scilicet secundo & quinto septimanae. Gu a ut Glossi notat ad Tab. Ravaxama sol. 82. I Moses dio s. ad Deum εcendit, ct pa ato

347쪽

Deo die hebdomadis secundo iterum donendis. De his diebus vide etiam Hicos . Megistis ibi. D. I. S. Non ieiunant Iudaei nisi antea in se sus. ceperint ieiunium cum dies est adhuc, alioqui non est ieiunium , Quomodo vero illud suscipiunt Cum vespertinas preces ad Deum quis tundit, finitis precibus dicit, cras ero in ieiunio, atque sibi firmiter in corde suo promui ieiunare die crastino. Maym. Ganit c. I. S. In ieiuniis oblinunt facies suas cin ribus. Danith cap.I. In publicis tritimis, accipiam Gai ue cineres, ct imponit capiti suo. Den I.ς,l. 39. de R. Iosia Ben Anania dicum, quod omnibus diebus vita μὰ mayn ' an rastrario Nigra fuit facias tam pra ieiuniis &c. Ita Ra binus quidem vocatus fuit Aschur, quia iei nando 'rumn niger iactus fuit. Bab. Sotis

ita in magno illo die Expiationum non solum, omnis cibus prohibitus erat, sed insupern

mini licuit aut se ungere, aut lavare,aut sand lia induere, aut coire cum uxore. Ioma cap.8. a. Gamara in Iomasol.7 7. . MA T-- lat.11.

s. ordo ieiunii publici hic est; Educunt arucam implateam urbis, omnique populo com cato , saccis cilicitive induti arcae M libro legis inspergunt cinerem, eo fine ut uberior P puli lacrymas excitent & ad humilitatem illius animum inflectant. Postea senem sapientia clarum talagere iubent, circa quem consident, si

348쪽

haud praesto fuerit senex, viro tantam sapienti

id officii demandant; at si nec Senex , nec S piens illic praeseris sit , ςonstituunt virum morum vitaeq; integrum,ut orationem argutam Mquae relinquat in animis populi aculeos cma rvnara habeat. Hic, Nec faccus, inquit, calicium δε , nec ieiunium quid efiicit, o Datres ;sed poenitentia ac bona opcra. Exemplo nobis esto Ninive, de cuius civibus protecto non ducitur, respexisse Deum eorum cilicia & ieiunia;

sed tantum legitur ; Et vidit Dem opera eorum Ion.3. Io. Sic ipse Deus in Prophetarum scriptis monet Ioel .a. I3. Lacerate cor vestrum, oenon vestimenta vestra. Atque huius argumenti plura

alia, quantum ipse quidem potest, producit,

usquedum humiliaVerit tandem eorum anu mos , & resipiscant ac Veram agant poenitentiam. Postquam ille orationem suam absolvit surgunt ad pr. ces, & Ministrum Synagogae, Vel illum ipsum qui orationem fudit, vel alium qui dignus habetur, ad precandum ordinant. De qualitatibus illi ad orandum requisitis. Vide Ma mon. d- Iriuniis. Ille porro coram ipsis xxIV. preces fundit, o decim quidem quae singulis diebus dicuntur, & sex quas hic supe addit, de quibus Vide Ganis. c.2. Denique labfinem deprecationum ait. Is qui Abrahamo Patri nostro in monte Morija respondit respondeat vobis & vocem hodie exaudiat et moris vel rit Benedictus esto, o Domne R demptor Israelis. His ita prolatis dunuo sex benedictiones post invicem huic addit, in qu tum unaquaq; verbis deprecatoriis & Scrip-

349쪽

rae dictis ex libris Propheticis & Haglographis depromptis, misericordiam Dei Ioluc tat, & quamlibet tandem his benadictionum clausulis obstignat. In I. hanc ponIt claululam :Ιs qui Mosi & Patribus vestrIs ad mare rubrum respondit, idem vobis respondeat,& Vocem clamoris vestri exaudiat hodie : Benedictus esto , o Domine qui recordacis eorum quae oblivione dudum sepulta. In a. hanc : Is qui in Gilgal respondit losuae, respondeat Vobis & exaudiat hodie vocem clamoriS VcitrI: Benedictus esto, o Domine, qui clangorem a dis. Ιa 3. hanc : Is qui in Mit a Samueli respondit, respondeat & Vob S &c. Benedictus esto o Domine qui clamorem exaudiS. Ita 4. istam : Is qui Eliae in monte Carmel re spondit, respondeat &c. Benedictus esto oDomine qui orationem exaudis. In I. hance Is qui Ionae in ventre piscis respondit, respondeat &c. Benedictus esto, o Domine , qui tempore angusti e respondes. In 6. hanc e Is

qui Davidi eiusque filio Salomoni Hierosolymis respondit , respondeat &c. Benedictus esto, o Damine, qui terrae misereris. Caeterum unicuique harum benedictionum uni-VersuS populus reponit, AMEN. saymon. de Ierunio, ubi plura Vide. De Ieiuniis vid. Schindleri & Cl. Buxt. Lex. in max. Cosiri Ica.

350쪽

IERE MI As. Magna est inter Commentatores in Matth. 27. s. contentio, quomodo salva integritate textus , explicanda sint verba Evangelisiae. νε ρηθεν 'Iερε uia re-; cum illa Uerba quae citantur non extent apud ipsum Ieremiam sed apud Zachariam. Claris . Lelm

tm pro eo acumine quo valet, ex Talmudico monumento elegantem nos extricandi rationem reperiit; propria ipsius verba adscriba

Bab. Bava B itra. sol.I . 2. Traditio Rabbinο-rum. Hie ea ordo Prophetarum. . Liber Ios , Iudicum, Samuelu, Regum, Ieremia, Eetechielis, ala ct duodeeim. Et paulo post. Cum autem tempore praecesserit Gaias Ieremiam, atque Eneehielem , praeponendis r te esset Esairus Irdiri pio m ciri Cum vero liber Regum terminaret in excidio m n n hi I an : Ieremi κι que tot iu agat de excidio, cumque initium Eeechisiast de excidio, sinia urque in consolatione, cumque totus Maiis sit de consolatione se diu Nnum, Andri a Marian, re a Tn Coniuoxerunt, excidium eum excidio, ct consolatum m eum comsolatione. Id est, libros qui egerunt de excidio coniunxerunt, & libros coniunxcrunt qui egerunt de consolatione. Traditionem hanc citatam habes a Davide x mehio in praefatione ad Ieremiam. Unde patet aperte Ieremiam in volumine Prophetarum olim primum locum obtinuisse : atque hinc eius memoria prae omnibus aliis Prophetis Matth. MI.I . Quia ille primus incessit in Volumine Prophetarum, nominatur ille' pru

SEARCH

MENU NAVIGATION