장음표시 사용
251쪽
circumielta quae non una mouentur, conistrarium circulum nobis describere videam
Nec magni adeo momenti fiant, quae vulgo contra hanc sententiam obiiciuntur, repugnare v. g. sensuum testimonium; nisi terra in centro statuatur mundi, integrum coeli hemisphaerium nobis non appariturum s esse terram infimum elementum, quod ima petat, adeoque centrum mundi constituat; non fieri posse, ut partes terrae in tam vehementi motu non dissoluantur, ventisisque perpetuis aer concutiatur . et quae alia sunt eiusdem commatis. f. XVI. Ad haec enim, qui hanc tuentur sententiam, regerunt, quantum sensibus hic tribuendum sit, vel nauis patere exemplo, in qua qui vehantur, terras et littora moueri putant in tanta etiam distantia discrimen semidiametri orbis magni, aut etiam multo maius,incensum non venire; perperam supponi, terram esse infimum elementum, adeo- que necessario in centro orbis collocandum esse; partes terrae non dis olui, quod morus eius sit aequabilis, et ab ambientibus praeis' terea corporibus contineatur; aerem vero, qui terrae incumbit, una cum illa rapi, adeoque ventum telluris motui contrarium non eificere,sed in eandem. partem defluere. '
252쪽
s. XUII. Nihilo secius ne quid dissimulemus, vix ex hac hy pothesi explicari potest, qui fiat, ut
eaedem partes planetarum semper easdem coeli partes respiciant, quae causa sit tam ae- quabilis et constantissmi motus, praesertim si consideremus, vel ex leui causa contingere Posse, ut motus corporis, fluidae materiae innatantis, turbetur, et cometae etiam quam altissime in vorticem nostrum immergantur, et eundem iterum deserant. Quibus omni- lbus accedit, quod scriptura sacra etiam iis in Iocis, ubi velut ex instituto de corporum coelestium natura loquitur, quietem telluri et soli motum tribuat. Ad quσd qui hoc regerunt, in rebus naturalibus scripturam quandoque loqui secundum opiniones vulgi,aliis inon satis praeclare de sapientia et scriptorum sacrorum sentire videntur. f. XVIII. Qui ergo systematis p tolemaici incommoda intelligunt, et ob scripturae sacrae auis
toritatem, copernicanum approbare religioni sibi ducunt, aliud eligunt, quod mediam
velut viam inter haec tenet, et Tychonem Braheum autorem agnosciti illud vero cum ptolemaico terram mundi centrum statuit, et solem circa terram moueri, ast reliquos planetas circa solem,et hactenus coper-DIcanum assumit. Quo ipso magis equidem impeditum, nec naturae adeo conueniens,
253쪽
a 27 quam copernicanum videtur, illis tamen inseruit, qui de scripturae sacrae autoritate allia quid detrahi, sibi persuadent, si dicatur,cam ex opinione vulgi de rebus naturalibus loqui. CAP. U.
Mercurii, S. III. Voneris, S. N. Testum, RVI. VII. VIII IX. Martis,S X. Iouas, S. XI. XII. Saturni, S. XIII. XIV. Cometarum,s XU-XVLXUII. XVIII. 'stis is, earumque natura, S. XIX. numero, filematismis, s
rutate, g. XX. De mutationiam, quae circa corpora coelestia continis gere sidentur, XXI.
f. LINter coelestia corpora eminet sol, de quo,
quae obseruari solent, huc redeunt. De prehendimus in eo cosdem esset tus, quos quotidie in igne animadueriimus. Luceris namque, uris, et calefacit. Imo verosimile est, quod et supra obseruauimus, ignem constare ek materia quadam subtili, quae ex
254쪽
culo rite armato intuentibus, instar maris cuiusdam ignei, aut metallici, metallo liquido et servido constantis, et vehementissimo motu agitati. Vnde recentiores quidam omnino in eam ingressi sunt sententiam, sistem metallicum esse, seu metallum longe solidissimum, liquefactum, quod scorias quasdam egerat, quae instar macularum recurrant: certe tum maculas, tum faculas solis, eruditi iam pridem obseruarunt. g. li Solem terra nostra multo maiorem esse,' omnes astronomi fatentur, licet in magnitudine eius definienda inter se non conuenianr. Ad eclipsin autem, quam sel pati nonnunquam dicitur, quod attinet, illa contingit. quando luna internos et solem ita posita s' est , ut radios eius intercipiat, id quod tempore novilunii contingit, cum luna sisti
coniuncta est, quia eo duntaxat temporis articulo inter solem et terram transit: nectariten quo uis novilunio hoc . contingit, quia interdum ad boream aut austrum declinando , luna radios nobis non intercipit, sat pius etiam non omnes radios intercipit, unde aliam eclipsin totalem, aliam partialem constituere solent.
Inter planetas, si eo ordine, quo se iiivicem excipiunt, eos enumeremus, primo se nobis offert mercuriuι, soli quippe proxi
255쪽
22smus, idemque omnium planetarum minimus, terra quippe, si astronomis credimus, duodecies minor. Hinc etiam intra minimum tempus, tres circiter menses, suam circa selem periodum, absoluit. Eum ex materia grauissima densissimaque compositumesis, ex eo iudicant, quod quam altissime in vorticem solis demersus sit. Ceterum ita situs est, ut interdum inter terram et sistem interpositus sit, terra vero nunquam inter eum et selem interiaceat: varias quoque habet phases , ex quo certissime colligitur, propria eum luce destitui. f. IV. Quod de situ et phasibus mercurii diximus, iid pariter de renere est intelligendum. Εam
terra vicibus tribus cum dimidia minoremea, obseruant: a sole tamen paulo amplius distat quam mercurius, suamque circa solem periodum septem circiter mensibus absolvere ereditur. Materiam eius densiorem reliquis planetis, rariorem mercurio, ex eius a sole distantia colligunt. S. V. Post venerem terram collocant, qui coinpernicanum systema sequuntur: de cuius motu hoc praecipue obseruant, quod intra viginti quatuor horas ab occasu in ortum,
circa centrum et axem suum moueatur, et
intra trecentos sexaginta quinque dies, quinque horas, et minuta prope quadraginta no- P 3 uem ν
256쪽
23O CAP. I . DE CORPORIBVsuem, duodecim Zodiaci signa obeat. Reliqua de tellure iam supra tradita sunt. f. VI. Circa telluram luna rapitur, suamque periodum viginti et octo circiter diebus absoluit, simul tamen una cum terrai intra anni spatium circa solem voluitur. Circa terram autem ita mouetur, ut eandem faciem perpetuo eidem obvertat, unde et caedem semper in ea obseruantur inaequalitates: circa proprium tamen centrum non mouetur, in quo inter lunam et planetas maiores distri men aliquod intercedit. s. V l. Esse lunam corpus opacum, nemo temere
hodie dubitauerit. Deprehensae etiam in illa constanter sunt inaequalitates quaedam
et maculae, quae montium, vallium, lacu um et marium imaginem exhibent, et maria
quidem nostris similia esse, ex macularum istarum pelluciditate, planitie, figura, montosis marginibus, non sine ratione astronomicelebriores coniiciunt: sed coniecturae sunt, a vero similitudine tamen non prorsus
F. VIII. Nos id potius obseruamus, cum luna cor pus opacum sit, et perpetuo situm inser nos et solem mutet, partem qui denicius dimidiam, aut plus quam dimidiam sempera sole illustrari, parrem tamen integram illustratam
257쪽
23Itam non perpetuo nobis obuersam esse, ideoque sub variis figuris, quas phases Vocant, luna se nobis conspiciendam praebet. Nimirum quando luna a coniunctione cum sole recedere incipit, et ex eiuS radiis emergit, exigua admodum eius portiuncula iIlustrata apparet, et velut corniculata videtur: quo magis autem a sole recedit, eo maior ea pars illustrata euadit, et velut crescere videtur, donec circa diem decimum quartum ad oppositioncm perueniat, tum enim integrum lunae hemisphaerium illustratum cernitur. Eodem etiam modo ad selem recedendo, decrescere videtur. s. IX .
Eclipsin luna pati dicitur, quando terra inter eam et solem interposita, solis radios intercipit: id quod tempore plenilunii fit,
quandoquidem tum luna a sole maxime est remota , nec tamen quovis plenilunio hoc contingit, cum luna mox ad austrum, mox ad boream declinando, umbram terrae haud raro euitet. Nec semper totam lunam terra tegit, sed interdum saltem partem eius, Vnde alia eclipsis totalis, alia partialis. Quo flvero terra totam quandoque lunam tegat, mirum non est, cum quadraginta quinque vicibus luna minor terra existimetur, quam leuioris etiam materiae esse ex eo colligunt. quod non tam alte ad centrum vorticis descenderit.
258쪽
. Mars cum luna in eo conuenit, quod diuersas itidem habeat phases, pro vario situ, quem respectu solis et terrae obtinet, itemque quod maculae quoque in eo obseruatae stat; ex quorum motu constantissimo astronomi collegerunt, martem circa axem suum ab occidente in orientem moueri, intra viginti quatuor horas, et quadraginta minuta. Tanta eius a sole est distantia, ut motum suum periodicum intra duos demum annos absoluat, ex qua eius distantia etiam materiam eius admodum raram e sis, colligitur. Ad magnitudinem autem eius quod attinet, eum terra nostra octies minorem eue, pela
s. XI. in Ioue etiam lucis quaedam inaequalitas animaduertitur. Sunt enim duae vel tres zonae, seu fasciae quaedam lucidior , nec semper sibi ipsis aequales, quibus cingitur ex
occasu in ortum; praeterea constans quaedam macula in una ex iis fasciis deprehenditur. Cumque illae fasciae una cum macula constanter ab occidente in orientem progredi animaduertantur, ut intra certum tempus altera facies iovis cerni desinat, succedente altera, eaque reuolutio intra nouem horas et quinquaginta sex minuta fiat, collegerunt inde astronomi, Iouem circa aXem, suum intra memoratum tempuS circumagi. g. XII.