Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Priandio pomorum appetitum. Dolentibus maxime nulla se tune habuisse domi, dixit, ut arcam illam signando eam , quae eorpusculum habebat insantis) aperirent , extraherentque , quae omnibus insciis , inerant poma . Remorantibus illis, negantibusque huiusmodi in illa area recondi, institit Uir sanistus, ut omnino aperiretur. Exurgens ipse pater familias,

ut morem viro Dei gereret, cautiusque negotium perageret, ne plan eius renovarentur, arcam aperuit, vivum filium comperiit, & utraque

manu pomum tenuisse conspexit. Quo inopinato & miro exhilaratus speetaeulo, filiolum arridentem in ulnas assumpsit, ad Dei Virum detulit,& rem omnem communi gaudio narravit.

XI. Carinulam , sive Calenum Campaniae felicis Civitatem , ad quatuor millia passuum ab oppido Mondragonio notissimo distantem , venit Vir sanctus, magnoque cum luero animarum, & sui ordinis augmento Praedicavit , accepitque pro suis habitaculum sub invocatione sancti Joannis Baptistae , quod post ejus mortem , ipsius sancti Uiri nomini dicatum est. In quo ejusdem beati Patris cellula, malusque medica arbor , quae tripartito stipite e terra exurgens pulcherrimum sui ipsius prospectum

praebet, ab eodem plantata perseverat. Praefata arbor hunc a sui exo dio ordinem perpetuo servavit, ut alternis annis quisque stipes , aliis duobus interim quiescentibus, fructum serat. Cujus etiam fructus ad plurimos morbos pellendos confert, praesertim si ejus cortex aquae admixtus epotetur. Hie etiam conspicere licet iuniperum arborem a B.Pd nipero plantatam , quae in ejus inobedientiae poenam, nec latum unguem a die, quo terrae infixa est, crevit. Dum enim praefatus B. F. Iuniperus ei plantandae intenderet , vocatusque a Seraphico patre, quousque coeptum perfecisset opus , parere detrectasset, maledixit beatus franciscus arbori, quod ejus causa salutaris obedientia detrimentum passa esset, eique praecepit ne in posterum cresceret, sed ut in ea prorsus quantitate , ut salutare aliis esset exemplum , perpetuo maneret, prout & iactum est . Locum etiam Fratribus tumulandis ipse Vir sanctus designavit, & suis manibus coemeteriolum muro circumdedit, in quo semper Fratres se ob tanti Patris reverentiam sepeliri volunt, effossis &in decentem locum translatis ossibus , quibus arctus locus aliquando repletur. Mirabiliter etiam in hae Civitate compestuit vulpis pauperis cujusdam vetulae pallinas & pullos rapientis rabiem, itaut mansueta effect nullius illius urbis rei familiari amplius noceret . . XII. Plura in Regno Neapolitano loca adeptum sanctum Virum stribunt Marianus & Rodulphus, sed prae ceteris memorabilem locum Capuae Cumanorum, Annibalis milite hybernante, & longa oblidione Romanae urbis notissimae. Multa enim quae ibidem Vir sanctus operatus est miracula. praecipue quod a rapido fluvio raptam mulierem miraculose extraxerit incolumem, Civium omnium conciliarunt animos, adeo ut statim , de domo in qua cum suis habitaret, inierint consilium . Visa periopportuna neglecta quaedam Abbatia Patrum Benedictinorum, quae incommodum Minorum habitaculum redigeretur. Id curarunt suis expensis quidam optimates Civitatis de semilia Cajaetae, olim in ea Civitate numerosa , Ec potenti, hodie tenui 3c exili; cujus insania apparent iii Ecclesiae Choro alto , aliis tribuna . Resectorium , culina ,& impluvium ipsa sunt, quae olim fit erunt Benedictinorum, quibus ex conventione sol-πunt Patres Conventuales, huius aedis ineolae, annuum censum stabilit uni pablica seriptura sub Callisto III. anno Pontificatus I. Spectat hic

52쪽

Annales

uis .

Pennen. M.Lγγ Conventiu Pe mensis a

Conventus ad Provinciam Terrae Laboris , &Custodiam Neapolitanam Minorum Conventualium ; in qua 3c alia siunt duo loca in hoe itinere sane o Uiro concessa, unum Miniani, alias Mignani, oppidi in Campania felici , campis Venafranis adjacentis: alterum Metalonis , aliis M taleonis, vel Magdalonii, nobilis Comitatus gentis Caralis, inter Ne politanas eximiae . Sacellum hic paulo ante extructum obtulerunt Viro Dei oppidani, juxta quod extruxit tuguriolum , & citrum plantavit , quae in proceram arborem exere vit. In Custodia Salernitana ejusdem Provinciae, dum sincti Andreae visitaret reliquias , obtinuit Conventum Amalphis, nobilissimae 8c antiquissimae Urbis juxta litus maris Inseri , sive Tyrrbent, circa medium ore Amalphitanae litae, in qua S. Andreae ossa maxima in veneratione augustissimo in sano servantur, quae admirabilem liquorem, illuc peregrinantibus summe desiderabilem, incolae mannam vocant, perpetuo exsudant. Cubi tum ibidem ab eo extructum adhuc saneti Viri nomen conservat. In Custodia Principatus extruxit locum

Agroboli, Mariano Agripoli, postquam ex alto seopulo, populo durae fidei spectante, confluentibus ad litus piscibus, praedicavit. XIII. In provincia Pennens , ita a Penna Brutiorum civitate dicta,

nunc mutato nomine, communi Patrum consensu & caleulo in Comitiis generalibus Mediolani anno M cccccvra .sanisti Bernardini cognominata,

alium admisit Conventum in ipsa Civitate jam nominata . Eum accepit Rancto Anastasio illius Urbis Episeopo, & cive, ex antiqua familia Venan tiorum , qui admonitus in semnis die sequenti Virum anehum ei obvium

futurum, processit expectaturus, & occurrentem care complexus est reciprocos deserentem honores. In Eeclesia sanctorum hic occursus affabre depictus est , submissis his versibus : Iitur admonitus Praesul Pennenses, it ultro, Complexu e Patrem, dat quoque sponte locum.

Insignis est hic Conventus, & plura habet jpectabilia , sed prae ceteris

sanguinis Christi venerabilem reliquiam. Floruerunt in eo tres Patres docti , ex samilia Angelinorum, quorum commendationem & epitaphia dabimus, si Deo placuerit, post annum ΜD. quo tempore floruerunt. In Custodia Tarentina Provineiae sancti Nicolai eoepit Conventum in Oria civitate , Plinio Uria, Appiano Hyria , quae in Mediterraneo Salentinorum Tarentum spinat exiguo ex eolle, ad quatuor mille passus ab agro Messaniensi. an eadem Custodia ad octo mille passus a civitate Nicotera in oppido Ioiae, quod in Calabriae regione est , introrsum a littore maris Adriatici ad sinum Sanineuphemianum nonnihil remotum, vitibus , nobilibusque arboribus abundans , alium occupavit, modo non ignobilem beneficiis Domini Lueae Andrani cumulatum . Alia item plura aequisivit suis domicilia Alisani, Cereae, Non potiani, Farae & Plenuae , universumque Regnum Neapolitanum non mediocri hominum bono per Iustravit. XIV. Montellam, oppidum titulo Comitatus insigne , in Samnitum regione , non longe a Benevento, ad dextram Caloris fluvii, sensit ergashos benignam , quos amplo donavit hospitio, & magna excepit jucun ditate. Dum enim post plures habitas eoneiones secreto recederet sero nimis, neque extra o pidum esset ubi sub tecto dormiret, in nemore Iatronum receptaculo sub ilice requievit. Ninxit abundanter illa nocte, sed nivis nihil supra arborem illam , aut loeum ubi Fratres decumbebant,

descendit, quod miraculo tribuentes quidam, qui diluculo illae transi

runt s

53쪽

runt, & hominem Dei cognoverunt, narraverunt Domino Montellae . Ille vero revocatum M accerlitum ad se Virum sanctum rogavit , ut amplius

apud eos remaneret, vel saltim ex sociis relinqueret, qui Oppidanis Christiano essent magisterio. Binos reliquit,qui ad herois votum Monasterium ibi struxerunt, ubi coeli clementiam sub inclementi tempore senserunt: quo exaedificato,& nemus sacra aede sacrarunt, Sc praedonibus liberarunt; ita enim eos suo sancto exemplo & salutari documento ad meliorem frugem reduxerunt, ut, exosis latrociniis, vitam deinceps vixerint Christia- Iram. Ad suum usque tempus refert Marianus ilicem emoruisse ad Francisci memoriam, sed a quodam Fratre incisam, ut liberius videretur e regione Civitas, non absque ostenso numine, neque temeritate impunita ;divinam enim sensit ultionem ex temporanea & singulari infirmitate , sub qua per paucos dies laborans egit animam inter cruciatus . Ita coelites ad numinis gloriam sua volunt durare vestigia; neque temere delenda permittunt , quae Deus vel ad hominum instructionem, vel ad suorum micorum laudem in mirabilium sacravit memoriam. XU. Ex urbe Leecii in Apulia , post inchoatum suis Monasterium, cum recederet, factus ei obviam quidam ex suis, qui apostataverat. Recepit eum ad osculum & paeem cum omni mansuetudine, sed ad furcas e regione in alto positas respiciens, inquit: Cave tibi, ne secundo egremio Relirionis divelli te permittas a Daemone; te enim eo usique ad malum impellet, ut tandem in sureas agat, & in iis ipsis , quas prospicis misere & turpiter suspendaris. Adhaesit erroni cor pravum , & plus tribuit diabolicae suggestioni, quam salutari Francisci admonitioni; nam aliquot post menses religiosam exuens vestem , indulsit liberiori & insanae vitae , donec deprehensus in furto , in ipsis illis surcis , sceleribus dignas

Poenas exolvit.

XVI. In civitate Barii, quae in Apulia Peueetia sancti Nicolai, Mi-reani Antistitis eorpore , structurae pulehritudine , lautitia & populorum frequentia , perquam nobilis censetur, in qua Reges Neapolis &Siciliae eoronam sumere Elebant ; dum illae transiret Franciscus, aulam tenebat Friderieus II. Imperator. Pro more Vir sanctus sacro verbo a peccatis populum , & ab aulae perieulis Imperatorios studuit retrahere. Concionatus est potissimum contra libidinem dc venerem, inquam nimirum proclives aulici illi. Rem reserunt Imperatori, exiguae vel nullius pietatis virum; qui dum salutarem Viri doctrinam probare, Ec ad suorum

frugem commendare debuerat, potius exprobravit, temere adjiciens non insolitum aut rarum esse , ut veneri clanculum indulgentes, acrius alios ex alto reprehendant;neque adeo constare, an & hic in illorum numerum

Veniat recensendus e facile autem seri posse periculum, si vocato ad coenam submittatur in cubiculum scortum feereto. Ita factum , sed dum impudica seemina Viri sancti eastitatem tentabat, & ad turpitudinem illectabat, eo prorsus modo, quo superius diximus, Saracenae in AEgypto effugasse,vel essugisse, periculosas hujus vieit insidias. Nam ignis, in quem semisit, in quo decubuit, ad quem, ceu adlectum, meretricem invitavit ad concubitum, juvenculam conjecit in fugam . Aulici cum Imperatore, dum omnia per rimulas observassent , videntes beatum Virum integro& illae ab igne corpore, quem illudere statuerant, maxime admirari Coeperunt, & venerari. Ingressusque Caesar cubiculum, suis dixit: Vere hic Dei amicus est; & Francisco : Surge Vir Dei , quia Deus tecum est, dc verbum ejus verum in ore tuo, qui hae nocte mirabilia in te demon- Tom. II. F stravit.

54쪽

seus montem Garganum.

Maria n. Titi

2 Annales

stravit. Nam ut video nec odor ignis est in te , nec vis incendii tibi molestiae quidpiam intulit. Tuum est Deo gratias reddere, qui virtutem dedit, & constantiam , ut non timeres a timore nocturno , nec V neris, aut ignis flammam sentires Nostrum est veniam deprecari,qui inique tentavimus tuam labefactare castitatem,& periculum sacere, an quod

verbo docebas, opere compleres . Dimissisque aulicis per aliquot horas cum Dei Viro remansit, serio de multis agens , libenterque audiens quae ille ad anitiuae salutem proponebat; licet postea ex hominis operibus constiterit, quod surdo cecinerit. Hujus tacti adhue superest memoria ; turris enim in quo evenit, a Francisto ob hoc desumpsit cognomen .

XVII. Ab hae Civitate recedens, non longe distabat, quando DT-mon , suas artes in venere paulo ante delusas conspiciens, alias aggressus est in pecuniis. Fecit ut appareret ante ejus . ia socii oculos in via crumena magna , quasi plena eslat denariis tumestens, quam usitato vocabulo illius regionis homines sundam appellant. Monetur a socio pauper Christi, & instanter indueitur, ut bur a tollatur e terra, & pecunia pauperibus erogetur . Renuit homo Dei commentum amrmans fore Diaboli in hura inventa, &Fatrem non suadere rem meriti, sed peccati , aliena scilicet surripere ae donare. Recedunt de loco, festinant iter perficere coeptum; sed nondum quiescit Frater, vacua pietate delusus Virum Dei molestans, quasi qui de relevanda pauperum penuria non cu raret. Acquievit tandem Vir mitis redire ad locum , non ut Fratris voluntatem perficeret, sed ut detegeret diabolicam fraudem. Reversus est ergo ad fundam cum Fratre, & juvene quodam , qui erat in via , oratione praemissa , jubet socium illam levare; tremefactus Frater obstupuit, diabolicum jam praesentiens monstrum ; propter obedientiae tamen sanistae mandatum dubietatem abigens cordis , manum extendit ad bursam. Et ecce serpens non modicus de bura exiliens, simulque cum ipsa subito evanestens, diabolieam deceptionem Fratri monstravit. Η

stilis itaque versutiat deprehensa fallaeta dixit Vir sanctus ad socium e pecunia servis Dei, o Frater, nihil aliud est, quam Diabolus & coluber venenosus. Extrui tum est ad rei memoriam in ipso loco sacellum. XVIII. In Apulia Daunia visitavit in monte Gargano sanini Michaelis Archangeli venerandum delubrum,ad quod ingressus patet ad Septentrionem quinquaginta quinque graduum marmoreorum, per quos descenditur beneficio Iuminis immissi per frequentia spiraeula,& senestrulas excisas in saxo. Ipsa mirabilis erypta, Archangeli domicilium, in orientem explicata , tota ex vivo solidoque lapide , purum liquorem

stillante , horrida , profunda & obseura est , haud probabiliter in alium

finem , quam in animarum salutem facta. In medio delubrum est exiguum ascensu graduum quatuor; cum autem ad sanistissimam Angeli aram, paulo editiorem, propius quispiam accedit, velit nolit venerandum &ex religione colendum locum satetur. Conspicitur ibi ara abi pis Archangelo consecrata, vestitaque nune alterius manu, labrieato artificioso,& pulchro tegumento, in qua sacra fiunt, minimeque in haec penetralia passim omnes admittuntur. Non suit praeclusius aditus Franciseo , attamen ipse,ex sancti loci reverentia, prae soribus ad dexteram aereae portae, summo artificio persectae , per quam ad occasum in specum aditus datur ,

humiliter oravit, & aliquantulo tempore haesit, dicens socio & invitantibus ut introiret; se non audere ingredi, quia terribilis est, loquit ,

locus

55쪽

Minorum. 63

Ioeus iste, & habitaeulum Angelorum , quibus ab hominibus oportet reverentiam omnem exhiberi. Adhuc monstratur ab aedituis ubi oraverit, & haeserit ad peregrinantium firmiorem fidem , 8c majorem hujus Ioci reverentiam. Praedicavit deinde in eastro vicino, & locum habit tionis suis sectatoribus obtinuit. XIX. Tria sunt in Custodia Beneventana Provinciae Τerrae Laboris, quae in regressu aequisivit, Monasteria. Aquae putridae vel Mirabelli unum, Avellini alterum, tertium sanetae Mariae olivetae, Terrae Apipis,

aliis Apitii. In Custodia sancti Benedicti aliud in oppido vi et Albi, in quo sontem aperuit, signato prius in alvei lando erueis signo , quod mirabiliter & elare sub ipsia aqua eonspicitur; & tandem, jactis sundamentis oratorii in oppido Apostae, pervenit Eugubium in Umbria urbem

antiquam , ad Apennini radices positam, non longe a Tiferno , ubi mulierem contractam habentem utramque manum sanavit, & lupum populo, ultra quam credi potest, infestum etcuravit; inito cum eo pacto, quasi cum rationis capaci loqueretur, quod ille nullum laederet vivens , &cives illum alere tenerentur . Ita conventum in publieo soro inter utros que , praemissa concione, qua Uir sanctus ostendit animalia haee ser iaaliquando a Deo immitti, ut deviantem populum reducant, & peccantem sui moneant ossieti. Vixit per biennium inter eos ingrediens & regrediens Iupus, sua contentus resectione quotidie sibi minit rata; ad cujus eonspectum semper excitabantur populi ad Dei laudes, & majorem

Francisci reverentiam.

XX. Duplex in hae miraeulosa conventione praestitit beneficium, Schomines a rapacis rabie liberavit animalis, lupoque ipsi certum constituit

alimentum; quem, etsi alias exosum & hominibus noxium , tamen velut Dei creaturam amavit, & fratrem lupum vocabat. Consideratione primae originis, & creatoris omnium Dei, creaturas omnes, quantumlibet parvas, fratris vel sororis appellabat nominibus, pro eo quod sciebat eas

secum unum habere principium; easque visce rota diligebat earitate, sed illas praecipue quae Christi piam mansiuetudinem similitudine naturali praetendunt, & scripturae significatione figurant. Id probavit in ipsius hujus Civitatis Episeopatu ad Monasterium sancti Uerecundi, ubi ipsa , rua accessit nocte, intra Monasterii septa ovis edidit agniculum. Aderat

orte sus ferocissima, quae vitae innocentis non parcens , rapaci eum morsu neeavit. Hoc audito, pius Pater mira compassione commotus, 3c agni sine macula recordatus, lamentabatur pro morte agniculi coram omnibus dicens: Heu me, frater agnicule , animal innocens, Christum hominibus repraesentans i maledicta sit impia, quae te interfecit, nullusque de ea eomedat homo, vel bestia. Mirabile dictui statim infirmari coepit porea malefiea; & tribus diebus corpoream poenam exsolvens, ultricem tandem pertulit necem . Projecta autem in vallem Monasterii , ibique longo tempore iacens , in modum tabulae desiccata, nulli suit esca famelico . Advertat igitur humana impietas, quali poena sit serienda finaliter, si tam horrenda morte percussa est serocitas bestialis . XXI. Pietatem hanc admirandae virtutis, & eopiosam erga ipsam dulcedinem multoties ipsa agnoverunt animalia, & miris εestibus occurrenti applaudebant, quo poterant modo gratum reddentia asseetunt. Alias , juxta civitatem Senensem iter Aciens, invenit in pascuis magnum ovium gregem, quas cum benigne, ut erat solitus , salutasset, relicto pastu cucurrerunt omnes ad eum, levantesque capita sua, erectis in eum Tom. II. F a lumi-

Lupum cIcura

56쪽

q Annales

mas Ma n. e. I.

Bartholomaeus Barci . Cainsidam ener tumeni de Fra clico eonsessio .

luminibus intendebant. Tantum quidem ei secerunt applausum, ut Scpastores mirarentur, & Fratres, cernentes circa ipsum tam ovium agnos , quam ipses arietes sic mirabiliter exultantes . XXII. In agro dictae eivitatis Eugubii , ei oeeurrit miles quidam Benevenulus nomin alius ab eo,quem supra diximus Mantuae relictum, humiliter petens ut in hoc Sodalitium reciperetur . Admissus humilitatis quibuscumque se officiis addixit, &leprosis exsani hi Patris praecepto, servivit. Evaut in infimis supremus , morum honestate&sanctitate conspicuus, obediens in omnibus ad nutum , in infirmitatibus prolixis degravibus patientissimus, nec minimae turbationis signum depromens .

Mirae fuit honestatis & reli iose gravitatis in verbis & gestu , in conversatione laudabilis, audientibus&speetantibus factus virtutis exemplum. Paupertatem impense zelabat externo contentus amictu , cibi sumens quantum erat lasso eorpori necessarium . Raro, & cum necessum esset, loquebatur , asilietis & pauperibus ex corde compatiebatur , aliena delicta, tamquam propria, ardenti deflebat caritate. Magnam contemplationis coelestium gratiam , & lacrymarum donum aecepit; noctes integras flens orabat, nec tamen die sequenti prodibat in publicum, nisi post horam tertiam ad publiea munia Monasterii . Sacrosanistam Eucharistiam toto venerabatur affectu, & vere Deum latentem sub velo comperiit, dum ex eodem augustissimo Sacramento multoties prodibat bellus insantulus , ejusque se ingerebat braehiis suaviter stringendus. Mira & sandia fuit hominis vita, ut largius ad terminum ejusdem dicemux. XXIII. In hoe eodem trai tu, & anno refert Marianus , sed Antoninus sequenti, convelvium & Tertii ordinis habitum indutum Barthol maeum Baro, Olim Advocatum Curiat Romanae, cujus turbas & pericula ut sugeret, recessit habitaturus inter Eugubium 3c Massam Trabariam . Oh vitae rectissimam normam fama ejus longe resonabat, ad quam ille tusFranciscus hominem voluit invisere. Sanctum initum inter utrumque scolloquium , placuitque Bartholomaeo , quam Franciscus praescripsit vitam volentibus in suis aedibus eommorari, humiliter assumere . Novo suo discipulo ob pietatem & singularem rerum agendarum prudentiam, Vir Dei , tanto caritatis adhaesit asei tu , ut socios ei dederit ex Fratribus , qui illi cohabitarent, auetoritatem in i per addiderit alios ad Ordinem recipiendi & gyrovagos eidem reconciliandi.

XXIV. Mirum est quod de quodam energumeno, in hujus domo

commorante, prae aliis refert sanctus Antoninus,cujus hic verba transcribo. Hic habebat daemonDeum in domo, qui quas continue loquebatur. Cum autem beatus Franciscus aliquando ad illud hospitium accederet, ante uiam multum appropinquaret, daemoniacus carpit tacere, cla per triduum continue

tacuit . Pos recessum hesti Francisci si aestatem primam reassum . Ad ratus ergo diabolus a iam Bartholomaeo,eur tacuimuser illud triduum truponit, euod ex guo a licuit beatus Francisus, ita religatus fuerat a Deo , quod unum verbum proferre non potuisset , ct Bartholomaeus adjecit: Estne ergo tantus hie frater Franeiseus, ut per eum se pati potuerit crieari daemoniaeus: Vere talis oe tanta es virtus ejus, quod maνω- tia ejus totus mundas eum admiratione eognostet. Et num id, inquit Ba tholomaeus, vos de ejus adventu, ex quo tantus es, aliquid regnomini t mdcmon : Non es multum tempus, quod princeps noster nor omnes ut co gregavit , dixit; quod Pater misericordiarum Deus nunquam Ac mu

dum peccaui in pusi permis, quin malis o criminibus colubenti semper

57쪽

Minorum

a quem miserit ρυρeceatoribus comeremdu ; Iuut Noe, Abraham, deinde Mosen, demum Chri πω solor u Iuia igitur humanum genus Nam Grim edi Ap Olo u me reo uerat, memoria passonis ejus a

cordibus hominum , quas uraliter recesserat, ex multis argumentis clarum es . quod mutendus erat aliquis reformator. Cam amem videremur isum Franc secum ,se ardua virtutum eum ramo fervore ascendere, mundam con- Iemnere , vitam CD isi renovare, tantam muregationem hominum perfectorum posse trahere , quas renitudinal Ier erisImasimus, quod ipse es

em timebamur pro modi re malime mittendum . Et adjecit demum, seu cet proe r daemonum ., quia Deo Patre eontra mundum raristo, illud

excogitatum si consitam inrisi passionem in puro homine renovari , per quem cordibus imprimeretur fritium, a quibus videlatur penum abolita. Hoc autem fuit biennio antequam Sanctus sacra Mimata recepisset. XXU. Circa finem hujus anni ad nidiculum lautia Sanctae Mariae Angelorum rediit Uir sanctus , ut post tot laboriosos discursiis , & disseminatum longe lateque Dei verbum , non sine sui ordinis incremento &proximorum salute, sibi serio intenderet. Praeter jam relata nihil est

memorabile , quod ab illo hoc anno factum reseramus; plura tamen ab eo in exteras regiones missi laude & narratione digna per cerunt. De Fratribus Germaniae ad ea, quae superiori retulimus anno, subtexit meus ille auctor Balduinus de Brunsuvi ke, quae sequuntur : Anno MCcxxii. - frazer Caeseritis Miniser, plurimis 3am receptis Fratribui , tam clericis, quam laicis, Capitulum Provinciale ormatiae eum Fratribus de eisitat ous Neirioribus insurit, ter quia rota Sacerdotum stremebatur Renuria, ut necesse esset unum novitium Sacerdotem per alternas vicer nune Spirae, nam rematiae in solemnitatibu aerumfacere Fratribus, eorumque confessiones excipere , promovit tunc tres Fratres ad sacerdotium Palmerium, Abrahamum metarum, or Andream Germanum, antea Harimodi nomine

gaudentem ; brevi etiam fratrem Iordanum de Noe salias Spoletanae: fratrem sero Thomam de Celano Moguntinenses, mormatiensi, ct Coloniensi Consentuum C tidem fecit. Eodem anno videns frater Gyarias qui erat vir profundae eontemplationis O maximus evangelieae paupertatis zelator,

er tanti apud Fratres, ut i um,pos sanctum Franciseum,sauHUsimum v nerarentur Ordinem in Germania felleibus auspiciis ct solidis Iam niti

fundamentis , insitura Ricario fratre Thoma, tune unico Cusode, non tam . si ' ' taedio, quam beatum Franciscum visendi, ceterorumque satos Spoletanae Fratrum desderio captus, adiuncto Mi fratre Simone de Colaetone, viro πο- Hli , eum auit quibusdam rediit a sanctum Franeiscum, cis ab eo es si ei me receptuI. XXVI. Per haec tempora ingressi Praedicatores & Minores In Sue- Petriduni MIn eiam, multiplicato numero religiosissimos viros miserunt ad alia regna Aquilonaria, qui gloriosis & canetis exhortationibus, ac mirabili vitae sin- '' '' 'φ' ceritate gentes Aquilonares in Dei obedientia. pura fide instruxerunt,& beatis moribus ac exemplis, religiosiaque pietate conservarunt, ut auctor est Ioannes Magnus Gothus in sua historia Ecclesiae Metropolitanae Upalen. cujus Archiepiscopus suit,& Sedis Apostolicae Legatus: ex quo etiam Laurentii, octavi ejusdeni Sedis Archiepiseopi ex ordine Mino. rum assumpti, praeclaram vitam & memorabilia facta , sub eompendio re

seremus ad annum Μ CCXLIV.

XXVII. Sub hoc anno Alexandri Halensis sita cognominati ab H Ies monasterio in Anglia , Comitatis Claudioeestrensis, ubi adolescens

58쪽

. . Annales

12324 ANNO 7. ANNO II. RUM ANNO Is.

in studiis suit edueatus ) ingressunt in ordinem Minorum reserunt Ioan-- Ο -' nes Lelandus, Sc Nicolaus Trivetus , superius a me citati. Apud Anglos humanioribus optime instructus, Philosophiae &Theologiae studuit apud Parisienses, tam feliciter , ut supremam inter eos sacrae doctrinae cath dram ascenderit, in qua moderanda senama cum sua laude 3c discipulorum utilitate omnibus suit admirationi. Quid autem hominem moverit, ut tanto spreto gradu & sui aestimatione, pauperculi, necdum adeo celebris Instituti duris de humilibus se voluerit legibus subjicere, non adeo mihi compertum, nisi eam , quam non meretur ipsa tabella fidem , adhibeam .P. ι.i. iis , qui plus aequo tribuerunt primo narratori. Ii porro sunt Antoninus, eos, Marianus ,Joannes Pit seus , & alii , qui hanc afferunt rationem solemnis in celebri viro mutationis. Eam, inquiunt, erga beatissimam Virginem ii-ωε,-- concepit devotionem, ut statuerit, aut etiam voverit, nihil id ozeri. denegare quod, ejus interposto nomine, peteretur. Id scitum a scentina quadam, dictum item Cisteretensibus , ut, propter hane fidem datam peterent , sui vellet fieri Instituti. Illis accedentibus ad magistri aedes , ut rem hane sibi summe honorificam, ob Uirginis Mariae reverentiam postularent, magna irrepsit oblivio, ut nihili minus meminerint, quam hujus. Mulier judicans suam praemonitionem &consilium ob contemptum reiectum, Praedicatores adiit, ut suo magno luero & honori, quod Cisteretenses neglexerunt, effcerent. Illi vero laeti abeuntes communem magistrum salutarunt, & de rebus seriis alloquentes, ut urbane , &quaesita opportunitate commodius suam petitionem subjungerent, rem distulerunt in colloquii finem, ne praepropere,& nimis inconsulto ex a rupto viderentur rem gravis imam proponere . At supervenit quidam ex Minoritis, qui ostiatim panem mendicab1t, & quod illi multa praevia consideratione explieare statuerunt, hic ex abrupto , coelitus motus ro gavit: Reverende, inquit, magister, magnum & celebre apud omnes pietatis & doctrinae nomen obtinuisti, & res saeeuli tibi satis secundae: Porro Obsecro te , per amorem B. Mariae Uirginis , ut serio & impense consideres , utrum ad aeternitatis felicitatem consultius tibi sit oeularem vitam agere, an Christi crucem in paupereulo hoe nostro Instituto perserre . obstupuerunt Praedicatores ad praereptam sibi de tanto homine lucrando occasionem ; & magister quidem imo condidit & fovit pectore verba, tamquam sibi dicta per Dei nuneium, & protinus cogitavit de mutando vitae genere , & assumendo Franciscano . XXVIII. Ita rem obtigisse non penitus inficiar, nec durius repellam, x ' η - Τ' ' quod alii pie ebnscribunt; novi enim vias Domini mirabiles , nec cogita tiones ejus esse sicut cogitationes nostras, sed quam nos ineptam stulte judicamus vocandi rationem , divinae providentiae esse peropportu Isa. 3. s. nam . Domini est salus, & quibus vult mediis impertit; vocat undique os

august. ἐα-pouentiam , vocat benesciis creaturae, voeat impertiendo tempus vivendi , vocat per lectorem, vocat per tranatorem , vocalper intimam cogitati nem ,

vocat perflagellum correptionis , voeat per misericordiam consolationil . Qui per se ipsum unico verbo potuit piseatores ad Apostolatum attrahere , poterat Ac per humilem nuneium magistros ad Relisionem convocare. Mittit quotidie servos suos ad plateas , ad vicos & exitus viarum, ut ad coen n magnam invitent, imo ut eompellant intrare liberrima, sed po- .. cI, ' tentissima vocatione. Ex his potuit esse ostiarius ille monachus mendicus,M, σιβι. λιμ ut quo humilior legatus , eo selemnior conversio , & potentior appar ret virtus mittentis.Nicolaus Harpsseldius opinatur allectum Halensem,

D. ut

59쪽

Minorum. 67

ut hoe vitae genas subiret exemplo contemnet sui Ioannis AEgidii viri eminentissimi Oxoniensis. & Parisiensis Theologiae professoris , qui hoc ipsis anno eum tertia generalis Synodus Patrum Dona inicanorum Parisiis celebraretur , concionenique ad Clerum Ioannes haberet, in qua vehementibus indue ionibus & persuasionibus utebatur, quibus homines ad spontaneam rerum abdicationem & indivulsum Christi servitium , atque obsequium pelliceret, ecce in media concione e suggestu descendens , veterique exuta , Dominicani Instituti vestem induit , moxque ad absolvendam concionem ad suggestum rediit. Non inessicax sane , nec tepidum hoc exemplum , ut ejussiem patriae &studii virum ad similem frugalioris vitae ineundae rationem Halensem induceret; ut sicut ille apud Praedicatores , hie inter Minores, & sibi consuleret sancti Instituti methodo , & illis proficeret excellentia doctrinae. Praevias sortasse disposit tiones adeo celebris Ioannis eonversio , & frequens potensique interna vocatio induxerunt, ut ad voeem hujus fraterculi invitantis non fuerit quod amplius cogitaret, sed quod ille verbo proponebat, hic statim vi potςntis auxilii iacto compleret. XXIX. Ueteranus tamen δc emeritus in seliolastiea disciplina Magister, in regulari tirocinio non leves sensit dissicultates , & internas molestias, propter quas de regressu ad saeculum, exuto paupere habitu, cogitabat. Sed ita fluctuanti absens corpore Franciscus apparuit in spiritu, ynxitque se ponderosani & gravem crucem ligneam portantem , cacumea cujusdam proclivis montis ascensurum . Dum autem in ascensu pondere gravaretur,& gemeret sub sarcina, visius est sibi magister aceurisse, suamque opem obtulisse. Indignanter & stomachabundus Franciseus hominem repulit, subjungens : Recede miselle , non audes, nec vales levem &portatu faciliorem crucem ex panno resectam gestare, & ligneam portabis hanc onerosam Z Visione hac vir prudens apientior enctus, facile dura illa tentamenta profligavit, nec alia circa hanc materiam deinceps admisit. XXX. Visione altera , nequaquam imaginaria, quibusdam post annis, intellexit Dei voluntatem circa Joannem de Rupella ad gradum scholasticum provehendum. Cum etenim ob praeclara sua merita in Academiam Parisiensem , facultas Theologorum ei obtulisset, ut pro sua electione Scprudentia unum sui ordinis in Baceat aureum instituisset, atque ille in Ecclesiam descendisset orationem praemissurus , ne in electione errasset ;vidit in quodam Ecclesiae saeello Fratrem quemdam orantem , magna luce undique circumfusum . Dum in tanto splendore positum discernere non potuit, quis esset , ad sores expectavit exeuntem , comperitque suisse Ioannem de Rupella Provinciae Aquitaniae , suum aliquando auditorem , qui magnos fecit in Theologia progressus, inter doctissimos Parisiensium connumeratus. Coelesti hoc signo monitus , Caneellario universitatis obtulit laureandum, qui postea , inquit Antoninus , iactus magister maximus evasit praedicator, religiofitate, scientia, & diseretione elarissimus, tantaque vi ingenii praeditus, ut priorum magistrorum subtilitati adjiciens praedicationis&lecturae inTheologia facultatem , modos traderet exquisitos . Plura de hoe I alensis discipulo dicenda remittimus in annum Μ CCLXXI. & de magistro ad annum Μccxcv. quibus dies clauserunt

extremos.. XXXI. Sanctus Antonius de Padua hoe anno presbyteratu initiatus est, quem perperam, ut superius monui, quidam cum Marco UlyGp

r xxx.

60쪽

nis .

8 Annales

yense judicarunt prius saeerdotio lanehum, quam ad Minores accederet . Gravis mihi porro testis est Leander Albertus Bononiensis , sanctum Uirum primam celebrasse missam Bononiae in aede Uirginis Annuntiatae Fratrum Minorum , sed dum ad sorum Livii in .ssimilia cum aliis Fratribus Minoribus & Praedicatoribus pro aeris aecipiendis consueret, instante collationis hora , Fratribus ex more congregatis, Minister loci illius , s veEpistopus , ut habet Robertus de Licio , live fortassis uterque, Patres Dominica nos rogavit, ut sitientibus verbum salutis proponerent. Illis

recusantibus, quod nihil se praeparassent, instigante eum sortiter spiritu Dei, Minister ad Antonium, de cujus eruditione nihil comperti habebat, se convertens, jubet ut apud Fratres dicat quidquid ipsi suggereret spiritus Dei. Non putabat eum quidquam scire de Seripturis divinis, aut legisse aliquid, nisi sorte quae ad Ecclesiasticum ossicium pertinerent;

spem tamen nonnullam ei adserebat, quod audierat illum, necessitate cogente, idque perraro, aliquid litterate dixisse. Et certe cum tantus illa esset, ut memoria pro codicibus uteretur, & mystici eloquii gratia mire afflueret, peritior tamen apud Fratres habebatur abluendorum culinae utensilium, quam Scripturae sanistae mysteria explicandi. Praesectum enim

suum quem Guardianum dicunt supplex rogarat, ut magni benescii

loco ipsi permittere vellet eluere coquinae Pasia, & verrere quotidie Fratrum domicilia , nulli alii rei aptum & utilem se confitens , cum esset revera vas electum ,& Spiritus Sancti gratia multifarie ornatum. Mundabat ergo quotidie humili ac devoto corde culinae res , & Fratrum domicilia , eximiae cujusdam humilitatis & contemptus sui de se exempla prae hens. Non ita agunt plerique alii, qui antequam sint discipuli, magistri

esse volunt,seseque in cathedram importune ingerere non verentur. Con

tra Antonius jam perfectus in Scripturis divinis , inter idiotas & rudes

laicos haberi maluit, quam sciolus aut magister videri; potiusque laboribus oecupari culinariis, quam magisterii cathedram occupare . Verum enimvero licet totis viribus in id incumberet, ut a Ministro impositum munus liceret subterfugere, non tamen potuit voto potiri suo. Tandem ergo cedens tum illius voluntati, tum omnium precibus , cum timore Domini primo orsus est simpliciter ad eos dicere ; sed cum vellet Dominus lucernam hactenus sub modio positam in omnium conspectum proferri, in orationis progressu tanto verborum splendore , tanta mysticarum sententiarum altitudine usus est, ut omnes in summam admirationem adducerentur, maxime quod praeter omnium opinionem id eveniret : simul etiam eximia ejus charitate non mediocriter aedificarentur; nee affrmare dubitarent ejusdem sermonem nunquam se antehac audivisse. Ita deinceps, non minima asse sti consolatione,venerabantur in illo divinitus det ctam divinae sapientiae claritatem eum tam insigni humilitate conjunctam. XXXII. Dum haec pervenirent ad sanisti Institutoris Franei siet aures,

ut solidius & graviori sundamento gratiam praedicandi exerceret, voluit ut seb Abbate Vereellensi apud sanctum Andream ordinis tunc S. Benedicti, ut ejus Instituti viri contendunt, sive Canonicorum Regularium semcti Augustini, ut ipsi decertant, & quorum modo est habitatio)viro doctissimo, mysticani audiret Theologiam. Mareus & Henricus illot ei hujus studii socium adscribunt, & cum eo naissum a sancto Francisco volunt A danaum de Marisco Anglieum, Patria Somer tensem Dioecesis Bathoniensis, sed esse non potuit, si vere scripsit Ioannes Pliseus , eum Franciscanum induisse apud igorniam, cujus loci Coenobium Mi

SEARCH

MENU NAVIGATION