Ioh. Henrici Othonis ... Lexicon rabbinicophilologicum, in quo ordine alphabetico notantur et referuntur præcipua, quæ circa veterum hebræorum dogmata , ritus & statuta, in utroque Talmude Maymonidis & aliorum scriptis occurrunt. Ad utilitatem operis

발행: 1675년

분량: 833페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

401쪽

decolla tionis eius, & dicere nae 3 Eet di, umi: im κ' a yi m i mrin Manm nostra nonfud runt hunc sanguinem, nee oculi nostri viderunt. Et

quia in mentem venire posset Seniores illius Senatus esse homicidas saltem per accidens, his addunt. Hic non venit in manuS nostras, ut nos ipsum dimiserimus absque alimento, non ipsum vidimus, ut ipsum absque comitatu reliquerimus. Sacerdotes vero huic ceremoniae praesentes dicunt. Propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, o non reputes sanguinem innocentem, in medio populi tui Israel. f. Si homicida invenitur antequam IuUemca decollata fuerit, illam iterum ad suae gregis pascua dimittunt. Postquam autem decollata est, in loco decollationis etiam inhumatur, Ut pote quae ab initio propter dubium adducta fuit, postquam autem dubium expiatum est, illa sibi permittitur. Si vero decollata iuvenca homicida reperitur omnino occiditur. g. md y ri,ay ua mutiet iri Posia quam numerus homicidarum multiplicatus fuit, cessavit iunicis deeoliatio. Nempe a quo venit Elieser filius Dinai, quem antea Techinam filium Pharistae vocaverant, deinde autem ob sua latrocinia) lnam Π filium homicidam nominarunt. Postquam enim tales scelerati ingruissent, non difficile erat cognoscere quinam illarum caedium Authores erant, ad quos alias in dubia caede investigandos Iuvenca decollabatur. Vide plura in Gem. ad Sotabc. 9. . Haec vitulae in solenni caeremonia decollatio a summo legitatore ob sapientissimas

402쪽

sanctissimasque causas instituta est, ut Omnia, quamvis nos homunciones illas adeo complecti non queamus; probabilissimae tamen nobis videntur illae, quas Doctissimus Maymonides ruspatus est in More Nevoch. Di o. & quas iam aliquo modo innuimus; Affert autem ille praecipue duas rationes; I. est rina&-ra AH nn amn 'si 'brin 'x nampri myri Smim ci Quoniam vitula adduci debuit ex civitate proxima , ex qua ut plurimum erat qui cadem

commiserat, ct ita facilius dignosci potuit. 2. est. Quia propter sam in factum inquisitionem , seniorum ad id negotii egressionem , propter populi a

santis coronam, vitula aceeptionem ct decollatis-nem, plurimi necessario ister homines feruntvrse mones; ae ita publica ista actione, vel cadis author invenitur, vel ab alis qui vel rei conseim est,

vel fama de eo audivit, proditur, vel ex signis elinosicitur, quod M. fit interfector. His adde quod in publicis actionibus & animadversionibus homines multo vehementius a talibus f cinoribus deterreantur, quam si inquisitio simpliciter inter parietes fiat. Hinc publicam indagationem etiam gentes retinuerunt, quam

Nostrates Cin talistas nominant , & non exigui usus in Politia esse iam saepius experientia comprobatum est.

g. Notatu insuper dignum est , quod Deus prohibuerit vallem in qua vitula decollata fuit, aut ut propriam possidendi, aut denique ulla ratione colendi; Magistratus enim cuius intererat summa cura impedire, ne aliqua suae ditionis pars profana & inutilis redderetur, ita

403쪽

omnem operam ad homicidam detegendum collocare cogebatur, quod innuit R. Da' id Κimchi, in lib. rad. ad vocem In M. Illud sit ux

mn t M Ut non pereat ab eis lociis electus possessionis eorum. Observa hic vallem In)κ sive ut Misclina exponit nop 'eram dici, non quod tunc talis erat, ut nonnulli existimarunt, sed quia talis futura erat,propter sublatum cultum, quo antea fertilis & pinguis florescebat; Nota etiam Iuvencam debuisse esse absque mac la, quamq; nullus adhuc labor fatigaverat. E ripidi in Phoenissis etiam laudatur τηπαιωλος

de K A R Ra i s vid. Buxt. Lex.Taim. p.7Π3. A FORON Vallis. De ea vidς Ds h. de bello lib. s. c. 8. Singulis vicibus ac Vacca rufa comburenda erat, aedificabant suppedaneum arcubus fulcitum a templo in montem OliVeti trans vallem Κedron. Mamon in Sch MM E valle cineracea torrentis Redron dei messus suit manipulus primitialis , tota ceremonia describitur in Menaehor cap.IO. VIa. s. l. Sordes Hierosolymae deducebantur Canali in vallem Κedron. Huros. Nasir sol. 7.4. v t

404쪽

& sordes templi, quae deinde hortulanis vendebantur , ad stercorandos hortoS. Bab. Ioma

Maρ K innim Significat illas scutellas in quibus placentas & alia in templo exponebant , in mensa proe sitionis. Mesmon. BethHabech. cap. 2. Sub finem.

R Keri uret Quomodo ortum sit variae sunt sententiae, sed probabilissima haec est. Hieros Ganit Hl. 68. I. dicitur ava uad α' in ridi,ta tres libros invenerumtain atrio, Librum 'a pu , Librum 'UlUFI , 9 Lia brum MVl. In uno invenerunt seriptum 'n x pynct in duobu3- p 'N yz Delat. 32. 27. mee duo posteriora Vprobarunt, alterumve νδ reiecerunt. Rationi consentaneum est, hos tres libros triplici coetui Iudaeorum, in Iudaa, Babylonia, & Egypto respondisse , praecipue cum vox ' nos', idem ferme sonet quam septuaginta : vel saltem illum interpretem oleat. Nam in Massecet Sopherim cap. I. g. expreste dicitur ' Uyi esse ex immutationibus istis, quas Lxx. in legem invexerunt. Quid ni autem nobis geri & Ce I ex hac exemplarium collatione ortum sit praecipue cum ita conferre maxime in usu habuerint; ut ex exemplis quae in loco citato proseruntur videre est.

Itaρ Γηton Minorennis quis sit. Vide Adolescem

- . . sundus in quo quarta pars Cabi seri potest. Peah. 3. 6.

405쪽

LAs RuM Iran erat inter propylaeum sive porticum & altare, ac protrahebatur versu S austrum, Middot cap.3. 6. Vt plureS SacerdoteSpossent una manus & pedes abluere , pro duo- 'bus Epistomiis eius BenΚatin secit duodecim. Ioma cap. 3. Aruch. in 'n'. Fecit hic Ben Κ tin insuper Labro Machinam, ne aquae eius nocte posiverentur ; Cl. Buxto . Vertit, DC aquae corrumpanιur; An recte vid. apud Sehe-ringh mium Ioma pag. o. De Labri loco accurate Momon Hal. Beth Habbech c. I. & c. 2. LACERAT Io vestium fieri potest, excepto 'ad' pallio exteriori, & risuri 'a a Interula, in omni-hus reliquis vestis partibus, etiamsi decem eusent, sed vix ultra palmae longitudinem lacerant. Laceratio quae propter parenteS fit, nunquam resuitur; quae autem propter alios post trigesimum diem &c. g. Laceratio vestium fit I. in Luctu ob mortem parentum, principis, praetoris summi&c.

statim ad egressum animae si quis praesens sit, aut in primis septem diebus, si quis non peregre est, vel triginta si procul abest, ad primam

de mortuo famam. a. in Bla hemiis & convitiis ad Deum . de hoc processu iudicantium Blasphemantem & vestes lacerantium Vid. Blasphemum & Gemaram Bab i. ad Sanhed. C. I. IO. 3. Si quis audiat videatve verba legis flammis : bsumi, si audiat, urbes, templa, scholaSVastari, aut comburi, populumque Iudaicum trucidari. S. La-

406쪽

S. Laceratio fit stando anterius tantum nonat latus, neque ad fimbrias inferiores. Maum. Hal. 'are c. 9. Vid.CLBuxt- L. T. P. 47. LAMEcA : Vide de eo plura in nia ae Cl. Heideueri. D. Leigi otus locum Gon. IX. sic explicat; Introduxerat Lamechus Biga-

miam ; vastauerat ea etiam universum mun- dum Gen.v1. Ob scelus tam nefarium,& cxe-

plo suo homines infinitos perdens, percutit & pungit eum iustitia & vindicta divina, horro-

re & aculeo conscientiae , ita ut gemens &

eiulans coram bigamis suis , Adab & ZHab queratur & fateatur, se homicidam esse Caino

longe cruentiorem. Is enim unum Abelem tantum occiderat , ille autem iuvenes se- nesque exemplo suo scelerato infinitos. LAMPADE s; di earum adoratio Vid. Cultus Templi.

LANIO NuM PEDES praecidit plantatio, nicteorum qui comprimunt menstruatas. Hoc dictum exstat Bab. Beea fol. 23. 2. Quaeritur quomodo

intelligendum sit ξ Mihi placet expositio Cl. Castelli. Illa qui vineam plantavit ex illa stu-esiti non Iamit, ni raterierint tres anni praeputii, ct adveniat annus quartus, in quo fruetus liciti sunt: at Laniones non e 'ectant, donee bestia repecora ad maturum tempus pervenerint ct licita flant, ui ct nee Dominus menstruata donec puri

eata sit; isii deberem a plantatione suum Osicium petere ct discere , qui sensus eo plausabilior est, quod ipsum etiam Arueh in nreserat, de Laniis vid. Κiddusitata sol.82.I. LAPIDATIo ita fiebat. Vnus ossicialium stabat

407쪽

13 L

ad ostium curiat, tenens manu sudarium: unus item equo insidens, tantum inter ipsum & se intervalli relinquebat, ut eum commode vide re posset. Tum si quis se offerat, qui damnatum insontem esse doceat; iste sudarium qu tit, eques concitato cursu damnatum retrahit,

quin etiam si ipse quid solidi ad suam innocentiam demonstrandam afferat, quatuor aut quinquies reducitur. Si hoc modo innocentia eius comprobetur, liberum dimittunt ; sin minus prodit ad lapidandum, nam locus supplicii debuit esse cxtra locum iudicii; ne senatus videretur caedibus deleelari P antecedente praecone atque clamante Vir iste N. v. prod is Iapidandus,ob culpam hane, testesfacti uni N. IV. Quicunque demonstrare potest ipsum insontem esse, accedat. Quando decem cubitis abest a loco lapidationis iubetur confiteri; si nescit confiteri sic iubetur dicere 'I by mira Vinci herin Iudas Mors mea sit expiationi pro omnibus peccatu meu. Si sciat, se testium mendacio gravatum dicit. Sit mors mea expiationi pro omni-bm peccatu meis, hoc uno excepto crimine. Quando a loco lapidationis abest quatuor cubitis, vestes ei detrahuntur ; Maris anteriora Velantur : mulieris & posteriora; secundum sapien-zeS Vero mas etiam nudus lapidibus obrui potest. f. Locus lapidationis altus erat nazipgeminam hominis longitudinem. Testium alter inde reum detrudebat ut in lumbos caderet. Si conversus in pectus esset, in lumbos conUe tebatur ἔ si hac ratione mortuus esset, satisfactum

408쪽

. . . . . L - Sy'etum erat legi, sin; alter lapidem sublatum in pectus immittebat; Si hoc ictu moreretur satisfactum erat legi, sin minus: toto Israele lapidabatur. Et deinde suspendebatur. Sanhia.

cap. 6. I. a. So

b. Hi lapidationis supplicio asticiuntur;

Qui rem habet cum matre, uxore patriS sui, nuru, mare, iumento; Blasphemus, idololatra;

qui dedit ex semine suo Molecho , Pythomantis, hariolus, profanator Sabbathi, qui matale dicit Patri, itentque matri suae, qui violat puellam desponsatain, seductor qui ad apollasiam impellit,Magus, filius contumax. Sanhed. cap. 7. q.

S. Qui lapidatur illius bona evadunt, sed qui gladii supplicio afficitur, illius bona ad fiu

cum veniunt. Sanhed. c.II. .

f. De Lapidatione vide etiam Supplicia. LAPIDE s varii memorantur apud Talmudicos. Bava Mersa sol. 18.2. legitur de istia PS lapide errantium, qui erat lapis satis magnus, ad quem accurrebat qui aliquid perdiderat, &qui invenerat; prior ibi rem amillam signis describebat , posterior Vero rem repertam publicabat. Eab. Sche viis p. 3. legitur de 'na lapidibus humeri, i. e. qui aliter quam humeris portari non poterant. De Lapidibis templi Κolis vid. . uariolo. be amo Magnes Iudaeis non ignotus fuit, dicunt enim in Gem. Sa eae sol.IO7.2. Ierobo mum vi huius lapidis vitulum suum in aere suspendisse. De myo 'iade lapide horarum Vid. Horati In Schabbat folio 66. fit mentio

409쪽

- Iapidis radipn Resurrulionis, quem mulieres

gravidae collo gestabant ne abortirent. In Ioma sol. a. col. 2. fit mentio lapidu pureo fundamenti ex quo fundatum esse mundum & in quo Arcam constitisse putant. De eo V. Buxtors Dissert. de Petra & Lex. Tal. p. 2S I. de LasIONI Bus vid. Bava Κama c. 8. &Mum. in Hala ι ρ'Iz atri. Generalis regula est, Qui laedit socium suum, tenetur ei sat acere pro quini νeb- , pro Damno, Dolore, Neglectione , Cesa. ro-ne ct Ignominia. LAvAR E Vid. LOTI . LAEA Rus est nomen abbreviatum ab Eleaear,

saepius enim in dialecto H erosolymitana, N in vocibus illa litcra incipientibus elicitur, ut

& ao.2. Vocantur nomine suo non abbreviato. R. Eleazar.

LEcrio NES Biblicae. Iudaei annuatim quinque legunt ni uci volumina in suis Synagogis, &quidem integra ; primum est Canticum Cantia eorum, quod legunt in 8. die Palanatis, propter exitum ex AEgypto, & commonefactionem liberationis futurae per Messam, & quia materia haec laeta huic festo apprime convenit. Secundum est Rath, die secundo Pentecostes, iob Genealogiam Davidis, &quia in hoc libro agitur de frugibus terrae, quarum primitias onferre tum temporis soliti fuerunt. Tertium

Threia

410쪽

32Irarent Ieremia, quas die 9. mensis quinti obcaptivitatem Babylonicam, & templi utriusque devastationern quae hac die accedit, legunt. Quartum est Ecclesiastes , quem legunt 3. die festi Tabernaculorum, in memoriam nubium quae operiebant tabernaculum. Adde quod sicuti hoc festum memoriale est quod Patres laeti & contenti fuerint habitare in tabernaculis , ita hic liber docet omnia esse vana , ac

unumquemque debere laetari & contentum

esse iis quae Deus ipsi largitur. Quintum est volumen Esthera, quod legi pote1t a die undecimo mensis Adar, usque ad diem I 6. exclusive in memoriam liberationis a crudeli voluntate Hamanis qui omnium Iudaeorum exitium devoverat. In urbibus moenibus cinctis

communiter illam Megillam legebant die II. mensis Adar, in pagis vero die I4. S. Si legerunt Megillam in Adar primo , &Annus intercalatus sit, illam iterum legunt in

genda est memoriter, aut praepostere &c. non

legenda est in libro vel charta pergamena, qua scripta est auripigmento, minio, gummi, cala cantho, sed in libro qui Assyriace atramento scriptus est. Suo ossicio satisfecit, qui in li-hro Esther incepit ab init. a. aut 3. capitis. S. Omnes idonei sunt ad legendam Megil-Iam,excepto surdo, stulto &minorenni; Megillah non legitur , nec etiam circuncidunt, aut lavant, donec illucescat sol. 'tota autem dies ad eius lectionem idonea est. Qui Megillam legit potest vel sedere vel stare ; ubi

SEARCH

MENU NAVIGATION