Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

noritarum, adhuc hoc anno non fuit extruetum . Cum enim a biennio tantummodo fuerit Minorum adventus in Angliam, non adeo statim multiplicata illorum domicilia, neque numerus Fratrum , ut in ipse ingressu illorum in idem Regnum obtinuerint sedem igorniae, dc initiaverint alios, ut jam hoc secundo, vel tertio anno, expleto tirocinio, eos transiuit tere potuerint ad exteros . Vel ergo maturius hie apud Italos , aut Gallos hanc vitam amplexus est, si Antonii dicendus est siocius, aut tardius missus Vir sanctus Uercellas , vel in studio in fine sortasse Adamus supervenit; praecipue cum mature accedere potuerit, & adhuc studentem assequi Antonium, si verum est, quod alii volunt, eum quinque annis audivisse praedictum Abbatem , quod ego vero haud simile puto; cum aliis tribus , qui supererant vitae annis, minime tot Religionis ossicia & munia obire, aut Gallias & Italiam priedicando peragrare potuerit , aut tot doctrinae&sapientiae speeimina exhibuisse suo Itistitutori Francisco, qui quarto ab hoc anno obiit, ut eum voluerit suum Episcopum nominare. Decem etenim dumtaxat annis vixit in Religione ut prae aliis notat Auctor vitae MS.mihi allatae ex Bibliotheca sancti Leonardi oppidi Montis faleonis in Umbria, quam Anonymus quidam sincere &ex nde scripsit, cum aliis sam horum Minoritarum Legendis vetusto charactere dc libro exaratis transactis jam in aedibus paternis quindecim, in Monasterio sancti Vincentii Ulyssipponensi duobus,apud sanctam Crucem Conimbriae novem, qui triginta sex, quos vixit annos, complent . Unum ergo, aut alterum annum sub Abbate studuisse putaverim, & aliquando in Galliam euntem, aut in Italiam redeuntem , Lombardiamque vicinam lustrantem, ad eum aliquoties deflexisse; cujus tanta fuit de hoc suo discipulo opinio, ut saepius diceret se ab illo multoties edoctum , & coelestes hierarchias, quas illi ex Dionysio legebat, non tam didicisse , quam praesentes conspexisse , & percurrisse videri, ex mira mentis serenitate,& admirabili lumine sapientiae coelitus aequisito. Quod & scripto firmavit in Commentario eapitis tertii eiusdem operis sub littera V. Freque ter, inquit, amor penetrat, ubi cognitiost sic orissat. Legimus quos

dam sanctor Episcopos minus imbutos fuisse pineis doctrinis, qui ct mist

eam Theologiam captu mentis haurientes carospenetrabant, omnem phascam eo itionem subtilissime transcendentes, usque ad beati mam Trinuatem. Godor ego in sancto Antonio de ordine Fratrum Minorum peculiari fain uaritate expertus sum . 2M eum esset minus imbutus litterissae laribus, animi puritate , mentis ardore succensus, masseam Neologiam, captum mentis excedentem, o fementer dejiderasit, cy abundanter hausi, ut pos duere de eo, quod de Ioanne Baptisa scribitur: Ille erat lucerna lucens , & ardens; amore enim ardebat interius, ct exemplo tacebat exterius. XXXIII. Sub hoe Abbate ita brevi profecit Uir sanctus , ut instantissime rogaretur a Fratribus, quam ipse hausit doctrinam aliis communicaret; sed noluit ille magistrum agere, nec ceteros docere inconsulto suo Institutore. Seripsit & explicuit Fratrum desiderium, cui ita responsum.

Cari mo meo Fratri Antonio Fr. Francisos in Christi salutem. Praeet mihi, quod santae Theologiae litteras Fratribus Interpreteris,

ita tamen, ut neque in te, neque in ceteris, quod vehementer cupio,

extinguatursanctae orationis Spiritus,juxta regulam quam profitemur. Vale. Tom. II. G Hae

rat . Amo . c.

c. PaAbbatis de An toeso tesumoesu. Iubetur alios do.

cere .

62쪽

Annales

Mare. c. o.

XXXIV. Hac accepta sancti Rectoris licentia jugem creandis & edocendis discipulis navavit operam, primo apud Montem Pessulanum, deinde Bononiae, ubi fanisti Francisci assensu restauratum est studium, quod ob inobedientiam, &praesumptionem Ministri Bononiensis aliquotannis ante removit, uti superius diximus: tertio Patavit, demum Tolos e , alii sique in locis . An primus suerit Theologiae Prosessor in ordine, prout scribunt Rodulphus, Marcus Ulysii ponensis & Henricus Willot, qui constantem hanc vult opinionem , subdubito; etenim jam aliquanto ante tempore Bononiae legebatur. In Anglia statim ab ingressu erectunt iuvenum gymnasium, & Alexandrum Halensem, si non sub ipso tirocinio, sillim expleto , facile creditur suis legisse; & Antonius non nisi uno, Vel altero post hunc anno, potuit docere. Illud autem liquidius omnino aberrasse Willo tum & Trithemium , dum in Tolose, Bononiae, & Patavii Academiis eum docuisse stribunt, prius quam hule Sodalitio nomen daret . Errorem sane convincunt brevis hominis aetas, adepta, vel consum

nrata in ipsi, ordine litterarum peritia, ejus initiatio in I. usitania, nequzin Galliam aut Italiam venisse nisi jam Franciscanum , quod & me priores admonuerunt Stephanus Gari bajus, R Henricus Sedulius . Haec sub hoc anno erant de Iancto Uiro dicenda: plura supersunt adhuc commodius suis locis describenda .

XXXV. Hoc anno , mense Aprilis , quo numerabatur Pontificatus annus sextus, Honorius Pontifex ad intercessionem sancti Institutoris,& aliorum ordinis Fratrum , concessit ut Minores ubique, tempore In terdicti, januis clausis , &exclusis interdictis , possent celebrare , quod &Iv. nonas Martii concessit ejsdem verbis Patribus Dominicanis. Habetur Privilegium Praedicatorum in regesto hujus Pontificis anno VI. epist. a 32. nostrum autem epist. 3I I. datum iv. Kal. Aprilis, & epistola 3II. Nonis Aprilis. Servatur originaliter in Archivo Patrum Minorum Conventualium ad duodecim Apostolos Romae, signat tim littera A. datum iv. Kal. Aprilis. Ita porro ubique inscriptum e Fratri Franciso, ct altis Fratribus ordinis Minorum . DEvotionis et Uinc pretibus inclinati, auctoritate robis praesentium indulgemus, ut in Ecclesias ,si quas vos habere contigerit, cumgenerate terrae fuerit interdictum , liceas vobis Duuis clausi, oe excommunicatis Ointerdictis exelys ,submissa voce divina incia celebrat e . Nulli ergo omni-udi hominum liceat hane paginam nosne concessionis infringere, aut ei aufutemerario contraire , s ρtiis autem hoc attentare aequmgerit oee. Datum Auagniae I v. Kal. Aprilis anno VI.

XXXVI. Eodem die& mense , eam, quae sequitur , epistolam scripsit ad Praesectos Praedicatorum , Minorum, &de sanctis, militiae sancti Iacobi Ulyssponensis Dioecesis, ut abusus circa administrationem sacramentorum , ex avaritia Cleri introductos, omnino reformarent in praedicta Dicdees&Civitate. Tenorem commissionis obinde subministro, tum ut cognoscatur, quo in nomine & auctoritate fuerint hae duae Religiones tunc exorientes,& paulo ante in illam Urbem admissae,tum ut constet quam

alii sint hujus ae illius temporis Cleri mores in inelyta illa Civitate, celeberrimo Regni emporio, ex pietate , potentia, & divitiis laudatissima, quam a multis annis regit summa Religione, justitiae & veri zelo Domi-

. nus

63쪽

nus Michael a Castro grandaevus, eujus in Rempublicam & Institutum nostru ni beneficia , quae praesens vidi, largius, etsi nec ad votum, nec ad illius meritum, explicarem, nisi certius novissem ei rem ingratam me praestiturum , dc timerem illorum judicium, qui iacile suspicarentur me vivorum voluisse gratiam captare, aut benefactoribus adulandis studuisse Habentur autem litterae in regesto Pontificio sub numero 323. Ordinis Praedicatorum , Fratrum Minorum, O desanctis militiae

'. bis es oblata querela, quod Venerabilis Fr. noster M E sup ti or Praeluti tam Civitatis, quam Diarrois intabonensis, non ab ue v sio avarinae, compellunt eosdem tertiam partem, vel certum quid de bonis fuit ipseram Ecelesiis relinquere in ultima voluntate, quibus etiam, si evid uti eorum non otisfecerint, De Viastica denegant Sacramenta , unde in se, sitas ipse nobis humiliter svplicavit, ut eum libere debeant,praesi cessanoribus exactionibus eis extorsonibus importunis, Ecclesastica Sacramenta conferri, quamquam a Dicis conismandast eo uetudo laudabilis erga

sanctam Ecclesam , pia devotione sdelium introducta, prosidere super hoc dignaremur. Ideoque discretioni segrae per Apostilica scripta mandamus, uatenus vocatis quisuerint evocandi auctoritate no Ira illudfleri jubeatis, quod secundum Deum oe insitutiones Canonius iideritis expedire. Iuod si

non omnes interesse poteritis, unas veser ore. Datum Anagnic iv. Kal. Aprilis anno VI.

XXXVIII. Dilatata est hoe anno saera Religio , & plura aedificata sunt

Fratrum Domicilia . Primum in Civitate Bajoearum, seu Bellicasiorum, in extremis pene Normanniae finibus antiquissima, non tam hoc anno inchoatum , quam serme expletum , opera & industria Fratris Gregorii Lombardi, quem illuc paulo ante sanctus Franciscus destinavit. Vir doctrina & religio exemplo allectus ad primum ab Urbe lapidem , meridiem versus , amplum desgnavit in suo praedio fundum Coenobio extruendo Matricis Ecclesiae Canonicus, Arriensis nuncupatus, cujus pietatem soVerunt & adjuverunt alii viri nobiles tanta liberalitate, ut ad perseetum &augustum Monasterium fabricam brevi deduxerint. Loeum omni censu, servituteque sibi debitis exemit Illustris Baro a Campignero, probavit suis Diplomatibus Episcopus , & amplificarunt alii pii viri circa annos Domini MCCLXXI. ΜCCLκκκIv. Ω ΜccCLκrii. donatis, &adjerus spatiosis hortis & agris, qui firmissimis & altis muris conclusi, viginti quatuor excedunt jugera terrae, quorum major pars pomiseris est consita lignis .

Templi structura consiummata anno Μc Lxv. Sumptuosissima erat mat Tia , & opere insignis: majorem aram cupreae columnae circumdabant cum

Iectissimis epistyliis. Ornabant etiam aedem multa Principum 8c magnOTum Heroum superba mausblaea, donec omnia ferro & flairinia devastarunt seri Sectarii Calviniani anno Mo Lxi. Coenobium etiam decorarunt Viri

sanctissimi de doctissimi, primus ille, quem diximus , Fundator, qui in ingressu Capituli sepulturae locum accepit , adje sto hoc impolito, sed illis

temporibus assueto carmine sepulcrali: Hie sub tumba inferius Iacet Frater Gregorius. Sancti Francisci Meius, Nationeque Lomba M. Parcat ei Altissimur. .

Tom. II. G a Et

earum a

64쪽

Conventus B

sidaea

s α Annales

Uillanus, Fr. Joannes de Mara , Fr. Guillelmus solo cognomine super bus . Auceps factus Episcopus Abelionensis Ecclesiae, delegit sibi in hoc Conventu in medio chori locum sepulturae , Guillelmus Superbus Custodiae Normanniae Praesedius, omnem adhibuit operam huic Conventui in disciplina aristiori reformando, postea Rector studii Parisiensis sibi temminum vitae suae posuit. Praeter hos demum illustri, eonstanti ,& glorioso perpesso martyrio illustrarunt Fr. Andreas de Monte, & Fr. Petrus Berot, quorum triumphum suo tempore uberiori calamo depingemus. XXXIX. Secundum hoc anno extrui tum Donatellium Tolosae , quod postea diversistunt opera in magnum exerevit ; nam nobilissima familia de Faudoas ejus partem cum minori Ecclesia, R. vero P. F. Petrus de Fuxo Minorita, ae S. R. E. Cardinalis maius Templum ; atque R. P. F. Ioannes de Teissanderia Rivorum Episcopus, quod ad ejus persectionem deside rabatur, liberalissimis sitis sumptibus construxerunt. Est hic Conventus Capacissimus, omnique ex parte perse Rus, & a sit erectione, ad haec usque nostra tempora, tum Philosophicum, tum quoque Theologicum studia nutrivit. Quo & sactum est, ut plures viros dinstos, sanctitateque con spicuos sacrae Religioni nostrae pepererit. Inter hos autem longe emicuere illustr. ae R. P. F. Uitalis de Furno Vasatensum Episcopus, ae S. R. E. Cardinalis, B. P. Stephanus, atque P. F. Vitalis de Raymundis , qui Avenionem contra haereticos, fidei Inquisitores destinati, ibidem sub eisdem glorioso martyrio occubuere . Illustrissimus P. F. Bernardus a Turre, qui ob doctrinae praecellentiam, vitaeque sanctimoniam S. R. E. Cardinalis creatus est, Fr. Petrus Aureoli Uir doctissimus, & Fr. Gerardus odonis, universi ordinis olini Minister, quorum utrumque in Cardinalium numerum cooptat Gonzaga, an ita vere, alias examinabimus:

Fr. Petrus Sulpini Uasatensium Episcopus, FrJoannes a Porta sancti Pauli Episcopus , ac Reverendi Patres Fratres Ioannes Gualteri, Theodoricus Andreas, Giraldus Briansonis & Arnoldus de Ualle. Hi omnes doctis. smi, pariterque religiosissimi Patres Seraphicum ordinem nostrum plurimis editis lucubrationibus mirum in modum collustrarunt. His adjiciendus venit B. P. Antonius de Padua, qui & hune locum , uti nuper diximus, suis lectionibus, atque serventissimis concionibus, dum vive ret, exornavit, dc post mortem miraculis illustriorem reddidit. Cui Sacellum, idque pulcherrimum, atque Tolosanis celeberrimum, ibidem

erectum est. Prope summum altare tumulatus est R. P. F. Bernardus hujus Provinciis olim Minister, & indefessus haereticorum oppugnator. Transivit autem domus haec a Patribus Conventualibus ad observantes anno MDLII. auctoritate Pontificia, rem urgente Francisco I. Gallorum Rege a

XL. Tertium ortensii ad fluminis Gadii in Aquitania marginem ,

quod a landa mentis struxerunt Principes Biernenses, quorum tunc tanta erat pleras , quanta postea seritas , fide mutata δc vera rejecta; etenim Lisrum Antecessorum opus demoliti sunt,&simul religiosiim virum, qui tunc aderat, Bertrandum a Laganoba crudeliter trucidarunt. Quartum Bastidae ejusdem Aquitaniae Urbis ad Pyrenaeorum montium radices , a pluribus nobilibus eommunibus saeuitatibus erectum; in quo semper vim guit regularis disciplina, & monasticus vigor, donec anno MDLXI. ma jori ex parte dirutus 3c combustus suit ab hereticis, & aliquot post annis omnino solo adaequatus.

65쪽

XLI. Qii intum non tam noviter acquisitum , quam mutatum . Etenim Conven. Alanis

praeclarissima semina Sancia Lusitana, de qua alias praetati sumus,hoc anno 'palatium HumIerabricense in Monasterium Fratrum aptavit,evocatosque -- . u. ex humili & inlalubri loco, quo sibi pauperem constituisse mansionem ad fluvioli marginem jam supra memoravimus , necessaria supellectili, & re Λα- ων. semiliari donavit. Augusta sane 3c capacissima est universe aedes in optimo 8ceditissimo loco extrueta, ipsa structura & mansionum dispositione civ.L. perquam devota ,& vitae religiose accommoda; in qua per aliquot menses peculiaribus studiis intentus haerens , vetustae pietatis & sanctitatis in-dieia in lapidibus, & in Fratribus reliquias conspexi: semper etenim ex omnium observatione inveniuntur aliqui, qui ad prime vana illam simplicitatem & regularis vitae puritatem seniet componant. A primis annis multi Fratres laici , sed pauci ibi habitabant sacerdotes , donec ad an- num MCDurri. mutata sorte, illi pauci, hi plures evaserunt . Jacet in eodem Coenobio B. Pater Zacharias ex primis Religionis in Lusitania Ma- LMin M'gistris , missus a S. Franciseo , cujus erat socius . Illius iam litas ad magna quaeque& pia opera praeclaram heroidem Sanciam excitabat, populosqueia vicinos ad frugaliorem & meliorem vitam attrahebat. Opportunius nusquam quaedam illius canctitatis argumenta poterimus referre , dum de ejus factis aut morte certum nullum est tempus. Is porro dissicilia quaeque, tam ad Fratrum regimen, quam ad suae animae causas spectantia eum Crucifixi Christi imagine quae in capitulo , ut vocant , honorifice colebatur , usque ad annum MCDxiv. , quo translata est in Altare ad dexteram Sacelli majoris , ubi adhue non sine reverentia monstratur eonferebat. Hominem etiam de reali Christi sub speciebus sacramentalibus praesentia dubitantem, ut sequenti die sibi sacrum peragenti assisteret, praemonuit; & in ipsa Missa conversam mundissimam hostiam in veram carnem ostendit; quo admirabili prodigio hominis nutantis solidata est fides. Alias dum aedis Praesectum ageret, nec resectionis tempore ultra duos panes haberet, confidenter jussit, Fratres mensis assidere; &statim pulcherrimus adolescens ad ostium tot panes optimos obtulit, quot erant Fratres in triclinio. Ex ipso sapore probe cognoverunt coelitus missos, &pro saeris reliquiis frusta aliquot piis viris, integrumque panem Sancto Principi dederunt. Mortuus tandem Vir sanctus plenus meritis virtute , sepultus est in pavimento majoris Sacelli: deinde transi xtus eum alio pio viro socio conditus est sub ipse altari, in quo praememorata Crucifixi effigies digne colitur. Ainc R. P. F. Ambrosius Silva de Iesu, dum Provinciam Lusitaniae regeret circa annum MDCXII. sanctum transtulit corpus in honorificum locum a se praeparatum in muro magni Sacelli ad dextrum altaris latus, quod deaurata crate ferrea , laseris munivit.

XLII. In Altari Capituli summo in honore habetur imago B.Uirginis Marte, quae oranti tironi ad indiscretum sui Guardiani praeceptum , ut

dignaretur revelare , quaenam sibi esset inter Omnes orationes , aut me- -

tricas preces Ecclesiastieas gratissima Z Respondit: Illam quae incipit Oglorius Domina; & objicienti juvenculo, responsum reserenti non sibi

facile crediturum Guardianum, prodigiosium signum adjunxit: etenim quem eousque infantulum Iesum laeva gestabat, in dextram trasmutavit, subjungens : Abi fili confidenter,& invita rigorosium tuum illum Guardianum cum ceteris ut videant. Viderunt & crediderunt ad majorem Virginis reverentiam & Novitii opinionem. In hujus rei memoriam quo-

66쪽

ADDITIO

quo totius anni Sabbato, pulsata majori campana, ut devotus populus accedat , a coena Fratres omnes luminaribus accensis pCaedictum hymnum Iemniter canunt, aliasque preces adiiciunt.

XLIII. In Sicilia extra civitatem Messanam ad tria millia passuum , acquisitum hoc anno Minoribus Domicilium sub nomine S. Leonis, in quo per aliquod tempus commoratus est sanctus Antonius , dum secundo in Trinacriam trajiceret. Translati vero Fratres in Civitatem sub Gregorio IX. , commodum sibi emerunt situm, soluta per benefactores summa pecuniaria Henrico de Calva, & Mariae de Farinato. Ut in eo domum suam & Eeelesiam aedifieare possent Pontificio diplomate concessit Alexander IU , sed & primarium lapidem a se benedictum misit Mesianam . Primae omnium strueturae expenses magna liberalitate ministrarunt tres

Illustrissimae Comitisse violanta de Poli ZZo , Eteonora de Procida , dc Beatrix de Belsiore . Auxit & perfecit aedificium Friderieus III. qui ibidem in Sacello majori, quod in Regum Siciliae cessit proprietatem , secondi voluit anno millesimo trigesimo septuagesimo tertio die vigesimo septimo Julii, ubi etiam sepulcra sibi possierunt Eteonora Imperatrix Friderici conjux , Ioannes Insans, & Elisabetha ejus mater . Claruerunt in hoc Conventu miraculis B. Simon Almonis, quamvis evanuerit ibi ejus

memoria , caput tamen servatur cum magna reverentia in Conventu Plateae, & B. Electus nobilis cujusdam Domini Andreae filius, cui Christus apparuit in specie columbae. Floruit etiam ibidem magister Petrus Cal-derinus Messanensis, electus Episcopus Antiochenus, & pCeter hoc alii viri doctissimi & religiosissimi. AEdes est Patrum Conventualium, & caput Custodiae Messanae. Conventus Pactarum ejusdem Custodiae hoc ipso- tempore constrati coepit , sed non absilue contradictione Clericorum quorumdam secularium, & Monialium, quae duravit usique ad Pontificatum Gregorii IX. tanto impetu δc conatu , ut quod Fratres die fabricabant , aemuli noctu demolirent. Diri anathematis poenam interposuit dictiis Pontifex gravibus de hae re datis litteris, per quas omnia sublata sunt impedimenta. A XLIV. Hoc anno Episcopum fuisse Antonitanum Fr. Rufinum se Lupatum Patavinum, & ante hune fuisse Episcopum Polleastrensem Fr. Gabrielem de Licio Apulum scribit Petrus Rodulphus : dc in cata- is logo MS. Episcoporum Grosseti invenio quemdam Fr. Pepum , hujus Ecclesiae Antistitem fuisse anno MCcκκ. Et in catalogo altero MS. si Episcoporum Assisiensum F. Simonem Uereduccium anno ΜCCXXVIII. . Primi hi sunt hujus Instituti viri, quantum ego conjicere possum, ad ,, Insulas Pontificias assiimpii; neque etiamnum horum mentionem apud is alios invenio. Videtur aliquantulum admiratione dignum, quod viis vente ipso humillimo Institutore, valde hujusnodi suorum Fratrum ,, promotionibus adversente, uti alias diximus , tres primi ,& paulo postis quartus, ad Episcopalem eveherentur dignitatem; nisi fortassis grais via eorumdem in Ecclesiam obsequia, aut eminentia merita difficultari tem hanc superarint, & praemium hoc omnino sibi vindicaverint.

67쪽

Μinorum. s s

ARGUMENTUM.

Matuitur dira lucrandae magnae Indulgentiae apud aedem Portiuncuta multis rei peritatem comprobantibus. Franciscus , Chriso dictante, breviorem compaginat Regulam, quam confirmat Honorius Pontifex, additis etiam aliis privilegiis . Mauens apud Cardivalean Brancaleonem Franciscus male

meitur a Daemone. Graecii solemniter celebrat Natisitatis Grisi solemnia , inter quae Chrisum infantulum pisum excipit ulnis. Iu Comitiis gen ralutis absitat a miniuratu Germaniae Caesarium Spirensem , eiqueri est Albertum pisanum, cujus industria mire propagatur Religio, eaque per alias partes Domuniorum numero dilatatur. I. Uo elapsi emit anni post obtentam a sani ho Francisco magnam

illam Indulgentiam pro visitantibus Ecclesiam S. Mariae Angelorum ; sed non fuit adhue destinatus dies, in quo fideles participes esse possent tanti beneficii. Expectavit Vir sanctus, ut qui tantarum erat auctor gratiarum, ipse esset & dispensator , de quo die eas vellet distribui, palam manifestaret. Id porro factum hoc modo in ipso hujus anni limine.

Beato Francisco orante in cella, quae erat in horto pone Ecclesiam sanctae Mariae, mense Ianuario circa mediam noctis horam accessit tentator , &di- ei ua se anim

xit sub amici specie e Francisce , quare ante tempus mori festinas Z Ut iς ηςix. quid ita excubasy An ignoras quod somnus sit praecipuum alimentum vitae corporalis , homini praesertim juveni, cui ipse Amnus, vel maxime neces.serius Sed & alias tibi dixi , videlicet in Ecclesia, quae quatuor capellae nuncupabatur in Comitatu Tudertino , quod cum juvenis sis, aliis te poteris exercere poenitentiis in tuorum vindictam peccatorummi quid igitur te tantis vigiliis & orationibus amigis3 Sentiens B. Pater hostis insidias,tuniea deposita, solis semoralibus indutus,in servore spiritus cella egrediturae per densissimam sepem spinosam irrumpens devenit in silvam vicinam ,

corpusque per vepres ac spinas volutando dire cruentavit. Dicebat enim

sibi ipsi : Longe mihi melius est haec patiendo sentire dolores Christi,

quam blandienti inimico morem gerere. Sic tentatore sugato effulsit circa eum lumen immensum , cumque urgeret gelu ac frigus intentissimum ,

quale solet mense Ianuarii, apparuerunt illic rosae albae & purpureae in magna copia. Affuit & ingens Angelorum caetus ei dicentium: Surge eito Francisce , & ad Ecclesiam propera : ibi enim te Christus cum Matressia expectat. ini surgens veste nova, & candida se miraculose indutum sensit, collectisque rosis duodecim albis , & totidem rubris ad Ecclesiam

perrexit. Videbatur autem ei semita versiis Ecclesiam serieis ae purpureis vestibus strata atque ornata. Reverenter itaque Ecclesiam ingressus, vidit Christum Dominum cum Virgine Matre, 3c multa Angelorum frequentia stantem , moxque eum adorans, dixit: Sanctissime Paterno stata;tat di,.ster, Domine coeli &terrae, atque humani generis Salvator, digneris propter magnam misericordiam tuam decernere diem Indulgentiae huic

loco per temetipsum concella. Accessit patrocinium gloriosae Virginis ejus patronae. Tum Christus respondit: Volo sit dies illa , in qua Petrus Apostolus meus fuit a vinculis sblutus, incipiendo a secundis vesperis illius diei, usque ad vesperas sequentis includendo noctem intermeaiam: quo tempore quicumque hanc Ecelesiam ingressus suerit plenam , quam postulasti, indulgentiam obtineat. Verum Domine, ait Franciscus, quo-

68쪽

Annales

modo haec hominibus innotescent & quomodo fidem adhibebunt Hoc fiet, inquit Dominus, meo favore & auxilio gratiae meae . Tibi interim Romam eundum erit ad Uicarium meum , cui cum haee exposiveris, ipse eurabit notificari . Et Franciscus : sorte mihi peccatori non credet tuus Uicarius. At illi Dominus: Addue ieeum aliquot testes desectis tuis, qui haec audierunt ; simulque deser in testimonium de rosis albis 8cru-bris, quas in silva collegisti. Moxque chorus Angelorum intonuit: Te Deum laudamus , & ad finem usque complevit ; cumque beatus Francise iis de rosis,quas e flva detulerat,tres utriusque coloris in honorem sanistissimae Trinitatis sustulisset, visio tota disparuit. Poltera die beatus Franciseus, reassumpta tunica, cum tribus sociis se. Bernardo de Quinta Valle , D. Petro Cataneo , & D. Angelo de Reate Romam prosectus in Patriarchio Lateranensi accessit ad Pontificem , eique seriem eorum, qua aeciderant ex parte Christi retulit, tribus Fratribus praedictis testim nium perhibentibus . Rosas quoque obtulit in certiorem veritatis probationem . Quarum odorem & virorem mirificum stupens Pontifex , ait: Mirum plane hoc hyemali tempore rosas reperiri tam vernantes . Et nos quidem , frater Francisce , verum credimus testimonium vestrum : sed proponendum erit negotium concilio fratrum nostrorum Cardinalium , ut decernamus quid facto opus sit. Praecepit interim suis, Fratres honeste excipi, omniaque eis necessaria suppeditari. Postridie comparens beatus Pater cum sbeiis coram Domino Papet in consessu Cardinalium , humi procumbens ait: Dignissime Vicarie Christi adimple voluntatem Patris coelestis & Uirginis Matris in materia per me vobis proposita. Cui Papa: Etsi mihi declaraveris quae sit Domini voluntas ; edic tamen etiam hic coram omnibus fratribus nostris Cardinalibus . Tum Beatus Pater : volu tas Dei est, inquit, quod quicumque a ve eris primae diei mensis Augusti, usque ad vesperas seeundae diei ejusdem mensis intraverit Ecclesiam B. Mariae de Angelis Assisiensis Dioecesis , accipiat remissionem plenam omnium peccatorum, a die baptisimatis usque ad horam introitus indictam Ecclesiam commissorum, si eorde contrito 6c humiliato consessus Ra Sacerdote absolutus fuerit. Protracto super hoc sermone intelligens Pontifex ex sinceri minimeque sallaeis viri certa narratione ita placuisse Christo Domino ad preces beatissimae sua: Genitricis, palam gratiam sta Indulgentiam postulatam concessit, seu potius confirmavit, scripsitque

Episeopis Assisiensi , Perusino , Tudertino , Spoletano , Fulgina tensi ,

Nucerino, & Eugubino ut ad Kalendas Augusti omnes ad praenomi u iam aedem convenirent, & solemniter Indulgentiam hane publiearent. Convocavit undique illius Regionis universos & praeparavit amplam latamque pergulani, ex qua circumstanti populorum multitudini Episcopi Indulgentiam denuntiarent. Stato die congregatis in unum,Franciscus ad Episcoporum hortatum suggestum ascendit, praemissoque salutari & se venti sermone rei seriem retulit, concludens coelitus , & per summum Pontificem in perpetuum per singulos annos pro illo stato die concessam esse plenam omnium peccatorum remissionem poenitentibus & contritis corde sacra consessione praemissa. Audientes autem Episcopi indignati sunt, dicentes: frater Franci he, licet Dominus Papa, nobis mandet latisfacere tuae voluntati quoad hoc, non est tamen ejus intentio, ut te sequi debeamus in eo quois congruum non est, ideo denuncietur tantum Indulgentia decem annorum : surrexitque Episcopus Assisiensis, volens publicare Indulgentiam decem annorum: tamen aliter eloqui non Poterat, quam beatus

69쪽

Μinorum. 3 I

tus Franciseus dixerat . inod alii aegre tulerunt, & surrexerunt unus

post alterum omnes conantes corrigere', quae praecedentes dixerant: tamen Deo disponente non potuerunt aliud pronunciare quam quod a beato Francisco dictum fuerat prius. De quo omnes mirati, voluntatem Dei de concessione praedictae Indulgentiae unanimiter agnoverunt , &enunciarunt. Hujus rei testes suere supra nominati l piscopi cum multis viris magnis & Dominis tam de Perusio, quam de aliis Civitatibus,& CD stris ei reumjacentibus: Domini nimirum sequentes ; Suppolinus Hugo lini presbyter, D. Andreas de Monte mellino , Fratres Nepoteus de Armen sano , Ioannes Calcei , Ioannes Petri Tubaldi, Ortandus Lamenise ,

AEgidius Matthaeus, Bernardicius Pauli, Petrus Sasphinus, & alii qua litu res de Assisio . Item Domini Petrus de Uiterbio, Hugolinus Quespo-iphi. Coraldus Monaldi, Andreas de Metuani, & Neapoleus de Fulgi

neo , Matthaeus de Benenrese, Berengarius de Speio, multique alii de partibus vallis Spoletanae, qui omnes dictae denunciationi intersu erunt. Mul ti etiam tam Fratrum , quam aliorum, qui praedicationem beati P tris audierunt testati sunt, quod Vir saninus schedulam quamdam manu tenens, 8e legens dixerit: Uolo vos omnes mittero ad Paradisum, quia annuntio vobis Indulgentiam plenariam , quam obtinui de voluntate s Patris ecelestis, & ab ore summi Pontificis. Et vos omnes qui venistis hodiς, & qui venient annuatim lioc ipso die, corde contrito consessi, & per sacerdotem absbluti habeatis plenam Indulgentiam peccatorum vestrorum. II. Ita rem hane narrant Chrontea antiqua ordinis, Bartholomaeus Pisanus , Marianus Florentinus, Marcus Ulyssi ponensis, Petrus RO-dulphus, frater Bariolus de Assisio , peeuliari de hac re libello excuso Trevit anno McCCCLXX. , Speculum vitae sanisti Francisti, S. Antoninus, S. Bernardinus Senensis , Michael de Medina vir gravissimus,& Regius in Concilio Tridentino Theologus. De qua re etiam Illustrissinius Cardinalis Bellarminus, Rutilius Benzonius Episcopus Lauretanus &passim alii; sed & veram universam hane historiam probat, eamque testimonialibus sitis litteris , quarum autographum servatur in Archivo nostrorum Patrum Conventualium in Urbe ad Samstos Apostolos, signatum quadruplici charactere T. inserit Dominus Theobaldus Episcopus Αissias, qui floruit ad annum M CCvri . egitque cum fratre Marino ne pote beati Massaei qui Franciscum comitatus est quando primo Pontiliacem adiit Perusii de hae Indulgentia tractaturus) ui totam rei seriem exacte perciperet, eamque didicit, ut ipse ait, a pluribus qui tune ex multis partibus veniebant, & eam acceperant a beatis Leone, Benedicto,& Raynerio Aretinis , 8c praedicto Massaeo de Marignano sancti Francisti sociis individuis . Adhuc servantur religiose trabes , super quas extructa erat pergula , ex qua Indulgentiam publicarunt eum Francisco Pontifices ,& locus ipse eleganti saeratus est Sacello, sub cuius altari in altum ereho per crates ferreas dictae trabes conspiciuntur; θc juxta Sacellum est hortulus , in quo perpetuo virescunt miraculosa illa roseta sine pungentibus aculeis, ex vepribus & spinis, quae Virum sani tum cruentarunt,

exorta.

III. Confirmant etiam hanc sacram Indulgentiam plura miraeula , quae reserunt Pisanus , & Marcus Ulyssi ponensis, & quorum narratio opportunior alias se nobis offeret ; probant item sacrae Ecclesiae tabulae, Romanum Martyrologium impressium Venetiis anno MDix. , aliud item ibidem excussim anno MD Lxvi. Franciscus Maurolieus,& Molanus in suis .IL H Ma

Testes publIeati

Indulgentis .

ba a M. q. c. I. Quinam de ea seripserint .

Plura vetitatem ejus confirmant.

70쪽

Annales

Roderis. - eis.

Martyrologiis , in quibus anaptissimam hane Indulgentiam a Deo atque

Pontifice concessam esse resertur. Rem etiam stabiliunt Pontificum concessiones quamplures. Martiuus IV. interrogatus a suo Camerario ansacultatem faceret quamplurimis ex familia Pontificia, qui Assisium ire volebant sub fine mens s Julii, ut ad ii. Augusti diem magnas has gratias possent in dieta Eeelesia lucrari Z Dixit ad fratrem Matthaeum Aqua' tanum Lectorem sacri Palatii, deinde Cardinalem, qui tune aderat tQuid tibi videtur frater Matthaee de Indulgentia hae t qui responditrVidetur mihi quod sit vera, justa,&sancta , quia beatus Frantiscus illam obtinuit ab Honorio Papa, & publico ore pronunciavit, sicut multi h

die quoque , qui audierunt B. Franciscum testantur. Papa statim intulit: Ita plane credi debet, quia non est vero simile quod tantae sanctitatis iavirtutis homo, qualis erat Franciscus, in re tanti momenti hominibus vellet imponere, nec in Ecclesiam Indulgentias apocryphas inducere. Quare & nos ex parte Dei,& beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus Indulgentiam illam confirmamus, & si hactenus ibidem non fuisset, eam nos concedimus ,& volumus ut ibi habeatur , & reputetur: de quo tu frater Matthaee cura, si velis, fieri publieum diploma. At ille respondit: Sanctus Franeiseus nullas voluit fieri de hae re litteras , quantumvis ei offerrentur . Cui Pontifex : Benedicis: sit ergo ibi jam, si non est, Indulgentia ex verbo & concessione nostra in perpetuum. Haec omnia retulit fideliter Fratribus praedictus Matthiaeus iactus jam Cardinalis. IU. Ante Martinum Alexander IU. stiens hujus Indulgentiae lucrandae die multas fieri oblationes , concessit ut fratres eas admittere possent,

ex eisque Ecclesiam sancti Francisici Assisi refieerent, privilegiumque dedit Custodi Minorum Assisiati , ut pro illo tempore , ob magnum, &pene incredibilem populorum concursum ille approbare posset, quo&vellet, & dignos judicaret Fratres pro consessionibus audiendis. Epi scopus Theobaldus citatus testatur, suo tempore Bonitae tum VIII. Ω-lemnes nuncios ad aedem Portiunculae transini sita, qui ipso die ex parte& jussu ejusdem Domini Papae selemniter de hac Indulgentia praedic rent. Insuper, inquit, & Patriarchae, nee non plerique Cardinalium Episcoporumque propriis in per nis spe veniae consequendae ad eamdem

Indulgentiam venientes eam veram & certam personali praesentia prot

stati sunt. Clemens U. propter quorumdam quaestuariorum quod in Uement. abusioni b. de poenit. & remissi proditur ) avaritiam atque impo, sturas , paulum numerosis indulgentiis infestus, quaesitus de ista quid

esset agendum Z Nos inquit, ad eam Indulgentiam non apponimus os nostrum. Similiter respondit, qui eum sequutus est Ioannes XXII. an no ΜCccxx. & hujus Successor Benedictus XI., aliis XII. in bulla quae incipit Fundata in montibus, & Assisii servatur, magnis elargitis gratiis hune eultum & ritum commendat. Sixtus IV. anno Μ CCCCLV XXI. dictu. Augusti Indulgentiam hane extendit ad omnes Moniales, ut eam lu-erari possint in suis Ecclesiis, & deinde eam eommunicavit omnibus domibus Fratrum tam primi, quam tertii ordinis, quas concessiones Leo X. confirmavit, &post eum alii Pontifices, novissime Paulus V.&Gregorius XU. datis de hac re Apostolicis litteris, sed &S. D. Urbavus VIII. qui hodie seliciter sanctam gubernat Ecelesiam, cum pro anno Iubilaei MDCκκv. celebrandi omnes alias ubique Indulgentias suspenderit, hane ipse dato diplomate declaravit intactam sub his verbis.

SEARCH

MENU NAVIGATION