장음표시 사용
31쪽
24 DENA Tu RAETtius decidat, tanto quoque inferius descendat,donec post aliquot reciprocationes cum aere foras incumbente faciat aequilibrium. Leve quoque hoc quod objiciunt, si e vitrea sphaera aut alio vase aer exhauriatur, quanto magis is exhaustus fuerit, tanto major nascatur labor in extrahendo reli quo aere , unde concludunt, Cum Vacuum , utpote nonens, nullas habeat facultates, non posse ab eo retineri aut assarium aut pistillum antliae manifeste igitur retineri ab aere residuo. Verum id omnino aliter sese habet. Non enim vacuum aut huic permistus aer retinentassarium aut antliam, sed aer foris incumbens, qui quanto magis evacuatur aer inclusus, S imbecillior fit ad resistendum , tanto gravius incumbit assario, tantoque
fortius istissum deprimiti intro agit. Leve quoquevi hoc quod dicunt non posse ulla antlia
totum exhauriri aerem. Hujus enim rei ratio manifestior est quam ut explicari debeat. Cum enim pars tantum ae ris sphaera vitrea inclusi transeat in antliam,&proportionalis semper esse debeat aer effluens in antliam ad aerem remanentem in sphaeres; quis non videat divisionem hanc posse fieri in infinitum, ac proinde hac ratione nunquamuhiversum aerem posse evacuaria Sed vero in tubo hydrargyre longe alia est ratio, in quo spatium prorsus
Quae dico vera esse vel ipsa inclambentis aeris mensura ostendit. Semper haec sibi constat ratio, ut quanto capacior sit canalis ubi aut aniliae, quo inclusum aerem exsi agere velimus, tanto potentior debeat esse virtus attractiva. Ex diametro, magnitudine ostii antliae seu civiliscunque cylindri, in quo vel aqua vel hydrargyro vel alio modo vacuum efficere velimus, mensi ira potentia:
32쪽
tiae accipi debet, ita ut unicuique unciae adsignentur libra i ,3. Tantum enim est pondus incumbentis, pre
Siquis sphaeram aeream medio dissectam ita aptet ac muniat, ut hemisphama accurate confluant , & sic ut aeri nullus pateat transitus, facile ex praemissa ratione intelliget quanta vis esse debeat, quae, si aer exsuctus fuerit, hemisphaeria a se invicem possit divellere. Ponamus diametrum circuli ubi dissecta est sphaera esse ses iupedalem seu unciarum octodecim, jam area plani circularis erit Unciarum Is 6. Potentia igitur quae haec hemisphaeria divellere possit, futura erit librarum apo & pauxillum quid amplius. Adeo vero firmiter haec sibi constat ratio, ut quocunque modo aliquis id ipsum velit experiri, eadem sempermaneat mensiara, sive corpus unde aerem exhaurire velimus, sit sphaericum, sive cylindrὶcum, sive etiam pia num Dummodo partes firmiter haereant, eadem erit ratio ad distrahendas se mutuo contingentes superfi
Ex follibus undique obturati ex coriaceis segmentis aqua aut lotio maceratis , qualibus pueri ad attollendos utuntur lapides, aliisque iugaribus experimentis adstrui haec possit sententia, sed sincere puto ea quae adduximus T XL Aeris altitudo nitur. Hoc documento stabilito, metiamur nunc aeris sive atmosphaerae altitudinem, quae facili satis hinc conficitur ratiocinio. Nempe observavere complures, in Galliis & in Italia hydrargyrum pro altitudine loci ma- gis
33쪽
1 DENA Tu RAETgis magisque descendere. Quamvis omnes illorum observationes necdum viderim,hoc tamen pro certo comperi,
hydrargyri cylindrum ad viginti sex pollices, aliquanto amplius in planitie elevatum, in monte tribus pedum millibus edito, decrevisse tribus circiter pollicibus. Sic itaque pergo, si tres pollices hydrargyri dant altitiadinem pedum 3 ooo jam 26 pollice dabunt pedes 2 Soco.
Aeris itaque altitudo secundum hunc calculum, erit millium pag. sive unius leuca Germanicaei 5. Aliquid tamen demendum de hac mensura,quia peccatum nonnihil fuisse censeo in montis altitudine colligenda. Nam uti docuimus alibi, qui instrumentis nulla adhibita refractionis ratione montes metiuntur, majus his adsignant perpendiculum, quam revera faciendum sit. Quantum autem ab hac summa sit auferendum, ut vera habeatur mensura, de eo in meteorologicis diligentius inquiremus. Hoc unum nunc significamus, hunc esse certissimum modum colligendae, aeris, montium altitudinis, nec obstare inaequalitatem Vaporum, quo minus haec ratio vera maneat. Si pedum duorum de quadrantis tubum adsumseris, ubique terratum altitudinem aeris ac illud praeterea poteris cognoscere quantum a terrae abes superficie Quod si in altis versere montibus, multo etiam breviore licebit uti l bo, qui nihilominus desiderio satisfaciet.
da a aerem esse aeuum frustramis ibi aliud quaeri corpuπ.HIs ita constitutis clarum fit quantopere fallanturii, tu triplicem acris regionem faciunt, .Qpr
34쪽
P RopRIETATE Tu CIS. 27 inamque ad lunam, sidera usque producunt. Si supra atmosphaerae superficiem succederet corpus aliud, utique id premeret atmosphaeram, nec spatium in tubo vacuum relinqueretur, cum nullum corpus sit sine pondere. At vero ubet ratio oculus percipit, id quod supra hydrargyrum in tubo est spatium esse sine corpore sine pondere Talia ergo sunt etiam illaspatia quae sunt supra
Frustra vero argutantur nonnulli, aetherem de auram nescio quam subtilem excogitarunt, quae pervadat omniavi vel nullum vel insensibile habeat pondus.Nempe putant lignum,corium & chartam poros habere adeo tenues ut aer intrare nequeat. ψa tamen vacuum in illis non admittunt,i recte quidem, ideo necessarium esse existimant, ut subtilis quaedam statuatur materia quae hos meatus intrare S implere possit. Sed vero nihil imbecillius hoc argumento. Cum enim aqua, oleum S: ipsum quoque argentum vivum haec corpora facillime penetret, quis acri transitum negaverita Sublata itaque causa quamobrem talis materia statuatur, ipsa quoque
Multo vero absurdior haec reddetur opinio, siquis hanc materiam aut auram subtilem,compaetum, constipatum esse dixerit corpus, uti nonhemo nuper adstruere est conatus. Nempe putat ille auram istam subtilem, quamvis vitrum cribri instar penetret, ubi tamen aer fuerit exsuctus,ac premitur undique sphaera vitrea ab ambiente aere, non eadem facilitate qua ingreditur de . nuo egredi, sed remanere dc sustentare latera ne collabantur. Sed quid in nugari si hoc non sit 3 Sufficere haec debebant ad convincendam eorum sententiam, qui nihil inane, sed omnia corporibus plena D esse
35쪽
Si non soret vacuum, sed omnia intermundia aere aut alia materia essent repleta, lumen ubique cerneretur, astra vero non cernerentur. Restactio radiorum omnia turbaret, quae tamen nulla est in locis supra aerem. Siderum stellarumque motus rapidissimi non constarent. Nec continuus nec aequabiIis esset illorum gyrus,praesertim si nova subinde non succedere dc instaret potentia. Stridor terrae aerem perrumpentis, permeantis exaudiretur. Cum vero nihil horum eveniat, superest ut tellus c reliqua sidera moveantur m vacuo. Non alibi quam in solo vacuo datur motus continuus Maequabilis. Semel mota corpora semper illic moventur, donec vel interno vitio, vel Dei volimtate, cessent rotari. Plura de vacuo dicenda supererant, quomodo neminpe hujus beneficio multa fieri possint vitae humanae pe quam utilia, multa item damnosa sed quia ad praesens minus faciant institutum, haec ipsa in aliud tempus reservabimus.
Λ T XIII. Maias lucis motus in vacuo. Constituto tandem vacuo redeamus ad lucem, ac videamus, quo pacto illa in vacuo subsistat, quoque in eo moveatur modo Creditur vulgo lumen non
adesse ubi nihil est quod luceat. Verum non succedit ratiocinium hoc, Non adparet, ergo non est. Ne in puro quidem aere lux est visibilis, nemo tamen in eo lumen
Quod vero diuunt, locum ubi lumen sit,non esseser-
36쪽
secte vacuum, istud tantum abest ut negare velim, ut etiam adfirmare audeam, nullum esse punctum in rerum natura, in quo non sint infiniti motus vere realiter, ut loquuntur, existentes. Concedo hac ratione nihil in rerum natura esse vacuum sed vacuum cum dicimus, intelligimus locum in quo nullum sit corpus Lucem vero diximus esse incorpoream. Iam vero quod dicunt, absurdum esse motum statue- te, ubi nihil est quod movetur ipsiim id nobis quoquo absurdum videtur. Sed lux, sonus, anima, odor, Vis magnetica, quamvis incorporea,siunt tamen aliquid. Ut itaque fatemur non posse moveri corpus, nisi corpus praesens sit, ita vicissim censemus res incorporeas, sive illae epotentia corporis procedant, sive sua sponte subsistant, posse moveri in vacuo. Corruitvi hoc quoque, Ubi nullus est contactus, ibi nullum esse motum. In γeculo, etiam in uno puncto, mille imagines se mutuo contingentes, possimi existere. Est ergo contactus etiam in incorporeis. De modo vero quo lumen trajicit spatia vacua, nequaquam dubitandum, quin omnes radii a corpore lucido sparsi rem sint, simplices. Quia enim nullum corpus occurrit ad quod impingant Ma quo refle stantur,sequitur etiam ut luminis effluvium sit uniforme continuum & semper sibi simile. Motum autem luminis in vacuo esse instantaneum,ex . iisdem constat rationibus, cum enim nihil sit quod motum hunc moretur, statuendum necessario, lumen simul existere cum lucente corpore, radios ejus statim integro adparere, nec successive prius vicina quam remota, sed eodem temporis puncto omnia simul collustrare. Si lux corpus esset, secus contingeret, cum nullum corpus
37쪽
3 DE NATu R et simul dilobus docis esse possit. Sed corporis lucentis imago, id est lux, cum ubiq; praesens esse possit,i omnia
puncta illustrata imagine corporis lucentis contineant, sequitur necessario, lumen moveri in instanti. Ex eo autem quod in instanti tota producatur lux, sequitur etiam lucem in infinitum progredi si nulla obstent corpora. Scio quidem aliter opinari complures qui de luce scripsere, qui radiationem per lineas fieri, ac alios radios aliis longiores,omnes tamen finitos esse existinaant; verum horum sententiam nequaquam probo. Lucis essentia continua est, neque constat e partibus aut lineis, neque debent nos fallere radii adparentes circa sidera ac candelas, illi enina formantur a pilis palpebrarum. Ut sciamus lucem radiare in infinitum, sufficit hoc
saltem considerare, quod quantumvis longe ab origine progrediendo magis magisque dissipetur lux, nihil tamen ex hac pereat, sed semper recolligi possit eadem quaerit quantitate, idque in quacunque distantia. Esto vel Sol vel quodcunque aliud lucidum Munde procedant radii comprehensi angulo BAC. Dico in quocunque intervallo colligantur radii, aequalem semper sere luminis portionem. Quantum enim illustratur ME, tantum quoq; luminis continetur in F G, vel DC,
38쪽
PROPRIETATE Lucis . a constabitque haec ratio in infinitum,dummodo idem maneat angulus, pro mensura distantiae crescat quoque mensura objecti quod illustratur, sive illud sit speculum sive lens crystallina, sive quodcunque aliud sphaericum vel concavum vel perfectum. T XIV.
Oidiluti contingat in ingressu corporum. AC talis quidem est Iucis natura in spatiis inambus, pura nempe incorporea, invisibilis, infinita recta
promanans,&in instanti, nisi ubi corpora obstant,omnia implens. Nunc videamus quid lumini eveniat in ingressu aeris, vitri, aquae, caeterorumque pellucidorum Corporum. Alias hic rerum vices succedere, excepto tan, tum eo quod incorporea maneat, caeteras lucis facultates immutari, nemo, ut opinor, diffitebitur Radios hamque infici qualitate corporum quae aut penetrat aut
adtingit saltem, apud omnes in confesta est. Tum quoque visibile fieri lumen admittunt plerique. Quamvis enim in aere raro, tenui non percipiantur radii, constat tamen eosdem fieri perceptibiles, si aer paulo fuerit constipatior. In aquavi vitro aliisque soludis pellucidis id ipsum multo clarius adparet Maniseeste in illis lumen cernitur, quidem tanto clarius, quam to corpus illustratum magis fuerit solidum. Radios non ut ante in vacuo recta progredi, sed fran-givi repercuti pro ratione materiae quam adtingunt, Mhoc quoque notum est. Verum modus, ratio quam natura servat, dum obvia quaeque corpora lumine suo perfundit, hactenus quod sciam compertum est nemini.
Scripsere quidem complurimi de hac re vexatissimaque est illa opticae pars quae agit de refractione,sed peccavere pleriquet
39쪽
31 Dis et plarique in ipsa principia dum refractionem tantum insuperficie fieri contendunt. radiumque perpendicularem irrefractum penetrare, nihilque omnino pati existimant. Operae itaque pretium suerit aliquanto hic di titis immorari, rationemque reddere, qua cillorum error palam fiatac simul veritas elucescat . Omnium opiniones recensere nihil hic adtinet, abunde id praestitere alii: Sussiciat de opinione artesii, quae maxime recepta est hoc seculo, pauca dicere. Duas is proponit similitudines, quibus motum tumunis per corpora explicare conatus est. Prior haec est. In lacu calcatis uvis pleno, infra vero in Α&B perforato, dicis
particulas vini quae haerent circa C, eodem momento simul ac s ramenin patuerit, recta descem
sum ad illud affectare, λmul ad foramen B. Mox suta dit, eodemque tempore qua circa Dis Eperhaei a foramiana descendere properant ira tamen uinulti harum actionum alteram impediat, o ne ipsi quidem ramusicis immixtorum scaporum resiWam. Sed crassiis hic profecto est error. Nullum enim coriapus sive fluidum, sive selidum, sive ex utroque mixtum, in tali situ diversis locis premere potest. Puncta inseri ta ab iis tantum punctis premuntur quae perpendiculariter inserioribus imminent. Si vas pertusum aqua im' pleveris, quot foramina infra aperueris, totidem cava Qusd autem facit differentiam inter motum, fra
pensionem ad motum, & hoc quoq; OEdipo opus habet.
Natura non habet propensionem ut illuc moveatur, quo
40쪽
ΡRoνα IETATE LuCIs. 33 ire non potest. In vase pertu aquas nulli imminentes
foramini, non urgent exitum , descendunt tantum ad
vitates superficiei implendas. Illic demum perpendiculares lacri urgent aquas exeuntes,& simul ipsa exeunt. A p. v. 'Refractionem non fieri in superficis. ALtera similitudo qua lucis naturam explicare Conatur, desumta est ex motu pilae prout enim hujus inclinatio regitur ad modum stiperficiei quam vel adtingit vel penetrat, eodem modo putat vel reflecti vel
refringi lumen. Hac comparatione quamvis ante Cartesium usus quoque sit Keplerus, multis tamen nominibus peccat, nulloque prorilis modo potest defendi Licet enim sirpponamus pilae motum semper aequalem, hoc est infinitum, nihil tamen habebit simile cum radiis lucis, non successive sed hi instanti promanantibus. Modum praeterea lationem refractiorus adsecutus nγest, cum in sola superficie refractionem fieri existimat, ac linteo supra aquam vel aerem extens comparat. Scio quidem communem omnium opticorum esse opinionem lucem in superficie tantum Irangi, quia nempera- .dii refracti a radiis veris quoad oculum separari viditur simul ac densius diaphanum ingrediuntur, tantum tamen abest ut hoc ita sese habeat, ut potius contrarium
verum sit, hihilque omnino in superficie corporis dia-phani patiantur radii. Sit vas aqua plenum P in oculus in O. Radius verus ABCDE. adparensa FGHI Dico luci ex in promananti nihil contingere in ipsa superficie A sed demum postquam superficiem transiit, in ipsa aqua fieri. E sepa-