Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

211쪽

ET AQUA .

ad eius constitutionem requiraturi Magnitudinem autem istius voraginis apprime consentire cum capacitate magnae istius ais byssi, cuius velut pars quaedam sit. Non sinepte haec ita dicuntur, si modo hypoth ss, cui innituntur, posita taet extra comrO

etaersiam

XXIV. suo maris videtur ex fodinas salinis. quae sorte plurimis in locis mari subiectae

sunt, prouenire, ne dicam, Quod et per flumina eiusmodi particulae aduehi queant , i quae ibi remanent, reliquarum particularum aquearum insigni copia in vapores ab unte. Cumque rursus ingens copia particularum salinarum mare in littora egerat, industria quoque humana sal ex mari hinc inde educatur, ratio reddi potest, cur salis-go maris nec augeatur, nec imminuatur, saltem ut hoc sentiri queat. f. XXV. At quod aqua marina non augeaturatat stuminibus, qui aquam stam in mare exis onerant, id nonnulli inde prouenire putant, quod aqua marina per subterraneos ductus atque meatus ad sontes et flumina relabatur. Sed qui istos ductus non admittunt, contendunt per vapores, qui quotidie ascendunt , tantum aquae exhauriri, quantum per flumina aduehitur.

212쪽

I92, CAP. I. DE TERRA

Superest, ut de aestu seu fluxu et refluxu maris aliquid adhuc addamus. Nimirum

aquae marinae videntur certis temporibus ameridie in septentrionem decurrere, per sex horas, quod fluxum vocare solent, quo tem pore paulatim mare ad littora attollitur, fluuiorum ostia altius subit, et eorum fluenta retrogredi cogit: sex autem horis elapsis per quartam horae partem videtur aqua eadem altitudine esse, et tum per sex alias horas a septentrione in meridiem regreditur,id quod refluxum uocant: fluxu iterum post quindecim minuta incipiente. Hoc itaque bis intra viginti quatuor horas contingit, sed ut, quotidie circiter quinquaginta minutis ae- Rus serius incipiat: idque in omnibus Europae littoribus, quae oceanus adluit, mare enim mediterraneum, ballicumque, pariter ac caspium,nullum aestum pati constat obseruatur ; ita tamen ut eo maior aestus sit.

eoque seuerior, quo littus septentrioni seu polo nostro propius est. f. XXVII.

Hic qui aut terram animal esse contendunt, in qua fluxus et refluxus maris reis spondeat respirationi, aut angelum que dam terrae, vel maris potius, motorem inistroducunt, aut ad motum telluris copernicanum se recipiunt, eiusmodi quid asserunt, quod parum videri queat verosimile. Propius

213쪽

ET AQUA.63 .pius ad veritatem accedere videntur, qui ex lunae motu causam aestus marini derivant. S. XXVm. Nimirum cum luna subiecta corpora premat, dum a centro recedere nititur. aera luna pressus . terrae quoque aut maris pamtes, quibus luna imminet, premit: cumque inter tropicos iuxta eclipticam amplissima sint maria, et vero luna hisce locis perpendi cui ariter immineat, non potest non media pars maris ita deprimi, ut extremae versias littora tamdiu se extollant, quamdiu ista pressio durat: idque quotidie bis contingere necesse est, quia luna bis est in meridiano, supra nimirum et infra horizontem, id quod ex eo porro comprobari luculenter potest, quod inter aestum maris et motum lunae accurata sit conuenientia, dum eodem tempore, quo luna in meridiano est, aestus maris incipit, synodica quoque utrobique sit periodus, et quae reliqua sunt, aliis iam obseruata.

214쪽

cAP. II.DE IGNE Cur ignis luceat 8 I. v. Ignis generatio, 3.VLNutritio , 3. VII. Et terrae motibin, S. Xlli. Diuersi teν e motuum effetasAuomodo ignis extinguas in eris proprietates, S XV.

Me cinere, g. X. Grauatas aeris quibus argu mentis comprobari leat,

f. I.

I , iis diuersi notari effectus solent, quod

calefaciat, quod luceat, quod expandat. a calefaciat, quod luceat, quod expandat, quod corpora quaedam soluat, et quidem ciuersimode, aut eadem reddendo fluida, vel in cinerem ea redigendo. S. II. Et quidem omnia, si a luce, de qua deinceps , discesseris, arguunt motum quendam Particularum vehementiorem, qui obiecta quaevis diuellat atque di luat, hinc enim

calor pro motus istius varietate maior aut minor, et cetera ante indicat g. III. . Quibus omnibus probe consideratis, non reiiciendam puto illorum sententiam, qui ignem materiam quandam tenuissimam esse contendunt, quae ex poris et interstitiis aeris in unum locum maiori copia cogatur, et coinacta illic seruetur, particulis variarum materiarum, praesertim sulphuris, vehementissime commotis.

215쪽

ET AERE.

Id ergo quod ignem proprie constituit, est materia illa subtilissima, undique dispersa - quae forte a sole ipse originem ducit. Sed haec cum diu subsistere non possit, quin

iterum dilabatur, accedant necesse est particulae sulphureae, admotum istum concipiendum longe aptissmae, cum et, suffragante experientia, corpora, quae plurimum sulphuris secum vehunt, quam facillime inflammari queant. Motus autem non quilibet efiicit ignem, sed circularis, cum si recta linea particulae moueantur, nullus inde generetur ignis. .

g. U. Atque ut ex motu isto facile intelligitur, quod istae particulae facile se in alia corpora

insinuent, et eorum texturam distatuant, ita

quod ignis lucem quoque de se spargat, id

ex subtilissima ista materia, quae ex sole emissa videtur, forte prouenit. Cum vero quaedam corpora lucida sint, quae non sunt calida, cum alia, quae calida sunt, non sint lucida, aut unum altero lucidius,eius rei haec videtur esse causa, quod aliquando plus, aliquando minus materiae istius coelestis adsit, nec semper satis vehementi motu concitetur, ut luceat adeo quidem, sed non urat. S. VI.

216쪽

CAP. II. DE IGNE

potissimum modo haec peragitur, si aut radii

solares speculo concavo colligantur, aut compora quaedam duriora vehementer inter se collidantur, aut diuturno vehementique modo se terant: haec enim omnia demon-Brant, ad ignem necesse esse, ut ista materi subtilissima hinc inde colligatur, et cum sulphurea in motum circularem concitetur. . f. VII. Intelligitur vero etiam ex dictis, cur nu- nisi ignem necesse sit. Etenim ut incumis hens vis aeris disiici, et ignis adeo conseruari queat, necesse est, ut sussiciens copia particularum crassiorum , quae motu suo aeri r sistere queant, adsit, quam corpora inflammabilia suppeditant; sed comminutae istae particulae vi ignis hinc inde spargunturia, flammaque necessario imminuitur, et aere oppressa tandem deficit, nisi nouae particulae in illarum locum succedant. Ad hasce autem subministrandas unum corpus alio esse aptius, res ipsa docet. F. VIll. Non tantum autem ignis pabuli desectu extinguitur, sed aeris etiam inopia. Namque subtilissima ista materia selaris continuo motu dissipatur tandem et consumitur, cui si non alia ex aere substituatur, ignis conseruari nequit. Λ qua autem aut similis liquor si igni affundatur, itemque si puluis iniiciatur, flammam itidom suffocari necesse est

217쪽

ET AERE.

est. Haec enim corpora mole et grauitate . sua, tenuissimas particulas ex aere collectas,

sicile dissipant. s. IX. De fumo ita philo phari solent; cum particulae corporis inflammandi nondum ita commotae sunt, ut disiiciendo vicinum a rem cum materia subtiliori circumagi tria, ignem queant, hactenus tamen motum coniseeperunt,ut insigni quadam copia elabantur, fumum constituunt. f. X. Praeterea, cum in corpore , quod comburitur, subtiliores particulae in motum concitatae avolent, crassiores et quarum contextum ignis non prorsus confringere Potuit, remanent, cineremque constituunt, quem adeo valde porosum esse oportet, cum

quicquid exedi potuit, absumptum sit, vi

XI. Ceterum ubicunque datur eiusmodi materia subtilis, quae cum particulis sulphureis in motum concitetur, ibi etiam reperiri ignis potest. Id quod etiam in locis subterraneis

quandoque contingere, ex montibus enm mis atque terrae motibω constat.

f. XII. Et ad illos quidem quod attinet, est probe obseruandum, ex plerisque locis,ubi sunt montes ignivomi, sulphur aut bitumen

218쪽

CAP. II. DE IGNE

tripeti solere, et teterrimum eorum odorem circumquaque spargi, praesertim cum maius incendium imminet. Ast ut materia ista ignem concipiat, id videtur variis modis contingere posse. Mihi quam verosimillimum hoc videtur: deprehendimus, plerosque montes ignivomos haud procul a maristos esse. Aqua autem maris cum in contianuo quasi motu sit, huius fluctus impulsi, aerem ei contiguum quaquauersum, maXLme vero et subterraneum, concitato admodum motu ob terrae porositatem propellunt. Si ergo terrae pori materia inflammabili ca- ream, haud adeo intensum edunt calorem, sed talem, qualis in subterraneis fere ubique locis obseruatur, si vero praesto est materia inflammabilis, in ignem ista facillimo negotio concitatur. Et hinc etiam quodammodo, quaenam sit thremarem origo, diiudia cardotest. s. Xm. Sed et de tinae morabis quid sentiendum. st, hinc utcunque intelligitur. Nimirum

quando euenit, ut in vastis cavernis vapores aut spissior etiam materia subito magna copia incendatur, non potest aer crassus speluncarum tanto impetu undiquaque disiui atque pelli, quin fornicem seu superiorem

partem cauernarum subito concutiat, totumque simul impositum terrae pondus tremefaciat, quo tempore terrae motum sentimus.

f. XIV.

219쪽

ET AERE.

I99 Quo autem profundior est cauerna, in qua eiusmodi quid contingit, et quo insior

copia materiae, quae simul flammam concipit, eo terrae motus vehementior est, et latius patet. Si vero superficiei terrae propior se cauerna, erumpunt etiam saepius ex terra ignes, exesisque inserioribus locis subsidunt terrae, et pro magnitudine effractarum cauernarum, hauriuntur magnae arbores, integraque aedificia, urbes etc. Atque haec ex eo quoque confirmari possunt, quod cum magnis montium ignivomorum incendiis. coniunctus etiam semper sit aliquis terrae

vicinae motus.

g. XV. Nunc et de dicendum, quo nomine venit corpus illud pellucidum, quod undi- quaque terram ambit, et in quo vivimus. Nec pellucidus tantum aer est, sed liquidus e iam, ut neutiquam instar aquae coagulari queat, idem etiam grauis esse creditur, licet aqua multum sit leuior, praeterea condensari potest, et rarefieri, quemadmodum et elasticam vim multi eidem tribuunt. S. XVI. Speciatim quod attinet, multis experimentis eandem comprobare viri docti allaborarunt, dum V. g. Vitrum quadratum antliae pneumaticae orificio applicatum , retractione emboli aliquoties fa-

220쪽

Eia, cum fragore in n inimas particulas dis.fringitur, quod minime tamen contingit invitis sphaerico: item quod marmora exactissime polita, vel duo hemisphaeria cuprea rite sibi inuicem adaptata, fissuris cera occluis

sis, aere eκtracto,iam firmiter cohaereant, ut

non sine insigni robore diuelli queant, et

quae alia sunt eiusdem commatis.

g. XVII

Pari ratione et ad vim elis am aeris comis probandam varia afferri experimenta solenti vesicae v. g. in qua paucus aer existat, qua ue si filo firmiter constringatur, et suspendatur in recipiente vacuo, aere extracto, et eo, quae in vesica est. se expandente, mirum in. modum instetur et extendatur, et quae alia sunt eiusdem generis.

3. XVIII. Haec itaque ceteraque si sapponamus ita se habere, scilicet quod non aliunde quam

ab aeris grauitate et elasticitate proveniant, illorum videtur verosimilis sententia, qui aerem corpus subtili1limum quidem, sed valde porosum, et adhuc alia materia subtilio. ri seu aethere repletum statuunt: addunt nonnulli, figuram particularum aerearum irregularem esk,easque per interfusam istammatoriam subtiliorem instar plumularum velut volitare, latiusque ob leuitatem

suam sparsas esse. CAP. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION