장음표시 사용
281쪽
283쪽
Ρψ'quam itaque initio ab ipso homine
facto, omnia corporum genera, quantum nobis licuit, perlustrauimus, nihil aliud superest , quam ut de corpOre generatim agamus. Licet autem maxima corporum omnium, qua structuram, qu operationes, sit varietas, quaedam tamen omnibus communia esse, deprehendimus;
284쪽
S. II. Extensionem Ocant , qua corpus habet par tes extra partes, adeo ut nullum intelligere possimus corpus, extensione siue partibus destitutum. Non tamen inde sequitur, quicquid est extensum, hoc esse corpus, quia prura adhuc ad corpus requiruntur, quam extenso. Multo minus estentia corinporis generatim spectati seu materiae, in extensione consistit, quia corporum saltem proprietates nobis notae sunt, essentia ipsa non constat.
IIl. Extensio sine corpore vocari solet spatium vacuum, quod an detur, acriter disinutari solet. Qui assirmant, hoc cum primis Vrgent, quod maximum discrimen sit inter spatium et corpus , ut adeo necessario distinguenda sint, quod abnuunt, qui secus sentiunt. iEtenim corpus diuisibile esse et separabile
in partes, ex quibus constat, idemque et moueri posse, quorum neutrum tamen de mero
spatio dici queat. Hoc indivisibile es e, cum intra partes spatii aliud spatium interesse, asseri non possit, adeoque et immobile, cum intelligi non possit, quo pacto spatium situm
suum, cum indivisibile sit, mutare queat quod tamen ad motum requiritur.
i Solent praeterea et hoc urgere , quod si omnia corporibus plena ponantur, nullus
285쪽
. dari possit motus, ad quem quippe requiritur, ut quaevis particula locum suum vacuum relinquat, quem alia occupet. Parum autem proficere secus sentientes, si dicant. omnem motum esse circularem,ut prima adeo Pars corporis, quod mouetur, si timoccupet locum ultimae partis, et sic porro. Diuersum namque admodum esse corporum motum, et experientiae repugnare, qui ubique motum circularem supponere velint. 3. V. Contra, qui spatium a corpore non disserre contendunt, hoc urgent, nullum posse concipi corpus sine extensione: praeterea aut accidens fore spatium, si a. corpore seiaeernendum csset, aut substantiam : accidens non esse, quia alteri subie ito non inhaereat: sin substantia dicatur, aut corpuS sere aut
spiritum: si spiratus esse dicatur, id quidem
probandum esse ergo hoc superesse, ut concedatur. spatium et corpus esse unum idem- que. g. VI
Sed non desivit secus existimantibus, quae ad haec regerant. Ex eo, quod nullum corpus sine extensione concipi queat. hoc demum sequi, aiunt, omne corpus eme extensum, neutiquam autem, extensionem seu spatium non esse posse sine corpore. Negant praeterea, classes rerum omnium tanta
certitudine esse constitutas, ut nihil sit,quod
286쪽
as6 CAP. III. DE IIS, QUAE OMNIBUS
non ad receptas istas classes referri queatis.
Adeoque si quaeratur,sitne spatium accidens an substantia, dici posse, neutrum esse . sed esse spatium : nihil etiam absursum esse, si coni datur,esse substantiam simplicissimam, cuius unica nobis nota sit proprietas, quod lin infinitum cxtensa sit. Si pergant quaerere, sitne corpus an spiritus, respondent, posse iterum neutrum esse, cum nihild epugnet, dari substantiam mediam;. quae nec proprie loquendo corpus nec spiritus sit, sed spatium, licet ad naturam corporis propius accedat. . 'g. VII. Nihil ergo obstare existimo, quo minus spatium a corpore distinctum admittaturis, quod cum ideam adrisodum simplicem menti nostrae exhibeat, definitione explicare
velle superuacaneum duco. EOS autem, qui in variis naturae phaenomenis soluendis ubique fugam vacui crepant, ridendos et eX-plodendos censeo , tum quod obscurum peraeque obsturum explicent, tum quod ita, plerisque ratio multo clarior.et verosimilior afferri queat.
Altera corporis proprietas estjoliditas, quo nomine resistentiam intelligunt, quam sentimus in corpore, qua obstat alteri corpori loco id dimouenti. Non multum ab ea dis, serre videtur qua corpuS eX- cludit
287쪽
cludit aliud corpus ex loco,in quo est. Non confundenda autem est soliditas cum duritie, cum illa omnibus, haec quibusdam tantum corporibus conueniat. Discrimen au-
rem in eo consistit, quod corpus, quia selidum est, omnia alia corpora ex loco, in quo est, excludat, lurities autem ex firma partium cohaesione, ut aegre diuelli, ac dimoueri queant, aestimanda venit. f. IX. Haec ipsa vero soliditas corporum cum eX natura et indole materiae fluat, frustra sunt, qui de eius causa disputant, eamque aut in Particularum figura, aut in quiete, aut in Pressione aeris, vel materiae cuiusdam subtilioris, quaerunt. Praeterquam enim quod hi duritiem cum soliditate haud obscure con fundere videantur, nihil afferunt. quo res
explicari queat, nouisque dissicultatibus seipsos implicant. diuisibilitas, quam si recte calculum ponimus, non possumus non in omni corpore admittere. Sunt enim qui corpus ex punctis velut mathematicis componunt,
quae quod omnibus partibus destituta sint, etiam sint indivisibilia: pro quibus atomos
substituunt alii, hoc est, particulas tantae soliditatis, ut quamuis partibus non careant, prorsus tamen sint indivisibiles. Verum cum nullum corpus cogitari queat finς f. X.
288쪽
' CAP. I. DE IIS, QUAE OΜNIBVS
extensione, quod omnes fatentur, extensa oautem supponat partes, sequitur, omne corpus, quantumuis paruum, esse tamen saltem
potentia diuina diuisibile. Nec obstat,quod nac ratione corpus diuidi in infinitum queat. Hoc enim cur admittendum non sit, ego nullam rationem video: licat infinitam diuisionem, aeque ac numerum infinitum, intellectus noster capere nequeat. f. XI. Vltima proprietas generalis corporis est
motus et quies. Constat enim, omne corpus - aut in motu esse, aut quiescere. Et de motu quidem quae disputari χlent, ad tria re uocari capita possunt, quid motus sit 3 quae eius sit causa i et quibus legibus peragaturi Sed de ultimo in sequenti capite ex instituto
dicetur, nunc de duobus prioribus tria verba subiungemus.
f. XII. Motus idea cum sit longe simplicissima, plane illis subscribo, qui eum definiri non posse contendunt. Quilibet per se quid
motus sit, longe euidentius cognoscit.quam si omnes philosephorum definitiones in sabsidium vocet. Quando autem a nonnullis motus describitur, quod sit translatio unius corporis ex vicinia aliorum corporum, quae illud proxime contingunt, et tanquam quiescentia speruntur, in viciniam aliorum, tu Potius quid motus efficiat, sim eum consequatur
289쪽
quatur, innuitur, quam quid ipse sit. Et idem de reliquis definitionibus censendum. XIII. Quod ad causam motus attinet, primam, seu uniuersalem, a secunda seu particulari discernendam esse, merito nonnulli monent. Illius nomine Deus venit, a quo ut Omnia, ita etiam motus, et illud ipsum principium mouendi, quodcunque demum illud sit, quod immediate motus causa existit, prouenit. An autem omnino praeter Deum alia motus causa agnoscenda sit, disputari vehementer inter eruditos solet. Qui negant, aliam praeter Deum motus caucam dari, hoc urgent, quod intelligi nequeat, quo pactores extensa, ut materia, et res cogitans, Vt spiritus, mouere aliud corpus queat. Hinc si corpus ab alio corpore aut spiritu moveri videtur, reuera Deum eius motus auctorem et causam esse, spiritum autem et corpus, quod aliud corpus mouere videtur, tantum occasionem, qua posita, motus, cuius certais
quantitas ab initio rerum materiae immissast, diuersimode determinetur. Astihuic sententiae varia opponi et possunt et selent. Certam motus quantitatem ab initio rerum materiae insitam esse, facilius dicitur, quam probatur. Nec verosimile est, Varios, quos quotidie conspicimus motus
290쪽
26o CAP. I. DE IIS, QUAE OΜNIAVS etc.
tantum unius motus esse determinationes: Deum immediatam aut motus omnis, aut determinationum motus causam facere, peruculo non caret, cum ita facile Deus cum nais
tura confundatur; cui accedit, quod ii causa motus non magis nobis innotescat, lcum aeque obscurum ut, quo pacto Deus moueat, ac quo pacto spiritus creatus, aut corpus aliud corpus mouere queat. F. XV.
Ego hac de re ita sentio. Causa immediis
ata motus aut spiritus est, aut corpus. Co pus , quod motum ab alio corpore acceptum rursus cum alio communicare possit, dubio caret. An vero per se facultas mouendi materiae insit, non aeque clarum, saltem ab iIlis , qui materiam pure passivam esse natuunt, admitti nulla ratione potest. Ad spiritus quod attinet, cur facultas mouendi corpora illis denegari queat, nullam rationem video. Et licet modum ignoremus, ideo res ipsa in dubium vocanda non est. Falluntur quoque , qui, quod spiritus sit res cogitans, concludunt, eum facultate mouendi corpora destitutum. Com enim essentiam spiritu-tim ignoremus, negari non potest, praeter cogitationem iisdem etiam inesse faculta. tem mouendi corpora. Sed hac de