Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

191쪽

parte ex eiusmodi substantiis, quae fuerunt aliquando fluidae. Potuisse etiam illis haud dissiculter admisceri succos minerales et me taIlicos varii generis, unde mira illa essicacia diuersaeque virtutes originem trahant. g. XXV l. Atque hoc porro videtur probari posse quod minus probabile sit, corpora, quae nunquam fuere fluida, tam ordinata gaudere particularum dispositione, qualem pelluciditas requirit. Accedit externa quarundam gemmarum figuratio. Etenim expe rientia constat, quaedam corpora, quae e Pliquoribus concreuerunt, coagulari in crystalla concinnae et determinatae figurae, cuiusmodi cum et in gemmis quibusdam deprehendatur, idem de his quoque censem

duna videtur. Sed et interna textura re spondet. Sunt enim qui in multis gemmis acies et commissuras, tenuium brassearum aut planarum exqueis constiterint, luculenter se deprehendissse contendunt 3 cuiuSm di quid in mineralibus et liquoribus concretis etiam prorsus conspicituri.

S. XXVII

Ad colores autem gemmarum quod attinet, eos in multis aduentitios esse, et cum illis a quodam sicco minerali colorato comunicari, vero simile, siue a quadam minerali exhalatione tingendi virtute praedita, cum gema

seu lapis medicinalis adhuc in solutis princia

piis

192쪽

I72' CAP. m. DEΜETALLIS, MINERALIBUS,

piis esset, vel constaret ex textura satis aperta , Vt per eam vapores minerales penetrare

possent. Id quod inde etiam videtur probari posse. quod multae gemmae colore suo priuentur, si nimis diu in igne iacuerinto,

itemque quod plurimis in locis, in quibus

reperiuntur gemmae coloratae, vicinae sint fodinae minerales, seu venae metallorum.

Inter lapides mediae naturae eminet magnes, qui cum colore et pondere ferrum reserat, et in Adinis etiam serrariis deprehendatur, in eo tamen differt, quod malleo tussis comminuatur, et vi ignis in calcem redigatur. Reliquae eius proprietates ad duas referri classes possunt, conuersiqnem videlicet ad polos, et serri attractionem. f. XXIX. Et ad illam quidem quod attinet, obse

Natum fuit, quando magnes libere et sine obstaculo moveri potest, cum partem sui alteram septentrioni, alteram meridiei constanter obvertere, ast cum quadam ramen aut ad occasum, aut ad orientem declinatione. Sed et si duo magnetes intra certum interuallum sibi inuicem admoueantur, ea pars quae polum septentrionalem telluris spectat, fugit, admota parti alterius eundem polum spectantis I accedit contra, fipolus meridianus unius magnetis obverta- ur alterius polo septentrionali. Ceterum licet

193쪽

LT COGNATIS CORPORIBVS.

373 licet ut plurimum uni magneti duo sint poli ,

in quibusdam tamen plures obseruati sunt: quemadmodum nec illud praetermittendum , acum nauticam cis lineam aequinoctialem, cuspidem , quae septentrionem

spectat, depressiorem habere: sed ubi linea superata est, altera cuspis depressior esse incipit, sub ipsa vero linea situm suum non seruat, nec usui esse potest.

f. XXX. De vi autem, quam attractivam vocant, magnetis constat, quod non tantum. Marignetes se inuicem sustineant, modo septentrionalis polus unius Opponatur alterius meridionali, sed quod magnes etiam serrum a tollat, minoris quandoque aut maioris ponderis. Constat quoque, si scobs ferri superiniiciatur magneti, eum ita disponi, ut particulae eius recte ad polos dirigantur, inde vero paulatim inflectantur in orbem, ut sint axi magnetis parallelae. Vis praeterea magnetis cum serro communicatur, Ut ex acu nautica patet, quemadmodum

rursus si ferro munitus sit, efficacia eius multum intenditur : eadem rursus, tum per ignem tum hac quoque ratione destruitur, si duo magnetes diu iuxta se inuicem iaceant , ita ut polus septentrionalis unius opinpositus sit eidem alterius polo . et vice versa. F. XXXI. Harum proprietatem ut investigarent

194쪽

sA CAP. III. DE METALLIS, HINERALIBUS,

causam eruditi, non unam quidem ingressi sunt viam, nonnullis ad consensum quendam inter magnetem et serrum, et terrae po-Ios, aut etiam ipsas stellas potares, aliis ad spiritum quendam, attracliua quadam vi pollentem, aliis ad alia prouocantibus. Hoc admodum verosimile videtur, non sine i teruentu subtilioris cuiusdam atque inconspicuae materiae hoc fieri. id quod ex eo, quod de scobe serrea diximus, videtur comis probari posse: cuiusmodi materia cum ex Vtroque sorte polo et vicinis tractibus erum.

pat , meatibusque et poris magnetis accommodata sit, videtur utcunque ratio conuersionis magnetis ad polos inde reddi posse. S. XXXII. Sic et quod magnes magnetem aut stris rum suspendat,id eiusdem materiae subtilioris beneficio fieri, vel ex eo verosimile fieri posset: quod in aliis quoque corporibus ele-etricis simile quidpiam deprehendatur,praesertim post frictionem quandam. Quo Pa

eto autem materia hoc efficiat, an per aeris ex interualli medio per horum corporum effluuia vi pulsi, sorinsecus autem undiquaque prementis, pulsum, an alia ratione, item quaenam particularum,quae materiam istam subtilem constituunt, sit figura, et quae reliqua sunt eiusdem commatis, id vero deis

finiri, si a meris coniecturis discesseris, non tam facile potest.

195쪽

Superest denique ultima fossilium classis,

eorum scilicet, quae flammam concipiunt. inter quae eminent sulphur et bitumen. Vistrumque in eo conuenit, quod facile inflammari queat, bitumiuis tamen materia pinis guior est et tenacior, cum sulphur frangi possit facile, et in tenuissimum puluerem comminui. Ex quo nonnulli coniiciunt. horum corporum eiusmodi esse structuram. ut partibus tenuibus et flexilibus constet, quae non aegre diuellantur, porosque illis

esse, quos particulae ignis haud dissiculter

subeant, omnemque adeo circumagant materiam ; in bituminosis autem corporibus ramosas particulas esse, quod aut liquida sint, aut igne liquefacta viscida evadant, facileque aliis corporibus adhaereant. Diuidi ceteroquin bitumen solet in liquidum et sti mi illius species sum naphta, FGraimm -bragvsea, seu arabica, huius, ab ius, pisset attin, succinum, etc.

197쪽

PHILOSOPHIAE THEORETICAE

PARS TERTIA

TERRA, A A, IGNE, AER

199쪽

TERRA ET AQUA.

Terrare nomine guia nobis An a ιa exmari perductuου seniat subterraneos ad loca re Geotonia quaestratio, . u. rae speriora ducatare, eandum Cartesim S. III. S. XIX. An ex ptauia fontes oria Seeundum Thomam Fum tur P S. XX. tium, S U. V d. -- ex saporibuε eirca caca Geogoniae Bumetianae et mina montium conden - νtesianae discrimen, g. tis 2 f. XXI. FlIl. lx X. De mari e que origine. De stragule εα-ρινές *.m. XXII. XYIII. Me montibus, Xll. De Metine maris, Aquae proprietates, Cur mare per flumina nora Earum causae, A. XIV. augeatur Z g. xin Oe aquae in glaciem eo-νὶ Phaenomena de fluxu et retione, f. XV. XVI. fluxu maris, g. XXVI. Cur ruttae aquae racundae Η othoes actorum ad ea

TE Me nomine et peculiaris quaedam

massa, et congeries quoque multorum corporum, quae in ea continentur, venire selent. Namque in terra arena, argilla, terrae Variorum coho-

200쪽

ISO CAP. I. DE TERRArum, lapides multorum generum, salia plurima, .sulphur, bitumen, mineralia innuis mera, metalla, aliaque assidientibus inueniuntur. Supra terram denique amae de- prehenduntur, et in suprema eius superficie vegetabilia, et cuncta animantium genera. f. II. Terrae ipsius, prout massam a reliquis co poribus distinctam constituit, quae sit natura indolesue, satis notum est. Quo pacto autem totum istud corpus, tum quoad su- perficiem, montibus, vallibus, maribus,fluminibus, insulis constantem, ortum sit, id vero explicare cumprimis recentiores quia

dam philosophi aggressi sunta

Et Renatus quidem Cartesus supponit, terram olim fuisse instar solis, ast maculisci itectam proprium amisisse motum, et una cum maculis et aere quo inuoluebatur, avortice solis suisse abserptam , tandemque in corpus aliquod opacum degenerasse. Nais turam autem et motum particularum , ex quibus terra composita est, accuratius considerando, sibi deprehendere visus est , in

intima terrae regione seu centro flammam quandam seu ignem contineri, alteram vero regionem valde opacam atque densam esse, et velut stratum aliquod metallicum constituere, nullosque alios meatus, nisi

materiae primi elementi pervios habere, te tiam

SEARCH

MENU NAVIGATION